S. Blasii, episcopi et martyris

Die 3 februarii

S. Blasii, episcopi et martyris

 

Exaudi, Domine, populum tuum, cum beati Blasii martyris patrocinio supplicantem, ut et temporalis vitae nos tribuas pace gaudere, et aeternae reperire subsidium. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Episcopus fuit Sebasteae in Armenia saeculo IV. Eius cultus medio aevo per totam Ecclesiam diffusus est.

Memoria S. Blasii a saeculo XII Romae est celebrata.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *