S. Ioannis Mariae Vianney, presbyteri
Die 4 augusti
S. Ioannis Mariae Vianney, presbyteri
Memoria
Omnipotens et misericors Deus, qui sanctum Ioannem Mariam presbyterum pastorali studio mirabilem effecisti, da, quaesumus, ut, eius exemplo et intercessione, fratres in caritate Christi tibi lucremur, et cum eis aeternam gloriam consequi valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Apud Lugdunum natus est anno 1786. Multis difficultatibus superatis, sacerdotio initiari potuit et paroeciam sibi concreditam in pago Ars in dioecesi Bellicensi (Belley), actuosa praedicatione, mortificatione, oratione et caritate mirum in modum gubernavit et provexit. Cum in paenitentibus adiuvandis magni haberetur, undique fideles ad eum accurrebant eiusque consilia sancte suscipiebant.
S. Ioannes Maria Vianney obiit die 4 augusti 1859. Canonizatus est anno 1925, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1928, die 9 augusti celebrandum, ac postea in diem 8 augusti translatum ob vigiliam S. Laurentii (1960).