In Dedicatione basilicae Lateranensis

Die 9 novembris

In Dedicatione basilicae Lateranensis

Festum

 

Deus, qui de vivis et electis lapidibus aeternum habitaculum tuae praeparas maiestati, multiplica in Ecclesia tua spiritum gratiae, quem dedisti, ut fidelis tibi populus in caelestis aedificationem Ierusalem semper accrescat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

Vel:

Deus, qui populum tuum Ecclesiam vocare dignatus es, da, ut plebs in nomine tuo congregata te timeat, te diligat, te sequatur et ad caelestia promissa, te ducente, perveniat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Anniversarium dedicationis basilicae a Constantino imperatore in Laterano exstuctae a saeculo XII hac die celebratum esse traditur. Haec celebratio primum fuit festum Urbis Romae; deinde in honorem basilicae, quae «omnium ecclesiarum Urbis et Orbis mater et caput» nominatur, ad universum ritum romanum extensa est, quasi signum dilectionis et unitatis erga Cathedram Petri quae, ut sanctus Ignatius Antiochenus scripsit, «universo caritatis coetui praesidet».

Quamvis dies ignoretur dedicationis basilicae constantinianae (circa annum 324), recolitur tamen die 9 novembris in Calendariis Urbis inde a saeculo XI.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *