Marco Binetti

Главная
Коллекция
Исследования
Творчество
Разное
Карта сайта
Главная страница Поиск по сайту
   
Коллекция / Литургия
Указатели
Алфавитный по авторам
Алфавитный по заглавиям
Ссылки
Теология
Литургия
Филология
Разное

JUBILUS

(ascribitur s. Bernardo)

1. Jesu dulcis memoria
Dans vera cordis gaudia
Sed super mel et omnia
Ejus dulcis praesentia.

2. Nil canitur suavius,
Nil auditur jucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quam Jesus Dei filius.

3. Jesu spes poenitentibus,
Quam pius es petenibus!
Quam bonus te quaerentibus!
Sed quid invenientibus?

4. Jesu dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium,
Et omne desiderium.

5. Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere:
Expertus potest credere,
Quid sit Jesum diligere.

6. Jesum quaeram in lectulo,
Clauso cordis cubiculo:
Privatim et in publico
Quaeram amore sedulo.

7. Cum Maria diluculo
Jesum quaeram in tumulo,
Clamoris cordis querulo,
Mente quaeram, non oculo.

8. Tumbam perfundam fletibus,
Locum replens gemitibus
Jesu provolvar pedibus,
Strictis haerens amplexibus.

9. Jesu rex admirabilis;
Et triumphator nobilis :
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis.

10. Mane nobiscum Domine,
Et nos illustra lumine,
Pulsa mentis caligine,
Mundum replens dulcedine.

11. Quando cor nostrum visitas,
Tunc lucet ei veritas,
Mundi vilescit vanitas
Et intus fervet caritas.

12. Amor Jesu dulcissimus
Et vere suavissimus
Plus millies gratissimus
Quam dicere sufficimus.

13. Hoc probat ejus passio,
Hoc Sanguinis effusio,
Per quam nobis redemptio
Datur, et Dei visio.

14. Jesum omnes agnoscite,
Amorem ejus poscite,
Jesum ardentes quaerite,
Quaerendo inardescite.

15. Sic amantem diligite,
Amoris vicem reddite,
In hunc odorem currite,
Et vota votis reddite.

16. Jesus auctor clementiae,
Totius spes laetitiae,
Dulcoris fons et gratiae
Verae cordis deliciae.

17. Jesu mi bone, sentiam
Amoris tui copiam,
Da mihi per praesentiam
Tuam videre gloriam.

18. Quum digne loqui nequeam
De te, tamen ne sileam:
Amor facit, ut audeam
Cum de te solum gaudeam.

19. Tua, Jesu, dilectio,
Grata mentis refectio,
Replens sine fastidio
Dans famem desiderio.

20. Qui te gustant esuriunt:
Qui bibunt, adhuc sitiunt:
Desiderare nesciunt
Nisi Jesum, quem diligunt.

21. Quem tuus amor ebriat,
Novit quid Jesus sapiat,
Quam felix est, quem satiat.
Non est ultra, quod cupiat.

22. Jesu, decus Angelicum,
In aure dulce canticum,
In ore mel mirificum,
In corde nectar coelicum.

23. Desidero te millies,
Mi Jesu, quando venies?
Me laetum quando facies?
Me de te quando saties?

24. Amor tuus continuus
Mihi languor assiduus,
Mihi fructus mellifluus
Est et vitae perpetuus.

25. Jesu summa benignitas,
Mira cordis jucunditas,
Incomprehensa bonitas,
Tua me stringat caritas.

26. Bonum mihi diligere
Jesum, nil ultra quaerere,
Mihi prorsus deficere,
Ut illi queam vivere.

27. O Jesu mi dulcissime,
Spes suspirantis animae,
Te quaerunt piae lacrimae,
Te clamor mentis intimae.

28. Quocumque loco fuero,
Mecum Jesum desidero:
Quam laetus, cum invenero!
Quam felix, cum tenuero!

29. Tunc amplexus, tunc oscula
Quae vincunt mellis pocula,
Tunc felix Christi copula,
Sed in his parva morula.

30. Jam quod quaesivi, video:
Quod concupivi, teneo:
Amore Jesu langueo,
Et corde totus ardeo.

31. Jesus cum sic diligitur,
Hic amor non exstinguitur:
Non tepescit, nec moritur:
Plus crescit et accenditur.

32. Hic amor ardet jugiter,
Dulcescit mirabiliter,
Sapit delectabiliter,
Delectat et feliciter.

33. Hic amor missus caelitus
Haeret mihi medullitus,
Mentem incendit penitus,
Hoc delectatur spiritus.

34. O beatum incendium,
Et ardens desiderium!
O dulce refrigerium,
Amare Dei Filium!

35. Jesu, flos matris virginis,
Amor nostrae dulcedinis,
Tibi laus, honor numinis,
Regnum beatitudinis.

36. Veni, veni, Rex optime,
Pater immensae gloriae,
Affulge menti clarius
Jam exspectatus saepius.

37. Jesu sole serenior,
Et balsamo suavior,
Omni dulcore dulcior,
Prae cunctis amabilior.

38. Cujus gustus sic afficit,
Cujus odor sic reficit,
In quo mea mens deficit,
Solus amanti sufficit.

39. Tu mentis delectatio,
Amoris consummatio
Tu mea gloriatio,
Jesu mundi salvatio.

40. Mi dilecte revertere,
Consors paternae dexterae:
Hostem vicisti prospere,
Jam caeli regno fruere.

41. Sequar te, quoquo ieris,
Mihi tolli non poteris,
Cum meum cor abstuleris,
Jesu laus nostri generis.

42. Caeli cives occurrite,
Portas vestras attolite,
Triumphatori dicite:
Ave Jesu, Rex inclite.

43. Rex virtutum, rex gloriae,
Rex insignis victoriae,
Jesu largitor veniae,
Honor coelestis patriae.

44. Tu fons misericordiae,
Tu verae lumen patriae:
Pelle nubem tristitiae,
Dans nobis lucem gloriae.

45. Te coeli chorus praedicat,
Et tuas laudes replicat:
Jesus orbem laetificat,
Et nos Deo pacificat.

46. Jesus in pace imperat,
Quae omnem sensum superat,
Hanc mea mens desiderat,
Et ea frui properat.

47. Jesus ad patrem rediit,
Coeleste regnum subiit:
Cor meum a me transiit,
Post Jesum simul abiit.

48. Quem prosequamur laudibus,
Votis, hymnis et precibus;
Ut nos donet coelestibus,
Cum ipso frui sedibus. Amen.

RSS-подписка
Римский литургический календарь
О проекте
На нас ссылаются
Вам понравился сайт?
Поставьте ссылку!
Marco Binetti - Теология, филология, латинский язык


Rambler's Top100