S. Agathae, virginis et martyris

Die 5 februarii

S. Agathae, virginis et martyris

Memoria

 

Indulgentiam nobis, quaesumus, Domine, beata Agatha virgo et martyr imploret, quae tibi grata semper exstitit et virtute martyrii et merito castitatis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Martyrium subiit Catanae in Sicilia, probabiliter in persecutione Decii. Eius cultus iam ab antiquo per totam Ecclesiam diffusus est eiusque nomen in Canonem Romanum insertum.

Depositio S. Agathae Catanae in Sicilia die 5 februarii recolitur in martyrologio hieronymiano. Eius festum Romae saeculo IV receptum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *