S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiae Doctoris

Die 4 decembris

S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiae Doctoris

 

 

Praesta nobis, quaesumus, Domine, sancti Ioaniis presbyteri precibus adiuvari, ut vera fides, quam ille excellenter docuit, sit semper lux et fortitudo nostra. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est Damasci in altera parte saeculi VII ex familia christiana. Optime in philosophia eruditus, monachus factus est in monasterio S. Sabbae prope Ierusalem et sacerdotio insignitus. Multa scripsit de theologicis doctrinis, praesertim contra iconomachos. Mortuus est medio saeculo VIII.

Depositio S. Ioannis Damasceni prope Hierosolymas die 4 decembris in ritu byzantino memoratur, qua die valde probabiliter sanctus obiit circa annum 749.  Eius vero festum ascriptum est in Calendario romano anno 1890, die 27 martii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *