In Nativitate beatae Mariae Virginis

 Die 8 septembris

In Nativitate beatae Mariae Virginis

Festum

 

Famulis tuis, quaesumus, Domine, caelestis gratiae munus impertire, ut, quibus beatae Virginis partus exstitit salutis exordium, Nativitatis eius festivitas pacis tribuat incrementum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Festum diei 8 septembris in honorem B. Mariae Virginis pari ratione ac sollemnitas diei 15 augusti ortum habuit Hierosolymis. Agitur de festo basilicae Sanctae Mariae ubi nata est(exeunte saeculo V), nunc autem basilicae sanctae Annae. Saeculo VII vero apud Byzantinos et Romae hac die celebratur Nativitas B.M.V. Festum pariter celebratur die 8 septembris apud Syros, die vero 7 septembris apud Coptos.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *