S. Caietani, presbyteri

  Die 7 augusti

S. Caietani, presbyteri

 

Deus, qui beato Caietano presbytero apostolicam vivendi formam imitari tribuisti, eius nobis exemplo et intercessione concede in te semper confidere, et regnum tuum indesinenter quaerere. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est Vicetiae (Vicenza) anno 1480. Patavii studio iuris incubuit et, sacerdotio initiatus, Romae ad apostolatum promovendum societatem instituit Clericorum regularium, quam et propagavit in dicione Veneta et in regno Neapolitano. Assiduus fuit in oratione et in caritate erga proximum exercenda. Mortuus est Neapoli die 7 augusti 1547.

Canonizatus est anno 1671 eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1673.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *