«In Quadragesima» — Bernardus Claraevallensis
0173 IN QUADRAGESIMA. SERMO III. De jejunio Quadragesimae.0173D
1. Rogo vos, dilectissimi, tota devotione suscipite quadragesimale jejunium, quod non sola abstinentia commendat, sed multo magis sacramentum. Nam si devote usque modo jejunavimus, utique sancto hoc 0174D tempore jejunandum nobis est multo devotius. Si quid enim additur ad solitum abstinentiae modum, nunquid non valde indignum est, ut nobis onerosum sit quod Ecclesia portat universa nobiscum? Hactenus usque ad nonam jejunavimus soli: nunc usque ad vesperam jejunabunt nobiscum pariter universi, 0175A reges et principes, clerus et populus, nobiles et ignobiles, simul in unum dives et pauper. Haec idcirco dixerim, fratres, ne quis forte turbetur a pusillanimitate spiritus, et jejunium praesens minori devotione suscipiat, dum se fortassis meminerit prioris quoque jejunii pondus satis difficile tolerasse. Hoc enim quantum potest laborat adversarius noster, ut holocaustum nostrum devotionis pinguedine vacuetur, ut et minus acceptum sit Deo, et conscientia nostra in spirituali gaudio minus exhilaretur: sicque de pusillanimitate tolerantiae, etiam conscientiae pusillanimitas generetur. Cujus astutias non ignorantes, tota, obsecro, adversus eum sollicitudine vigilemus: et quia hilarem datorem diligit Deus, et ipsa quoque conscientia nostra ampliori exinde 0175B fiducia sublevatur; ut devotiora sint nostra jejunia, sollicite nobis totius Ecclesiae proponamus exempla.
2. Sed quid de his loquor, quos habemus in hac jejunii observatione consortes? quasi non multo excellentiores habeamus in ea duces, imo et consecratores. Quanta devotione suscipiendum est nobis, quod a sancto Moyse tanquam haereditario jure traditur (Exod. XXXIV, 28), cui speciali prae caeteris prophetis praerogativa, facie ad faciem Dominus loquebatur? (Exod. XXXIII, 11.) Quanto fervore amplectendum est, quod Elias ille commendat (III Reg. XIX, 8), igneo curru raptus in coelum? (IV Reg. II, 11.) Ecce enim quam multa millia a diebus illis 0175C generalis conditio mortis invasit: Elias tamen usque adhuc, conservante Domino, manus ejus evasit. Jam vero si commendant jejunium praesens Moyses et Elias, quamvis magni, tamen conservi nostri; quantum commendat illud Jesus Dominus noster, qui et ipse diebus totidem jejunavit? (Matth. IV, 2.) Qualis ille est, non dicam monachus, sed Christianus, qui minus devote jejunium suscipit, quod ei tradidit ipse Christus? Denique tanto devotius imitandum nobis est, dilectissimi, Christi jejunantis exemplum, quanto certius est propter nos eum jejunasse, non propter se ipsum.
3. Jejunemus ergo, charissimi, et devote jejunemus sancto hoc Quadragesimae tempore: ita sane ut noverimus quadragesimam nostram non solos quadraginta 0175D dies habere. Continuanda enim nobis est quadragesima 820 cunctis diebus miserae hujus vitae, dum per auxilium gratiae (quae in quatuor Evangeliis commendatur) necesse est nos Decalogum legis implere. Errant plane qui paucissimos dies istos ad poenitentiam sufficere credunt, cum certum sit totum vitae hujus tempus nonnisi ad poenitentiam institutum. Quaerite Dominum, ait propheta, non solum quadraginta diebus, sed dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est (Isai. LV, 6). Neque enim tunc erit invocandi tempus, quando nemini proximus erit Deus; sed aliis quidem praesens, aliis vero nimis valde remotus. Interim sane ex eo quod proximus dicitur, manifestum est quod nondum habetur: sed tamen haberi, et inveniri facile potest. 0176A Quis tibi videtur proximus fuisse illi qui incidit in latrones? Utique qui fecit cum eo misericordiam (Luc. X, 36, 37). Ergo quia toto hoc tempore misericordiae proximus est, quaerite Dominum, charissimi, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est.
4. Verumtamen praesenti Quadragesima majore nobis est fervore quaerendus, quae non solum pars, sed et sacramentum est totius temporis hujus. Propterea si forte diebus caeteris studia nostra aliquatenus intepuerant, dignum est ut nunc in fervore spiritus recalescant. Quod si gula sola peccavit, sola quoque jejunet, et sufficit. Si vero peccaverunt et membra caetera, cur non jejunent, et ipsa? Jejunet ergo oculus, qui depraedatus est animam; jejunet 0176B auris, jejunet lingua, jejunet manus, jejunet etiam anima ipsa. Jejunet oculus a curiosis aspectibus et omni petulantia, ut bene humiliatus coerceatur in poenitentia, qui male liber vagabatur in culpa. Jejunet auris nequiter pruriens a fabulis et rumoribus, et quaecunque otiosa sunt, et ad salutem minime pertinentia. Jejunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, vanis atque scurrilibus verbis: interdum quoque, ob gravitatem silentii, et ab ipsis quae videri poterant necessaria. Jejunet manus ab otiosis signis, et ab operibus omnibus, quaecunque non sunt imperata; sed et multo magis anima ipsa jejunet a vitiis, et propria voluntate sua. Etenim sine jejunio haec caetera a Domino reprobantur, sicut 0176C scriptum est, quia in diebus jejuniorum vestrorum voluntates vestrae inveniuntur (Isai. LVIII, 3).
SERMO IV De oratione et jejunio.
1. Quia jejunii quadragesimalis tempus advenit, quod tota devotione suscipere moneo charitatem vestram; dignum reor aliquatenus exponere, quo fructu, et quemadmodum oporteat jejunare. Primum quidem, fratres, pro eo quod ab ipsis quoque licitis abstinemus, ea nobis, quae prius commisimus, illicita condonantur. Quid vero est condonari commissa, nisi jejunio brevi jejunia redimi sempiterna? Gehennam enim meruimus, ubi nullus unquam cibus est, consolatio nulla, terminus nullus; ubi guttam aquae dives postulat, et accipere non meretur (Luc. 0176D XVI, 24-26). Bonum ergo et salutare jejunium, quo redimuntur jejunia sempiterna et supplicia, dum redimuntur [alias, remittuntur] hoc modo peccata. Non solum autem abolitio est peccatorum, sed exstirpatio vitiorum; non solum obtinet veniam, sed et promeretur gratiam; non solum delet peccata praeterita quae commisimus, sed et repellit futura quae committere poteramus.
2. Dicam et unum adhuc quod facile capiatis, saepius, ni fallor, experti. Jejunium orationi devotionem et fiduciam donat. Et vide quemadmodum sibi invicem jejunium et oratio socientur, sicut scriptum est: Frater adjuvans fratrem, ambo consolabuntur (Prov. XVIII, 19). Oratio virtutem impetrat jejunandi, et jejunium gratiam promeretur orandi. 0177A Jejunium orationem roborat, oratio sanctificat jejunium, et Domino repraesentat. Quid enim jejunium nobis proderit, si relinquatur in terra? quod absit. Sublevetur ergo jejunium penna quadam 821 orationis. Verum huic, ne forte minus sufficiat, alteram quoque necesse est sociari. Oratio justi, ait Scriptura, penetrat coelos (Eccli. XXXV, 20, 21). Sint ergo jejunio nostro, ut facile coelos penetret, alae duae, orationis scilicet atque justitiae. Justitia vero quae est, nisi quae cuique reddit quod suum est? Noli ergo quasi solum attendere Deum. Debitor enim es etiam praelatis, etiam fratribus tuis: nec vult Deus ut parvipendas, quos ipse minime parvipendit. Neque enim sine causa ait Apostolus: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. 0177B XII, 17). Dicebas fortasse: Sufficit mihi si tantum Deus approbat quod ago; quae mihi de humano cura judicio? Sed certus sis quod ei minime placeat, quidquid cum scandalo filiorum ejus, et contra ipsius feceris voluntatem, cui obedire tanquam ejus vicario oportebat. Sanctificate, inquit, jejunium, vocate coetum (Joel. III, 15). Quid est enim coetum vocare? Unitatem servare, diligere pacem, fraternitatem amare. Superbus ille Pharisaeus jejunium habuit, jejunium sanctificavit, qui nimirum jejunavit bis in Sabbato, et gratias egit Deo; sed non vocavit coetum, dicens: Non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII, 11); ideoque ala una nitens jejunium ejus non pervenit in coelum. Vos ergo, charissimi, lavate manus vestras in sanguine peccatoris, 0177C et omnino solliciti estote, ut alas duas habeat jejunium vestrum, sanctimoniam scilicet et pacem, sine qua nemo videbit Deum. Sonctificate jejunium, ut pura intentio et devota oratio divinae illud offerat majestati: Vocate coetum, ut congruat unitati: Laudate Dominum in tympano et choro (Psal. CL, 4), ut concors sit mortificatio carnis.
3. Porro quia et de jejunio et de justitia aliqua diximus, dignum est ut de oratione quoque pauca loquamur. Haec enim quanto efficacior est, si fiat ut debet; tanto callidius impediri ab adversario solet. Interdum enim graviter impeditur oratio a pusillanimitate spiritus et timore immoderato. Hoc autem tunc solet fieri, cum sic cogitat homo propriam indignitatem, 0177D ut non convertat oculos ad divinam benignitatem. Abyssus enim abyssum invocat (Psal. XLI, 8): abyssus luminosa, abyssum tenebrosam; abyssus misericordiae, abyssum miseriae. Profundum namque est cor hominis, et imperscrutabile. Sed si magna est iniquitas mea, multo major est, Domine, pietas tua. Ideoque cum ad me ipsum turbata fuerit anima mea, memor sum multitudinis misericordiae tuae, et respiro in ea: et cum introiero in impotentias meas, nolo memorari justitiae tuae solius.
4. Verumtamen sicut periculum est, si fuerit oratio nimis timida; sic in contraria parte non minus, imo et majus periculum est, si forte fuerit temeraria. 0178A De his qui sic orant, audi quid loquatur ad prophetam Dominus. Clama, inquit, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1), etc. Quasi tuba, inquit: quia in spiritu vehementi increpandi sunt temerarii. Me etenim quaerunt, qui semetipsos nondum invenerunt. Nec hoc dico ut peccatoribus auferam orandi fiduciam; sed volo eos orare, tanquam gentem quae peccatum fecerit, non justitiam. Orent pro indulgentia peccatorum suorum in animo contrito et spiritu humilitatis, quemadmodum Publicanus ille: Deus, inquit, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Temeritatem enim dico, quando is in cujus conscientia peccatum adhuc aut vitium aliquod regnat, ambulat in magnis et in mirabilibus super se, minus sollicitus 0178B pro periculo animae suae. Tertium periculum est, si sit oratio tepida, et non ex viva affectione procedens. Timida quidem oratio coelum non penetrat, quia restringit animum timor immoderatus, ut oratio, non dicam non ascendere, sed nec procedere queat. Tepida vero in ascensu languescit et deficit, eo quod non habeat vigorem. Nam temeraria ascendit, sed resilit; resistitur enim ei: nec tantum non obtinet gratiam, sed et meretur offensam. Quae vero fidelis, et humilis, 822 et fervens oratio fuerit, coelum sine dubio penetrabit: unde certum est quod vacua redire non poterit.
SERMO V. De triplici modo orationis.
1. Charitas, qua pro vobis sollicitus sum, fratres 0178C mei, cogit ut loquar vobis: et urgente ea multo saepius loquerer, nisi tam multis occupationibus impedirer. Nec mirum si sollicitus sum pro vobis, cum inveniam in me ipso materiam multam et occasionem sollicitudinis. Quoties enim propriam miseriam et multimoda pericula cogito, haud dubium quin ad me ipsum conturbetur anima mea. Nec minor mihi sollicitudo est pro singulis quibusque vestrum, si tamen diligo vos tanquam me ipsum. Novit ipse qui scrutatur corda, quoties in corde meo propriae sollicitudini praeponderat sollicitudo vestra. Nec mirum si multa mihi sollicitudo est, et timor magnus conturbat me super omnibus vobis, quos video in tanta miseria et in tantis constitutos 0178D esse periculis. Ipsi enim, ut manifestum est, gestamus laqueum nostrum, ubique proprium circumferimus inimicum: carnem hanc loquor de peccato natam, in peccato nutritam; corruptam nimis ipsa origine, sed multo amplius prava consuetudine vitiatam. Hinc est quod tam acriter caro adversus spiritum concupiscit, quod assidue murmurat, et impatiens est disciplinae, quod illicita suggerit, quod nec rationi obtemperat, nec inhibetur ullo timore.
2. Huic accedit, hanc adjuvat, hac utitur ad impugnandos nos callidissimus serpens, cui nullum aliud desiderium est, nullum studium, nullum negotium, nisi effundere sanguinem animarum. Hic est 0179A qui jugiter machinatur malum, qui desideria carnis instigat, qui concupiscentiae ignem naturalem quodammodo venenatis suggestionibus sufflat, illicitos motus inflammat; peccati occasiones parat, et mille nocendi artibus corda hominum tentare non cessat. Hic est qui manus nostras proprio cingulo alligat, et, ut dicitur, baculo nostro nos caedit, ut caro quae data est in adjutorium, in ruinam nobis et in laqueum fiat.
3. Sed quid prodest indicasse pericula, si nulla consolatio, nulla adhibeantur remedia? Grande quidem periculum est, et gravis lucta adversus domesticum hostem: maxime cum nos advenae simus, et ille civis; ille suam inhabitet regionem, nos exsules simus, et peregrini. Magnum quoque discrimen, 0179B adversus diabolicae fraudis astutias tam crebros, imo continuos habere conflictus; quem nec videre quidem possumus, et quem nimis astutum fecerit tam natura subtilis, quam longa exercitatio malitiae ejus. Verumtamen in nobis est, si vinci nolumus: et nemo nostrum in hoc certamine dijicitur invitus. Sub te est, o homo, appetitus tuus, et tu dominaberis illi (Gen. IV, 7). Potest inimicus excitare tentationis motum: sed in te est, si volueris, dare seu negare consensum. In tua facultate est, si volueris, inimicum tuum facere servum tuum, ut omnia tibi cooperentur in bonum. Ecce enim inflammat inimicus desiderium cibi, vanitatis aut impatientiae cogitationes ingerit, aut excitat libidinis 0179C motum: tu solummodo ne consenseris; et quoties restiteris, toties coronaberis.
4. Verumtamen negare non possumus, fratres, molesta sunt haec, et periculosa: sed, et in ipso certamine, si viriliter resistimus, quaedam pia tranquillitas de conscientia bona nascitur. Credo etiam, si cogitationes istas quam cito in nobis advertimus, non patimur remorari, sed in spiritu vehementi animus adversus illas excitatur, quoniam inimicus confusus abscedet a nobis, nec tam libenter illico revertetur. Sed qui sumus nos, aut quae fortitudo nostra, ut tam multis 823 tentationibus resistere valeamus? Hoc erat certe quod quaerebat Deus, hoc erat ad quod nos perducere satagebat: ut videntes defectum nostrum, et quod non est nobis auxilium 0179D aliud, ad ejus misericordiam tota humilitate curramus. Propterea rogo vos, fratres, ut semper ad manum habeatis tutissimum orationis refugium, de qua etiam memini me paulo ante in fine sermonis esse locutum.
3. Verumtamen quoties de oratione loquor, verba quaedam humanae cogitationis audire mihi videor in corde vestro, quae et ab aliis frequenter audivi, et nonnunquam expertus sum in corde meo. Quid enim est, quod licet nunquam ab oratione cessemus, vix unquam experiri videatur aliquis nostrum quis sit orationis suae fructus? Sicut ad orationem accedimus, sic et redire videmur: nemo nobis respondet verbum, nemo quidquam donat, sed laborasse videmur incassum. Sed quid in Evangelio dicit Dominus? 0180A Nolite, ait, judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate! (Joan. VII, 24.) Quod est autem justum judicium, nisi judicium fidei? Quoniam justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Ergo judicium fidei sequere, et non experimentum tuum: quoniam fides quidem verax, sed experimentum fallax. Quae est ergo veritas fidei, nisi quod promittit ipse Filius Dei: Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis? (Matth. XXI, 22.) Nemo vestrum, fratres, parvipendat orationem suam. Dico enim vobis quia ipse ad quem oramus, non parvipendit eam. Priusquam egressa sit ab ore nostro, ipse scribi jubet eam in libro suo. Et unum indubitanter e duobus sperare possumus, quoniam aut dabit quod petimus, aut quod nobis noverit esse utilius. Nos enim quid 0180B oremus sicut oportet nescimus: sed miseretur ille super ignorantia nostra; et orationem benigne suscipiens, quod nobis aut omnino non est utile, aut non tam cito dari necesse est, minime tribuit: oratio tamen infructuosa non erit.
6. Ita sane, si fecerimus quod monemur in psalmo, id est si delectemur in Domino. Ait enim sanctus David: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Sed quid est, o Propheta, quod tam absolute mones delectari in Domino, ac si ad manum nobis sit hujusmodi delectatio? Delectationem cibi, somni, quietis et caeterorum, quae in terra sunt, novimus: Deus autem quam delectationem habet, ut in eo delectemur? Fratres mei, saeculares hoc dicere possunt, vos non potestis. Quis 0180C enim vestrum est qui non saepe expertus sit conscientiae bonae delectationem? qui non gustaverit saporem castitatis, humilitatis, charitatis? Non est haec delectatio potus, neque cibi, aut similis cujuslibet rei: delectatio tamen est, et major omnibus illis. Divina enim est, et non carnalis delectatio: et cum in his delectamur, plane delectamur in Domino.
7. Sed causantur multi fortasse quod affectum hunc delectabilem et dulciorem super mel et favum rarius experiantur, nimirum quia tentationibus interim exercentur: multoque virilius agunt, si virtutes ipsas non pro delectatione, quam experiantur, sed pro virtutibus ipsis et pro solo beneplacito Dei tota 0180D intentione, etsi non tota affectione sectantur. Nec dubium quin optime compleat qui hujusmodi est, Prophetae admonitionem, qua dicit: Delectare in Domino; quoniam non de affectu loquitur, sed de exercitio. Affectus enim ille beatitudinis est, exercitium vero virtutis. Delectare, inquit, in Domino: ad hoc tende, ad hoc conare, ut in Domino delecteris, et dabit tibi petitiones cordis tui. Sed considera quod petitiones cordis dixerit, quas approbat judicium rationis. Nec habes unde causeris, sed unde magis toto affectu in gratiarum actione verseris: quandoquidem tanta super te cura est Deo tuo, ut quoties ignorans quaeris quod tibi inutile est, non te audiat super hoc, sed mutet illud utiliori dono. Sic et pater carnalis parvulo quaerenti panem libenter porrigit: 0181A quaerenti cultellum, quem non necessarium putat, non consentit, sed magis panem ei quem dederat frangit, vel per aliquem 824 ministrorum frangi praecipit, ut nihil ille habeat periculi, nihil laboris.
8. Porro petitiones cordis in tribus credo constare, nec video quid praeter illa electus quisque sibi debeat postulare. Duo quidem hujus temporis sunt, id est bona corporis et animae, tertium vero beatitudo aeternae vitae. Nec mireris quod bona corporis a Deo dixerim esse quaerenda; quoniam ejus sunt corporalia omnia, sicut et spiritualia omnia bona. Ab eo ergo petendum et sperandum nobis est, unde possimus in ejus servitio sustentari. Verumtamen pro necessitatibus animae orandum nobis est et frequentius, 0181B et ferventius, id est pro obtinenda gratia Dei, animaeque virtutibus. Sic et pro vita aeterna tota pietate et toto nobis orandum est desiderio, ubi nimirum corporis et animae plena et perfecta sit beatitudo.
9. In his ergo tribus, ut cordis petitiones sint, tria nobis sunt observanda. Nam et in prima quidem superfluitas, et in secunda impuritas, et elatio interdum subrepere solet in tertia. Nonnunquam enim temporalia quaeri solent ad voluptatem, virtutes ad ostentationem; sed et vitam aeternam fortassis aliqui non in humilitate quaerunt, sed tanquam in fiducia suorum meritorum. Nec hoc dico, quin accepta gratia fiduciam donet orandi; sed non oportet ut in ea constituat quisquam fiduciam impetrandi. Hoc 0181C solum conferunt haec prima [alias, praemissa] dona, ut ab ea misericordiae quae tribuit haec, sperentur etiam ampliora. Sit ergo oratio quae pro temporalibus est, circa solas necessitates restricta; sit oratio quae pro virtutibus est animae, etiam ab omni impuritate libera, et circa solum beneplacitum Dei intenta; sit ea quae fit pro aeterna vita, in omni humilitate, praesumens de sola (ut dignum est) miseratione divina.
SERMO VI. De oratione Dominica. (Matth. VI, 9-13.)
1. Voluntas Domini, fratres, quae prius angelos creavit faciens eosdem, postmodum in eis facta beavit. Sicut enim Verbum quod erat in principio, carnem suspiciens dicitur, et vere dicitur, factum 0181D caro (Joan. I, 1, 14): sic voluntas illa aeterna in angelo facta est, cum angelicam omnino in se absorbuit voluntatem. Quidni dicatur facta in angelo, cum angelica facta est? Haec enim summa illius felicitatis est, hic voluptatis coelestis torrens, quod divina voluntas ipsa facta est etiam angelorum: ut quemadmodum placet Deo universitas administrationis hujus, sic et ipsi in cunctis gaudeant, in omnibus delectentur. Hoc igitur oramus, ut haec voluntas, sicut in coelestibus facta est creaturis, fiat etiam in terrenis; ut sicut angelus, sic et homo adhaerens Deo, unus cum eo spiritus sit. Sed heu me! quot obstacula separant, quot prohibent impedimenta! Objicit sese malitia mediam, objicit infirmitas, objicit concupiscentia 0182A et ignorantia nostra. Inest enim nobis quasi a natura, magis autem ab exterminio naturae, affectio quaedam pessima et libido nocendi, ut inexstinguibilis inveniatur in miseris animabus nostris malitiae delectatio. Quid vero longuis a voluntate divina? Plane chaos magnum inter nos et illam firmatum est in hac parte: cum semper eum delectet praestare beneficia, et ingratis nobis e contra suggerat affectio crudelissima et innoxiis velle nocere. Hinc omnis radix amaritudinis germinat, hinc invidiae, hinc detractiones, hinc dissentiones pullulant, hinc silvescunt inimicitiae. At haec quidem germina virulenta praecidi semper necesse est falce justitiae, qua videlicet extorquemus a nobis, ne cui faciamus quod nolumus nobis fieri; sed quae 0182B volumus ut faciant nobis homines, et nos eis eadem faciamus. Eradicari tamen aut exstirpari a cordibus nostris omnino non poterit malitia, donec in mundo fuerimus, qui totus positus est in maligno. Conteritur quidem 825 serpentis caput, sed frequenter experiri est calcaneo insidiantem.
2. Secundo loco ipsa quoque corruptibilis hujus infirmitate corporis praepedimur, ne voluntas nostra divinae valeat cohaerere. Nobis siquidem quod molestum sentimus, non potest non displicere; et frequenter in his voluntas nostra a divina dissidet voluntate: cui ne penitus adversetur, fortitudo est nobis necessaria, quae secunda species est virtutis.
3. Nec sola impedit afflictio corporis: impedit et concupiscentia, qua multiplicibus et inexplebilibus 0182C distrahimur desideriis. Quando autem poterit anfractuosa et angulis plena voluntas ei uniri, quae rectissima est, et omnimodis indistorta? Heu me! Domine Deus, quia undique mihi bella, undique tela volant, undique pericula, undique impedimenta! Quocunque me vertam, nulla usquam securitas est. Et quae mulcent, et quae molestant, timeo: et esuries et refectio, et somnus et vigiliae, et labor et requies militant contra me. Divitias et paupertatem ne dederis mihi, orat sapiens (Prov. XXX, 8): nimirum quia utrobique laqueus, utrobique periculum. Quod si reprimit temperantia concupiscentiam (hoc quippe unicum in hujusmodi remedium est), erit quidem unio jam nonnulla, sed plena non erit. Hinc et Apostolus 0182D de se fatetur: Ego ipse, ait, mente consentio legi Dei, carne autem legi peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 25, 23). Ex parte ergo cohaeret, et ex parte dissidet, donec veniat quod perfectum est, et quod ex parte est evacuetur.
4. Quarta est ignorantia, quam et ipsam nobis plurimum obesse non ignoratis. Quo enim pacto voluntatem Dei praeviam sequar, ubi ignoro eam? Cognosco autem tantum ex parte, et necdum sicut cognitus sum. Propterea inquirenda sunt nobis cum omni desiderio incrementa prudentiae, ut magis ac magis notam faciat nobis Deus voluntatem suam, ut sciamus quid acceptum sit ei omni tempore. Sic virtutum consummatio, justitiae, fortitudinis, temperantiae et prudentiae, unionem illam tam felicem 0183A quam desiderabilem consummabit, ut sit nobis cum Deo una voluntas, et quaecunque ei placent, placeant simul et nobis: atque haec nobis erit (ut de angelis supra dictum est) omnino perfecta jucunditas.
5. Oramus autem ut adveniat regnum Domini, quo videlicet nobis plena sit de regni potestate securitas. Quod autem petimus ut sanctificetur nomen ejus, omnino jam supra nos in ejus notitiam pergere concupiscimus. Ubi nimirum nobis in nobis et felix securitas, et secura felicitas fuerit, in eum qui supra nos est, tota jam spiritus vehementia rapiemur. Sanctificetur nomen tuum. Nomen ejus, gloria ejus. Et illa quando non sancta? Fieri tamen dicitur sancta gloria ejus, cum in sanctitate glorificatur a nobis: 0183B sicut et voluntatem ejus, quae aeterna est, in nobis, ut nostra fiat, fieri postulamus. Hoc ergo primum fieri petimus quod maximum est, ut nobis gloriae illius innotescat sanctitas illibata. Exinde quod ad nos spectat optamus, et regni potestatem propter securitatem, et voluntatis ejus in nobis perfectionem propter jucunditatem. Sed quia necdum illa perfectione gaudentes, non sine magno labore divinae possumus obtemperare voluntati; opus est cibo ne deficiamus, opus est, inquam, pane quotidiano. Saepius quoque aberrantes ab ea, et deliquentes, hoc est derelinquentes eam, necessario pro indulgentia supplicamus, dicentes: Dimitte nobis debita nostra, etc. At ne forte in eadem recidamus post 0183C acceptam veniam peccatorum, orandus a nobis idem ipse est, ne nos inducat in tentationem; sed magis educat nos, et liberet a malo. Amen.
826 SERMO VII. De peregrino, mortuo et crucifixo.
1. Felices, qui se praesenti saeculo nequam advenas et peregrinos exhibent, immaculatos se custodientes ab eo! Neque enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14). Abstineamus ergo a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, tanquam advenae et peregrini. Peregrinus siquidem via regia incedit; non declinat ad dexteram, neque ad sinistram. Si forte jurgantes viderit, non attendit; si nubentes, aut choros ducentes, aut aliud quodlibet facientes, 0183D nihilominus transit, quia peregrinus est, et non pertinet ad eum de talibus. Ad patriam suspirat, ad patriam tendit: vestitum et victum habens non vult aliis onerari. Beatus plane, qui suum sic agnoscit, sic deplorat incolatum, dicens Domino: Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Magnum hoc quidem, sed forte gradus aliquis altior est. Nam peregrinus, etsi non admiscetur civibus, aliquando tamen delectatur videre quae fiunt, aut audire ab aliis, aut ipse narrare quae viderit: et his et hujusmodi, etsi penitus non retinetur, detinetur tamen et retardatur, dum minus memor patriae, minori accelerat desiderio. Nam et tantopere [Alias, tanto tempore] potest in his delectari, ut jam non solum remoretur, et 0184A minus cito veniat; sed et remanens ex toto, ne tarde quidem perveniat.
2. Quis igitur est magis alienus ab actibus saeculi, quam peregrinus? Profecto quibus dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Peregrinus nimirum potest facile occasione viatici plus quam oporteat, et detineri quaerendo, et praegravari portando: mortuus, si desit etiam ipsa sepultura, non sentit. Sic vituperantes ut laudantes, sic adulantes audit ut detrahentes, imo vero nec audit, quia mortuus est. Omnino felix mors, quae sic immaculatum servat; imo penitus alienum facit ab hoc saeculo. Sed necesse est ut qui non vivit in se, vivat Christus in illo. Hoc est enim quod ait Apostolus: 0184B Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Ac si diceret: Ad alia quidem omnia mortuus sum, non sentio, non attendo, non curo: si qua vero sunt Christi, haec me vivum inveniunt et paratum. Nam si non aliud possum, saltem sentio: placet quod ad ejus honorem fieri video, displicent quae aliter fiunt. Magnus omnino gradus est iste.
3. At fortasse poterit aliquid adhuc superius inveniri. In quo ergo quaeremus? In quo putas, nisi in eo de quo nunc loquebamur, qui raptus est usque ad tertium coelum? Quis enim prohibet tertium coelum dicere, si quem gradum supra istos poteris invenire? Audi igitur ipsum de hac tanta altitudine non in se gloriantem, sed dicentem: 0184C Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Non solum inquit, mortuus mundo, sed et crucifixus: quod est ignominiosum genus mortis. Ego illi, pariter et ipse mihi. Omnia quae mundus amat, crux mihi sunt: delectatio carnis, honores, divitiae, vanae hominum laudes. Quae vero mundus reputat crucem, illis affixus sum, illis adhaereo, illa toto amplector affectu. An non major iste est secundo et primo gradu? Peregrinus, si prudens est, et non obliviscitur suae peregrinationis, licet cum labore, transit, et non magnopere saecularibus implicatur. Mortuus aeque blanda hujus saeculi, sicut aspera spernit. Qui vero raptus est usque ad tertium coelum, crux illi est omne cui 0184D mundus inhaeret; et his adhaeret quae mundo crux esse videntur. Quamvis in his verbis Apostoli illud quoque non incongrue possit intelligi, crucifixum ei mundum reputatione, ipsum vero mundum crucifixum compassione. Crucifixum enim mundum videbat obligationibus vitiorum, et 827 ipse crucifigebatur ei per compassionis affectum.
4. Pensemus nunc singuli in quo gradu quisque sit positus, et studeamus proficere de die in diem, quoniam de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Maxime vero hoc sancto tempore in omni, obsecro, puritate conversari studeamus, ubi et certus, et brevis dierum numerus positus est, ne desperet humana fragilitas. Nam si dicitur nobis: Omni tempore solliciti estote 0185A omnino ad custodiendam puritatem vestrae conversationis; quis non desperet? Nunc autem monemur, brevi dierum numero omnes aliorum temporum negligentias emendare: ut vel sic gustemus dulcedinem perfectae puritatis, et omni deinceps tempore in conversatione nostra sanctae hujus Quadragesimae vestigia clara resplendeant. Conemur ergo, fratres, sanctum hoc tempus tota devotione suscipere, et nunc magis arma spiritualia reparare. Nunc enim generali quodam totius orbis exercitu contra diabolum Salvator congreditur: beati qui sub tali duce strenue militaverint. Toto siquidem anno domestica 0186A regis familia militat, et assidua est in bellorum procinctu [alias additur lucta]; semel autem et certo tempore universum imperium generali congregatur exercitu. Felices vos, qui domestici meruistis esse, quibus dicit Apostolus; Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 19). Quid igitur facturi sunt qui toto anno pugnare susceperunt, quando et ipsi rudes, et vacantes prius spiritualia arma arripiunt? Utique solito amplius solitae opus est insistere pugnae, ut magna quaedam victoria regi nostro ad gloriam, nobis proveniat ad salutem.