S. Iacobi, apostoli

 Die 25 iulii

S. Iacobi, apostoli

Festum

 

Omnipotens sempiterne Deus, qui Apostolorum tuorum primitias beati Iacobi sanguine dedicasti, da, quaesumus, Ecclesiae tuae ipsius confessione firmari, et iugiter patrociniis confoveri. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Filius Zebedaei et frater Ioannis apostoli, natus est Bethsaidae. Praecipuis miraculis a Domino patratis interfuit. Ab Herode occisus est circiter annum 42. Colitur maxime Compostellae in Hispania, ubi insignis exstat ecclesia eius nomini dicata.

Quamvis S. Iacobus martyrium subiit diebus Paschae (Act. 12, 2), tamen die 25 iulii inscribitur in Martyrologio hieronymiano, eiusque festum eadem die Romae celebratur a saeculo IX.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *