S. Dominici, presbyteri

  Die 8 augusti

S. Dominici, presbyteri

Memoria

 

Adiuvet Ecclesiam tuam, Domine, beatus Dominicus meritis et doctrinis, atque pro nobis efficiatur piissimus interventor, qui tuae veritatis exstitit praedicator eximius. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Calarogae in Hispania natus est circiter annum 1170. Palentiae theologiae studuit et canonicus factus est Ecclesiae Oxomensis. Contra haeresim Albigensium praedicatione et vitae exemplo magno cum fructu laboravit. Ad quod opus exsequendum socios sibi adscivit et Ordinem instituit Praedicatorum. Mortuus est Bononiae anno 1221, die 6 augusti.

Canonizatus est anno 1234, eiusque festum statim ascriptum est in Calendario romano die 5 augusti celebrandum. Inducto vero festo Dedicationis B.M.V. ad nives (1568), in diem 4 eiusdem mensis translatum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *