S. Patricii, episcopi

Die 17 martii

S. Patricii, episcopi

 

 

Deus, qui ad praedicandam Hiberniae populis gloriam tuam beatum Patricium episcopum providisti, eius meritis et intercessione concede, ut, qui christiano nomine gloriantur, tua mirabilia hominibus iugiter annuntient. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus in Britannia maiore circa annum 385, iuvenis captivus in Hiberniam delatus est et ad ovium custodiam deputatus. Libertate recepta, inter clericos adscribi voluit et, Hiberniae episcopus creatus, populos illius insulae alacriter evangelizavit, multos ad fidem convertit Ecclesiamque illam ordinavit.

Depositio S. Patricii, in Hibernia, apud civitatem Donum (Down), die 17 martii 461, recolitur a pluribus manuscriptis Martyrologii hieronymiani et a Martyrologio Bedae. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1631.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *