«Dominica VI post Pentecosten» — Bernardus Claraevallensis
0337 DOMINICA VI POST PENTECOSTEN. SERMO I. De evangelica lectione, ubi turba triduo sustinens Dominum septem panibus reficitur (Marc. VIII, 19).0337A
1. Misereor super turbam, quia jam triduo sustinent 0337B me, nec habent quod manducent. Evangelium, fratres, ob hoc scriptum est, ut legatur; nec ob aliud legitur, quam ut rationabilem consolationem vel desolationem exinde capiamus. Est enim saecularibus consolatio vana de terrenarum affluentia rerum, vana nihilominus de earum penuria desolatio. At Evangelium, speculum veritatis, nemini blanditur, nullum seducit. Talem in eo se quisque reperiet, qualis fuerit: ut nec ibi timore trepidet, ubi non est timor; nec laetetur cum male fecerit. Sed quid dicit Scriptura? Si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit (Jac. I, 23, 24). Nos autem, fratres, non sic, obsecro, non 0337C sic; sed consideremus nosmetipsos in ipsa, quam audivimus, sacri Evangelii lectione, ut proficiamus ex ea, et corrigamus secundum eam, si qua in nobis deprehendamus corrigenda. Propter hoc enim optat Propheta dirigi vias suas, ad custodiendas justificationes Domini: Tunc, inquiens, non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis (Psal. CXVIII, 5, 6). Et ego quidem non confundor, sed glorior pro vobis, fratres mei, quoniam Salvatorem in deserto secuti, securi existis ad eum extra castra; sed vereor ne quis forte in triduana exspectatione pusillanimis inveniatur, et in Aegyptum saeculi hujus nequam vel corde, vel etiam et corpore revertatur. Merito proinde clamat divina Scriptura, 0337D et dicit: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Sed quandiu necesse est sustinere? Prorsus donec misereatur tui. Quaeris quando? Misereor, inquit, super turbam, quia jam triduo sustinent me.
2. Viam enim trium dierum eas necesse est in deserto, si gratum Deo tuo offerre volueris sacrificium; et triduo sustineas Salvatorem, si miraculi panibus desideras satiari. Prima est dies timoris; dies, inquam, declarans et illuminans tenebras tuas, interiores scilicet, et horrendum gehennae supplicium demonstrans, in quo sunt tenebrae exteriores. Hujuscemodi siquidem cogitatio, sicut ipsi nostis, nostrae solet exercere primordia conversionis. Secunda 0338A est pietatis dies, qua respiramus in luce miserationum Dei. Tertia dies est rationis, in qua veritas innotescit, ut tanquam ex debito quodam naturae sine aliqua contradictione Creatori subjecta sit creatura, servus serviat Redemptori. Exhinc 0338B jubemur jam discumbere, ut charitas ordinetur in nobis; exhinc aperit Dominus manum suam, et implet omne animal benedictione. Verum quoniam apostolis dicitur: Facite homines discumbere; quorum nos, licet ad confusionem nostram, habetis vicarios qualescunque, discumbere 939 vos admonemus, fratres charissimi, ut refecti pane benedictionis subsistere possitis in via; ne forte misera necessitate compulsi descendatis et vos in Aegyptum, et incipiant vobis illudere, qui necdum vobis cum in deserto secuti sunt Salvatorem. Miseri sane et ipsi, qui non exiere cum exeuntibus; sed plane miserabiliores omnibus hominibus, qui profecti quidem cum aliis, sed non cum aliis sunt refecti.
0338C 3. Porro si fuere qui, discumbentibus aliis, post dumeta seu diversoria quaevis absconditi latuere, homines ejusmodi jejunos vacuosque remansisse quis nesciat? Sic et eos nihilominus, qui levitate et curiositate ducti, circumquaque vagantes, minime resederunt; aut si qui resederunt quidem, sed non in ordine, nec in numero caeterorum. Hortamur proinde charitatem vestram et pastorali sollicitudine admonemus, ne quis ex vobis inveniatur angulos amare, sectari latebras, quaerere diverticula; quoniam qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus (Joan. III, 20). Sed nec inveniantur in vobis, qui circumferantur omni vento doctrinae, instabiles et inquieti, nihil 0338D in se soliditatis, nihil gravitatis habentes, tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Nam de his quid dicam, quorum manus contra omnes, et manus omnium contra ipsos? Hi sunt qui separant semetipsos, animales, spiritum non habentes; quoniam nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu (I Cor. XII, 3). Nequissima plane et perniciosissima pestis; quoniam universos unius obstinatio turbat, et fit omnibus discordiae fomes, materia scandalorum. Denique Prophetam audi, qui de vinea Domini loquens: Singularis, inquit, ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Pro hujusmodi rogo et obsecro vos, fratres mei, fugite simulationem omnem, et angulos propriae voluntatis: fugite inquietudinem et spiritum levitatis; fugite 0339A obstinationem, et nequissimum vitium singularitatis: nisi forte, quod absit! fraudare vultis animas vestras panis edulio benedicti.
4. Jam vero, ne longius protraham vos, septem panes quibus reficiamini, isti sunt. Primus panis, verbum Dei; in quo vita hominis est, sicut et ipse testatur (Luc. IV, 4). Secundus panis, obedientia est; quoniam meus cibus est, inquit, ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34). Tertius panis, meditatio sancta, de qua scriptum est: Cogitatio sancta conservabit te (Prov. IV, 6); et aeque alio in loco nominari videtur panis vitae et intellectus (Eccli. XV, 3). Quartus panis, orantium lacrymae. Quintus vero, poenitentiae labor est. Nec miraberis, quod laborem aut lacrymas panem dixerim, 0339B nisi forte excidit tibi quod in Propheta legisti: Cibabis nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX, 6): et item in alio psalmo: Labores, inquit, manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2). Sextus panis est jucunda unanimitas socialis; panis, inquam, ex diversis granis confectus, fermentatusque gratia Dei alias, utique sapientia Dei>. Porro septimus panis est eucharistia; quoniam panis, inquit, quem ego do, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52).
SERMO II. De septem misericordiis.
1. Misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 2). Utquid enim mihi insipiens nescio quae cogitatio de poenitentiae hujus onere 0339C murmurat, ut aggravet illud super cervicem meam? Aliud onus sentio, suavius quidem, sed ubique multo majus. Sic enim onerat me miserationibus suis Deus, sic concludit, sic obruit beneficiis suis, ut onus aliud sentire non possim. Quid enim retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Tanta tribuit, et tanta retribuit: et tu mihi de 940 alio onere loqueris? Deficit spiritus meus, prorsus deficit in tanta beneficiorum consideratione. Et licet dignas non sufficiam gratias agere, sed ingratitudinem prorsus odit anima mea. Peremptoria siquidem res est ingratitudo, hostis gratiae, inimica salutis. Dico ego vobis, charissimi, quoniam pro meo sapere nihil ita displicet Deo, praesertim 0339D in filiis gratiae, in hominibus conversionis, quemadmodum ingratitudo. Vias enim obstruit gratiae, et ubi fuerit illa, jam gratia accessum non invenit, locum non habet. Hinc mihi, fratres, tristitia magna et dolor continuus est cordi meo, quod nonnullos tam pronos ad levitatem, ad risum, ad otiosa et ad scurrilia verba tam faciles video: ut pertimescam valde, ne forte plus quam expediat, divinae misericordiae sint immemores, et ingrati tam multis beneficiis suis, aliquando deserantur 0340A a gratia, quam non ut gratiam venerantur alias, habent>.
2. Nam de eo quid dicam, qui in murmure et impatientia obstinato perdurat animo; aut quem poenitet adhaesisse Deo, et contra morem, et contra rationem, bonum factum poenitentia comitatur, qui sine dubio miserationibus Dei non modo non habet gratiam, sed et contumeliam reddit? Omnino enim, quantum in se est, inhonorat eum a quo vocatus est, quisquis in ejus servitio in tristitia permanet et rancore; eam dico tristitiam, quae secundum carnem est, et mortem operatur. Putas ergo quia major illi detur gratia; et non magis etiam quod videtur habere, auferatur ab eo? Nonne enim jure perditum reputatur, quod ingrato donatum est? 0340B aut dedisse non poenitet, quod periisse videtur? Oportet proinde gratum esse hominem et devotum, qui percepta gratiae munera non modo manere sibi desiderat, sed et multiplicari. Nemo sane est qui non facile, si quaerit, inveniat, unde plurimum sit obnoxius Deo, quoniam non est qui se abscondat a calore ejus. Sed nos maxime, quos segregavit sibi, et assumpsit ad serviendum sibi soli, si juxta Apostolum non accipimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12); omnino plurima inveniemus, unde continuas ei gratias agere debeamus. Quis enim in nobis est, qui non confiteri possit, quoniam misericordia tua magna est super me? Itaque de tanta multitudine miserationum 0340C Domini vobis breviter aliquas proponere volo, ut qui sapiens est, occasione accepta sapientior fiat.
3. Septem ego in me video misericordias Domini, quas et vos ipsi, credo, facile invenietis in vobis. Prima est, quod a multis peccatis adhuc in saeculo positum custodivit me; prima quidem, inquam, non inter omnes quas mihi impendit, sed prima inter has septem. Quis enim non videat quod sicut in multa cecidi, sic et in alia cecidissem peccata, nisi Omnipotentis pietas me conservasset? Fateor et fatebor, nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus cecidisset in omne peccatum anima mea. Et haec quanta dignatio pietatis, quod ingratum 0340D et parvipendentem sic gratia conservabat, quod in multis contrarium et contemnentem nihilominus ab aliis benignissime protegebat? At secunda miseratio tua super me, Domine, quonam poterit explicari sermone, quam benigna, quam liberalis, quamque gratuita fuerit? Ego peccabam, et tu dissimulabas; non continebam a sceleribus, et tu a verberibus abstinebas. Prolongabam ego multo tempore iniquitatem meam; et tu, Domine, pietatem tuam. Sed quid prodesset exspectatio, nisi 0341A sequeretur poenitudo? Cumulus esset damnationis, dicente Domino: Haec fecisti, et tacui (Psal. XLIX, 21).
4. Tertia proinde miseratio fuit, quod visitavit cor meum et immutavit, ut amara fierent quae male dulcia prius erant: et qui laetabar cum male facerem, et exsultabam in rebus pessimis, inciperem demum recogitare ei annos meos in amaritudine animae meae. Et nunc, Domine, commovisti terram cordis mei, et 941 conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. Multi enim poenitentia ducti sunt, sed infructuosa; quoniam ipsa quoque eorum poenitentia reprobata est, sicut et prior culpa. Itaque et haec miseratio quarta fuit, quod poenitentem misericorditer suscepisti, ut in eorum numero invenirer, 0341B de quibus Psalmista: Beati, inquit, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI. 1).
5. Sequitur misericordia quinta, per quam mihi continendi deinceps, et emendatius vivendi praestitisti virtutem, ne recidivum paterer, et esset novissimus error pejor priore. Omnino enim manifeste tuae est, Domine Deus, et non humanae virtutis, susceptum semel peccati jugum a cervicibus suis excutere; quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34), nec est jam liberari nisi in manu forti. Jam vero postquam in his quinque miserationibus a malo liberaveris, ut fiat quod scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. 0341C XXXIII, 15): in duabus aliis bona largiris. Hae autem duae sunt: gratia promerendi, qua videlicet manus bonae conversationis indulges; et spes obtinendi, qua donas homini indigno et peccatori de tua toties experta bonitate usque ad coelestia speranda praesumere.
SERMO III. De fragmentis septem misericordiarum.
1. Scitis quid fecerim, septem vobis hodie misericordias proponendo? Septem utique panes distribui. Nam si factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, quanto magis divinae miserationes? Multo enim dulcius istae sapiunt, reficiunt multo melius, ampliusque confirmant cor hominis. Verum multa nobis, ni fallor, ex his panibus hodie cecidere 0341D fragmenta. Nam et ego ipse sentiebam inter frangendum multas e manibus evadere micas, atque inter digitos properantis elabi: utrum ipsi collegetitis aliqua, vos videritis. Ego, si nondum fastiditis, nostra, quae mihi collegeram, sine invidia communicabo, ne forte incurram maledictionem abscondentis frumenta in populis (Prov. XI, 26). Primus itaque panis, si bene memini, conservatio gratiae fuit, quae me, licet indignum, a multis peccatis prorsus adhuc in saeculo positum custodivit. Hujus ergo tria teneo fragmenta, habentia magnum prorsus delectamentum saporis et alimoniam vitae. Tribus siquidem modis a peccato memini me conservatum: occasionis subtractione, resistendi data virtute, affectionis sanitate. Multa enim in peccata facile cecidissem, 0342A si data esset occasio; sed, Dei miseratione, non me talis opportunitas apprehendit. In multa quoque paulo minus cecidissem, graviter impulsus violentia tentationis; sed virtutem dedit Dominus rex virtutum, ut sub me esset appetitus meus, et ei quam sentiebam concupiscentiae minime consentirem. Sed a quibusdam tam longe me fecit miseratio tua, Domine, ut penitus abominarer ea, et ne ulla quidem eorum me tentatio molestaret.
2. Secundus quoque panis fuit exspectatio, qua tardabat ultionem, quia indulgentiam cogitabat. Et hujus ergo panis tria fragmenta accipite, cogitantes longanimitatem quam exhibuit, electionem praedestinationis suae quam impleri voluit, et charitatem nimiam qua me dilexit. Propter hoc enim exspectans 0342B exspectavit me Dominus, et non intendit mihi, sed oculos suos avertit a peccatis meis, quasi nolens advertere quantum delinquerem. Propter hoc, inquam, dissimulabat ut commendaret patientiam suam, ut impleret electionem suam, ut confirmaret charitatem suam.
3. De tertio quoque pane, ejus scilicet misericordiae qua convertit nos ad poenitentiam, tria non tam fragmenta quam frusta vobis appono. Tunc enim, ut bene memini, concussit cor meum, excitans illud ut adverteret 942 suorum vulnera peccatorum, et vulnerum sentiret dolorem. Etiam et terruit, deducens ad portas inferi, et praeparata iniquis supplicia monstrans. Et ut nihil jam noxiae remaneret delectationis, 0342C meliorem mihi consolationem inspirans, spem indulgentiae dedit. In his ergo tribus conversus sum: credo quod et vos ipsi.
4. Jam vero quarti panis (ipsa est indulgentia), obsecro vos, diligenter colligite fragmenta, ne pereant. Sunt enim salubria valde, et dulciora super mel et favum. Sic nimirum ex toto indulsit, et tam liberaliter omnem donavit injuriam, ut jam nec damnet ulciscendo, nec confundat improperando, nec minus diligat imputando. Sunt enim aliqui sic donantes injuriam, ut non ulciscantur, saepius tamen improperent. Sunt et alii, qui licet sileant, manet tamen alta mente reposta, et rancorem tenent in animo: quarum utique neutra plena indulgentia est. Longe ab his omnibus benignissima est divinitatis 0342D natura. Liberaliter agit, ignoscit plenarie, ita ut propter fiduciam peccatorum, sed poenitentium, ubi abundavit delictum, soleat et gratia superabundare. Testis est Paulus gentium doctor, qui plus omnibus cum divina gratia laboravit. Testis est Matthaeus, de telonio electus in apostolum, cui etiam Novi Testamenti primum scriptorem esse donatum est. Testis et Petrus, cui post trinam negationem, totius Ecclesiae pastoralis cura commissa est. Testis denique etiam famosissima illa peccatrix, cui in ipso conversionis initio tanta multitudo dilectionis concessa est, tanta postmodum indulta gratia familiaritatis. Quis accusavit Mariam, et pro se eam oportuit respondere? Si Pharisaeus murmurat, si Martha conquenitur, si scandalizantur apostoli, Maria tacet; Christus 0343A excusat eam, etiam et laudat tacentem. Denique illud quantae praerogativae, quantae excellentiae fuit, quod resurgentem a mortuis prima videre, prima tangere meruit?
5. Sed jam transeamus ad alia. Bonum quidem est nos hic esse, ubi datur fiducia peccatoribus; sed oportet etiam caetera non tacere. Itaque et in continentia ipsa, quae est panis quintus, tria nihilominus invenio, unde merito clamare possim: Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 49). Forte parvum aliquid reputatis continentiam vestram; sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores, et quantae illam necesse sit esse virtutis, ut possit resistere talibus. Primus siquidem continentiae nostrae hostis caro est, adversus spiritum concupiscens. Quam 0343B domesticus hostis! quam periculosa lucta! quam intestinum bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fugere possumus, o anima mea, nec fugare; circumferre illum necesse est, quoniam alligatus est nobis: nam, quod periculosius est et miserabilius, hostem nostrum ipsi cogimur sustentare, perimere eum non licet. Vide ergo quam sollicite te custodire necesse sit ab ea, quae dormit in sinu tuo. Verumtamen non est hic solus adversarius mihi; alium adhuc habeo, qui circumcinxit et obsedit me undique: et si ignoratis, hostis ille est praesens saeculum nequam. Conclusit inimicus vias meas, et per quinque portas, quinque videlicet corporis sensus, jaculis suis vulnerat me alias, appetit me>, et mors intrat per fenestras meas. Sufficere nimis poterant isti duo: sed, 0343C heu me! ecce video ventum validum venientem ab aquilone, a quo panditur omne malum. Et nunc quid superest aliud? Domine, salva nos, perimus (Matth. VIII, 25). Ecce enim malleus universae terrae; ecce serpens, callidior cunctis animantibus; ecce inimicus ille, quem nec videre possum: quanto minus cavere? Neque enim est colluctatio servare volentibus continentiam: continentiam autem dico non a sola luxuria, sed a caeteris quoque, sicut necesse est, vitiis et peccatis: non est illis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et quis est qui jacula 943 0343D eorum ignea possit exstinguere? Paraverunt enim sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3); sed et narraverunt ut absconderent laqueos, et dixerunt: Quis videbit eos? (Psal. LXIII, 6.) Nunc quidem aperte et violenter, nunc occulte et fraudulenter, semper autem malitiose et crudeliter 0344A impugnant et persequuntur nos. Et ad haec toleranda, ne dicam superanda, quis idoneus? Credo jam vobis aliquatenus innotescit continentiae difficultas, ut juxta Apostolum sciatis quae a Deo donata sunt vobis (I Cor. II, 12). Omnino enim in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad nihilum deducit tribulantes nos. Ipse est qui non modo carnem nostram cum concupiscentiis suis, sed et praesens saeculum nequam cum curiositatibus et vanitatibus suis, etiam et ipsum cum tentationibus suis conterit Satanam sub pedibus nostris. Nunquid non merito dixeram inveniendum in continentia, unde clamarem: Quia fecit mihi magna qui potens est?
6. Jam vero sexti panis fragmenta accipite. Est autem panis iste gratia promerendi, bona scilicet 0344B aeternae vitae. Quam gratiam in tribus maxime constare arbitror: in odio praeteritorum malorum, et contemptu praesentium honorum, et desiderio futurorum. Septimus quoque panis est spes obtinendi, cujus nihilominus teneo fragmenta tria; et eoram sapor dulcis admodum gutturi meo. Tria, inquam, sunt quae sic roborant et confirmant cor meum, ut nulla me penuria meritorum, nulla consideratio propriae vilitatis, nulla aestimatio coelestis beatitudinis, ab altitudine spei dejicere possit in ea firmiter radicatum. Desideratis ea, an reservanda sunt propter eum qui dixit: Mel invenisti? comede quod sufficit tibi (Prov. XXV, 16). Sic completur quotidie quod de se ipsa Sapientia prophetavit: et nunc idipsum video, quoniam qui edunt me, ait, adhuc 0344C esurient (Eccli. XXIV, 29). Proinde non vos protraham ultra, sed nec vestram fraudabo esuriem; quoniam quidem sic paratos vos video, ac si necdum sumpseritis quidquam. Tria considero, in quibus tota spes mea consistit: charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam, quantum voluerit, insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu, aut quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo: Scio cui credidi, et certus sum quia in charitate nimia adoptavit me, quia verax in promissione, quia potens in exhibitione: licet enim ei facere quod voluerit. Hic est funiculus triplex qui difficile rumpitur, quem nobis a 0344D patria nostra in hunc carcerem usque demissum firmiter, obsecro, teneamus: ut ipse nos sublevet, ipse nos trahat et pertrahat usque ad conspectum gloriae magni Dei, qui est benedictus in saecula, Amen.