S. Gregorii VII, papae

Die 25 maii

S. Gregorii VII, papae

 

Da Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, spiritum fortitudinis zelumque iustitiae, quibus beatum Gregorium papam clarescere voluisti, ut, iniquitatem reprobans, quaecumque recta sunt libera exerceat caritate. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Hildebrandus natus est in Tuscia circa annum 1028; Romae educatus, vitam monasticam duxit; multis legationibus Pontifices sui temporis adiuvit pro Ecclesiae reformatione, quam ipse strenue prosecutus est, postquam Petri cathedram ascendit anno 1073 sub nomine Gregorii VII. A rege Henrico IV praesertim oppugnatus, profugus Salerni, in Italia, obiit die 25 maii 1085.

Eius nomen ascriptum est in Martyrologio anno 1584, festum autem in Calendario romano anno 1728.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *