S. Agnetis, virginis et martyris
Die 21 ianuarii
S. Agnetis, virginis et martyris
Memoria
Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas, concede propitius, ut qui beatae Agnetis martyris tuae natalicia celebramus, eius in fide constantiam subsequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Altera medietate saeculi III, vel probabilius initio saeculi IV, Romae martyr occubuit. Papa Damasus eius sepulcrum carmine ornavit, multique Patres, post Sanctum Ambrosium, eam laudationibus prosecuti sunt.
Depositionem S. Agnetis in eius coemeteriovia Nomentana testatur die 21 ianuarii Depositio Martyrum (354).