S. Petri Damiani, episcopi et Ecclesiae doctoris

Die 21 februarii

S. Petri Damiani,
episcopi et Ecclesiae doctoris

 

Concede nos, quaesumus, omnipotens Deus, beati Petri episcopi monita et exempla sectari, ut, Christo nihil praeponentes et Ecclesiae tuae servitio semper intenti, ad aeternae lucis gaudia perducamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est Ravennae anno 1007; studiis absolutis, munus docendi suscepit, sed statim dimisit et eremum Fontis Avellanae intravit; ubi, prior electus, vitam religiosam promovit strenue, quod etiam in aliis regionibus Italiae fecit. Temporibus calamitosis Pontifices Romanos adiuvit opera, scriptis, legationibus in Ecclesiae reformatione provehenda. A Stephano IX cardinalis et episcopus Ostiensis creatus, mortuus est die 22 februarii anni 1072 et statim ut sanctus excultus.

Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1823, die 23 februarii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *