S. Pancratii, martyris

Die 12 maii

S. Pancratii, martyris

 

 

Laetetur Ecclesia tua, Deus, beati Pancratii martyris confisa suffragiis, atque, eius precibus gloriosis, et devota permaneat, et secura sonsistat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Romae martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa ecclesiam aedificavit.

Die 12 maii in Martyrologio hieronymiano recolitur depositio Ss. Nerei et Achilei in coemeterio Domitillae. Item memoria habetur depositionis S. Pancratii in coemeterio Octavillae. Antiqui libri liturgici romani separatim commemorant martyres viae Ardeatinae et martyrem viae Aureliae cum formulariis propriis.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *