S. Ioannis Bosco, presbyteri

Die 31 ianuarii

S. Ioannis Bosco, presbyteri

Memoria

 

Deus, qui beatum Ioannem presbyterum adulescentium patrem et magistrum excitasti, concede, quaesumus, ut, eodem caritatis igne succensi, animas quaerere tibique soli servire valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Prope Castrum Novum (Castelnuovo) in dioecesi Taurinensi natus est anno 1815; pueritiam egit asperam et, sacerdos factus, ad iuvenum educationem omnes vires contulit atque Congregationes fundavit, quae artes et vitam christianam eos docerent. Opuscula etiam scripsit ad religionem tuendam et defendendam.

S. Ioannes Bosco obiit Augustae Taurinorum die 31 ianuarii 1888. Canonizatus est anno 1934, eiusque festum ascriptum est anno 1936 in Calendario romano.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *