Feria quinta in Cena Domini

Sacrum Triduum Paschale
Passionis et Resurrectionis Domini

FERIA QUINTA
IN CENA DOMINI

 Pro Missa in Cena Domini:

Sacratissimam, Deus, frequentantibus Cenam, in qua Unigenitus tuus, morti se traditurus, novum in saecula sacrificium dilectionisque suae convivium Ecclesiae commendavit, da nobis, quaesumus, ut ex tanto mysterio plenitudinem caritatis hauriamus et vitae. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

Ad Vesperas:

Deus, qui ad gloriam tuam et generis humani salutem Christum esse voluisti summum aeternumque sacerdotem, praesta ut populus, quem sanguine suo tibi acquisivit, ex eius memorialis participatione, virtutem crucis ipsius capiat et resurrectionis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *