In Conceptione Immaculata B. Mariae Virginis

Die 8 decembris

IN  CONCEPTIONE  IMMACULATA
BEATAE  MARIAE  VIRGINIS

Sollemnitas

 

Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut, qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos, eius intercessione, ad te pervenire concedas. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Festum Conceptionis B. Mariae Virginis ascriptum est in Calendario romano anno 1476. Post definitionem dogmaticam anni 1854 factum est festum Immaculatae Conceptionis.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *