«De verbis Domini in coena» — Ogerius Lucedii

0879 B. OGERII ABBATIS LUCEDII ORDINIS CISTERCIENSIS IN DIOECESI VERCELLENSI SERMONES XV De sermone Domini in ultima coena ad discipulos habito. NOTA.

597 Auctorem antea ignotum primus indicavit piae memoriae cardinalis Bona, ex veteri codice abbatiae Stafardae, dioecesis Salutiensis: qui codex nunc Taurini asservatur in bibliotheca Serenissimi Sabaudiae Ducis. In Sermone 13, num. 1, luculentus est locus pro immaculata B. Mariae conceptione. Cisterciensem se prodit auctor in Sermone 10, num. 12. Sunt qui existiment, Ogerium seu Oglerium vixisse ipso tempore S. Bernardi. At posteriorem aliquanto fuisse probat Manrique, idque suadere videtur Ogerii sententia de immaculata santissimae Virginis conceptione, quae Bernardi aevo necdum recepta erat.

PROLOGUS.0879B

Paschalibus dapibus esuriens saturari quicunque requiris, mensula nostra posita est, quae nulli vetatur edenti. Ibi refici poteris ex micis, quae remanserunt de mensa Domini. Nam ille dulcissimus Panis, qui de se ipso ait, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51), dum esset in mundo, satiavit non mediocriter filios suos; illos videlicet quibus ascensurus ad Patrem, ait: Filioli, adhuc modico tempore vobiscum sum (Joan. XIII, 33). Sed ascendens in coelum dimisit reliquias suas parvulis suis; quas, dum illum beatissimum panem Angelorum, Dominum meum Jesum, quaererem gemens et plorans, quaeque pretiosa mundi pro illo ineffabili cibo dare deliberans, evangelista Joanne in voluntate 0879C Domini propinante accepi. Sed quicunque ad hanc mensulam servuli Christi sedere voluerit, non sine lacrymis, quaeso, accedat; et, si accesserit, saltem sine gemitu non recedat. Nam in ea invenies cibum non ventris, sed mentis: non holocausta medullata, nec boves cum hircis; sed illum Agnum de Virgine natum, qui coram percutientibus se obmutuit, et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7); cui confitetur anima mea, et sanat eam, quae peccavit ei. Ille mihi sit via in hoc opusculo, et in omnibus actionibus meis, ut illo duce quae gessero, incipiam et finiam, ut annuntiem nomen Domini in Sion, et laudem ejus in Jerusalem, ut dum convenerint populi in unum et reges ut serviant Domino, merear illum videre in bonitate electorum suorum, et laetari in laetitia gentis suae, qui est benedictus in saecula.

SERMO I. Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos, etc. (Joan. XIII, 1, 2).0880B

1. Verbum Patris, Filius Dei, quod pro salute generis humani Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14), cupiens instruere et informare ad exempla humilitatis sequenda discipulos, et per illos omnes credentes in eum; cum appropinquasset hora illa piissima, qua caro, quam de intemerata Virgine sumpserat Maria, tam triste esset perpessura supplicium; ab illo nobili suae temporalitatis extremo convivio surrexit, vestimenta deposuit, aquam in pelvim misit, et pedes discipulorum 0880C lavit. Et hoc est quod Joannes evangelista ait: Ante diem festum, etc. Talis erat mos et consuetudo Judaeorum, ut illum diem haberent solemnem, quando illis Dominus mare Rubrum divisit in duas partes, et deduxit eos per medium ejus, et excussit Pharaonem et virtutem ejus in eodem. Hic est ille dies festus Paschae, de quo dictum est: Ante diem festum Paschae: nam Pascha interpretatur Transitus. Nam appropinquabat illud piissimum Pascha, quo verus Moyses per mare Rubrum debebat transire; et non post quadraginta annos, sed tantum post quadraginta dies in terram promissionis intrare. Ille dies Judaeorum festus erat umbra, quo patres eorum 598 transierunt de Aegypto: sed ille fuit veritas, quo Christus transivit de hoc mundo; et sic nos fecit transire de vitiis ad virtutes, de morte ad 0881A vitam, de mundo ad coelum, pro nobis victima factus et sacrificium, se ipsum Deo Patri in ara crucis offerens holocaustum. Ante diem festum Paschae, etc. Quid ergo est, o sancte Joannes, quod dicis festum? Nonne dies festus, dies est gaudii et laetitiae? Putasne dies ille est laetitiae et jucunditatis, quo Agnus in crucis levatur immolandus stipite, opprobrium hominum factus, et abjectio plebis; quo prae dolore sol obscuratur, petrae scinduntur, et tota contremiscit orbita mundi; ubi Mater sic plorat, et ejus dilectus Joannes? Potius ille dies fuit luctus, quam risus et laetitia sanctis et electis: sed Judaeis laetitia; tibi et Apostolis tuis tristitia. Judaeorum laetitia vertetur in luctum; et tristitia Apostolorum est versa in gaudium. Sequitur:

0881B 2. Sciens Jesus quod venit ejus hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Jesus hebraice, latine Salvator interpretatur. Iste est ille salvator fortissimus, qui ulterius vinci non potest et salvat omnes sperantes in se. Semel pro te, christiane, victus est, imo mortuus: sed noli flere, quia surrexit a mortuis, et mors illi ultra non dominabitur. Oportebat illum mori pro salute mundi, et resurgere tertia die; et praedicari in nomine ipsius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes (Luc. XXIV, 46, 47), quoniam ipse sic disposuerat: et hoc est quod dicitur, Sciens Jesus quia venit ejus hora, etc. Haec est illa hora, de qua superius timens mori secundum carnem ingemuit, et ait: Nunc anima mea turbata est valde. Et quid dicam? Pater salvum me 0881C fac ex hac hora. Sed propterea veni in hanc horum (Joan. XII, 27). Timuit Christus mori, ut tu non timeas mori, confidens in eum qui suscitavit Jesum a mortuis tertia die. In illum tantum, qui suscitavit Jesum, est confitendum. O tu, christiane, ne de hac infirmitate desperes. Docuit quid tunc et in omnibus periculis mortis debeas dicere, ad quem confugere, quem invocare, in quem sperare: in Patrem Deum qui non potest despicere sperantes in se, cum attestatione bonorum operum. Bonorum dico, quia sine meritis aliquid sperare non spes, sed praesumptio debet dici. Tu itaque talia fac opera tua, ut ei in hora mortis, in veritate dicere possis: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum (Psal. 0881D XXX, 2). Hanc horam praescivit, hanc horam elegit, ut in ea per mortem de hoc mundo transiret ad Patrem secundum humanitatem, a quo nunquam recessit secundum divinitatem. Illa hora est finis ille, de quo dicitur: Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Cum dilexisset suos pro eis homo factus, in tantum eos dilexit, quousque ad mortem dilectio eum perduxit. Te dilexit in morte, ut tu dilectione ejus possis transire de mundo ad Patrem. Te dilexit in finem, ut tu in ejus dilectione usque in finem permaneas: quod quidem si feceris, procul dubio ad Patrem transibis: in cujus dilectione qui usque in finem non permanserit, in veritate dico, in aeternum peribit. In ejus dilectione modus amoris nullus esse debet. Sine modo te dilexit: 0882A sine modo eum diligere debes. Modum dilectionis excessit te diligendo, 599 pro te moriendo: tu, quantum eum diligere debes, non potes. Dilige eum ex toto corde, ex tota mente et omni anima, et omnibus viribus tuis. Hoc tantum quaerit, ultra non quaerit: hoc fac et vives. Sequitur:

3. Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum, Judas Simonis Iscariotis. Hic innuitur coena esse parata, sed nondum transacta; quia postea recubuit, et buccellam Judae tradidit. O Juda infelix! o discipule pessime, mercator nequam! Tibi coena parabatur, et a te dator coenae tradebatur. O miser Juda! o male confessor! o desperate poenitens! dixisti, Peccavi tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 4), et laqueo desperationis te, 0882B miser, suffocasti. Iste, ut arbitror, fuit filius Simonis Schariotis. Simon dicitur Obediens: sed qualis vir iste Simon fuerit, Deus scit; ego autem nescio. Schariotis dicitur a vico in quo ortus fuit, qui alio nomine Marmotis dicitur, sive mala mors. Et merito de mala morte fuit, quia sic mala morte periit. Diabolus miserat in cor per suggestionem, ut traderet eum, non credens illum esse Deum. Nonne contremiscis recogitans, christiane, et tu, monache sancti Benedicti, quid actum est de discipulo Christi? Diabolus misit in cor ejus, ut traderet Vitam, et tradens Vitam, per laqueum desperationis se et vitam perdidit. Si lupus non timuit intrare in gregem Domini, unam de duodecim tam pauculo numero mactare et perdere; quid facturus est de 0882C grege commisso pastori? Unusquisque vestrum, fratres charissimi, videat ne sit sicut Judas. Videte quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, cauti contra callidi hostis insidias. Misit in cor Judae, ut traderet Dominum. Quid est tradere Dominum? Vendere Dominum. Quid est vendere? Alienare. Dominum vendit, qui a se Dominum alienat. Dominum alienas a te, si depellis eum a te. O monache Dei, o discipule Christi, audi me, audi consilium meum. Te diabolus quaerit evellere, te extrahere de grege Domini. Vide ne consentias ei, vide ne credas ei. Mendax est, et pater ejus. Te vult occidere, te vult mactare, te vult perdere secum in gehennam. Cavete a loculis, cavete a marsupiis: 0882D foveae diaboli sunt. Heu, quot in illis perdidit, quot in illis interfecit! Dicitur de Juda, quia fur erat, et loculos habebat (Joan. XII, 6), etc. Iste, dum sitit lucrum, tendit ad laqueum: dum perdit vitam, lucratur mortem. Heu, quot loculi, heu, quot marsupia sunt in monasteriis sancti Benedicti! heu, quot cucullati, super auriculas tonsurati, habent marsupium mentis, habent loculum propriae voluntatis, marsupium murmurationis, detractionis, vagationis, superbiae et livoris, invidiae et malae voluntatis! Sed mementote, fratres dilectissimi, quod qui talia agunt, Judam traditorem sequuntur: et ideo, nisi se emendaverint, regnum Dei non possidebunt.

4. Estote, quaeso, dilectissimi, discipuli Christi, non in falsitate, sed in veritate; non in veste, sed 0883A in corde; non in alta tonsura, sed in mente pura. Judam derelinquite desperantem, Petrum sequimini vere poenitentem: Judam derelinquite desperantem in barathro inferni, Petrum sequimini qui est in gloria paradisi; tenete lacrymas Petri. Quod si feceritis, pervenietis ad gloriam Petri, per Jesum Christum Dominum, cui confitetur anima mea, et sanat eam, quia peccavit ei, qui cum Patre et Spiritu sancto sit benedictus per cuncta saecula. Amen.

SERMO II. In vers. 3-19 cap. XIII Joannis.

1. Sicut auris non potest satiari auditu, nec oculus visu; sic nos nunquam satiari debemus enarrandis piis operibus Christi. Nam mihi dulcia sunt super mel et favum, et chariora super millia auri et 0883B argenti, et his saturari non possum. Amplificet mihi Dominus desiderium meum, et laetificet me in jucunditate vultus sui, cum omnibus diligentibus eum, de quo in consequentibus dicitur: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua. Et cum accepisset linteum praecinxit se, et misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et bona et mala: 600 mala in usum, et bona in effectum: de malo proditionis Judae fecit bonum redemptionis nostrae. Vel sciens quia omnia dedit ei Pater in manus; quare omnia subjecit sub pedibus ejus, oves et boves, insuper 0883C et pecora campi: et sciens quia a Deo exivit, non eum deserens; et ad Deum vadit, non nos derelinquens; surgit a coena, etc. A Deo exivit, quia de sinu Patris in uterum beatae Virginis venit: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7). A Deo quoque exivit, cum talem se hominibus praebuit, qui posset videri et tangi: imo, quod non sine magno gemitu cordis, et fluvio lacrymarum stilo commendare deberem, scilicet ligari, colaphizari, flagellari, conspui, et ad ultimum occidi, et hoc est quod dicitur, a Deo exivit. Sed noli flere, bone monache, quia sequitur, ad Deum vadit. Ad Deum vadit, 0883D quia resurgens ex mortuis jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Ad coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris, constitutus a Deo judex vivorum et mortuorum. Et hoc est quod dicitur, surgit a coena: nam a coena surrexit, quia de sinu Patris, ubi coenabat cum angelis, ad homines venit, trabeam nostrae mortalitatis assumens.

2. Vestimenta quodammodo deposuit, cum semetipsum exinanivit. Sibi uniendo humanam naturam, linteum accepit, et praecinxit se: quia naturam humanam se induens, in ea se virtute praecinxit, et de hoste superbo gloriose triumphans Rex gloriae est factus, et Dominus virtutum. Aquam misit in pelvim, et pedes discipulorum lavit. Quid est aqua? quid est pelvis? Iste est aqua illa benedicta, 0884A quae sordes mentium lavat, leprosos mundat, caecos illuminat, sanat aegrotos, justificat impios, ressuscitat mortuos. Ad hanc aquam Dominus meus Jesus invitat sitientes, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Aqua ista Spiritus sanctus est. Aqua ista est illa, de qua Jeremias ait: Dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas (Jerem. II, 13). Pota me, Domine, isto fonte, ut non sitiam amplius. Nam sitit anima mea ad istum fontem vivum. O si attigero fontem istum! o si satiabor cum dulcissimo fonte! Putas, veniet tempus, quo plenarie de eo possim haurire? et quando? et si aliquando, quare non modo? Quid dicam, quid faciam, quia. Dominus meus differt ad 0884B me venire? O dulcissime Jesu, sint mihi lacrymae refectionis assiduae, donec dicatur animae meae: Gaude et laetare. Ecce quem quaeris, ecce quem desideras, ecce pro quo ploras: ecce Dominus tuus, ecce Deus tuus, Pater et Filius et fons desideratus Spiritus sanctus. Modo inebriare a deliciis paradisi. Aqua ista, fratres mei, Spiritus sanctus est. Ipse de se sic inebriet mentes nostras, ut praeter eum nihil aliud diligamus. Pelvis illa, in qua Dominus Spiritum sanctum posuit, est Ecclesia fidelium, in qua per lavacrum regenerationis Spiritus sanctus sordes credentium lavat. Quod dicitur: Pedes apostolorum lavit, audi immunditias eorum vestigia sequentium. Vel possumus dicere quod pelvis, sive receptaculum 0884C Spiritus sancti, corda Apostolorum fuerunt, quibus Dominus Spiritum sanctum infudit: et eorum pedes lavit, quia in fide catholica, quae fideles vehit ad coelos, quam pulvere infidelitatis fuscatam tenebant, penitus expulsa rubigine per Spiritum sanctum confirmavit.

3. Possumus et aliter dicere, si te cum amore Christi audire delectat. Sed non sine lacrymis accipias, quaeso, quod sine lacrymis scribi non debet. Aquam in pelvim misit, quia pro tuo amore mortem delicias reputans, in crucis stipite pium cruorem fudit. Et lavit pedes Apostolorum, id est vestigia credentium mundavit, quae sordida erant peccatis. Et extersit linteo quo erat praecinctus, humana scilicet carne, qua erat indutus; quia ejus passio peccatorum 0884D nostrorum est vera purgatio. Vel coenam Domini qui passionem ejus assignare voluerit, a tramite veritatis se exorbitare non credat. Hic coena ista passionem significat. Sicut post coenam non fit prandium: sic Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a coena, post passionem: ponit 601 vestimenta, scilicet priorem infirmitatem: linteo se praecinxit, eadem carne jam immortali. Aquam in pelvim mittit, quia per Baptismatis lavacrum credentes lavit a peccatis. Et extergit linteo, quo est praecinctus, quia pro nobis interpellat Patrem gemitibus inenarrabilibus, sibi ostendendo suam humanitatem. O mira et inexquisita pietas! o inaestimabilis bonitas! o nova et inaudita humilitas Christus Dei Filius, de pura et intemerata Virgine 0885A natus, Rex regum et Dominus dominantium, surgit a coena, vestimenta deponit, se linteo cingit, aquam in pelvim mittit. Ante discipulos reverenda genua flectit, humilis et proclivus pedes discipulorum lavit. O quis unquam audivit talia? o quam stupenda pietas! mira Dei clementia! lavit pedes discipulorum, qui de nihilo cuncta creavit. Quid tibi videtur, quicunque es, homo quem ira accendit, superbia consumit, ira perturbat, superbia devastat; promptus ad iram, festinus ad superbiam? O superbe, o germen diaboli, o apostata christiane, o serve nequam! Quid tibi videtur de Creatore tuo, de Deo tuo? Pronus lavit pedes discipulis: et tu dedignaris humiliari fratribus offensis? O serve male, semen Chananaei et non Juda, qui es per auctorem superbiae deceptus! 0885B cur non consideras quis est ille, quem per superbiam sequeris; et quis est ille, quem per humilitatem imitari contemnis? O quam malus est ille, quem sequeris; et quam bonus est ille, a quo devias! Ille est diabolus: iste vero Deus. Elige quem imitari sit melius. O superbe, nonne frons tua erubescit? Erubesce, vas stercorum, ulterius habere superbiam. An ignoras quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam suam? Exue veterem hominem, et indue novum, videlicet Dominum Jesum, et reformabit corpus humilitatis tuae configuratum corpori claritatis suae. Disce, quaeso, ulterius habere humilitatem per humilitatis auctorem. Nam de eo sequitur:

4. Venit ad Simonem Petrum. Et dixit ei Petrus: 0885C Domine, tu mihi lavas pedes? Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem postea. Quando Dominus Jesus pedes discipulorum lavare coepit, prius ad primum discipulorum venit. Et idem Petrus expavescit, quod Deus lavit pedes homini. Nam pavore perterritus, non potuit sustinere Dominum ad pedes suos humiliatum. Viderat eum aquam in pelvim mittere, se linteo accingere; et mirabatur forte quid vellet facere. Sed postquam vidit illum ante pedes suos vas cum aqua portare, genua flectere, et ad lavandum se praeparare; multo supra quam dici potest miratus, expavit. Et magno timore percussus, ingemuit et exclamavit, dicens: Domine, tu mihi, lavas pedes? Creator 0885D creaturae, Deus homini, Dominus servo, Magister discipulo, imo illi qui factus est ex limo, ille qui fecit omnia ex nihilo? Surge, Domine; surge, Deus meus. Quid vis facere? Non possum sustinere, non possum ferre. Oculi mei te videre refugiunt, sic proclivum, sic prostratum ante pedes meos. Surge, Creator; surge, Deus meus, lux mundi, vita mea, gloria mea: noli facere quod te video facere velle. At Jesus ait: Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem postea. Ac si dicat: Noli timere, noli expavescere. Revera, Petre, magna sunt haec humilitatis indicia, sed cito majora videbis. Sine modo, quia sic oportet fieri; licet nunc ignores hujus rei mysterium, scies postea. Mysterium est, exemplum est quod iturus ad Patrem tibi relinquo. Ideo noli prohibere, quod 0886A facere volo. Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Absit a me, Domine, ut mihi laves pedes in aeternum, in aliquo tempore. Respondit Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Quod dicit, te, et non, Pedes, synecdoche ibi est, quando quod est partis, toti attribuitur. Ego sum aqua lavans, ego sum aqua sanctificans; nisi te lavero, non habebis partem mecum. Petrus audiens, non habebis partem mecum, totus intremuit: nihil jam contradicens Magistro, non tantum pedes, sed totum se offert ad abluendum, dicens: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Quid est quod dicis, Non habebis partem mecum? O quam amarum est quod dicis, non habebo partem tecum! Nonne tu vita mea, 0886B dulcedo mea, tota spes mea, salus mea, et omne desiderium meum? Ecce me, fac quidquid vis de me, lava pedes, 602 et non solum pedes, sed et manus et caput.

5. Sed, o Domine Jesu, cum hoc sit verum, quod nullus possit partem habere tecum, nisi prius laveris eum, miserere mei, miserere mei. Ego sum ille totus peccator, totus immundus, totus sordidus partem tecum habere cupio, tecum partem habere desidero. Ne despicias me, Deus salutaris meus. Propitius esto mihi peccatori; lava sordidum, lava inquinatum, lava pedes, lava manus, lava caput, imo totum corpus, lava mentem, lava animam, lava me interius et exterius; lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Si 0886C laveris me, super nivem dealbabor (Psal. L, 4, 9). O Domine Jesu, quis dabit mihi ut venias in cor meum, et inebries me aqua tua, ut obliviscar mala mea praeterita, et verbum bonum amplectar te, vita, quae nunquam morieris in aeternum. Dulcis cibus animae meae, veni, Domine, et noli tardare. Exspectat anima mea peccatrix, ad sufficienter poenitendum et ad bene vivendum, tuae gratiae inspirationem. Dixisti Petro: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Ego non sum Petrus lotus, totus lavari indigeo. Me tibi committo, fac de me quidquid vis. Tu autem, Domine, in aeternum benedictus permaneas. Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Hic innuitur Apostolos esse baptizatos, sed non legimus ubi. Qui lotus est baptismo, totus est mundus. 0886D Sed quia iterum terrenae inhabitationis pulvere inquinatur, iterum opus est pedes lavare. Quos lavat Dominus interpellans pro nobis; et nos ipsi orando, in contritione cordis, et compunctione lacrymarum.

6. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponsae aperire pergit, pedes inquinat: quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non praedicatur. Haec enim sponsa in Canticis canticorum se vitare velle demonstrat, ubi eam sponso exhortanti ad praedicationem, sic inquiens ait: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Dixerat ei sponsus: Aperi mihi, soror mea, amica mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni 0887A mei guttis noctium (Cant. V, 3, 2). Ac si dicat: O soror mea, cohaeres mea, amica mea, conscia secretorum meorum; columba mea Spiritu sancto illustrata, immaculata mea terrenis curis exuta, Aperi mihi, id est, fac mihi pervia corda errantium praedicando. Caput meum plenum est rore; id est, deitas mea circumdata charitatis fervore est. Et cincinni mei guttis noctium; id est, collectiones fidelium sententiis haereticorum. Ad quem sponsa: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? id est, deserui saecularia, quomodo repetam illa? Removi me a praedicatione, quomodo reincipiam? Lavi cogitationes et affectiones, quomodo inquinabor sordibus mundi? Sed hos pedes discipulis lavat Dominus per sponsionem suae orationis, ubi 0887B dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).

7. Quod sequitur: Vos mundi estis, sed non omnes, exponit Evangelista, cum dicit: Sciebat Jesus quis eum erat traditurus; propterea dixit: Non estis mundi omnes. Sequitur: Postquam lavit pedes eorum, et accepisset vestimenta sua, cum recubuisset, dixit iterum eis: Scitis quid fecerim vobis, ego Dominus et magister? Exemplum enim dedi vobis, ut et vos ita faciatis. Hoc si memoriae commendastis, expositum est. Postquam lavit pedes discipulorum, id est, impleta purgatione per sanguinem suum, accepit vestimenta, quia immortalis factus. Cum recubuisset, id est, cum ad dexteram Patris sedisset, dixit per Spiritum sanctum, missum in linguis 0887C igneis. O beatos pedes, o pedes felices, qui talem ac tantum meruerunt habere lavatorem! De pedibus electorum dico, de Judae traditoris pedibus non dico. O beate Petre, o felices Apostoli, ante pedes quorum astitit humilis Creator Angelorum! o beata purgatio! o beata lavatio, quae mundat leprosos, curat aegrotos, vulnera sanat, cicatrices solidat, lumen donat caecis, gressum claudis, pulchritudinem foedis, divitias egenis, moestis laetitiam, poenitentibus veniam, mortius vitam! O grande gaudium, immensa laetitia!

8. Christus postquam lavit, vestimenta sua accepit; post mortem carnis, gloriam habuit resurrectionis. Post sanguinis 603 effusionem, accepit 0887D corporis immortalitatem. Deinde recubuit, deinde requievit, coelos ascendit, ubi sedet benedictus in dextera Dei Patris. De illo accubitu discipulis intonat, instruit, docet per Spiritum sanctum, et per ipsos intonat gentibus cunctis. Et quid dicit? Scitis quid fecerim vobis? Vos me vocatis, Magister, et Domine; et bene dicitis, sum etenim. Hoc est quod promiserat Petro dicens: Scies autem postea. Hic invitat ad sciendum quod prius nesciebant. Quod dicit: Vos vocatis me, Magister, et Domine; et bene dicitis, sum etenim; non est de arrogantia, sed de veritate. Qui enim necessitate cogente, vera de se bona loquitur, tanto magis verius humilitati jungitur, quanto et veritati associatur. Vos vocatis me, Magister, et Domine; et bene dicitis, sum etenim. Ego sum 0888A magister, ego sum Dominus. Ego sum magister sine errore, ego sum magister sine falsitate: ego sum magister bonitatis, ego sum magister sanctitatis. Qui sequitur me, bene vadit, ambulare male non poterit. Ego sum Dominus vitae, Dominus mortis, Dominus coeli, Dominus terrae, Creator cunctorum, et Dominus omnium. Si ego ergo lavi pedes vestros Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Sicut prius exemplo, sic nunc eos verbo instruit Magister veritatis. Hic enim sumitur argumentum habendae humilitatis: ac si dicat: Si ego qui sum Dominus et magister, lavi pedes vestros, et vos qui non estis magistri nec domini, debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum feci vobis, ita et vos faciatis. 0888B Et est sensus: Si ego lavi pedes vestros, id est, si ego dimisi vobis peccata, qui sum Dominus Deus potens omnia; et magister, sciens omnia antequam fiant: vos qui estis servi et discipuli, debetis in vos peccantibus dimittere, et pro eis orare. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Non eritis boni servi, si non fueritis secuti Dominum: nec veraces discipuli, si deviaveritis a doctrina magistri.

9. Audite, praelati, qui cathedram tenetis regiminis. Putatisne, tenetis exemplum Domini? Unusquisque nostrum conveniat conscientiam suam; gaudeat si tenet: si non tenet, jam non est discipulus Domini. Melius illi esset si haberet molam asinariam 0888C in collo, et demergeretur in profundum maris, quam ut esset sortitus nomen abbatis. Melius illi esset, si esset custos porcorum, quam quod esset abbas monachorum. O pelvis Domini! o humilitas Christi, quam longe recessisti! O quam sunt rari, o quam sunt pauci qui aquam in pelvim mittant, et flexo poplite ad lavandum pedes discipulorum petant! Peccat frater, offendit frater, in aliquod delictum cecidit: non est pelvis, non est aqua, non est qui se praeparet ad illum abluendum, sed potius ad expellendum. Discite, praelati, quod hoc non est de regula Christi. Ille lavit pedes discipulorum genibus flexis: et vos non vultis lavare sordes vestrorum conservorum totis corporibus in terram prostratis? Non est discipulus super magistrum. Peccat monachus, peccat 0888D conversus: pulverem portat in pede; imo forte toto corpore tabescit in cute. Tolle aquam, tolle doctrinam de pelvibus magistri, de praeceptis Domini: curre ad eum non in equo Pharaonis, sed in humilitate Redemptoris; vultu placido, mente tranquilla, quam citius potes, lavare festina: ne pulvis vertatur in scabiem, scabies vertatur in lepram, et leprosus expellatur de grege Domini. Sed si obstinatus fuerit, et emendare noluerit, dicens: Non lavabis mihi pedes in aeternum: dic et tu ei: Si non lavero te, non habebis partem cum Christo Domino. Postea si cum Petro assentire voluerit, lava eum cum omni humilitate, mansuetudine et misericordia, ut tu ipse misericordiam a Deo consequaris. Quod si non feceris, non tenes exemplum Christi, nec es discipulus 0889A Christi. Quod Christus fecit, facere dedignaris? Quod Dominus fecit, servum cur facere taedet? Non est servus major domino suo; nec apostolus major eo qui misit illum. Sicut ego patior, et vos patimini: sicut me humilio, et vos humiliamini.

10. Si haec scitis quae feci et docui, beati eritis, si feceritis ea. Non de omnibus dico: ego scio quos elegerim. Non de omnibus dicebat, quia Judas apostata erat. Elegerat 604 duodecim; sed unus diabolus erat Judas Iscarioth, qui contra Dominum levavit calcaneum: de quo ipse dixit, Ut impleatur Scriptura: Qui manducat panem meum, levavit contra me calcaneum suum. O Juda infelix! dominicum panem manducas, et contra Dominum calcaneum levas! Heu, quanti Judae, qui panem Domini 0889B manducant, et Dominum in operibus suis calce percutiunt. Quanti de altari vivunt, qui altari non serviunt; imo Dominum altaris pro nihilo ducunt! Heu, quod magis dolendum est, quanti sacerdotes, sed falsi sacerdotes, qui panem Christi, corpus Christi sumunt ore, et Christum conculcant pede, putidi fetore luxuriae, infecti veneno nequitiae! Isti sunt Judas Iscarioth, qui nisi se in melius commutaverint, utinam nati non essent. Sed tu, serve Dei, monache Christi, tene exemplum, et habebis promissum: fac quod jussit, ut possis venire ad illam beatitudinem quam promisit. Sequitur:

11. Amodo dico vobis prius quam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis quia ego sum. Et est sensus: Usque huc toleravi et tacui, sed jam noto proditorem 0889C antequam fiat, quod mox est faciendum; ut, cum factum fuerit, credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa praedixit. Vos ergo, fratres mei, discipuli Christi, cogitate quid Iscarioth fecit, et videte ne consimilia faciatis. Judas contra Christum levavit calcaneum: vos ante illum prosternite corpus et animam. Judas ab illo recessit: vos autem sequimini illum. Judas vendidit illum judaeis, vos autem vendite quae habetis, ut possitis comparare eum. Non solum autem quae habetis, sed etiam vosmetipsos pro amore tantae pulchritudinis margaritae pro nihilo reputetis, et illi soli placere, quantum potestis, contendite: ut ego et vos ad illius gaudia sine fine mansura, quae ipse est, valeamus 0889D pervenire, per eumdem mundi salvatorem, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat benedictus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. In vers. 20-30 cap. XIII Joannis.

1. Cum de jure conditionis humanae omnem hominem exire oporteat ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam, et Scriptura non possit solvi, necesse est ut unusquisque dum in corpore vivit, operari non cesset quod sibi expedia in aeternum. Nam cito veniet tempus et hora, quibus labor omnis et universa cura laboris cessabit: et tunc omnis homo secundum suum laborem mercedem habebit. Igitur cum nihil sit dulcius, nec aequius quam respicere in mandatis Domini, in lege 0890A Christi meditari elegi; quia mihi bonum est lex Redemptoris mei super millia auri et argenti; et de fructu laborum meorum cuilibet dare petenti. Tu autem, mi lector, ausculta diligenter; et quid tibi pro me loquatur Christus, observa. Ipse est quo nullus major, nullus melior; quo nullus pulchrior, nullus dulcior, nullus charior: gloria sanctorum, decus Angelorum, auctor et creator cunctorum, qui ait discipulis: Amen, amen dico vobis, qui accipit si quem misero, me accipit: et qui me accipit, accipit eum qui me misit. Postquam Dominus et Salvator noster suo exemplo docuerat humilitatem, et carnis passionem, supponit honorem, ut eos consoletur, affirmans quod ipse et Pater ejus in illis recipitur, qui pro illius amore recipiuntur. Hic est notandum 0890B quod in misso non missi, sed mittentis auctoritas commendatur. Qui ergo accipit nuntium Christi, Christum accipit: et si Christum, et Patrem Christi.

2. Quid audis, o christiane? Veritas loquitur: Veritas mentiri non potest. Ait enim: Qui accipit si quem misero, me accipit. Quem mittit? quis est enim nuntius? Venit pauper, venit mendicus; advena est et peregrinus; non habet quod vestiat, non habet quod manducet, non habet ubi caput reclinet: venit ad januam tuam, ad donum tuam, non tanquam frater fratrem, non tanquam consors consortem, sed tanquam servus dominum petit panem, postulat vestem, apud te quaerit hospitari pro amore Christi. Quid tibi videtur? quis est ille mendicus, 0890C iste peregrinus, qui apud te pro amore Christi tam humiliter, tam suppliciter orat hospitari? 605 Missus Christi est, nuntius Christi est: non est solus; cum illo est Christus. Gaudens suscipe, gratanter refice, servi devote cum timore et reverentia magna: Christum suscipis, Christum reficis. Gaude et laetare, quod talem meruisti habere convivam. Felix mensa, beata mensa, in qua Christus convivatur, in qua Deus reficitur: infelix mensa, cui deest talis conviva. O quam misera mensa, imo quam miser dominus mensae, qui pauperem pellit a mensa, qui pauperi cfaudit misericordiae viscera! O serve nequam, cujus viscera negligunt aperire marsupium pietatis! Nonne oportuit te misereri conservo tuo? Quis tibi donavit quod habes? Nonne pauperis 0890D Dominus? nonne pauperis et tui Creator? Nonne natura vos creavit aequales, et una eademque conditione estis exituri? Cnr non te tangunt confinia sortis? Suscipe miserum, recollige mendicum et peregrinum; refice famelicum, vesti nudum, et operibus misericordiae incumbe prout potes. Cum pauper petierit, manum aperire non differas: nam eleemosynam tuam cum paupere fratre suscipit Christus. Tu autem, mi lector, ne pauperem, quaeso, abhorreas, sed tam cito cum illum videris, adorare ne negligas, licet sit scabiosus, sive leprosus, veste sordidus, anhelitu fetidus, tamen brachiis charitatis astringe, et quod a te petierit, charitative impendo. In veritate donas Christo, accipit Christus, ipsemet testis, ipse mentiri non potest, et in die judicii 0891A tibi redditurus est mercedem aeternam. Sequitur:

3. Cum hoc dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet. Turbatus Jesus ex nostra infirmitate, non ex sua potestate: nostra infirmitas in eo turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa: voluntarie accipit turbationem, ne desperet servus necessitate turbatus. Qui turbatus spiritu, significat perturbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa, zizania a tritico ante messem cogit separare, id est ante diem judicii cogit excommunicare. Sed notandum est quod sunt duae perturbationes: scilicet, turbatio carnis: turbatio spiritus. Turbatio carnis est passio carnis: turbatio spiritus est timor, anxietas et similia. Non carne, sed spiritu 0891B turbatur Dominus cum dicturus esset: Unus ex vobis me tradet: non quod tunc primum subito cognoverit, et repentinum malum eum turbaverit; sed quia jam eum fuerat expressurus, ut non lateret; et ille erat exiturus, et Judaeos adducturus; turbavit eum proximum periculum proditoris, sicut superius dictum est, turbavit eum imminens passio, sicut inferius dicitur: Nunc anima mea turbata est, et quid dicam? (Joan. XII, 27.) Haec dixit appropinquante hora passionis. Turbatus est Dominus Jesus spiritu, et protestatus est quod occultum fuerat et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Ac si diceret: Unus ex vobis exiturus est, et tradet me; unus ex vobis, sed 0891C non vinculo charitatis unitus, est me traditurus. Aspiciebant ergo discipuli ad invicem, haesitantes de quo diceret. Non minima turbatio, timor et anxietas apostolorum mentem vexabat. Putas quomodo Petrus et sancti apostoli latebras mentis intrabant, ut si in auctorem vitae saltem in cogitatione aliquid sinistrum putassent, non parum erant turbati? nam pallor qui erat in facie, declarabat dolorem qui vigebat in mente. At nil doloris gerebat, qui astutam rabido portabat sub pectore vulpem: non erat dolens, cui ingens dolor inesse debebat.

4. O bonitas Redemptoris! o pietas Creatoris! neminem vult perire, sed omnes fieri salvos: specialiter non designat traditorem suum, ne fieret impudentior vel inverecundior manifeste deprehensus. 0891D Manifestat ergo crimen, et dat locum poenitentiae, ut proditor videns se latere non posse, agat poenitentiam. Sed vir ille perditionis, nullius poenitentiae lamenta suscipiens, talis, vel pejor remansit, qualis fuerat prius, transiens in affectum cordis. Illi vero quorum ingens procella doloris corda turbabat, ad invicem aspiciebant, dubitantes de quo diceret; quia etsi nota fuit cuique conscientia sua, alterius tamen erat ignota. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Felix, inquam, discipulus ille, cui sic erat familiaris auctor vitae, 606 quae nunc est, et futurae: nimis honoratus est discipulus ille, qui sui capitis habuit reclinatorium tam venerabile pectus, scilicet Jesu, Jesu Christi creatoris cunctorum. Jesus autem valde 0892A eum diligebat, quem tanto honore sublimabat. O quam bene quiescebat, qui supra pectus Christi quiescebat! O beate apostole Dei, discipule Jesu Christi, Joannes beate, utinam mererer illius dulcissimos pedes osculando lacrymis rigare, in cujus pectore tu meruisti dormire! Utinam faciem illius a longe saltem possem contemplari, in cujus pectore tam dulciter dormire meruisti! Hic enim de se quasi de alio dicit, ut rerum gestarum scriptor, non sui videatur praedicator esse. Per sinum sive pectus significabatur illud secretum, de quo bibit divinitatis sacramentum. Hunc diligebat Joannem non plus omnibus, sed familiarius, ut per pacem exiret de vita, non per passionem. Huic innuit Simon Petrus et dixit: Quis est de quo dicit? Sciebat 0892B autem Petrus, quod Christus quodam privilegio amoris Joannem diligebat, nec ei celaret suae divivinitatis secretum: innuit ideo ei Petrus, ut interrogaret eum, Quis est? Itaque cum recubuisset supra pectus Jesu, dixit: Domine, quis est? Et merito de proditore suo magistrum interrogare non timuit, cui jam in sinu Divinitatis, veritatis magister rimari secreta polorum monstravit. Et dicit: Domine, quis est? quis est ille infelix? quis est ille nequam? quis est ille maledictus? quis est traditor tuus? illum mihi rogo ne celes, cui tuae divinitatis secreta es dignatus revelare. Cui Dominus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisse panem, dedit Judae Simonis Iscariotis. Panis intinctio 0892C significat fictionem Judae, qui fictus amicus venit ad coenam. Quae enim tinguntur, non mundant sed inficiunt.

5. Sed quis panis iste fuerit quem Judas accepit intinctum; si Dominus dederit, lectorem meum, si audire dignabitur, non relinquam suspensum. Sed primum sciendum est, quod panis multipliciter accipitur in sacra Scriptura. Per panem aliquando intelligitur Dominus, aliquando gratia spiritualis, aliquando eruditio divinae doctrinae, aliquando haereticorum praedicatio, aliquando subsidium vitae praesentis, aliquando jucunditas humanae delectationis. Dominus dicitur panis, sicut ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (I Joan. VI, 51). Si volumus dicere quod Dominus fuit ille panis, quem 0892D traditor accepit intinctum, non relinquimus tramitem veritatis. Judas igitur panem intinctum accepit, quia Dominum Jesum tantum hominem et non Deum putavit. Buccellam intinctam, vel panem subcinericium intinctum comedit, quia etsi Dominum moriturum, tamen resurrecturum non credidit. Iste beatissimus panis fuit intinctus, cum pedes in cruce pro nostra salute fuissent fixi, visus est non habere speciem nec decorem. Hunc Judaei qui per Judam significantur, panem intinctum comedunt, quia Christum Jesum non Deum, sed purum hominem fuisse credunt; et mortem illius concedunt, sed resurrectionem adhuc non admittunt. Panem intinctum rodit, qui Filium Virginis ante omnia saecula fuisse contradicit. Ab illo panis intinctus roditur, 0893A qui a fidei soliditate deviat; nec hunc panem solidum digne poterit manducare, qui fidem catholicam voluerit infirmare. Dicitur panis gratia spiritualis, ut est illud propheticum: Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum: iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt (Isai. XXXIII, 15, 16). Et est sensus: Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, id est qui suadentibus peccatis, quae carne et sanguine nascuntur, non praebet consensum; et qui claudit oculos suos ne videat malum, id est omni quod rectitudini adversum est, non appropinquat: iste in excelsis habitabit, quia quamvis eum adhuc caro in inferioribus retinet, mentem tamen 0893B sublimibus junxit. Munimenta saxorum sublimitas ejus, quia qui abjecta desideria terrenae conversationis calcat, ad supernam patriam per praecedentium patrum exempla se sublevat: et quia per contemplationis donum gratia spirituali satiatur, apte subjungitur, Panis ei datus est, id est donum gratiae spiritualis percepit, quia se ab infirmis et imis coelestia sperando suspendit. Hunc igitur panem, 607 scilicet gratiam, quam illi dederat Dominus, intinctum accepit, quia in Jesum consummatorem virtutum, non amorem, sed rancorem exercuit. Huic debebatur panis intinctus, cujus sanctitatem vultus palliabat sophisticus. Nam religionem simulabat in facie, quam non habebat in mente; 0893C sanctitatem praetendebat in veste, quam alienabat in corde: foris agnus in publico, intus lupus in occulto; foris discipulus Christi, intus discipulus diaboii. Multi enim hunc panem comedunt, quia religionem, quam praetendunt in verbo, non ostendunt in facto. Quanti monachi in monasterio sancti Benedicti sunt, qui aliis lugentibus rident, aliis dolentibus gaudent; corpore claustrales, mente vagi, et nunquam stabiles? Pigri ad lectionem, tardi ad orationem; in ecclesia dormientes, in refectorio vigilantes; de vigiliis longis dolentes, sed de longo convivio gaudentes; claustrum exsecrantes, auditorium diligentes; extra chorum pro infirmitate frequentius remanentes: infirmitorium non pro infirmitate carnis, sed pro desiderio carnis, torvis luminibus aspicientes; 0893D semper murmurosi et detractores. Quid aliud isti miseri agunt, nisi quod panem intinctum comedunt? Profecto isti tales traditorem Judam sequuntur, et cum Juda, nisi resipuerint, videant ne damnentur. Sequitur:

6. Post buccellam tunc introivit in eum Satanas. Et dicit ei Jesus: Quod facis, fac citius. Quidam enim putant quod tunc Judas corpus Christi acceperit. Sed sciendum est, quod jam omnibus distribuerat Dominus sacramentum Corporis et Sanguinis sui, inter quos et Judas fuit. Deinde per buccellam intinctam exprimitur traditor. Multi enim falsi religiosi et falsi tonsurati, cum pie religiosis communiter dominicum Corpus accipiunt, ab illis discerni non possunt, nisi per buccellam intinctam, quae est 0894A detractio, murmuratio, inobedientia, verborum lascivia, occulta pecunia, et forte graviora peccata. Qui talis est, monachus non est, imo Judae traditori consimilis est. Sed quisquis est miser ille, timeat poenitendo quod sequitur, ne cum Juda traditore damnetur. Sequitur enim, Tunc introivit in illum Satanas, ut plenius possideret, in quem jam intraverat. Tunc introivit ut deciperet, et a consortio Apostolorum extraheret, ut eo jam non in occulto, sed manifeste utens libera potestate, in barathro perditionis mactaret et perderet. Et quod de traditore fecit, hoc de consimilibus facere non desistit. Nam quem diu in monasterio possederit servum, ad ultimum nec socium monachorum relinquit, et traditorem quem in monasterio tenebat, jam extra 0894B monasterium necat. Sed quoniam finem mundi citius adfuturum esse non dubitat, calliditatem suae nequitiae mentibus pravorum occultat, ut ex improviso feriat subita morte, quos diu tenuit alligatos in malitia pravae actionis. Et multos in monasterio usque ad mortem stare permittit, ut ex illorum perversitate alios corrumpere et evertere possit. Et quia pro incontingenti tenet, an in monasterio, an extra monasterium miseras animas occidat et mactet; nos illius insidias, Domino protegente, vitantes, quod dicitur scilicet, Quod facis, fac citius, exsequamur. Nam quod dicitur, Quod facis, fac citius, non praecipit, sed praecidit Judae malum, nobis bonum, quia hoc vult citius fieri, non tam festinando in illius poenam, quam in salutem fidelium.

0894C 7. O amor interminabilis, o charitas inaestimabilis, o dilectio inscrutabilis, Quod facis, fac citius! Illud cupio, illud desidero, illud quaero, ad hoc veni in hunc mundum. Quod facis, fac citius. Vis me vendere Judaeis? volo vendi. Vis tradere? volo tradi Vis ut crucifigar? volo crucifigi. Vis ut occidar? volo occidi, hoc amo, hoc affecto, Quod facis, fac citius. Sed, Jesu vita mea, totum desiderium meum, dulcedo non fallax, dulcedo delectabilis, dulcedo gloriosa, decus Angelorum, splendor et gloria sanctorum, quantum eos diligebas, pro quibus mori cupiebas? Nobis vitam, tibi mortem affectabas. O miserum me! quem hactenus tam nequiter offendi, quem olim sic abhorrui heu, Dominum Jesum, ipse 0894D est Dominus meus et Deus meus! Heu, utinam mille annis in purgatorii igne essem cruciandus, antequam Dominus 608 Jesus a me sic esset offensus! O mi lector, pro me lacrymas funde ad Dominum, ut tunc me clamantem audiat, pulsanti aperiat, consoletur lugentem, dolentem, poenitentem benigne suscipiat. O Domine Jesu, miserere mei: redde mihi jucunditatem vultus tui. Qui pro peccatoribus dignatus es mori, me peccatorem, rogo, ne permittas aeternis ignibus cruciari. O dilectissimi fratres, animadvertite, sedula cogitatione pensate, quantum est amandus, quantum diligendus, qui pro nobis est talia et tanta opprobria passus; qui se tradentem ad mortem sic hortabatur dicens, Quod facis, fac citius.

0895A 8. Sequitur: Hoc autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant quia loculos habebat, quod diceret ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut ut egenis aliquid daret. Loculos enim habebat, in quibus oblata servabantur suorum necessitatibus, et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiae servandi necessaria, quae jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat; vel pro timore inopiae justitiam deserat. Cum ille accepisset buccellam, exivit continuo. Erat autem nox quando exivit filius tenebrarum, faciens opera tenebrarum. Nos igitur qui sumus discipuli Christi, videamus ne panem intinctum comedamus; religionem quam tenemus in veste, servemus in mente; et sanctitatem quam habitus exterior palliat, intus animus teneat: ne in hora noctis 0895B exeamus a Domino reprobati in stagnum ignis et sulphuris, cum diabolo concremandi. Illi pro viribus inhaereamus, quia bonum est illi adhaerere. Adhaereat tibi, Domine, anima mea; ita tibi adhaereat, ut a te eam recedere nunquam permittas, sed ad te, quae pro te gemit, quam citius consolandam perducas: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. In vers. 31-33 cap. XIII Joannis.

1. Verbum Dei quanto amplius ruminatur in ore, tanto dulcius sapere debet in corde. Et verbi divini mens delibuta sapore se ingerit alabastrum unguenti cupientibus aperire: nec thesaurum diutius celari 0895C patitur, qui suscipit incrementum dum a pluribus erogatur. Unde non immerito divinorum fructus eloquiorum, quos de pomario Domini ipso sumpsimus largiente, prae suavitatum odore manibus portare quicumque gestierit, illi largiri gaudebimus. Sed rogo meum lectorem, ne illos ab amoribus sui cordis abjiciat. Nam odor hinc suavissimus emanat, qui corde contritos sanat, et vulnerum cicatrices consolidat. Odor iste omnium suavitatum in se continet monarchiam, quia omnem balsami odorem excedit, et quidquid in odoribus continetur. Hunc tantum ac talem odorem, si toto cordis olfactu odorare non desieris, in aeternum procul dubio non peribis, quoniam est resurrectio et vita. Qui credit in eum, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI, 25). 0895D Odor iste omnium odorum suavitas Dominus Jesus est: odor bonus, odor suavissimus, melle et lacte dulcior, nectare suavior, gemmis et auro pretiosior. Iste odor est verbum illud, de quo locuturi sumus: Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). A verbo isto semper verba mea procedant, et nihil aliud quam ipsum valeant jam resonare, Dominum scilicet Jesum, qui de se ipso ait: Nunc clarificatus est Filius hominis.

2. Exeunte Juda, pro quo dixerat, Non estis mundi omnes, remanserunt soli mundi, cum suo mundatore, in quo signatur clarificatio Christi, in qua separatis malis manebit in aeternitate cum sanctis. Ita est. Sed aliam expositionem hic amor Christi requirit: 0896A quae nec debet scribi sine lacrymis, nec sine lacrymis legi. Christus de proxima passione, imo de proxima morte, quam pro salute mundi exsolvere disposuerat, gaudet et tripudiat, laetatur et exsultat, et ait: Nunc clarificatus est Filius hominis. O Domine Jesu, fili hominis, fili Mariae virginis, clarissime, dulcissime, speciosissime, vita sanctorum, et dulcedo Angelorum, quomodo glorificaris, quomodo clarificaris? nonne tibi adhuc imminent vincula, verbera carnificum, opprobria hominum, et abjectio plebis; sputa, clavi, colaphi, spinea corona, arundo pro sceptro, crux, lancea? An vinciri 609 manibus a tergo, et vinctum ad judicem adduci, et tanquam latronem ad ludibrium poni, est clarificatio tua? an ascendere crucis patibulum, et tam triste 0896B ferre supplicium? Estne laetitia tua, estne gaudium tuum mori, scilicet pro salute generis humani? Quid ad haec dicemus? quid respondebimus, fratres mei? Hic vox debet silere, lacrymae dicere: hic sermo tacere, et fletus clamare. Christus Deus noster pro nihilo, imo pro gaudio mortem ducebat, per quam nos a morte perpetua liberat. Et licet tam cito moriturus, tamen se ipsum clarificatum dicebat, quia tunc sic patiendo, imo sic moriendo membra sua, fideles suos clarificabat.

3. O bone monache, o bone christiane, recogita annos tuos pravos in amaritudine animae tuae. Statue Christum sic crucifixum ab uno latere tuo, et tua peccata ab altero: et inter haec positus vide quid agas. Contemplare Agnum, contemplare Christum 0896C Dominum tuum, sic in cruce extensum, pro te tam impie passum. Considera turpitudines carnis tuae, pravas affectiones animae tuae. Funde lacrymas ad Crucifixum: te salvare paratus est, qui pro te talia passus est. Nunc clarificatus est Filius hominis. Et bene, Filius hominis, et non, Hominum: quia sine virili semine de pura et intemerata Virgine natus, de Patre sine matre in coelis est genitus. Cujus mater est virgo, cujus pater feminam nescit. Iste, inquam, Filius hominis valde clarificatus est, quia quidquid Filius Dei habuit per naturam, Filius hominis habet per gratiam. In isto Filio hominis, Mariae scilicet Virginis, clarificatus est Deus. In quo est clarificatus? In salute languidorum, in illuminatione caecorum, in resurrectione mortuorum, et in 0896D omnibus operibus suis Patris sui semper faciens voluntatem. Et Deus clarificavit eum in semetipso, quia unus Deus cum Patre; una divinitas, una majestas: et haec clarificatio est ab aeterno. Hanc clarificationem morti appropinquans, secundum quod homo, a Deo Patre sibi dari postulabat, cum dicebat: Pater, clarifica me apud temetipsum, claritate quam habui prius quam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Claritatem namque quam habebat secundum quod Deus, volebat habere secundum quod homo; ut humana natura Verbo unita, quae tunc erat passibilis et mortalis, cito fieret impassibilis et immortalis: et hoc est quod dicitur, Et continuo clarificabit eum.

0897A 4. Tu ergo, christiane, qui cupis haereditatem habere cum Christo, Deum Patrem semper clarificare memento, in pura cogitatione, serena locutione, ordinata actione, in omnibus moribus tuis: ut te quicunque viderit, glorificet Deum et benedicat dicens, Benedictus sit Deus in coelo et in terra, quia talia operatur in servis suis. Profecto, si cum Christo clarificaveris Patrem, cum Christo ejusdem Patris habebis haereditatem. Magnum est quod dico. Conditionis humanae excedit dignitatem, hominem de terra terrenum, de pulvere pulverem factum, in coelum ad Christum ascendere, et assidue cum Christo regnare. Quis unquam audivit simile? quis unquam tale vidit aliquid? Revera magnum, imo nimis magnum: et licet tam magnum, tamen vere 0897B magnum. Ipsa Veritas dixit: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus (Joan. XII, 26). Tu itaque, monache Benedicti, esto in veritate bonus minister Christi, religionem non simulans, sanctitatem non pallians, humilitatem non relinquens, usque ad mortem obedientiam tenens, et sic cum Christo regnabis, qui discipulis suis in consequentibus ait, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Filiolos appellat, quos prae mentis teneritudine adhuc plenarie robur fidei non solidabat. Nam qui consueverant vivere lacte, nondum erant idonei ad vescendum solido pane. Et ideo filioli, quia parvuli, et tanquam parvuli in Christo lacte pascebantur, non esca. Noverant Christum secundum humanitatem: sed caligine mentis obducti, Christi vacillantes tenebant 0897C divinitatem. Possumus etiam dicere, quod prae amoris magnitudine discipulos suos filiolos appellaverit. Moris enim est parentum parvulos suos filios delicatius enutrire, quam magnos: et saepius amplecti, et crebrius osculari. Et cum de hac vita mortis acerbitas eos exire compulerit, circa parvulos totum gremium charitatis expandunt, eosque brachiis astringunt, et in eorum oscula ruunt, magis parvulorum quam adultorum orbitatem plorantes. Et illi parvuli videntur, quos invicti amoris catena 610 connectit, cum tutela paterna illis jam suffragari non possit. Tunc filios suos parvulos tenent in cogitatione, quos non minimos tamen in amore continent. Sic et Dominus noster suos discipulos filiolos appellavit, 0897D quos iturus ad Patrem non minimo charitatis affectu dilexit. Multum eos diligebat, quos jam filiolos appellabat.

5. Qui ait, Modicum tempus vobiscum sum: hoc est modicum illud tempus quo in hac carne mortali vobiscum sum, praesentem cernere me potestis. Sed tollam crucis patibulum, cito solvam mortis imperium. Cito veniet tempus et hora, qua jam non pro homine videar reputari: sed ero tanquam opprobrium hominum et abjectio plebis. Tunc quaeretis me, cupietis me sequi: sed timore mortis percussi, nondum ex alto virtutis induti, animam vestram pro me ponere non poteritis. Et hoc est quod dicitur: Quo ego vado, nondum potestis me modo sequi: et est sensus: Vado ad Patrem, sed per foramen 0898A acus, per angustias passionis, per dolores mortis. Sed non potestis me modo sequi, quia pavidi et timidi, veluti haedi in lacte matris ad immolandum nondum idonei: sed veniet tempus et hora, quibus penitus timore expulso, non solum crucis supplicium, sed quod nequius poterit excogitari tormentum, amore mei eritis subire parati. Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum. O Domine Jesu, adhuc charitas tua me compellit repetere modicum, Jesu, Jesu Domine meus et Deus meus, vita animae meae, peccatricis tuae, praemium peregrinationis meae; istud modicum tantum fuit amarum tibi. In isto modico factus es opprobrium hominum et subsannatio populi: in isto modico sicut aqua effusus es et dispersa sunt omnia ossa tua: in isto modico percussus 0898B est pastor, et dispersae sunt oves gregis: in isto tam amaro modico, speciosus forma prae filiis hominum visus es non habere speciem, nec decorem (Isai. LIII, 2): in isto modico David meus, imo Jesus meus, Dominus meus, ante portam civitatis in tympano suae carnis tympanizabat, et psallebat dicens, Heloi, Heloi, lamazabactani? hoc est, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? (Marc. XV, 34.) In isto modico Domina mea, Mater tua, virgo incorrupta, virgo intemerata, virgo ante partum, virgo post partum tui; Mater tua, imo martyr tua, martyr non ferro carnificis, sed acerbo dolore cordis, quam amare flebat, quam amare dolebat! Nec mirum, cum te videret unicum suum, totum desiderium suum, in cruce extensum, morti vicinum, 0898C imo inclinato capite tradere spiritum. Istud modicum, Domine Jesu, amarum tibi et amarum dulcissimae matri tuae, utinam amarum sic esset mihi, ut in isto modico fuissem juxta crucem Domini mini mei, ut quem adhuc videre non possum cum Patre manentem, saltem, in cruce positum mortuum videre meruissem. Istud modicum, quam felix, quam jucundum, quam gloriosum fuit illi latroni, qui in illo modico meruit a Domino suo audire: Hodie mecum eris in paradiso! (Luc. XXIII, 43.) O vox dulcis, o vox delectabilis: Hodie mecum eris in paradiso! O Domine Jesu, quid dulcius, quid delectabilius, quid jucundius, quam esse tecum in paradiso? Nihil prorsus, penitus nihil. Quid ergo dicam, 0898D quid faciam, qui adhuc in hujus peregrinationis aerumna constitutus, tam longe exsulo a deliciis paradisi Dei mei? O bone Jesu, esto mihi Jesus. Recole, Salvator, quid et propter quid passus es, et miserere mei. Ipsa te cogat pietas, ut mala nostra superes parcendo, et voti compotem me tuo vultu saties. Tu esto meum gaudium qui es futurus praemium. Sit mea in te gloria per cuncta semper saecula, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas (In Hymno Ascensionis), etc.

SERMO V. In vers. 34-35 cap. XIII Joannis.

1. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Qui mandatum Domini non ignorat, necesse est ut secundum illud vivere non negligat. 0899A Nam servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47): qui autem fecerit, divitiis et honoribus ditabitur multis, juxta quod Dominus omnium ait discipulis suis, Beati eritis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14). Dulcis Dominus dulce mandatum proposuit. Ait enim: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Mandatum nobis proponit amoris, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. 611 O bonum mandatum, mandatum dulce, mandatum delectabile, mandatum vitae, mandatum salutis aeternae! In isto mandato omnis lex pendet et Prophetae. Hoc est illud unum mandatum, de quo dictum est: Qui omnia mandata servaverit, offendat autem in 0899B uno, id est in charitate, factus est omnium reus (Jacobi, II, 10). Unde Apostolus enumeratis gradibus quibusdam virtutum, de charitate protinus addidit dicens: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Haec est illa pretiosa margarita, quam dum invenit sponsa dilecti, dedit omnia sua, et comparavit eam (Matth. XIII, 46). Haec est illa scala, quae in somnis Jacob apparuit, quam usque ad coelum tendi videbat: per quam quidam descendebant, et quidam ascendebant (Gen. XXVIII, 12). Per hanc enim et Angeli descendebant, et nos ascendimus ad Angelos: quia sine hac scala nullus scandere potest ad coelestia regna. Et in ipso nixu scalae ipse Dominus Angelorum inventus est, qui dicit: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, 0899C sicut dilexi vos. Iste, inquam, est Dominus, qui dat praeceptum fratrem amandi, qui et a servis suis ex omni corde vult amari. Nec est magnum, si tantum diligit servus dominum, quantum dominus servum: imo magis a servo dominus debet amari, cum non illi servus, sed servo dominus valeat suffragari. Servus qui ex toto corde diligit dominum suum, illius tota virtute satagit observare praeceptum. Et cujus praeceptum despicitur, restat procul dubio ut ipse auctor praecepti negligatur: nam qui non diligit proximum in veritate, despicit Christi mandatum; et qui mandatum Christi despicit, despicit et Christum auctorem mandati.

2. Nos ergo, dilectissimi fratres, et Christum diligamus, 0899D et ejus praecepta servemus, praeceptum Domini lucidum, oculos mentis illuminans. Dulciora sunt Christi praecepta super mel et favum; et in custodiendis illis retributio multa (Psal. XVIII, 9, 11, 12), ipse Dominus Christus. Igitur, mi lector, regulam praecepti serva, et securus exspecta ipsum pro praemio auctorem habere mandati. Bonum mandatum, unde tantum et tale provenit praemium. Istud, inquam, mandatum a nobis irrefragabiliter debet observari, cum exinde Dominum Christum non dubitamus nos promereri. Hoc est illud mandatum, quod iturus ad Patrem reliquit discipulis suis: imo istud est testamentum, quod moriturus dimisit haeredibus suis. Ait enim discipulis suis: Mandatum novum do vobis. Unde novum? Nuper inventum: 0900A non quia in veteri Testamento non sit scriptum, Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Quid est ergo novum? Novum, quia vetera ad novitatem perducit, et veteres homines transformat in juvenes. Novum, quia exuit veterem hominem, et induit novum, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia veritatis (Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 24). Novum, quia olim genus humanum, a paradisi gaudiis expulsum, nunc et quotidie transmittit in coelum. Sed, quoniam multi se diligunt ea dilectione, quae tramite veritatis non gaudet; ideo adjunctum est: sicut dilexi vos. Inter amorem et charitatem talis est differentia, qualis inter genus et speciem. Est quidam amor bonus, et est quidam amor malus, et amor mediocris. Amor bonus ipsa charitas est, qua diligimus 0900B Dominum super nos, et super omne quod est, et proximum nostrum tanquam nosmetipsos. Amor malus est charitatis inimicus, ut puta coenosus, lubricus et fornicarius. Isti amores contrariorum, ut oppositorum inter se habitudinem sortiuntur: unus meritum, alius suo possessori acquirit supplicum; alius poenam, alius gloriam; alius mortem, alius vitam; alius paradisum, alius infernum; alius Deum, alius diabolum. Amor medius est, qui nec charitati connectitur, nec amore coenoso foedatur: sicut amor filiorum, parentum et cognatorum et aliarum rerum. quae juste et sine periculo possidentur. Et ut isti amores duo ab illo amore qui est charitas excludantur, ideo addidit, sicut dilexi vos.

3. Sed quis unquam hominum potuit vel poterit 0900C tale observare mandatum? quis unquam sic dilexit proximos, sicut Christus Apostolos! Nullus unquam. Unde notandum est quia dictio, sicut, non est expressiva quantitatis, sed similitudinis; et est sensus: Quomodo dilexi vos, eo modo diligite vos invicem. Quomodo nos dilexit? Audi. Sic dilexit Deus mundum, ut Unigenitum suum daret 612; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Sic nos Deus Pater amavit, quod unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32). Christus in tantum nos dilexit, quia pro nobis peccatoribus animam suam in mortem tradidit, et suo sanguine lavit nos a peccatis, faciens nos de peccatoribus justos, de mortuis 0900D vivos, de terrigenis coelites, de terrenis coelestes, de consortibus jumentorum consortes Angelorum. Benedictus sit iste amator, a quo in mandatis habemus, ut nos invicem diligamus, sicut dilexit nos.

4. Sed fortasse dicit aliquis: De hac dilectione vacillo; et quomodo diligendus sit proximus, minus perfecte intelligo. Mori quidem non possum pro fratre, sicut Christus Dominus voluit mori pro nostra salute. Ad quem ego superius dixi, quod dictio sicut non est expressiva quantitatis, sed qualitatis. Si non potes aeque ambulare cum Christo, saltem a longe imitare vestigia ejus. Si non vales diligere proximum tuum plus quam te ipsum, quod Christus fecit moriendo pro salute generis humani; saltem dilige eum tanquam te ipsum, hoc faciendo illi quod ab eo 0901A tibi vis fieri. Sed dices forte: Nec hoc possum, cum id non imperandi, sed consulendi modo dictum sit. Si hoc observare non potes, vide ne facias alteri, quod tibi non vis fieri. Sic autem diligendus est proximus, ut in illo semper diligatur Deus. Si sic diligis proximum, complesti mandatum. Sic enim debet diligi proximus, ut amoris causa sit semper Deus, non autem proximus. Si enim tantum propter se ipsum diligitur, jam non erit charitas, sed amor medius: vel forte, quod absit, amor pessimus; et qui tali amore caecantur, nisi poenituerint, Christi amore aeternaliter privabuntur.

5. Nos ergo, fratres, qui a Christo Christiani vocamur et sumus, spretis omnibus terrenis transitoriis atque caducis cum totis amatoribus caecis, illi 0901B soli adhaerere cupientes, in fraterna charitate fundemur, ut illius mereamur vocari et esse discipuli, qui Apostolis suis, et nobis per ipsos mandavit dicens: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim discernuntur filii lucis a filiis tenebrarum, discipuli Christi a discipulis diaboli, si gremium charitatis invicem et ad omnes extendunt. Extra sinum amoris nullum valet relinquere charitas. Omnia complectitur, et continet universa, atque se erogat cunctis communem. Charitas est affectio mentis brachiis amoris Christum astringens. Charitas amor coelum terramque complectens: charitas invincibilis amor, qui nunquam minis vel suppliciis cedere novit. Charitas indissolubile vinculum amoris et pacis: 0901C charitas est contemptus mundi et amor Dei: charitas, regina virtutum, ad nullius vitii pavet occursum, dotata sanguinis Christi sensu, in fronte vexillum bajulans crucis, cunctos adversarios in fugam convertit; nec est qui possit resistere viribus ejus. Huic nil mali accidere potest, sed semper et ubique manet secura. Haec est illa arma et scutum, quae rogat propheta in certamen positus Dominum accipere, cum dicit: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV, 2). Isto scuto se gaudebat protectum fuisse idem propheta, cum dicebat: Domine; ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 3). Quicunque tali clypeo protectus fuerit, hostium cuneos penetrabit securus. 0901D Ista est lapis adamantinus, qui frangi non potest, et cuncta frangentia frangit. Ista est fortis armatus, qui inimicum sua virtute prosternit, et hostem suum nequissimum cum omni exercitu suo, gladio utraque parte acuto perimit et occidit. Haec amica Regis aeterni; non timet intrare ad eum confidenter. Intrare lectulum Salomonis, et requiescere dedignatur, nisi super pectore Christi.

6. Si inter nos, fratres, dominabitur haec regina virtutum, profecto cognoscent omnes pusilli et magni quod vere erimus discipuli Domini. Qui non habet charitatem, jam non est ejus qui dedit mandatum charitatis. Charitas est dilectio Dei et proximi: et qui non diligit proximum, superest ut non diligat Deum; et qui non diligit, odit. Ergo qui odit fratrem 0902A suum, odit charitatis auctorem. Nos ergo, fratres, quos amor Christi congregavit in unum, ex toto corde et ex tota mente diligamus Dominum 613 Christum, et proximum nostrum tanquam nos ipsos; et pro illius amore non solum amicos, sed etiam inimicos non tantum non odientes, sed etiam diligentes. Haec est schola Christi, haec est doctrina Spiritus sancti. Si quis de hac schola exierit, et in hac doctrina non perseveraverit; mihi credite, fratres, in aeternum peribit. Discipulis autem Christi, amatoribus charitatis, dabitur ipsa multitudo dulcedinis, divitiae aeternae beatitudinis, gaudia aeternae felicitatis, quae gaudia ipse nobis largiri dignetur, qui in Trinitate perfecta regnat et vivit Deus benedictus per omnia saecula saeculorum. 0902B Amen.

SERMO VI. In vers. 36-38 cap. XIII, et vers. 1-4 cap. XIV Joannis.

1. Sequitur: Dixit ei Petrus: Domine, quo vadis? Ad hoc respondit Petrus quod Dominus superius dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire. Haec verba, Quo ego vado, vos non potestis venire, Petrus audire non potuit sine acerbo dolore: et ideo non ad praesentia, scilicet, Mandatum novum do vobis, etc. sed ad praeterita, scilicet, Quo ego vado, vos non potestis venire, respondit, dicens, Domine, quo vadis? Sicut enim manus sui corporis edocta frequenter palpat dolorem: sic lingua cordis amica, celare non patitur ipsius cordis amaritudinem; et 0902C quod interius mens concipit in dolore, lingua exterius parturit in apertione. Unde nunnunquam vis doloris in mente concipitur, et per palatum vocis formatae, lingua scilicet, aperitur. Ideo lingua Petri dolorem celare non poterat, quem interius in corde tenebat. Audito, Quo ego vado, vos non potestis venire, vix postea Magistrum loquentem sustinuit. Unde expleto de mutua dilectione mandato, nimio circumseptus dolore de absentia futura Domini sui, statim sermonem tantae auctoritatis interrumpit Magistri, et totus exclamat tristis in voce dicens: Domine, quo vadis? ac si diceret: Mutuam charitatem, quam nobis commendas, illaesam et incontaminatam, te donante, servabimus; et quidquid aliud praeceperis faciemus. Sed istud verbum, quod dixisti, 0902D scilicet, Quo ego vado, vos non potesis venire; nos magna replevit amaritudine. Et quod vadis? Cur nos deseris? et cui nos desolatos relinquis? Jam sine te vivere nolo; noli me derelinquere, noli me deserere.

2. Ad quem Dominus: Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Et est sensus: Non te desero, non te derelinquo: ego te praecedo, de invio faciens viam, de semita stratam, de timore securitatem, de morte vitam. Pavidus es, timidus es, nondum es confirmatus, me modo non potes sequi. Ego te praecedam ad opprobrium, ad patibulum, moriendo, resurgendo, ad coelos ascendendo. Non es idoneus ad praemium, quia nondum paratus es ad patibulum. Non potes me sequi vitam, quia pro me 0903A nondum paratus es ad mortem: Sequeris autem postea. Mittam promissum Patris Spiritum sanctum in vos, qui confirmabit vos: et eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 8); et tunc me sequi eris paratus. Cui Petrus: Quare non possum te sequi modo? Non timeo poenam, non timeo mortem: Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire (Luc. XXII, 33). Quid est quod dicis: Non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. Ad quem Dominus: Animam tuam pro me pones? Falleris, Petre, nondum es paratus, nondum ex alto virtute vestitus. Cum fueris ex alto virtute vestitus, tunc animam tuam dabis in mortem. Sed nunc prope est ut timore mortis meae neges vitam, et occidas animam 0903B tuam; ut neges te meum esse discipulum, et occidas spiritum tuum: properat tempus et hora, quibus me negabis, ut te salvare jam possis; non cantabit gallus, donec ter me neges. Quidquid sones in verbis: Antequam gallus cantet, ter me negabis. Et est sensus: Antequam gallus cantet, me negabis. Quae negatio erit trina, sive ante primum cantum galli, sive secundum.

3. Quo dicto, timor et tremor et ingens dolor discipulos omnes invasit. Nec mirum. Audierant quia dixerat Dominus Petro: Antequam gallus cantet, ter me negabis; qui omnibus erat sanctitate praestantior, amore devotior, fide robustior; qui jam confessus fuerat Jesum esse Filium 614 Dei, dicens ad eum: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. 0903C XVI, 16): et timebant, ne illud idem quod Petro, sibimetipsis contingeret. Et quia tantus vir eum erat negaturus, in illo quodammodo titubabant; et quod a mortuis tertia die resurgeret, non perfecte credebant. Nec non et ideo quia Dominum, quem in praesenti audiebant loquentem, non longe post futurum credebant moriturum. Ibi moeror et luctus, vox una plangentium. Certi erant de absentia tam dulcis Magistri, de futura morte dulcissimi Domini sui, et cum adhuc in carne viventem cernebant, et tamen illum quasi jam mortuum lugebant. Tunc ad memoriam revocabant dulcissima fluenta doctrinae, quae ab illo acceperant; salutes, quas dederat aegris; insuper et vitam, quam reddiderat mortuis; benignissimam 0903D et dulcissimam familiaritatem, quam semper circa illos habuit, et videbant se ab eo tam subito deseri. Tunc amarissime flebant, mihi credite, fratres, ut et ipsi jam consolari non possent.

4. Quos ut Dominus vidit amarissime flentes, eos de sua morte consolari voluit: sed puto quia non tum voluit, imo magis illos instigabat ad luctum, dum eis dicebat: Non turbetur cor vestrum. Miror si Dominus Jesus non infremuit spiritu, et non turbavit se ipsum, dum discipulis flentibus diceret: Non turbetur cor vestrum. Credo, propter quod et loquor, ait Dominus meus Jesus. benedictus omni tempore saeculi, flentibus discipulis suis: Non turbetur cor vestium. Creditis in Deum; et in me credite: ac si diceret, Non turbemini de absentia mea, de morte 0904A mea. Potestatem habeo ponendi animam, et iterum sumendi. Tribus diebus mortuum jacebit corpus in tumulo, et post tres dies resurget immortale et impassibile. Tribus diebus et tribus noctibus fuit Jonas in ventre ceti, et Filius hominis tertia die resurget a mortuis. Non turbetur cor vestrum: ego qui resuscitavi Lazarum, possum resuscitare hoc corpus meum; ego qui resuscitavi filium viduae, ultra tres dies non detinebor a morte. Creditis in Deum; et in me credite. Nolite timere pro morte carnis meae: ego sum Deus, qui suscitabo carnem. Opera quae ego feci, testimonium perhibent de me. Si creditis in Deum, sequitur ut in me credere debeatis, quia ego sum Deus. Et ne dubitarent se apud Deum in aeterna vita cum Christo mansuros, sequitur et 0904B dicit:

5. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Et est sensus: in aeterna vita vos mecum regnabitis, in qua sunt multae mansiones, id est multae dignitates: quia ibi alia est claritas solis, alia lunae, alia stellarum. Domus Dei Patris, est ista praedestinatio et praescientia ejus. In hac domo unusquisque perfectus habet mansionem pro numerato denario, qui idem omnibus datur: qui denarius est una, et non diversa in aeternitate vivendi mensura. Vel aliter: Domus Patris mei est templum Dei, regnum Dei, homines scilicet justi: in quibus multae sunt differentiae. Et hae sunt mansiones ipsius domus, scilicet illae dignitates, quae sunt paratae in praedestinatione, sicut Apostolus dicit: Qui elegit nos ante 0904C mundi constitutionem (Ephes. 1, 4) praedestinatione; sed sunt sperandae in operatione: unde Apostolus: Quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit (Rom. VIII, 30). Et hoc est quod dicit: Si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum: et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Et est sensus: In domo Patris mei diversa sunt praemia meritorum; et si quo minus, id est, si non essent, dixissem vobis hoc, scilicet, vado parare vobis locum. Sed quia ibi sunt praeparata per praedestinationem, non est opus ut alias illic mansiones per praedestinationem praeparem. Et quoniam nondum sunt in operatione, addit: 0904D Sed, si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Ac si diceret: In domo Patris mei habetis mansionem per praedestinationem: sed vado ad Patrem, et illas vobis praeparabo per operationem. In domo Patris mei habetis aeternam mansionem: sed jam non potestis ad illam venire, nisi per magnum laborem. In domo Patris mei mansiones habetis tantum ex gratia Dei et dono: sed volo ut illas jam habere debeatis ex me. A vobis recedo secundum divinitatem, et praeparabo vobis, secundum meam humanitatem, 615 illam ineffabilem beatitudinem, quam vobis paravi ab origine mundi secundum divinitatem. Illa ineffabilia gaudia vitae perennis utcunque percipere non potestis, nisi prius 0905A fuero carne solutus, et iterum eadem carne vestitus. Ascendam in coelum, et mittam vobis Spiritum sanctum, qui vos sic doceat operari per operationem et gratiarum actionem; quatenus regnum aeternae felicitatis, quod vobis paratum est per praedestinationem, habere debeatis per operationem.

6. Dominus Jesus quotidie fidelibus suis locum praeparat, dum carnem suam Deo Patri pro salute generis humani fuisse passam demonstrat: et sic nobis locum, quem paraverat per divinitatem, jam illum nobis tribuit per suam humanitatem. Quotiescunque aliqua bona facimus, jejunando, orando, legendo, meditando, pro peccatis sive pro desiderio Christum videndi lugendo, visitando infirmum, saturando famelicum, et sic de reliquis bonis quae 0905B longum est enarrare; semper ille locus beatus ab illo nobis praeparatur in coelis qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): sed tunc nos introducet in illas beatissimas mansiones, si in ejus fide et dilectione vixerimus cum venerit reddere unicuique secundum opera sua. Et hoc est quod dicit: Iterum veniam, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Quod est dicere: Apparebo in judicio, et introducam vos in illas mansiones, ut ibi mecum maneatis in aeternum. O summa, o felix beatitudo, habitare cum Christo! Quis ad hanc felicitatem, ad hanc tam gloriosam beatitudinem pervenire valebit? quis erit tam felix, quis sic summe beatus, ut possit regnare cum Christo, videre 0905C gloriam ejus et pulchritudinem ejus?

7. O Jesu, Jesu, utinam merear te videre, mi Jesu! Credo in Deum, et in te credo; et tamen valde turbatur cor meum. Non turbaretur cor meum, si audissem a te, Non turbetur cor tuum: sed anima mea nunc valde turbata est, non quia non credam in te, sed quia modo te videre non possum. Nihil aliud volo, nihil aliud quaero, nihil aliud desidero, nihil aliud cupio, nisi te videre Dominum et Deum meum: et quia te quaero, et non invenio, voco, et non respondes mihi. Te videre desidero, et te videre non possum, cum tu ipse sis tantum desiderium meum. Tu mihi testis es, Veritas, quia valde turbatur cor meum: sed confido in misericordia tua, quia adhuc te videbit anima mea; et satiabor de te, et a te, et 0905D in te, et per te, non meritis meis, sed miserationibus tuis magnis et multis, et quod videbo te Deum Salvatorem meum, cum tu veneris judicare saeculum per ignem. Sed rogo te per te ipsum, et per illam, quae te genuit, Matrem, ut cum veneris ad judicium, attrahas me ad te ipsum, ut ubi nunc es, possim et esse tecum et cum discipulis tuis, quibus ad Patrem iturus dixisti: Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Sciebant enim te ire ad Patrem, et te viam esse per quam venitur ad Patrem, qui vivis et regnas cum eodem Patre, in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO VII. In vers. 5-14 cap. XIV Joannis.

1. Dixerat Dominus discipulis suis: Quo ego vado 0906A scitis, et viam scitis. Cui Thomas dixit: Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Thomas, qui dicitur Didymus, id est Dubius sive Dubitans, unde ipse dubitabat, alios dubitare credebat: unde dicebat, Domine, nescimus quo vadis. Sed convincit eum scire Magister veritatis; quia sciebant eum, quod ipse est via. Ergo viam sciebant: et ipse est veritas, et vita: et ipsum sciebant, quia sciebant veritatem et vitam, ad quam ipse vadit. Ipse est via secundum quod est homo; et veritas et vita secundum quod est Deus. Per se itaque viam vadit ad veritatem et vitam, quia secundum hominem glorificatum redit ad se Deum. Unde plane convincit eos scire quod se nescire putabant, cum dicit: Ego sum via, per quam eundum; et veritas, 0906B ad quam veniendum; et vita, in qua permanendum. Ego sum via sine errore, veritas, sine falsitate, vita sine morte. Ego sum via in exemplo, veritas in praemisso, vita in praemio. Ego sum via habilis, veritas 616 irrevocabilis, vita interminabilis. Ego sum via lata et spatiosa, veritas potens et copiosa, vita delectabilis et gloriosa. Ego sum via incipientium, veritas proficientium, vita pervenientium. Ego sum via lucis et serena, veritas vivens absque poena, vita felix et amoena. Ego sum via in patibulo, veritas in inferno, vita in resurrectionis gaudio. Ego sum via, in qua non est spina vel tribulus; veritas in qua non est falsitatis stimulus; vita, in qua reviviscit mortuus. Ego sum via recta, veritas perfecta, 0906C vita sine fine mansura. Ego sum via reconciliationis, veritas retributionis, vita aeternae beatitudinis

2. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Ac si dicat: Nemo venit ad me veritatem et vitam, nisi per me viam; et nemo venit ad me Deum, nisi per me hominem assumptum. Ego per assumptam carnem mortalibus facio foveam, per quam venitur ad veritatem et vitam: et viam moriendo facio, resurgendo, ad coelos ascendendo, ubi ego sum veritas et vita, Deus verus, Deus aeternus. Miser homo de terra terrenus, semper gibbus, semper proclivis, semper aeger, semper infirmus, ad gaudia paradisi, unde expulsus fuerat, per se redire non poterat, nec ad veritatem et vitam, quod Deus est, per se ascendere valebat. Sed venit Verbum in carnem, 0906D Deus ad hominem, et Verbum caro factum est, et Deus factus est homo. Inclinavit se Verbum ad carnem, Deus ad hominem; et sic genus humanum non solum ad paradisum, sed etiam portavit ad coelum, ubi est esse verum et esse aeternum, veritas quae semper fuit et erit, vita beata et semper beata, quae nec principium habuit, nec habebit finem. Unde nobis terrigenis homo Deus factus est via, et nos perduxit ad veritatem et vitam, ad se videlicet Deum et hominem. Et hoc est quod dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me; ac si diceret: Nemo venit ad me Deum, nisi per me hominem, hominem a Verbo assumptum; nemo venit ad Patrem, nisi per me, qui sum homo et unus Deus cum Patre.

3. Unde sequitur: Si cognovissetis me, et Patrem 0907A meum utique cognovissetis; et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Si cognovissetis me idem esse cum Patre, utique et Patrem meum cognovissetis, quia ego et Pater unum sumus: et per me cognitum cognoscetis eum, et vidistis eum corde, dum me ei per omnia similem vidistis. Philippus vero non intelligens illum omnino simillimum esse Patri, dicit ei: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Erant quidam illorum, qui non putabant Filium ex toto similem Patri, sed Patrem majorem et meliorem; et ita nec Patrem, nec Filium sciebant: quorum unus erat Philippus; ideo dicit: Ostende nobis Patrem, qui major te est, in quo sufficientia est, et non in te. Unde increpans Jesus illum nec etiam Filium scire ait, dicens: Tanto tempore vobiscum sum, 0907B et non cognovistis me? Vere non me novistis, quia si me novissetis, et Patrem novissetis. Filium non novit, qui Patrem meliorem credidit: non quia alius sit Pater, alius sit Filius; sed quia omnino similis. Et ideo quia omnino similis est Filius Patri, sequitur et dicit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Cum omnino similis sim Patri, quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Video quo animo dicis: non quaeris alterum similem, sed putas meliorem. Cur inseparabiles separatim vis noscere? Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Quod non potes videre, vel saltem crede. Verba quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor, quia non sum a me ipso qui loquor: ei retribuo quae facio, de quo 0907C ipse sum qui facio. Pater in me manens ipse facit opera, inter quae sunt verba, illa quae bona sunt opera, cum aliquem aedificant; et cum Pater in me faciat opera, Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Si enim separatim essemus, nullo modo inseparabiliter operari possemus.

4. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. Amen, amen ingeminat, ut quod dicit verius affirmet. Amen hebraeum est, et in se continet quasdam significationes diversas. Amen dicitur adverbium affirmandi, et adverbium optandi, ut hic cum dicitur, Hoc bonum tibi contingat; respondetur, Amen. Et in fine orationum cum dicitur, Per omnia saecula saeculorum, 617 respondetur, 0907D Amen: et est sensus, Quod rogas Dominum, hoc optamus. Adverbium affirmandi, ut hic, Amen dico tibi; id est in veritate dico tibi. Cum vero geminatur, magis quod dicitur affirmatur. Amen, amen a Domino dicitur, ut quod dicit, esse verum sine dubitatione credatur. Poterat enim credi suo simplici verbo: sed quia discipuli ejus adhuc infirmi erant et imbecilles in fide quae per dilectionem operatur, non credentes quod unam et eamdem haberet potestatem cum Patre, inde ab eo Amen ingeminatur, ut quod promittit, nulla dubietate frangatur. Amen, amen dico vobis, id est in veritate dico vobis, qui credit in me, hoc est, esse unum Deum cum Patre, venerando et amando, opera quae ego facio 0908A et ipse faciet, id est opera quae per me facio, postea faciam per eum: et majora horum faciet; ego siquidem per eum, quia ad Patrem vado. Ad illum vadit, a quo nunquam recessit secundum divinitatem.

5. Majoris meriti est credere nunc in eum, quia eum non videmus, quam si eum videremus. Postquam ascendit ad Patrem, per eum majora facta sunt miracula, quam ea quae fecit in persona sua. Ad tactum fimbriae vestimenti ejus, una tantum mulier fluxum sanguinis patiens refertur esse sanata (Matth. IX, 20-22): postquam vero coelos ascendit, umbra Petri nonnullos ab omni languore curavit (Act. V, 15). Majora miracula est operatus per Petrum, quam fecerit ipse. Antequam ascenderet in 0908B coelum, pauci per praedicationem suam sunt conversi ad Deum: sed postquam ascendit in coelum, una die quinque millia, et alia die tria millia ad praedicationem Petri ad Dominum referuntur conversi (Act. IV, 4, et II, 41). Antequam ascenderet in coelum, notus tantum erat in Judaea: at postquam ascendit coelos, se per Apostolos suos jam toti mundo innotescere fecit; quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). In mundum venit, et mundus eum non cognovit: sed postquam reliquit mundum, et ascendit in coelum, per totum mundum fama ejus intonuit. Et hoc est quod dicit propheta in persona illius: Singulariter sum ego donec transeam (Psal. CXL, 10): quia incognitus sum, et incognitus 0908C ero, donec transeam ad Patrem. Sed cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joann. XII, 32). Majora ergo sunt opera quae nunc facit per suos fideles, quia est in dextra Patris; quam ea quae fecit, dum sederet in gremino Matris.

6. Sequitur: Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam, id est, quidquid petieritis ad salutem animarum vestrarum, hoc dabo vobis statim vel postea. Multi enim sunt malarum tentationum stimulis impediti, qui gementes et dolentes, in nomine Domini ab ipsis petunt liberari, quibus grave est et valde laboriosum belligerare cum illis. Timent ne deficiant; adjutorium a Domino postulant 0908D ne succumbant: qui si cito non habent auxilium a Domino quod implorant, se ab illo derelictos existimant; et quia differt illis subvenire, credunt de se ipsis Dominum non curare. Sed non est ita: imo eos magis diligit, quos quasi solos cum tentationibus diu pugnare permittit: quia crescente pugna, gloriosiorem illis ministrabit victoriam; et quanto fuerit robustior pugna, tanto gloriosior dabitur illis corona. Non titubet, non dubitet athleta Christi, qui praeliatur contra astutias serpentis antiqui, qui pugnat pro percipiendis gaudiis paradisi; non lassescat, non discedat a bello; instet fortiter, dimicet acriter, viriliter agat et confortetur cor ejus: quia cito veniet Dominus, et manu potenti conteret brachium peccatoris et maligni; postea callido noste 0909A devicto, cum Christo regnabit in aeternum et in saeculum saeculi. Meminerit enim esse scriptum per prophetam, Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde: et, Multae sunt tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII, 19, 20). Quidquid vult petat a Domino, tantum pro salute animae suae petat. Non curet si differatur: quia si differtur, non aufertur; imo cum haberi coeperit, charius possidetur. Hoc enim petamus in nomine suo, quod Patrem petere docuit Apostolos suos, dicens: Cum orabitis Patrem, sic dicetis: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9), etc. Quod si aliud petimus quod ab hac petitione discordet, inanis est petitio nostra: si petierimus salutem animae nostrae in nomine ejus, illam dabit nobis. Et ne putent 618 ut illud quod 0909B promisit, sit sine Patre facturus, sequitur et dicit, Ut glorificetur Pater in Filio: quia quidquid Filius facit, ideo facit ut glorificetur Pater in ipso. Vel aliter, Quidquid petieritis in nomine meo hoc faciam. Nomen Domini Jesu est. Hoc nomen fuit ei impositum secundum humanitatem. Hic ergo est sensus, Quidquid petieritis in nomine meo, hoc faciam: id est, Quidquid petieritis me secundum quod sum homo, dabo vobis secundum quod sum Deus; ut glorificetur Pater in Filio, Deus in homine sibi unito. Illud quod addidit, Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam, id tantum confirmat quod superius dixit: nam repetitio sermonis, confirmatio est operis.

7. Nos ergo, dilectissimi fratres, hoc ab illo petamus, 0909C ut sua gratia nos praeveniat ac sequatur, ac bonis operibus jugiter praestet esse intentos. In nomine ejus ipsum solum petamus. Certe nimis est avarus, cui non sufficit Christus. Nam qui Dominum possidet, et cum propheta dicit, Pars nostra Dominus (Psal. LXXII, 26), nihil extra Dominum habere potest. Iste profecto felix est et beatus, qui tanto dono ditatur: nec ultra jam pauper erit, qui omnium datorem bonorum pro haereditate tenebit. Si aliquis petierit argentum, aurum, possessiones, variam supellectilem, credite mihi, quia in nomine Jesu non petit, et cum istis partibus Dominus non dignatur fieri pars vel haereditas ejus, nisi omnia illa vilia ut stercora reputet pro dilectione et amore Dei. 0909D Sed nos, quibus Dominus est portio, nihil debemus curare praeter Deum, ne alterius impediamur munere necessitatis: quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro decerpitur officio. Unde nihil aliud debemus curare, nisi qualiter Christum in haereditate mereamur sortiri, pro cujus amore renuntiavimus proprio et propriae voluntati. Haec est illa haereditas, dilectissimi fratres, quae beatos suos facit haeredes. Jam illum ulterius paupertatis angustia non coarctabit, qui talem ac tantam haereditatem habebit. Ista, inquam, est haereditas in terra viventium, haec est portio quam petit propheta a Domino, dicens: Portio mea, Domine, sit in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ad hanc haereditatem se praeparabat Apostolus cum dicebat: 0910A Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. O quam feliciter ad hanc ardebat cum aiebat: Cupio dissolv et esse cum Christo (Philipp. I, 21, 23)! Modo cum Christo regnat, quia in hoc mundo soli Christo vivebat: modo cum Christo beatus regnat in coelis, quia illum ex toto corde dilexit in terris; et illi nunc junctus in patria, quem toto desiderio concupivit in via. Nos ergo, dilectissimi, ab ipso ipsum solum petamus, et nihil aliud nisi ipsum solum de omni corde quaeramus; et sic ad percipiendam tantam ac talem haereditatem, quae ipse est, perveniemus. Quod ipse nobis Christus largiri dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO VIII. In vers. 15-17 cap. XIV Joannis.0910B

1. Sequitur: Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum et non scit eum. Ex isto capitulo solo conjicere possumus utrum vere diligamus Deum. Illum in veritate diligimus, si ejus mandata servamus: et si ejus non servamus mandatum, certe nec diligimus eum. Non potest ex una parte diligi, et ex altera parte contemni. Ipse enim dicit: Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit (Luc. XI, 23). Ille cum Domino habitare meretur, qui pro suo posse ejus mandata servare conatur. Frustra enim se cum Domino habitare dicit, qui ejus mandata servare contemnit. Non vos 0910C fallat, dilectissimi, vestis religiosa: mihi credite, non diligitis Deum, si illius mandata non observatis. Quomodo possumus Dominum diligere habitu, si eum contemnimus actu? Dilectio Dei non quaerit vestem, sed nostram mentem: nec quaerit opinionem, sed nostram mentem: nec quaerit opinionem, sed tantum bonam actionem. Probatio dilectionis exhibitio est operis. Hoc enim quod Dominus dicit; id est: Si in veritate diligitis me, mandata mea servabitis. Ad hoc ut perfecte vos me cognoscam 619 diligere, mea mandata servate, et ego rogabo Patrem. Hic enim monet diligere, mandata servare, ut accipiant Spiritum sanctum: quem nisi habeant, non possunt diligere, nec mandata servare. Unde sequitur: Ego rogabo Patrem, et alium 0910D Paracletum dabit vobis. Rogat homo quod Deus dat; ipse pro nobis rogat, qui nobis rogata dat. Deus ipse pro nobis rogat secundum quod homo, quando nos facit se rogare Deum. Tunc enim Patrem rogat pro nobis, cum nos illum rogamus, unum cum Patre Deum esse credentes.

2. Quod vero sequitur: Et alium Paracletum dabit vobis, hoc est, alium quantum in persona, non quantum in natura vel in essentia. Dabit vobis; non quod ipsi non haberent, sed quia habebant minus et occulte, et accepturi erant amplius et manifeste. Ut maneat vobiscum: hoc est, vos illustret et doceat praedicare regnum Dei, et evangelizare, et vos credere faciat me esse Patri aequalem, quem nunc creditis esse minorem. Maneat etiam vobiscum 0911A in aeternum, ut ad videndum aeterni luminis claritatem introducat; et me esse unum Deum cum Patre et eodem Paracleto sicut cito credetis, facie ad faciem contemplari possitis. Paracletus dicitur advocatus vel consolator. Iste est advocatus fidelium, iste est defensor et protector in se sperantium, sine quo nihil est validum, nihil sanctum. Iste suos protegit, iste defendit, iste pro illis pugnat quos in aeternum glorificat: iste, inquam, est consolator moerentium, pater orphanorum, maritus viduarum. Quorum est moerentium consolator? Moerentium de perpetratione delicti, de poena futura commissi. Moerentium, quia et se ipsos peccando perdiderunt, et regem gloriae Christum ad iracundiam provocaverunt. Moerentium, quod illum spreverunt 0911B in delicto, qui pro illis fuit mortuus in ligno. Moerentium, quia spem vitae suae Christum auctorem salutis videre non possunt. Hos autem omnes consolatur Spiritus Jesu. Consolatur eos in hac vita praesenti in spe, et consolabitur in vita beatae felicitatis in re. Iste, inquam, Spiritus veritatis dicitur, qui Patri et Filio est consubstantialis et coaeternus; Spiritus veritatis, Spiritus bonitatis. Omnia quae docet bona sunt, nullo errore falsitatis obducta.

3. Hunc Spiritum veritatis viri impii et mendaces accipere non possunt. Omnes enim qui habent manus pollutas, non dico carnis, sed mentis; non stercore coeni, sed fetore delicti, eum tam mundum, tam splendidum, tam gloriosum, non valent capere, non possunt tenere, nequeunt possidere. Hunc mundus 0911C non capit, hoc est, mundanus, mundi cultor, mundi amator. Amatorem mundi odit Spiritus Christi. Ab illo fugit, quem aliud nisi se ipsum amare cognoscit. Ita vult amari, ut nihil aliud propter ipsum ametur. Perfecte vult amari qui solus vult diligi. Non vult consortem habere in amore, qui parem non habet in dilectionis retributione: et tamen sic vult amari, ut cunctae res simul amentur cum ipso; et sic vult amari ut nihil praeter ipsum ametur. Omnis enim creatura jure creationis ab illo est, et omnis creatura in eo quod est creatura, bona est. Debet ergo ad hoc diligi creatura, ut in ipsa Creator ametur; non ipsa per se, sed per eum qui illam creavit. Qui enim sic diligit aurum, argentum, possessionem, variam supellectilem, ita quod haec sunt sibi causa amoris, 0911D profecto non est in illo charitas Patris. Diligendus est ergo Creator in cunctis creaturis, et cunctae per ipsum creaturae: et sic cuncta diliguntur cum ipso; et tamen ipse solus diligitur. Hunc capere non meretur, qui scabiem ulcerosam habet in pelle: nec eum videre jam valet, qui in occulto mentis albuginem habet. Mundandus est ergo oculus mentis, ut mereamur videre Spiritum veritatis; et testa igne examinata, diutius ab omni scabie radendum est corpus, ut omni arte exsculptum et bene politum, Spiritus sancti mereatur effici templum. Sic debemus agere, sic debemus facere, si ad videndam speciem claritatis illius volumus pervenire. Si sic fecerimus; et cum Apostolis Jesu illum cognoscemus, et apud nos manebit in hac praesenti vita, et nobiscum 0912A erit in vita perenni. O quam felix sponsa, o quam beata anima, quae sic studet assidue mentis lavare sordes, ut cum illa habitare dignetur tantae beatitudinis hospes!

620 4. Sciat, quemcunque litteram nostram legere delectat, quod in anima subdita peccatis non habitat ille speciosus Spiritus veritatis. Sola illa anima peccatis esse subjecta dicitur, quae sic loris suae pravitatis ligata tenetur, quae nec vult, nec quaerit per poenitentiae lamenta suae iniquitatis vincula dissipare, nec Liberatoris animarum auxilium implorare; sed, quasi impudica meretrix, ultro et importune corruptoribus suis se revoluta prostituit. Illa vero sub peccatis non dicitur, quae pro viribus contra cuncta carnis incentiva abstinentiae mucrone luctatur, sine quo stulte de flore castitatis se jactat, 0912B qui contra illa quae de carne et sanguine nascuntur peccata, per afflictionem carnis et per pinguedinem mentis non fortiter instat. Nam pereunt cupidinis arcus , cum corpori nostro subtrahitur cibus et potus: sed dum per obnoxia venter distenditur, mens, caro et castitas incontinentiae necesse est famulentur. Nam dum voluptati se gula inclinat, et manus oris amica ultra quam natura requirat, id est, gula arvinae ministrat; corporis arvina nutritur, et ipsa luxuria roboratur. Ut ergo castitas vigeat in mente, caro mactetur abstinentiae falce. Non enim est illi parcendum, si Spiritus sancti fieri volumus templum. Ipse nos ab omni inquinamento carnis et spiritus sic mundare dignetur, ut dignum illius mereamur effici templum hic et in perpetuum, in unitate 0912C cujus vivit et regnat Christus cum Patre Deo benedictus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IX. In vers. 18-26 cap. XIV Joannis.

1. Sequitur: Non vos relinquam orphanos. Omnis enim qui hujus miserae peregrinationis vias aerumnosas adhuc ambulare compellitur; quem amor et desiderium Christi, sui exsilii et vitae beatae immemorem esse non sinit: capitulum istud sine gemitu et suspiriis legere, ut arbitror, non valebit. Credo, propter quod et loquor. Quomodo Crucifixi amator, istud capitulum legendo, lacrymas poterit continere, dum ipsum resurgentem totum desiderium suum, in dextera Patris sedentem adhuc non valet videre? O Domine Jesu, nisi amor tuus mihi fiduciam 0912D daret me orphanum a te crederem esse derelictum, quia te, sicut es, videre non possum. Dixisti enim Apostolis tuis: Non vos relinquam orphanos; veniam ad vos. Sed ego miser adhuc non merui a Domino meo audire: Non jam te ultra relinquam orphanum; cito veniam ad te, et gaudebit cor tuum. Omnis a me interim recedat laetitia, quousque veniam visurus quem desiderat anima mea. Moerorem semper habebo amicum, quousque videbo Deum Salvatorem meum: nec mihi gaudium jam esse poterit, dum auctorem gaudii a me longe sic abire contigerit. Felix, inquam, illa anima, quae quotidie gemit et luget, quia auctorem omnium, mundi Salvatorem Christum non videt. Ipsa profecto ridebit in die novissimo, et gaudens gaudebit in aeternum cum Christo. 0913A Illa vero quae non gemit de Christi abscessu, videat ne irrefragabiliter ploret in ejusdem Christi adventu. Illa sponsum suum non amat, quae pro desiderio illum videndi aliquo tempore non suspirat. Non enim Christum perfecte amare convincitur, qui pro desiderio Christi suis oculis lacrymas non largitur; sed ille non poterit a Christo diutius separari, qui pro ejus amore quotidie didicit lacrymari. Cito veniet ad suos dolentes, et absterget omnem lacrymam ab oculis eorum: et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed gaudium aeternum de visione Christi, qui dixit discipulis suis. Non vos relinquam orphanos. Et est sensus: Non vos relinquam orphanos; id est non ita dabitur Spiritus per me, ut ego non sim vobiscum. Non vos relinquam orphanos. Orphani 0913B graece, latine pupilli. Hic indicat se esse Patrem illis: Veniam ad vos post resurrectionem carnis, qui vobiscum sum semper praesentia majestatis divinae. Et adhuc modicum, et mundus jam non me videt; vos autem videbitis me. Bonis tantum apparuit Christus post resurrectionem, non pravis, et perversis amatoribus mundi. Possumus dicere quod modicum tempus dicitur totum tempus nostrae mortalitatis: quo finito auferetur impius, ne videat gloriam Dei, quam videbunt justi.

621 2. Quod autem dicitur, Ego vivo, et vos vivetis, sic est intelligendum: Ego vivo qui sum vita, et per me vitam vos vivetis. Hoc verbo praesenti, vivo, semper usus est, quia mox erit futura resurrectio. Ad illos utitur futuro, quorum est in fine futura resurrectio. In illa die vos cognoscetis quia 0913C ego in Patre, et Pater in me est; et vos in me, et ego in vobis; ac si dicat: In die novissimo, quando completa fuerit vestra resurrectio, cognoscetis, quomodo creditis, quia ego in Patre modo, tanquam radius in sole, unum cum ipso, et vos in me ut palmites in vite; et ego in vobis, ut in palmitibus vitis. Sed mundus nec nunc videt, nec tunc videbit Deum in sua majestate fulgentem. Quis est iste mundus maledictus, a quo videri non poterit Deus? Maledictus, inquam, maledictus, et ultra quam dici potest maledictus erit, qui Dominum Christum aeternaliter non videbit. Mundus eum non videbit; mundus, id est mundi amator. Amatores enim mundi, mundi nomine vocantur. Nemo se seducat: quicunque 0913D diligit mundum, mihi credat, non diligit Deum; et si non diligit, unde videbit? Qui non diligit Deum caecus est. Videre eum non potest qui non habet cor mundum, cor mite, cor mansuetum, cor charitatis dulcedine plenum. Oculorum lumen amisit, nec ipsum veri luminis auctorem videbit. Si ergo Deum videre desideras, cor tuum ab omni lepra peccati mundificare non negligas. Memento ore Veritatis fuisse prolatum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sed mundus non videt eum, quia non habet cor mundum.

3. Mundus dicitur pluribus modis. Dicitur mundus trina machina rerum, coelestium, terrestrium, et infernorum; coelum, et quidquid coeli ambitu continetur. Dicitur mundus amor mundi, ut hic: 0914A Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Dicitur et mundus qui est ab omni sorde lotus et mundus, sicut est istud: «Mundi per abstinentiam ipsi canamus gloriam (Hymn. ad Primam).» De illo solo mundo, imo de illis solis immundis, scilicet amatoribus mundi, dicitur: Mundus non videt Deum. Nam qui diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15). Valde sibi adversantur ad invicem amor mundi, et amor Dei. Si amor mundi habitat, non est quo intret amor Dei. Amor Dei hominem revocat a mundo, et amor mundi hominem a Deo. Unus dejicit, alius extollit: unus suum possessorem dejicit in infernum, alius sublevat, et transmittit in coelum. Amor mundi totum mundum quaerit, et nunquam satiatur; imo cum plus habet, 0914B plus cupit semper habere: amor Dei unum cupit semper habere solum, illo contentus est, nil aliud jam possidere peroptat. Amor Dei nihil aliud quaerit nisi solum Deum. Valde nobilis est amor iste: omne pulchrum dedignatur amare, praeter inviolatae pulchritudinis florem, illum scilicet qui dicit: Ego sum flos campi et lilium convallium (Cantic. II, 1). Omnia quae sunt, quae Christi non sunt, non solum non quaerit, sed etiam tanquam stercora putrida abdicat et subsannat. Cuncta spernit, cuncta despicit, omnia sibi vilescunt, quia ei solus Christus dulcescit. O felix amor, o beate amor! qui te habent, beati sunt; qui te habent, felices sunt: nimis est felix, nimis est beatus, cujus tantum est dilectio Christus. Habeamus, dilectissimi, 0914C hanc felicitatem, habeamus nostri Creatoris dilectionem. In hoc cognoscitur amator Christi, si servat praecepta Christi. Unde sequitur.

4. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui habet in memoria et servat in vita; qui habet faciendo, et servat perseverando: vel qui habet in sermonibus, et servat in moribus; vel habet audiendo, et servat faciendo, ille est qui diligit me. Multi sunt enim qui Domini mandata habent, et ea minime tenent: multi habent in libro, sed ea non tenent in animo; multi in voce, sed non in opere; multi in memoria, sed non in vita; multi in verbo, sed non in exemplo. Illi profecto non sunt de dilectoribus Christi; isti, inquam, 0914D plagis vapulabunt multis: istis erit fletus et stridor dentium; ignis, sulphur, et spiritus procellarum pars poenae eorum cum diabolo et angelis ejus. Sed diligentibus Christum magnum erit gaudium, magnum erit tripudium, magna exsultatio, magna gloriatio. Sequitur enim: Qui diligit me, diligetur 622 a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Quid tibi videtur, amator Christi, cultor Dei, despector tui, de praemio amoris tui? Quid tibi mali poterit nocere, aut quid tibi boni poterit deesse, si ille te diligit qui de nihilo cuncta creavit? O nimis felix et ultra quam dici potest beatus, quem pie diligit Deus Pater, et Filius ejus cum Spiritu Christi et Dei! Quid, inquam, felicius, 0915A quid beatius, quam ab eo diligi, qui est Dominus paradisi: qui habet potestatem vitae et mortis, damnare et salvare; damnare quos odit, salvare quos diligit? Sicut enim salvare non potest quos odit; sic damnare non potest quos diligit. Sed, o Domine Jesu, quid facies dilectoribus tuis? dic, rogo, quid facies? Sic dic, ut audiam; nam et ego sum, licet peccator, qui diligo te: quod erit praemium tuae dilectionis, quisve fructus tui amoris? dic et laetifica animam meam de praemio. Qui te diligit ex toto corde suo, illud attendit, illud exspectat: pro eo quod tantum differtur, gemit et quandoque plorat. Quod est illud? dic ut fratres audiant et intelligant, intelligant et quaerant, quaerant et inveniant, inveniant et accipiant, accipiant et teneant, 0915B teneant et ament; ament quantum possunt. Quid dabis dilectoribus tuis? quid manifestabis illis? Manifestabo eis me ipsum. Ubi sunt qui gemunt, ubi sunt qui lugent pro dilectione regni aeterni, pro absentia Christi? Gaudeant et exsultent, quia Jesus manifestabit se illis.

5. Audistis, fratres, audistis dolentes, audistis lugentes pro desiderio Christi, pro amore dilectissimi Domini, Plasmatoris, Redemptoris, Salvatoris, totius paradisi, dulcedinis, gloriae et splendoris, gaudii et jucunditatis: audistis de praemio vestri laboris, de dono quod dabit Jesus meus, et utinam meus, dilectoribus suis. Dilectori meo, inquit, manifestabo me ipsum. O summum gaudium, o immensa laetitia! Quid dulcius, quid gloriosius, quid 0915C beatius quam illum videre facie ad faciem, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur; quem sancti Angeli vident et videre desiderant semper, et nunquam de ejus visione satiantur; qui est decor coeli, dulcedo paradisi, fides viventium, spes morientium, et salus omnium Jesus Christus, Dominus noster? Nihil charius, nihil melius, quam ipse Dominus diligentibus se. Non promittit aurum, non argentum, non gemmas, non lapides pretiosos, non coelum, non terram; sed se ipsum Creatorem omnium et Deum cunctorum. Hoc est praemium amoris, meritum tuae dilectionis, qui Dominum Jesum super omnia diligis, dico, non voce, sed opere; non veste, sed mente; non habitu, sed affectu; non in simulatione, sed in veritate: se ipsum tibi manifestabit, 0915D se ipsum tibi dabit. Vis amplius? quaeris aliud? Vile est, quidquid sine ipso est. Diligis illum? Vide ergo ne aliud quaeras ab eo, nisi se ipsum. Dedignatur contra petentem, si ipse petitionis causa principalis non fuerit: quamvis omnia bona donet, libentius donat se ipsum. Noli timere de magnitudine, de nobilitate doni. Dilige eum ex toto corde, ex tota mente, et sic poteris ad eum secure accedere, ad eum intrare, et dicere ei: Volo, Domine, ut tu mihi portio sis in terrra viventium. O felix portio, o beata haereditas! O Domine Jesu, quis mihi dabit ut in veritate dicere possim: Dominus pars haereditatis meae? (Psal. XV, 5.) Utinam tu mihi sis praemium mei laboris, merces 0916A meae peregrinationis, et consolatio mei moeroris. O Jesu, qui es causa mei amoris, tu mihi sis causa sufficiens possidendae tantae possessionis,

6. Sequitur: Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es te ipsum, et non mundo? Audito quod mundus non videbit eum, sed potius ipsi videbunt pro omnibus quaesiturus quaerit Judas causam hujus discretionis. Haec est autem causa ex Domini responsione, Dilectio; per quam solam discernitur gens sancta a non sancta: et quod causa sit dilectio, probatur in custodia sermonum, sicut dicit Dominus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. In hoc enim probatur dilectio Dei scilicet in observatione et custodia mandatorum Christi, 0916B quia probatio dilectionis exhibitio est operis. Frustra enim se Deum diligere dicit, qui mandatis ejus suis operibus contradicit. Imo illum habet 623 odio, qui ejus non obsecundat mandato. Nemo se tegat sub habitu religionis, nullus sibi palliare sanctitatem praesumat sub tegmine monastici ordinis. Ille tantum diligit Christum, qui pro suo posse ipsius satagit observare mandatum. Cum enim videris monachum ad contumeliam humilem, ad opprobria patientem, suis devotum Prioribus, in moribus mansuetum, tacitum ad loquendum, assiduum ad silentium, in claustro attente legentem, in ecclesia suis vocibus Christum cum omni devotione laudantem, si non continue, tamen quotidie lacrymantem, parcum in refectione, 0916C ad obedientiam promptum, ubique proclivum, ubique inclinatum, ubique verecundum, ore coelum pulsantem, semper ad Dominum corde clamantem, cultorem proximi, et contemptorem sui, cunctos diligentem, se ipsum odientem, tunc dicere poteris: Monachus iste sui Creatoris servat mandatum. O quam felix, o quam beatus est monachus talis! Profecto iste monachus sui laboris habebit praemium Dominum Jesum. Sed ille qui charitatem non habet, qui ejus non servat sermonem, jam non est ejus. Quod ergo erit praemium istius? Ignis et sulphuris amnis, mors et infernus praemium ejus. Utinam tu natus non esses, tibi talis debetur haereditas. Igitur si praemium, quod Christus est, habere desideras, illius sermonem serva; 0916D scilicet, Mandatum novum do vobis, ut diligatis vos invicem (Joan. XIII, 34). Si diligis Christum, necesse est ut diligas fratrem tuum. Ergo ne incurras odium Christi, teneas illaesam charitatem fratris tui.

7. Magnum praemium sequitur inde. Quod praemium? Superius dictum est, et adhuc repetere libet. Istud praemium quanto amplius ruminatur in ore, tanto magis mellescit in corde: et quantae sit dulce, dinis non ignorat, qui ut illud jam habere valeat, assidue pro viribus elaborat. Praemium fraternae dilectionis amorem Christi et Dei Patris sui ipsa Veritas ait: Si quis sermonem meum servabit, diligit me, et Pater meus diligit eum. Si Pater Deus te diligit, 0917A quid tibi boni deesse poterit? Nihil. Quidquid enim petieris impetrabis, imo ipsum Dominum largitorem omnium bonorum sine fine cum sanctis Angelis possidebis. Nonne ille est summe beatus, quem Deus Pater diligit, et Dominus Jesus Christus Filius ejus? Felix, inquam, nimis, quem Pater et Filius et Spiritus sanctus diligit Deus. O si me diligeret Deus meus, Creator meus, Redemptor meus! jam nihil amplius in hoc mundo quaererem. Mihi in hac vita solus sufficit amor Christi. Amor Christi dulcis est, et delectabilis et jucundus. Sanitatem aegris, lumen caecis, moestis laetitiam, peccatoribus veniam, mortuis vitam, terrigenis coelum, consortibus jumentorum consortia Angelorum largitur et tribuit, insuper et ipsum Dominum Angelorum et 0917B Creatorem cunctorum.

8. Qui me diligit, ait Dominus Jesus, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo: Deus venit ad hominem subveniendo, illuminando, implendo: hoc enim procedit ex charitate Christi, hoc totum provenit ex amore Dei. Charitas te domum Domini facit, et Dominum domum tibi. Deus est charitas, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). Felix artifex charitas, quae conditori suo talem domum potens est fabricare. Domus ista non constat ex caemento et latere, nec lapide, nec ligno, nec auro, nec argento, nec lapide pretioso. Omne aurum 0917C excedit, argentum supereminet universum. In ejus comparatione lapides pretiosi vilescunt: nil est quod valeat comparari pulchritudini ejus et speciositati. Mel comparatum dulcedini ejus sic est, quasi absinthium comparatum dulcedini mellis. Omnia quae sunt quantumlibet pulchra, quantumlibet speciosa, in ejus comparatione nec reputari debent. Domus ista est domus aeterna, ante omnia saecula, ante omnia tempora; omnia continens, universa complectens, omnia creans, universa vivificans. In hac domo caeci lumen, claudi gressum, curvi rectitudinem, infirmi sanitatem, mortui resurrectionem cuncti qui intrant accipiunt. Nullus miser in ea: in ea cuncti beati. Qui intrat in eam, intrat in 624 gaudium Domini sui, quod ipse est: et hic habebit se 0917D optime aeternaliter in optimo, qui est Deus benedictus per saecula.

9. O dilectissimi fratres, nonne haec pretiosa domus super mel et favum dulcescit in cordibus vestris? nonne, anima christiana, Jesu Christi sponsa dilecta, tuis paranymphis animabus sanctorum et spiritibus angelicis imperans flendo, et plorans rogando, dices: Filiae Jerusalem, nuntiate dilecto quia ejus amore langueo? (Cant. V, 8.) Parum illum diligis, si pro ejus amore quotidie non ploras et gemis: Nam illius absentia sponsae diligenti solet fluvius esse lacrymarum. Cum illum quaerit et non invenit, vocat et non respondet, nil nisi flere eam delectat: et ut ei magis flere libeat, omne quod triste est 0918A coacervat. Scio et certus sum quod absterget Deus omnem lacrymam ab oculis ejus, cum venerit dies nuptiarum Christi Ecclesiae, tempore illo quo fuerint virgines introductae in thalamum Regis aeterni. Sed quomodo ab oculis tuis absterget lacrymas, si pro ejus amore non gemis et ploras? Credo quod parum illum diligis, si pro ejus amore non suspiras et plangis. Si sic es, monachus non es. Sed dicis mihi: Ego non possum flere. Ad quem ego: Ideo non ploras, quia Christum perfecte non amas. Lacrymae ergo testes amoris sunt. Si non ploras pro amore patriae, plange tamen pro timore gehennae. Sed dicis: Nec hoc possum. Cui ego: Si hoc non potes, nec times mortem, nec amas vitam; et si timeres, aut parum, aut ex toto nihil. Tu autem cui 0918B servatur haereditas in aeterna vita, Deum time, et ejus mandata custodi. Qui non diligit me, ait Donus Jesus Filius Dei, sermones meos non servat. Nos illum pro viribus diligamus, et illius praecepta servemus, quia inde magna sequitur merces.

10. Quod vero sequitur: Et sermonem quem audistis, non est meus, sic est intelligendum: Sermo quem audistis, non est meus; et est ibi quaedam figura quae dicitur antiptosis, quando casus ponitur pro casu. Rogo te, ne te moveat, ne te conturbet, qui totam spem tuam ponis in Dominum Jesum Christum, et ex toto corde diligis illum esse verum Deum cum Patre et Spiritu sancto, illud quod dicit: Sermonem quem audistis, non est meus, sed Patris; quia ego non sum a me, sed a Patre. Sum Deus de Deo, 0918C lumen de lumine, Filius de Patre. Unus cum illo in essentia, in majestate, in divinitate, in virtute, in potentia, in creatione rerum: non posterior eo vel prior, non major, nec minor; sed omnino illi aequalis. Alius sum in persona, non alius in natura: nam alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti (Athanas. in Symbolo). Verba quae ego loquor vobis, Patris mei sunt: quia ipse me misit; et ego sum ab ipso, et verba mea sunt ab ipso. Vel aliter: Sermo quem audistis, non est meus, id est non est assumpti hominis, sed Dei assumentis; non est Filii hominis, sed est Filii Dei: non est meus secundum quod natus sum de Virgine, sed est meus secundum quod sum genitus a Deo Patre; non est meus in eo quod sum filius Virginis, sed est meus in eo quod 0918D sum Filius Dei Patris. Superius dixi: Qui non diligit me, sermones meos non servat; hic autem dixit: Sermonem quem audistis, non est meus. Superius dicit: Sermones meos; nunc autem dicit: Sermonem quem audistis, non est meus. Valde contraria sunt, Est, et, Non est; Sunt, et, Non sunt; Est meus, et, Non est meus; Sunt mei, et, Non sunt mei. Et tamen sicut Veritas loquitur, ita est. Sunt sui, in quantum Creator, non in quantum creatura; in quantum Deus, non in quantum homo. Sunt sui, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Non sunt sui, sed Patris, quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).

0919A 11. Vel forte hoc dicit, ut discipuli ejus, qui nondum in illum perfecte credebant, firmius sua praecepta tenerent, et obnixius observarent, dum scirent illa praecepta esse Dei Patris factoris et creatoris cunctorum. Majoris enim sublimitatis, majoris excellentiae et dignitatis semper videtur pater esse quam filius: hoc dico in humanitate, non in divinitate; quia in divinitate Filius Patri est aequalis, non eo posterior, non eo minor; aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem (Athanas. in Symbolo). Ut ergo illius verba charius tenerent audita discipuli 625 sui, et eorum sequaces, dixit illa esse sui Patris. Ac si diceret: Ea quae praecipio vobis, irrefragabiliter debent observari, nec in totum, nec in partem ratio ulla permittit 0919B convelli, quia non sunt mea, sed Patris mei: nam ego a Patre sum Filius; unde verba mea et opera non sunt mea, sed Patris. Pater in me manens facit opera sua, per me dat vobis praecepta. Homo de terra terrenus, trabea mortalitatis indutus in hac valle lacrymarum, a gaudiis paradisi expulsus, Deum loquentem non merebatur audire in hoc aerumnoso exsilio, cujus praecepta contempsit adhuc positus in paradiso; et quae via sibi remansisset redeundi ad patriam, nec miseriam excogitare valebat. Sed illius misertus Dominus suus, quaerere venit errantem, consolari dolentem, sanare infirmum, relevare dejectum, patriam restituere exsuli, et mortuo vitam sine fine mansuram. Unde venit Verbum in carnem, Deus ad hominem; et Verbum factum est caro 0919C (Joan. I, 14): et. Deus factus est homo, et Verbum per carnem, et Deus per hominem, ore ad os loquitur ad ipsum hominem, et secundum hominem dat homini vitae praeceptum; ut homo homini obediat, et per ipsum hominem Deum ad ipsum Deum hominem redeat, a quo scilicet Deo miser per inobedientiam recesserat. Unde Deus homo apud homines manens mortalis, mortalibus dat vitae mandatum, ut immortales per ipsum jam facti, cum illo immortali aeternaliter vivere possint beati. Et hic notandae sunt duae Domini mansiones: una in via, alia in patria; una temporalis, quando nobiscum mansit in carne, alia aeterna, in qua manebimus cum illo in anima glorificati et corpore. De prima dicit in consequentibus, Haec locutus sum vobis apud vos 0919D manens, scilicet praesentia corporali. Sed veniet tempus ut a vobis subtraham praesentiam carnis, et sic amodo per Spiritum locutus sum vobis. Unde recte sequitur:

12. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret omnia quaecunque dixero vobis. Docebit, inquit Dominus Jesus, quod vobis dixero: non quod aliud Filius dicat, et aliud Spiritus doceat; quia quod Christus dicit et docet, ipsa Trinitas dicit et docet: sed quia Trinitas est, oportet singulas insinuari personas, quas nos distincte audire et inseparabiliter debemus intelligere. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul 0920A dicimus, cum non possint esse non simul. Quod vero dicit: Paracletus quem mittet Pater, etc., sic est intelligendum: Ego corporali praesentia vos desero, sed non vos praesentia spiritus derelinquo. Corpus, quod de terra suscepi, ad coelestia sublevo; sed per Spiritum meum usque ad consummationem saeculi vobiscum manebo. Pater me misit, ut apparerem in carne visibilis; sed venit hora et tempus, ut solvam debita mortis, et resurgens a mortuis ascendam sessurus ad dexteram Patris, nec amodo in carne mortaliter mundus me videbit. Paracletus autem Spiritus, quem mittet Pater in nomine meo, abundantia suae dulcedinis vos consolabitur de absentia meae carnis, et erit vester magister, non foris verba perstrepens, sed, intus in corde docens, 0920B suggeret vobis omnia, et vos docebit omnia quaecunque per illum dixero vobis, id est inspiravero vobis: ipse erit doctor vester, et consolatio vestra. Non poteritis dolere de absentia carnis meae, dum ipse Spiritus manebit in cordibus vestris. Veniat, obsecro, Domine Jesu, ille Spiritus tuus Deus et Dominus meus, veniat in cor meum, et sic inebriet illud tuo amore, ut nullum alium praeter te quaeram amorem, nullam aliam praeter te amem pulchritudinem, nullam praeter te valeam gustare dulcedinem, qui es favus mellis, Deus et homo: mel de Deo Patre, favus de Virgine Matre; mel in sinu Patris, favus fractus in cruce; mel impassibilis regnans cum Patre, favus in sepulcro; mel cum Patre et Spiritu sancto regnans in coelo et in omni loco, benedictus per cuncta 0920C saecula saeculorum. Amen.

626 SERMO X. In vers. 27-31 cap. XIV, et vers. 1, 2 cap. XV Joannis.

1. Verba Domini Jesu, qui illum ex toto corde diligere novit, quam sint dulcia, sapit: nec illis jam claudere valebit aditum, qui in armario pectoris sui, Christum Dominum vitae perennis, amplexibus strictis, totius paradisi pulchritudinis continet jucunditatem et gaudium. Illa sunt pascua vitae, refectio animae, dulcedinis pocula, dilectorum Christi laetificantia corda, chariora diligentibus Christum super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum: negligentibus et male viventibus, tanquam bilis, amara, odiosa, non modicum fastidiosa per omnem modum. Illis poenam 0920D aeternam, diligentibus vero Christum praeparant perpetuam gloriam, illis supplicium, istis praemium in vita beata; illis mortem, istis vitam; illis infernum, istis societatem Angelorum. Quicunque sunt illi, lugeant, doleant, aurem cordis aperiant, Verbum Dei suscipiant, et quod praecipit, faciant. In illo thesauri sapientiae et scientiae, divitiae et gloriae multae. Igitur audiant me peccatorem Christi, quos audire delectat verba ejusdem Christi. Sed rogo ut se praeparet ad lacrymas fundendum, qui verbis Christi jam praeparat auditum. Quomodo poterit jam lacrymas continere, ubi noverit jam Christum iturum ad Patrem discipulis suis toto charitatis amplexu pacem dedisse? Ait Dominus discipulis suis:

0921A 2. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Dominus enim Jesus, ubi venit tempus, quo per mortem suam disposuerat humanum genus salvare, et animam suam dare redemptionem pro multis, relinquere mundum et ascendere ad dexteram Patris: discipulos suos quos corporali praesentia deserebat, toto charitatis affectu intra sinum amoris non mediocriter continebat; inde velut recedens ab eis, et quasi deserens illos, modis quibus poterat de absentia sua eos consolari studebat. Sed quanto magis eos consolari volebat, tanto magis illos amarissimo moerore replebat. Tunc velut ultimum vale faciens illis, eos amplectens in eorum oscula forsitan ruit. Sed quantus ibi fuerit fluvius lacrymarum, 0921B quis aestimare valebit? Cujus cor, etiamsi saxeum esset, tanta redundantia charitatis lacrymarum fontem totum non resolvisset? Ministri lacrymarum, tunc erant amor et dolor. O quantus amor! o quantus dolor! Et quia multus amor, ideo multus dolor: nam cum magno dolore relinquebant, quem cum magno amore possidebant. O quantus erat ibi amor! Nihil aliud volebant, nihil aliud quaerebant, nihil aliud desiderabant, nisi esse cum Domino, illius perfrui visione, jucundari ejus dulcissima locutione, satiari ejus melliflua conversatione. Cum haec omnia cogitabant, et o quam cito his omnibus essent carituri ad memoriam revocabant, tunc per fluvios lacrymarum emanabant dolores amarissimi cordium.

0921C 3. Quanta erat ibi amoris suavitas, et quanta suavitatis charitas, cum discipulorum labiis imprimerentur labia Redemptoris! Tunc in veritate illi dicere poterant, Mel et lac sub lingua tua; et, Favus distillans sunt labia tua (Cantic. IV, 11); odor tuus omnem balsami odorem excedit, et quidquid in odoribus continetur: et vere sic erat. O quanta erat ibi odoris fragrantia, ubi erat tanta amoris abundantia! et quanta erat ibi tristitia, de tanti odoris et dulcedinis futura absentia! Quibus singultibus existimabo discipulorum corda fuisse vexata, dum audirent: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis? Ibi moeror erat et luctus, omnes erant una voce plangentes. Pacem, inquit Dominus Jesus discipulis 0921D suis, meam do vobis, pacem relinquo vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Ego iturus ad Patrem, pacem relinquo vobis: et vos perducturus ad Patrem, pacem meam do vobis. Hoc est quod propheta dicit: Pacem super pacem; et alibi: Domine, dabis pacem nobis; pacem, quia in te speravimus (Isa. XXVI, 3, 12). Pax est in hoc saeculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro, cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia erunt nuda, 627 et aperta; et laus unicuique a Deo. In illo autem est utraque pax. Ipse est pax nostra, quia nos pacificavit Deo per sanguinem suum. Erit pax vestra in futuro, cum tradiderit regnum Deo et Patri: et erit Deus omnia in omnibus, 0922A quando non erit colluctatio cum carne et sanguine; imo palma et corona de certato agone, cum viderimus eum sicuti est.

4. Sed forte admirabitur noster auditor, cum in hoc libello servuli Christi, ipsum invenerit Christum pacem dedisse discipulis suis. Ad quem ego peccator Christi: Quid miraris? quid turbaris? hoc non est magnum quod audis. Quid putas esse abjectius: an flexis genibus discipulorum pedes lavisse, an eos in pacis osculo suscepisse? Illis non horruit pacis osculum dare, pro quibus non timuit patibulum crucis subire. Sed forte dicis: Ego in Apostolo lego, quod Christus discipulis suis dixerit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; sed non lego, quod sua sanctissima labia discipulorum impresserit labiis. 0922B Cui ego: Si ore Veritatis constat esse prolatum, cur constare non debet esse completum? Non est periculosum sic credere; non est damnabile sic sentire: non est contra fidem. Sequitur:

5. Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Qualem pacem dat mundus iste? Pacem falsam, pacem fictam, pacem sophisticam, pacem palliatam. Pax est vinculum amoris, et indissolubilis compago charitatis: sed quid amat mundus? Prorsus utique nihil. Nihil amat, nihil diligit; cuncta odit, cuncta perimit et occidit. Ab egressu propriae matris uteri, usque ad ingressum ventris omnium matris, quid habet homo miser a mundo? Famem, sitim, nuditatem, frigus crucians, cauma perturbans, scabiem cutis, dolorem capitis, chiragram in manibus, podagram 0922C in pedibus, morbum in liene, morbum in jecore: undique miseriam, intus, et extra. Foris illum interficit gladius: et domi mors similis est (Thren. I 20). Ad ultimum morte saeva cunctos prosternit et dejicit. Ecce qualis est amor mundi. Et tamen miseri homines mundi fallaciam non attendentes, odientem diligunt, et saevo ejus gladio sponte colla submittunt. Isti miseri sunt sine consilio; sed utinam saperent et intelligerent, et his quae ventura sunt in novissimis temporibus, providerent! Profecto mundum odio haberent, nec diligerent. Dicitur etiam aliter mundus, scilicet rerum transeuntium amatores. Sed qualis sit pax et concordia inter illos, sapiens quisque advertere facile potest. 0922D Igitur spreta hujus mundi pace et concordia, adhuc ad pacem Domini nostri Jesu Christi redeamus, quam ejus dilectionem esse et credere, qua dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, videtur non esse absurdum. Haec est illa dilectio, qua Deus mundum sic dilexit, ut se mundo hominem daret, ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Hanc pacem, scilicet charitatem, illis reliquit, cum animam suam pro illorum salute dedit; hoc est corpus illud sanctissimum, quod de intemerata Virgine sumptum in tam horrendo climate crucis posuit confusione contempta. Hanc pacem nobis reliquit, sicut beatus Petrus apostolus asserit dicens: Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, et sequamur vestigia 0923A ejus (I Petr. II, 21). Et ad hanc charitatem alibi hortatur, ubi ait: Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini (ibid. IV, 1). Hanc pacem nobis moriendo reliquit: aliam pacem nobis resurgendo donavit. Prima nos liberat a peccato: secunda nos reconciliat Domino. Prima nobis peccata dimittit: secunda nos ad gaudia paradisi perducit. Primam nobis dedit moriturus in cruce: secundam nobis dabit in aeternitate regnans cum Patre. Prima fuit in luctu et dolore: secunda erit in gaudio et exsultatione. Prima lacrymosa: secunda gloriosa. Prima est in miseria: secunda erit in gloria. In prima sumus flentes pro Christo: in secunda erimus gaudentes cum Christo.

6. Unde non immerito plorant discipuli pro Magistro, 0923B servi pro Domino, ab illis quodammodo per mortem recessuro. Nec mirum. Videbant unde dolere poterant; sed non credebant unde gaudere debebant. Lugebant, quia Christum moriturum sciebant; sed illum resurrecturum 628 et ad coelos ascensurum adhuc non perfecte credebant. Poterat unusquisque illorum veraciter dicere, si tamen prae dolore loqui valebant: Idcirco ego ploro, et oculus meus deducit aquam, quia me deserit consolator meus consolans animam meam. Quos ut Dominus amarissime flere respexit, credo quod lacrymas secundum hominem continere non potuit, sed modis quibus valuit eos consolari, non distulit, dicens: Non turbetur cor vestrum, quia vos in pace relinquo; 0923C Neque formidet, quasi vos lupus invadat per pastoris absentiam: quia sicut homo vado, sed sicut Deus sum praesens. Non turbetur cor vestrum, neque formidet de morte mea, quia post tres dies resurgam, et veniam ad vos, et videbitis me vitam, in quem quicunque crediderit, mortis imperio subjacere non poterit. Vado, sed iterum veniam ad vos, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Non debetis turbari, non debetis contristari de abscessu meo, unde mihi tantus provenit honor et gloria tanta: potius inde gaudere debetis. Non me diligitis. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Jam imperate lacrymis, quia de meo abscessu gaudere debetis. Nolite fletibus indulgere, quia ad Patrem vado, nec vos relinquo. Ad Patrem vado secundum 0923D carnem: nec vos relinquo secundum divinitatem. Ad Patrem vadit homo assumptus: et vobiscum remanebit Patris assumens Filius. Corpus, quod de virginea terra suscepi, supra choros Angelorum exalto, ut Filius hominis ibi sedeat in dextera Patris, et habeat per gratiam, quidquid ipse Deus habet per naturam. Ad Patrem vado, ut genus humanum diabolica fraude deceptum, aculeo antiqui serpentis occisum, in hac valle lacrymarum sepultum, in coelo collocem, et ad gregem Angelorum reportem centesimam ovem perditam, per longum tempus errantem. Et ideo rogo, ne turbetur cor vestrum de morte mea, quia sic fieri oportet. Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Tantum 0924A tribus diebus et tribus noctibus ero in corde terrae: postea die tertia resurgam perempto principe mundi, et videbitis me, et gaudebit cor vestrum. Quadragesimo die ascendam in coelum, sessurus ad dexteram Patris; et illuc traham vos ad me ipsum, mecum feliciter regnaturos: et ideo rogo, gaudete.

7. O bone Jesu, Domine Deus, vita mea, tota spes mea, omne desiderium nostrum, quid nobis ais? quid nobis pro te gementibus et lugentibus dicis? Scis enim, vita quae nunquam morieris, quod tu es totum desiderium nostrum, ideo gemimus et dolemus valde, quia te sicut es, videre non possumus. Valde enim, Domine Jesu, unica spes nostrae salutis, turbatur cor nostrum, quia adhuc non meruimus videre te Dominum nostrum. Gemimus et dolemus, et multum 0924B turbatur cor nostrum; sed adhuc a Domino nostro non meruimus audire: Non turbetur cor vestrum. O felices Apostoli, o beati discipuli Domini! Vos enim meruistis illum in carne videre praesentem, docentem in verbis, potentem in factis, infirmos curantem, mortuos suscitantem; cum illo ambulare, cum illo sedere, una cum illo sumere cibum, illum a mortuis resurgentem, ad coelos ascendentem: nunc videtis illum in sinu Patris sui fulgentem. Quid enim felicius, quidve beatius, quam perfrui visione Dei? Quam dilecta illa tua visio, Domine Deus! Hanc anima mea peccatrix concupiscit; et quia eam adhuc non habet, quodammodo languet et deficit: sed spero in Domino Jesu Christo, quod in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Reposita est 0924C haec spes mea in mente mea. Ego interim gaudens gaudebo, et semper anima mea exsultabit de Jesu Salvatore meo qui resurgens a mortuis, ascendit ad coelos, et sedet beatus ad dexteram Patris. Qui ascensurus ad Patrem dolentibus discipulis dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Sequitur:

8. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Jam nunc dico vobis, priusquam fiat, vado ad Patrem, ut postquam ascendero, perfecte credatis quia ego sum Filius Dei. Ut credatis, inquit. Credatis, 629 non quod factum vidistis, quia haec non est laus vel meritum fidei; imo non est fides de 0924D eo quod videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia et prius credidistis; sed aucta et referta. Modo cum haec diceret, erat fides illorum parva; et cum moreretur fuit nulla scilic. explicita>. Sequitur: Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Imminet tempus et hora ut solvam debitum mortis, et in hac mortali carne jam non multa loquar vobiscum. Venit diabolus, non princeps creaturarum, sed peccatorum; non lucis, sed tenebrarum; non vitae, sed mortis; non gaudii, sed moeroris: et in me non habet quidquam; id est nihil est in me quod ad eum pertineat. Ipse enim peccatum non fecit, nec unquam voluit, sed nec peccare unquam potuit. Noluit habere Deus quod 0925A perderet. Pauper venit, ne diabolus haberet quod auferret. Venit enim princeps superbiae, princeps invidiae, princeps livoris et dolositatis, princeps rancoris et cujuslibet malae voluntatis, ad principem humilitatis, patientiae et benignitatis, principem vitae et resurrectionis, principem gloriae et beatitudinis sempiternae. Ad eum venit, ut videret si in eo maculam peccati aliquam inveniret. Viderat eum trabea nostrae mortalitatis indutum, morti vicinum; et in eo se credidit aliquid invenire quod ei in morte posset objicere. Sed miser ille deceptus est, quia in eo nihil invenit proprium; sed per ipsum, jus quod habebat in aliis, amisit antiquum. Per omnia sit Jesus benedictus, qui in diebus carnis suae preces et obsecrationes obtulit ad eum qui poterat 0925B illum salvare a morte: cum lacrymis et clamore valido offerens, exauditus est pro sua reverentia; qui etiam cum esset Filius Dei, didicit tamen ex his quae passus est obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae (Hebr. V, 7-9). In quo auctor mortis peccatum nullum invenit, sicut ipsa Veritas dixit: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.

9. Sed forte posset dicere aliquis: Cur ergo moreris, si peccatum non habes, cum mors ex peccato tantum sit consecuta? Ideo facit hic antipophoram, et respondet huic tacitae quaestioni, et dicit: Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et hoc mandatum dedit mihi Pater ut facerem. Ac si diceret: Verum 0925C est, quod adhuc mors non esset, si peccatum non fuisset; et ideo veni moriturus in mundum, ut morte mea delerem peccatum: haec est enim voluntas Patris mei, ut pro salute generis humani sumam supplicium crucis. Ut ergo mundus cognoscat quia diligo Patrem, quod mihi mandatum dedit, facio illud. Hoc est quod beatus Apostolus dixit: Factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Sequitur: Surgite, eamus hinc. Adhuc erat in loco ubi discubuerat cum discipulis suis: unde discumbentibus dixit, Surgite, eamus hinc, ad locum in quo tradendus sum in mortem. Non est hic ulterius jam sedendum, praeteriit tempus requietionis, et ecce tempus festinat passionis. 0925D Surgite et venite post me. Me enim praecedentem ad passionem sequi debetis, quia ego sum vitis, et vos palmites. Ego sum caput vestrum ejusdem naturae vobiscum: et capite languente, caetera membra condolent languenti. Secundum quod sum homo, sum caput Ecclesiae; et ideo vobiscum ejusdem naturae.

10. Ego sum vitis vera: non illa quae versa est in amaritudinem, quae ut faceret uvas exspectabam, et fecit agrestes labruscas. Ego sum odorifera vitis, pulchritudinis mirae, floribus fecunda, dans botrum dulcissimum cunctis palmitibus meis manentibus in me. Ego sum vitis tale generans vinum, quod laetificat cor hominis. Ego sum vitis proprium sanguinem libans Deo Patri pro salute populi mei. Ego sum vitis 0926A florens. Ego sum vitis frondens, vitis fructificans, non egens adminiculo ulmi, nec ullius auxilio ligni. Ego sum vitis, non culta ab homine, sed a Deo Patre: non tantum exterius per culturam, sed etiam interius per gratiam, non tantum extra operando, sed etiam interius incrementum dando. Christus est vitis, in quo est totus humor, id est omnis plenitudo Spiritus sancti corporaliter: palmites ejus sunt Apostoli, et omnes qui ei fide adhaerent. Hanc vitem, id 630 est Christi humanam naturam, Deus Pater mundavit faciendo immunem a peccatis, et dando virtutes: sic facit et palmitibus, licet non omnino sicut et Christo. Unde sequitur: Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum: omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Omnes enim qui 0926B Christo adhaerent fide, sunt palmites manentes in Christo, salutifera vite. Sed alii faciunt fructum: alii in sterilitate persistunt. Alii florent et germinant, et botrum producunt dulcedinis: alii se per latitudinem foliorum expandunt, pulchritudinem cupientes habere tantum viriditatis. Omnes qui in sterilitate persistunt, et qui per latitudinem sine fructu se foliorum expandunt, tempore putationis, si Deus Pater illos sine fructu invenerit, abscindet a vite, et in ignem mittet, et ardebunt.

11. Sed forsitan tuum animum pulsat, quomodo qui fide Christo adhaerent, abscindi ab ipso contingat, cum omnis qui adhaeret Christo, unus spiritus sit cum illo? Unde, ut hoc tibi luce clarius constet, te scire oportet, quod fides distinguitur per diversas 0926C proprietates. Dicitur fides mortua, fides ficta; fides perversa, fides recta. Omnes enim homines in eo quod Christiani vocantur, Christo adhaerere dicuntur. In eo quod Christiani sunt, fidem Christi habere creduntur; sed quorumdam mortua, quorumdam ficta, quorumdam perversa, quorumdam catholica. In prima superbi et luxuriosi, pecuniae cupidi, fures, latrones et alii hujusmodi. In secunda sunt non obedientes patribus spiritualibus; ingrati de donis coelestibus, qui sunt sine affectione fraterna, sine pace charitatis, fratrum criminatores, irae incontinentes, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis, virtutem ejus abnegantes. In tertia sunt haeretici, contra 0926D Deum elati, de suis erroribus superbi, in Deum blasphemi, per omnia aliis deteriores. Omnes isti conculcant Dominum Jesum Christum, et sanguinem istius dulcissimae vitis ducunt pollutum. In fide catholica sunt mites, patientes, mansueti, humiles, virgines, casti, continentes, dilectores Dei et proximi; ad omne opus bonum parati, exspectantes redemptionem filiorum Dei. In horum numero nos Dominus computare dignetur. Valde enim, dilectissimi, timere debemus hoc quod Dominus Jesus dicit: Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum.

12. Non confidamus ergo, fratres charissimi, tantum in latitudine foliorum, in expansione ramorum, in viriditate frondium; quia nisi in vinea Domini 0927A fecerimus fructum, excidemur et in ignem mittemur. An ignoratis, amantissimi mei, quod esuriens Dominus vidit secus viam ficulneam magnam latam et spatiosam, habentem folia et frondes, qui in ea non inveniens fructum, maledixit ei, et arefacta est? (Matth. XXI, 18, 19.) Sic est omnis hypocrita; quia speciem sanctitatis habet, et virtutem sanctitatis non habet. Qui palliat sanctitatem in veste, quam non habet in mente. Non alba cuculla et alta tonsura, non ampla corona; sed conscientia pura et mentis munditia, abjectio propriae voluntatis, inflammatio charitatis in Christo, perfectum monachum facit. Adhaereamus, fratres, verae viti Jesu nostro Salvatori cum vero corde, in plenitudine fidei aspersi corda, et abluti ab omni inquinamento carnis et 0927B spiritus, et teneamus spei et fidei nostrae confessionem indeclinabilem. Nec sit quod nos separare jam valeat a charitate Domini Jesu. Et sic erimus de vitibus Engaddi, de quibus non liquor vini sed liquor balsami fluit: consimiles botro Cypri, de quo sponsa in Cantico amoris congaudens de resurrectione Christi, prorumpens in vocem jucunditatis et laetitiae dixit: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Cantic. I, 13); quod sonat Fons haedi. Fons haedi dicitur poenitentia vel Baptismus, in quo dum aliquis intrat velut haedus innocentiam debet acquirere ut agnus. Engaddi potest accipi monasterium regulare, ad quod dum aliquis haedus advenerit, et ibi exuerit pellem haedinam, jam ex omni parte mundatus, non haedus, sed erit, si perseveraverit, agnus. Hunc talem 0927C Deus Pater purgavit, ut fructum plus afferat, cor ejus mundando, et ejus spiritum veritatis et charitatis rore infundendo.

13. Omnem palmitem verae viti adhaerentem et facientem fructum, Deus Pater purgabit, sive putabit eum, ut 631 fructum plus afferat. Ritum et consuetudinem viticolae Deus tenet in colendo vineam suam. Vinea Domini universalis Ecclesia est, Christi uxor et sponsa, de qua Deus Pater ad Filium: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae (Psal. CXXVII, 3). Vinitor qui vineam diligit facientem fructum opportunum in tempore suo, cum tempus putationis advenerit, in ea nihil siccitatis vel ariditatis relinquit. Tunc circa illam fodit usque ad 0927D inferiorem ejus radicem, terram acuto ligone perfodit, et si radiculas aliquas etiam emiserit, cultello putationis abscindit; et quanto magis hujusmodi vana et minus utilia vitis amittit, frugiferior et uberior ad fructificandum assurgit. Sic quem Deus diligit, flagellat et percutit: flagellat enim omnem filium quem recipit. Illorum est enim hic flagella percipere, quibus datur de aeternitate gaudere; sed qui de percussione murmurat, ad ipsum qui supra ipsum est, non appropinquat. Imo haereditatem supernae felicitatis amittit, si flagellum Dei Patris patienter et cum amore non suscipit. Et si de flagello Domini 0928A murmoraverit, certus sit quia murmurantium poenam incurrerit.

14. Vos ergo, fratres dilectissimi, nolite murmurare, si vobis inesse contigerit disciplinam Domini nostri; neque fatigemini, dum ab eo arguimini. Omnis enim disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 6, 11). Flagellis Domini pinguedo carnalis voluptatis atteritur, et virtutes animae roborantur: et lasciva caro restringitur, et anima pennis virtutum ad coelestia sublevatur. Caro quod superfluum habebat amittit; et spiritus virtutes, quas non habebat, acquirit. Sic ergo per flagella Domini virtutes augentur, vitia resecantur; spernuntur 0928B terrena, amantur coelestia. Nos aeternitatis praemia praestolantes, si nobis aliqua gravis infirmitas, vel tentatio fortis, vel etiam damnum temporalium rerum irrepserit, ex omnibus his vires sumere debemus; quia crescente pugna, gloriosiorem non ambigemus nobis manere victoriam. In hoc namque ostendimus quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non solum ad eum per tranquilla et mollia; sed etiam per aspera et dura transimus. Ad aeterna gaudia jam redire non possumus, nisi per temporalia detrimenta: et ideo spe manentis laetitiae, omnia adversa prosperitatem non modicam debemus reputare. Peccata quippe nostra divina severitas nequaquam inulta remanere permittit; sed ira sui judicii inchoat a nostra hic correctione, ut 0928C in reproborum damnatione conquiescat. Interius enim est medicus, et peccatorum in nobis contagia, quae inesse medullitus reprobat, secat: abscindit virus putredinis ferro tribulationis. Et hoc est quod Veritas ait: Omnem palmitem in me facientem fructum, Deus Pater purgabit eum, ut fructum plus afferat: nam dum mens posita in tentatione considerat, quod a virtutis suae pristina soliditate repellitur, tunc sollicita trepidat, ne hoc quod dudum esse coeperat, funditus amittat. Tunc qualiter resistere tentationi possit, inquirit, et qualiter eam debellare jam valeat, elaborat. Tunc arripit gladium orationis, fletum compunctionis, et sic eam debilitat, et de ea gloriose triumphat: non ipsa, sed gratia Christi per ipsam; et ita fit ut mens quae pigra et velut infecunda 0928D in prosperitate jacebat, fortior et uberior ad fructificandum assurgat.

15. Ut ergo, dilectissimi, Deum Patrem nostri mereamur habere cultorem, adhaereamus verae viti Domini Jesu Christo, Salvatori nostro, non fide mortua, nec fide ficta, nec fide perversa: sed fide recta, quae per dilectionem operatur; sine qua nullus salvari potest. Adhaereamus ei, quia bonum est ei adhaerere; et in illo ponamus totam spem nostram, totum desiderium nostrum, confidentes in illum qui suscitavit eum a mortuis, quia et suscitabit 0929A mortalia corpora nostra, et consedere nos faciet cum illo in dextera sua. Quod ipse nobis per eumdem Filium suum Dominum nostrum praestare dignetur, qui vivit et regnat cum eodem Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

632 SERMO XI. In vers. 3-6 cap. XV Joannis.

1. Cum a discipulo Veritatis scriptum non ambigimus esse, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6): dum in agro dominico tanquam agricolae sumus constituti, pro viribus seminare debemus; ut cum messionis tempus advenerit, centuplum accipiamus in fructuum perceptione, quam expendimus 0929B in semine. Nam quod hic dicit, seminat, ex charitate proprie dicitur seminare: quia qui semen ad hoc spargit ut colligat, adhuc caret ad tempus modicum, ut in tempore messis gaudeat in acervo. Itaque licet pauper et inops, ex meo modico semine cupienti dabo ex charitate, ut a Domino meo Jesu Christo merear recipere multiplicationem beatitudinis aeternae. Non parce seminat, qui parum habens, parum largitur, cum animus promptus sit, si plus haberet: large dat, qui affectum largiendi habet, etsi nihil habet quod largiri possit. Nos ergo illam pecuniam, quam erogandam a Domino accepimus, ad usuram erogare simus parati cupientibus eam. Sed rogo ne aliquis vestrum timeat de retributione 0929C usurae; quia haec usura non evacuat divites, sed bonis ditat, et replet egenum et pauperem. Veniat ergo ad hanc pecuniam sitiens, ad Evangelium beati Joannis, et hauriat cum gaudio de fontibus Salvatoris, qui dixit discipulis suis: Vos jam mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Et est sensus. Vos estis mundi, sed iterum estis mundandi, ut fructum plus afferatis. Mundi estis non propter Baptismum, sed propter sermonem quem locutus sum vobis. O quam bonus sermo, qui lavat mentium sordes, interioris et exterioris hominis purificat actiones, vulnera sanat, cicatrices solidat: qui suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus coeli, cum possessoribus paradisi! O quam pretiosus sermo, 0929D imo quam pretiosus thesaurus, qui suum possessorem didicit ditare, ut de consortibus jumentorum, consortem faciat Angelorum! Felix sermo et omni acceptione dignus. Quis est iste tantae beatitudinis sermo? Audi, si illum observare desideras: sed praecipio ut illum ad usuram erogare non differas. Est valde nobilis possessio, quae erogata suscipit incrementum, et avarum dedignatur possessorem: nisi erogetur, cito minuitur. Largitate gaudet, tenacitatem fugit; omnino non vult abscondi sub modio, sed super candelabrum poni, ut omnibus ejus pulchritudo appareat. Splendor ejus tanquam lampades ignis atque flammarum, quas aquae multae non possunt exstingere (Cant. VIII, 6, 7). Si dederit homo totam substantiam domus suae pro hac possessione, quasi nihil despiciet eam.

0930A 2. Haec, inquam, est charitas; quia in quocunque abundaverit amor aeternorum, mox labentium rerum possessio cuncta vilescit, et sola charitas scilicet Christi dulcescit, qui dicit: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos (Joan. XIII, 34). Hic est sermo ille, de quo dixit Dominus: Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis, id est propter charitatem, quam commendavi vobis; et quia mundi estis, manete in me, et ego in vobis. Manete, inquit Dominus Jesus discipulis suis, in me, et ego manebo in vobis. Jesus, inquam, dulcis, Jesus delectabilis, omni virtute praeditus, omni speciositate redimitus. Dulcis super mel et favum, speciosus forma super filios hominum: cujus dulcedine Angeli inebriantur, cujus pulchritudinem 0930B sol et luna mirantur. Iste talis ac tantus dixit discipulis suis, et per eos cunctis fidelibus suis. Manete in me, et ego manebo in vobis. O quam magna sublimitas! o magnae sublimitatis auctoritas! hominem habitare cum Angelis, terram et pulverem elevari in coelos, hominem tolli de stercore jumen torum, et aggregari coetibus Angelorum! imo creaturam manere in Creatore, facturam in Factore, redemptum in Redemptore, servum in Domino, peccatorem in Justo, factum ex limo in eo qui omnia facit ex nihilo; transitorium in Aeterno, miserum in summe Beato, imo in eo qui omnino beat beata, et cuncta sanctificat sancta, qui est veritas et vita et gloria sempiterna, gaudium mundi, jucunditas 0930C coeli, dulcedo paradis et beata aeternitas, et aeterna felicitas, Christus scilicet Dominus Jesus!

633 3. O mira et inexhausta bonitas! o inaudita et inaestimabilis pietas! quis unquam, fratres mei, quis, dilectissimi mei, amantissimi mei, conservi mei, servi Domini Jesu Christi, et propter ipsum domini mei, poterit explicare sermone, aut stylo exarare et graphio, quanta pietate auctor pietatis redundet, quanta largitate bonitatis ipse auctor exuberet? Mihi credite, fratres, si omnes homines niterentur et Angeli, fontis tantae pietatis non possent haurire vobis etiam unam minimam guttam, habito respectu ad ipsam abundantiam pietatis. Haec est, inquam, maximae immensitas pietatis, ingens 0930D eminentia bonitatis, quod Creator omnium Deus seipsum exinanivit, formam servi suscepit, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: manens Deus in homine, ut homo maneret in Deo; vita mortem assumens, ut sibi mors assumeret vitam. Utinam hujus abundantia pietatis sic fragraret quotidie in naribus nostris, ut in veritate dicere possemus cum sponsa in Canticis: Fasciculum myrrhae dilecti semper supra meum pectus portabo (Can. I, 12). O dulcis sarcina! o felix medicina!

4. Haec sarcina, fratres mei, crux ipsa beata, scilicet passio Christi, bajulum suum non gravat, sed levat; non deprimit, sed extollit; non quassat, sed erigit, et portat portantem, ubi Christus est in gloria Patris. Haec est, inquam, dulcissima medicina, quae morbum omnem expellit, vires atque virtutes 0931A non habenti acquirit; quae non solum sanat aegrotos, sed etiam vivificat mortuos. Mihi meus auditor credat, imo mihi credat crucis amator, jam non laedetur a morte secunda, si in hac vita usus fuerit tali medicina. Hoc est illud lignum propheticum, quod est inter juncturas aedificiorum; quia ipsa crux gloriosa terram conglutinat coelo, hominem consociat angelo, et peccatorem sic reconciliat Deo, ut ipse Deus manere dignetur in eo, et ipse manere mereatur in Deo suo. O summum tripudium, o tripudians gaudium, jucunda laetitia, et jucunditas laeta, hominem manere in Deo, et Deum in homine, in redempto Redemptorem, et in Redemptore redemptum! Ad hanc summae jucunditatis laetitiam, perpetuitatis laetissimae gloriam, ipse gloriae auctor, beatitudinis 0931B dator, salus aeterna, vita beata, felix aeternitas, secura tranquillitas, totus dulcis, totus desiderabilis, invitat Apostolos suos, instigat monachos suos, cunctum populum christianum omne collegium sanctum, eis blandiens atque demulcens, consolans et confortans, hortans et dicens: Manete in me, et ego in vobis. Et est sensus: Vos qui mundi estis, qui loti estis, qui sanctificati estis per canalem lapideum, per Baptismi sacramentum, per virtutum triclinium, per dilectionis praeconium, in me estis; sed rogo ut in me manere debeatis. Si in me manseritis, et ego manebo in vobis. Si in me manseritis in isto brevi tempore, manebo vobiscum in aeternitate. Qui manet in me per exhibitionem dilectionis, et ego manebo in eo per praemium aeternae felicitatis. Ego diligentes me diligo, 0931C et qui me dilexerint in hac vita, me invenient post hanc vitam, ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Qui me non dilexerit, procul dubio non inveniet me ad praemium, sed inveniet me ad supplicium. Vos autem, discipuli mei, amici mei, in mea dilectione manete: non vos terreat meae humanitatis passio, crucis suspensio, tormenta carnificum, crucis supplicium, nec meae depositio carnis, nec mausoleum meae mortalitatis. In vobis fides invicta permaneat, spes ipsa non langueat, de me igne in vobis charitas flammescat. Manete in me per fidem, spem et charitatem: et ego manebo in vobis per fructum fidei, spei et charitatis. Et si in me non manseritis, nec ego manebo in vobis.

0931D 5. Audistis, charissimi, quid ipsa Veritas dicit; quae mentiri non potest, quae nunquam fallit, nec fallere novit. Ait enim: Si quis in me non manserit, mittetur foras; et tormentorum ministri eum mittent in ignem, et ardebit. Unde rogo, dilectissimi fratres, ut unusquisque vestrum intret in cubiculum suum, scopet conscientiam suam: se quaerat in angulis cordis, circumeat latebras mentis. Si se in Christo manere invenerit, gaudeat: si se a Christo abesse senserit, gemat et doleat, ploret et plangat; timeat et perhorrescat, ne sequestretur a consortio sanctorum, et 634 mittatur semper arsurus in ignem aeternum. Manete in me. Heu, dilectissimi fratres, 0932A quanti miseri, quanti infelices, qui ad Jesum veniunt: sed lethiferi veneno serpentis percussi, diabolica fraude decepti, caecitate mentis obducti, malitia depravati, abnegant contubernium Christi, amicitiam Redemptoris abdicant propter amorem mundi, et cervices quas Deo humiliare solebant, ipso mundi Creatore jam spreto, diabolo non verentur inclinare! Heu, quanti post gloriosos agones de ipso principe mundi legitime triumphatos, fugienti terga dederunt, et victores jam victo se sponte curvarunt! Quanti ad monasterium veniunt, ut in eo monastice vivant, humilitatis praetendentes indicia, omnia in pace illata sustinentes convicia; tanquam boni milites Christi ad omne opus bonum parati: qui post gaudia vitae contemplativae, post praelibationem jucunditatis 0932B mellifluae, suae professionis obliti, velut sues ab ipso proposito ad volutabrum redeunt luti; et ea quae dudum vomuerant, tanquam canes redeuntes ad vomitum, in ventrem trajiciunt! Isti tales recedunt a Christo, quia recesserunt a proposito sancto. Si pactum quod cum Christo pepigerant, observarent, venena jam vomita subsannarent: et ideo cum Christo non merentur manere, quia pactum Domini non timuerunt infirmare.

6. Sed utinam scirent et intelligerent, quantae sit amaritudinis fontem relinquere vitae, auctorem jucunditatis mellifluae, Dominum mundi, decus paradisi, gaudium aeternum Dominum Jesum Christum, qui nos a morte roseo salvavit sanguine suo. Si cito sensisses quantum parabas offendere:

0932C Non tegeret vultus cortice, Myrrha, tuos.

(OVID. lib. X Metam.) O quam misera commutatio, o quam caeca cupiditas, quae virginem facit tabesam puellam prostibulam; et mulierem vertit in arborem, regulam in apostasiam, disciplinam sanctam in lasciviam pravam, claustrum regulare in campos licentiae, castitatem in impetiginem, monachum in morionem, directum in pravum, planum in asperum, filium Dei in filium diaboli! Haec, fratres mei, non est mutatio dexterae Excelsi! O quam amara mutatio, o quam dura translatio, a Christo recedere et diabolo adhaerere; spernere Redemptorem, et diligere peremptorem; relinquere vestigia Christi, et ire per saeva maeandra diaboli; 0932D relinquere viam quae ducit ad vitam, et ire per viam quae ducit ad mortem! Quicunque ille est qui sic commutatus est, ad verba mea inclinet animum, et non dedignetur audire consilium bonum. Peccasti? quiesce; ne adjicias ultra (Eccli. XXI, 1). Sic dicit Sanctus Israel: Si revertimini et quiescatis, salvi eritis; quia exspectat vos Dominus ut misereatur vestri (Isa. XXX, 15, 18). Revertere ergo ad Dominum Deum tuum, et placabilis erit super malitiam tuam. Revertere ad Dominum via qua venitur ad ipsum: via cordis, via oris, via operis, via timoris, via doloris, et via amoris, via cordis contriti, via confitentis labii, et via operis recti. Via timoris, ne protraharis 0933A ad supplicium; via doloris, quia sic offendisti Christum; via amoris, ut ipsum jam Christum perfecte diligas, qui tamdiu ad poenitentiam te patienter exspectat. Geme, dole, plange, plora. Non parcas tibi, ut tibi Dominus parcat. Noli indulgere tibi, ut tibi Dominus indulgere dignetur. Succinge lumbos tuos, rade capillos tuos, induere sacco, pulvescere humo, et dic Christo Domino tuo, Deo tuo: O Jesu bone, miserere mei. Esto mihi Jesus, esto mihi Salvator meus; miserere mei, qui pro me pium cruorem fudisti. Non intres in judicium cum servo tuo, quia nullus justificabitur homo, nisi per teipsum ei peccatorum suorum tribuatur remissio. Non me tua judiciaria sententia premat, quem tua multa pietas levat. Qui resuscitasti Lazarum jam fetentem, 0933B resuscita et me peccatorem jam confitentem. Qui pepercisti peccatrici Mariae, parce peccatrici animae meae. Qui laetificasti animam crucifixi Latronis, laetifica animam mei peccatoris. Si sic feceris, adhuc cum Christo manebis, qui dicit: Manete in me, et ego in vobis. Ipse enim charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet et ipse in eo (I Joan. IV, 16).

7. Notandum vero est, quod aliud est manere in illo, et aliud est manere cum illo: aliud est manere juxta eum, aliud manere longe ab eo. Primum partim est in via, et partim in patria: 635 secundum, totum est in patria: tertium totum est in hoc saeculo et quartum totum in inferno. Videamus ergo quid 0933C sit manere in eo, ut in eo manere delectet; ut non longe post futurum mereamur cum illo manere. In illo manere est ex amore illi soli adhaerere, ipsum ex toto corde diligere, illius praecepta in omnibus et per omnia observare, ejus amori nihil praeponere, et pro illius amore cuncta nec nata etiam reputare. Ille non dubitet manere in Christo, cui praeter ipsum cuncta vilescunt, et ei ipse solus dulcescit. O quanta felicitate dotatur, quanta beatitudine fecundatur, cui praeter Christum omnia vilescunt, et ipse Christus solus mellescit! Ipse Christus solus sic in cordibus nostris favescat, et cuncta transitoria nobis fellescant, ut nil praeter illum nobis jam libeat, nec libescere jam valeat. Ut ergo, fratres mei, in Christo et cum Christo mereamur manere, ipse Christus 0933D lux vera, bonitas et vita, gaudium mundi, pietas immensa, sit totum desiderium nostrum, et omnis spes nostra: ut certi simus quia adhuc cum Christo manebimus, et ubi tunc est, et nos cum illo erimus.

8. Sed qui dicit se in Christo manere, debet ambulare sicut ille ambulavit (I Joan. II, 6). Jam non manet in illo, qui exorbitat ab itinere suo. Nemo se decipiat, nemo se seducat, nemo in religiosa veste confidat. Non enim vestis religiosa, sed mentium munditia monachum facit: non capitis abrasio, sed Christi dilectio probatum monachum reddit. Ait Dominus Jesus: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum (Matth. XVI, 24): quia nisi quis a semetipso 0934A deficiat, ad Christum regem sublimem non appropinquat. Felix propter Christum abdicatio sui! quam qui perfecte non habet, se Christo ad purum placere non existimet. Frustra enim Christo placere se credat, qui seipsum propter ipsum Christum non abjicit. Et perfecte se noverit illi placere, qui perfecte jam propter ipsum se didicerit abdicare. Ut ergo Christo placere possimus, necessaria nobis est abdicatio nostri; quantum nostra valetudo permittit, non quantum odium nostri, lancea peccatorum perfossa, in nos quandoque manus injicere gestierit: maxime duntaxat in alimentis sumendis, ubi conservandus est vigor naturae, et non sequendus est appetitus illecebrosae gulae. Contra vitia quae de lumbis carneis pugnantia procedunt, palmative belligerare nequimus, 0934B nisi prius appetitum gulae restringamus fortiter contusione abstinentiae. Post contusionem gulae appetitus, maxima cautela nobis est adhibenda, ne nos humanae laudis muscipula capiat, et venenum laudis morbosae in arcam nostri cordis cauterium despumans fumum faciat, factumque derelinquat. Quidquid de nobis laudis aura crebuerit, quidquid adulantium favor demulserit, virtutum imperatrix humilitas, arcam mentis nostrae non deserat: ne tortuosus serpens, qui quandoque latitat in herbis virentibus, in humanis scilicet favoribus, juxta illud poeticum,

Frigidus, o pueri, fugite hinc! latet anguis in herba,

(VIRGIL., Buc. Eclog. 3, vers. 93.) 0934C suis dentibus venenosis nos capiat, captos perimat et occidat. Igitur humilitatem magnam teneamus in omnibus, ut in humilitatis auctore manere possimus, et quantocius cum ipso esse, et cum ipso regnare valeamus. Omnis enim qui in illo manet ex dilectione, non dubitet, non haesitet: cum illo manebit ex dilectionis retributione.

9. Vidimus quid sit manere in illo: nunc quid sit manere cum illo necesse est videamus. Manere cum illo est esse ubi ille est; cum illo in gloria felici gaudere, in throno perennitatis regnare, illum facie ad faciem contemplari, sicut faciunt Angeli sancti, et post resurrectionem corporum eum visuri sunt omnes electi, juxta illud Apostoli: Cum enim apparuerit 0934D Christus vita nostra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III, 4). Manere juxta eum, et non in illo nec cum illo, est non esse in via fidei, spei et charitatis, sed in via erroris; non esse in via praecepti, sed in via peccati. Iste, inquam, si non est in Christo vel cum Christo, tum juxta eum est: quia cito potest errorem deserere, et in Christo per fidem, spem et charitatem continuo fervere. Liberum arbitrium habet; illud ad diligendum Deum dirigere potest. Pulsat Dominus ostium ejus: illi aperiat, et intrabit Dominus ad eum, in eo manebit, et ipse in eo. Manere longe ab eo est per sententiam 636 damnationis ab eo recessisse, quamvis et alio modo utrumque possit intelligi. Nos ergo in illo maneamus, ut fructum boni operis semper facere 0935A mereamur. Aliter enim, nisi in illo manserimus, fructum facere nequimus. Ipsa Veritas dicit, et mutari non potest: Sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis: et, Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet: et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Valde enim timendum est illud quod sequitur: Si quis in me non manserit, etc. Si quis non manserit in Domino Jesu Christo, expelletur de consortio sanctorum, arescet prae timore et exspectatione damnationis perpetuae: et ministri tartarei apprehendent illum, et in ignem mittent perpetuum sine fine arsurum. Ab hac damnatione perpetua gloriae perpetuae auctor nos liberet Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu 0935B sancto vivit et regnat Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XII. In vers. 7-9 cap. XV Joannis

1. Omnis qui viam veritatis gestit arripere, constat esse peraequum ut ad praecepta veritatis manum cordis extendat, et in eis fideliter vivat: ut ipsa manus sit plena hyacinthis, et venter ejus eburneus distinctus sapphiris; et verbum Verbi, praeceptum Christi in pyxide mentis per amorem contineat, et foris ipse flos verbi per augmentum boni operis redoleat. Profecto quem sic esse constabit, a Deo quidquid sibi profuturum petierit, necessario impetrabit. Ipsa regula Veritatis, omnis forma sanctitatis 0935C sanxit in perpetuum, nec valebit abrogari, nec de libro jam mutari Veritatis sanctio. Ait enim Jesus meus, imo ait Deus meus, veritatis firmitas, falsitatis avulsio, peccatorum ultio, via viae, vita vitae, totus dulcis, totus bonus, totus verax, totus verus; ait enim: Si in me manseritis, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis. Magna sunt dona quae Veritas ipsa promittit, quae nullos fallere novit. Quodcunque volueritis, inquit Dominus Jesus, petetis, et fiet vobis: ita duntaxat si in me manseritis, et verba mea in vobis manserint. Ac si dicat: Si in me manseritis per dilectionem, et verba mea in vobis manserint per operis exsecutionem, quodcunque volueritis, animae pertinens ad profectum, petite non haesitantes, et 0935D impetrabitis accipientes. Illa duo prima necessario sibi famulantur ad invicem, nec unum alterius absentiam patitur: et qualis eorum parilitas fuerit, per enthymema cognoscitur. Si aliquis manet in Christo, necessario sequitur ut Christi praecepta manere debeant in eodem. Et quodlibet istorum hoc unum concludit. Petat a Christo quodcunque voluerit, et habebit. Necessaria videtur talis illatio. Iste manet in Christo; ergo quidquid ab eo ad talem provectum petierit, impetrabit. Similiter et haec alia: Verba Christi manent in isto: ergo, etc.

2. Verumtamen dicere possumus: si per vim copulativae conjunctionis dialecticus latrator obsistat, quae nodum ponit inter paria, nec inter partem et 0936A totum, sed inter totum et partem, et inter opposita et contraria, et inter excedentia et excessa: dicimus itaque quod quidam manent in Christo, et verba ejus manent in eisdem; alii manent in Deo, sed verba Dei non manent in eis. Ille qui manet in Christo, et verba Christi in eo, doctor est ecclesiasticus, qui per eruditionem doctrinae auditoribus suis habet unde proferat nova et vetera, fructus scilicet auctoritatum Veteris et Novi Testamenti; et bona quae discipulis praedicat, pie et devote vivendo in suis factis ostendat. Alius enim per doctrinam verbum Dei non habet, et tamen in Christo manet per bonam vitam. Iste profecto, etsi mandatum Christi non habet in libro, habet tamen in corde charitate dilatato. Isti tales, quam felices, quam beati! Horum 0936B quidem talium est regnum coelorum. Alius qui verbum Dei habet, et illud opere non exercet, monachus est religionis sophisticae, sub praetextu sanctitatis palliatae: qui ei quod ex Regula Benedicti didicit, perverse vivendo contradicit. Iste talis non manet in Christo, nec Christi verba manent in eo; quia nec Christum amat, nec ejus praecepta observat, quamvis et Christum amare, 637 et ejus praecepta servare se fingat. Sed qualis iste miser fuerit, dies Domini declarabit, ubi non esse poterit simulatio religionis, nec fictio sanctitatis, nec sermo sophisticus, nec syllogismus versutus. Omnia nuda erunt et aperta Jesu judici vere judicanti districte, non de facto tantum perverso, sed etiam de verbo otioso; non tantum de incessu pedum, nec de labore 0936C manuum, sed etiam de jactu oculorum.

3. Penset ergo qui talis est, ad quid monachus effectus est. Lavit pedes suos, quomodo reinquinare praesumit? Exspoliavit se tunica, quomodo se reinduit illa? Si mutavit habitum, cur non mutavit et animum? Si foris albescit, cur intus nigrescit? Si illum foris vestis alba decorat, cur illum intus cauterium conscientiae deturpat? Si studere silentio debet, cur loquacitate gaudet? Qui contemptum promisit mundi, cur illi ulterius placere contendit? Christo placere contendat, contemnere mundum non differat, quod promisit attendat, Jesum super omnia diligat, nihil ejus amori praeponat, illius timorem ubicunque fuerit, sederit vel ierit, loquens vel tacens, esuriens vel sitiens, bibens vel comedens, infirmus 0936D vel sanus, ante oculos habeat. in quo est fiducia fortitudinis, spes aeternae beatitudinis, fiducia veniae, certitudo gloriae, peccatorum remissio, gloriae largitio, ac laetitiae acquisitio, summi et veri Dei perfruitio. Beatus vir, ait Propheta, qui timet Dominum; in mandatis ejus cupit nimis. Potens in terra erit semen ejus (Psal. CXI, 1, 2), et ipse a Domino benedicetur. Illa beatitudo perpetua sempiternaeque dulcedinis multitudo, et aeterna et jucunda visio Dei, est illud donum quod petunt a Christo illi qui manent in Christo. Si manes in Christo, id est, si corde puro et conscientia pura fundaris in Christi charitate, nil tibi nisi Christus satisfacere poterit, nec aliud nisi ipsum petere jam valebis. Quodcunque 0937A inquit Dominus Jesus: salus quae nunquam finitur, vita quae nunquam moritur, jucunditas summa, paradisi gloria, omni melle dulcior, quolibet nectare suavior, gemmis et auro pretiosior, inquit, inquam, dilectoribus suis: Quodcumque volueritis, petetis, ei fiet vobis. Magnum est illud quod dicit.

4. Sed notandum est quod universale, Quodcumque, non continet omnia, sed illum tantum qui continet universa; qui sic habet esse, ut verum semper sit esse: ante omnia tempora Deus de Deo, in fine temporum natus ex Virgine homo, salus aeterna credentium omnium, spes et refugium timentium eum. Hoc est illud solum, quod petunt electi, quibus nil satisfacere potest praeter Deum qui omnia continet: qui gemunt et lugent, quod Jesum beatitudinis auctorem non vident, qui 0937B non quod delectet aspiciunt. Quibus tristia sunt omnia quae occurrunt, qui Dominum Jesum quaerunt, et non inveniunt; et vocant, et non respondet; ad lacrymas doloris amicas se convertunt; et quem gressu pedum sequi non possunt, lacrymis et gemitibus prosequuntur. Felix talium vita, beatus talium cursus, cujus meta tale et tantum vexillum habere meretur. Hoc non datur pigris, negligentes non capiunt, claudis negatur: soli currenti per latitudinem charitatis debetur. Unusquisque nostrum considerare non cesset, qualiter in stadio mandatorum Dei currat, qualiter in agone christiano contra leonem rugientem contendat. Neminem vestrum credo latere, non aliquem posse salvari, nisi qui Domino Jesu fidelis perseveraverit usque ad egressum de habitaculo 0937C corporis; nec ad bravium aeternae dulcedinis pervenire, qui antequam ad metas veniat, in cursu deficiat. Stadium nostrum est observantia mandatorum Dei: finis stadii nostri est charitas, juxta illud Apostoli, Finis legis est charitas (I Tim. I, 5). Finis stadii nostri est ipsa charitas, non qua diligimus Deum, sed qua possidemus Deum: non ea qua diligitur Deus, sed ea quae est ipse Deus. In stadio mandatorum Dei alius bene currere incipit, et antequam ad metas veniat deficit. Alius pigre incipit, et postea ad metas velociter currit. Alius et velociter incipit, et velociter perficit. Alius pigre incipit, et in pigritia sua semper persistit. Duobus istorum bravium debetur: scilicet pigre incipienti, et postea velociter pervenienti; alteri et agiliter incipienti, et velociter 0937D pervenienti.

638 5. Multi enim ad monasterium veniunt, ut ibi glorianter vivant: qui male incipiunt et male consummant, semper vagi et nunquam stabiles; semper cum non habent quod volunt, murmurosi et detractores, cellulariis a tergo benedicentes, eos cum quibus vivunt fratres suos injuriis afficientes, moribus indisciplinati, gestu et actu inordinati, habitu elati, moribus inepti, bonis praestitis semper ingrati. Isti bravium aeternae beatitudinis non merebuntur habere, quia in stadium mandatorum Dei gressum rectum figere noluere. Istis enim forma sanctitatis ad perfectum non erit, quos morum pravitas per inobedientiae venena confundit. In istis talibus verba 0938A Christi non manent, quia praecepta Christi, quae sciunt vel audiunt, ventorum vanitati dedicarunt, jussa Domini contemnentes, coenacula ventris amantes: ipsum vero Deum scilicet aeternum, Deum omnipotentem, calcibus nequitiae et malitiae percutientes, odientes proximum, abnegantes Dominum Jesum Christum; non observantes quod coram omnibus sanctis in die consecrationis suae illi promiserunt. Noverit qui talis est, se esse damnandum a Deo quem irridet. Alius ad monasterium venit, ut peccata quae commisit in saeculo, punire valeat in monasterio. Sed postquam ingressus fuerit, non solum quae commisit, dolendo non diluit; sed insuper alia forsitan graviora committit. Sed postea magno dolore compungitur, magno pudore prosternitur: 0938B et quia peccata quae fecit, bene vivendo non diluit, sed insuper enormiora praesumpsit; tunc ad memoriam revocat quanta in peccatoribus sit severitas judicis, quanta in ipsis damnatis sit ipsa poena damnationis. Insuper et considerat quanta sit misericordia Redemptoris circa poenitentes, benignitas circa recte viventes. Tunc omne malum quod fecit enumerat, tunc tristia quaeque ante oculos mentis acervat. Doloribus agitatur, tantis suppliciis angustiatur, quantis arctari in ipsis infernalibus poenis pertimescit, quantis cruciari in camino ignis et sulphuris perhorrescit. Tunc enim nihil quod delectet aspicit, tunc triste est quod occurrit: tunc lacrymis et doloribus punit, quod cum delectationibus perpetravit. Tunc qualiter Domino Christo placere possit, contendit, 0938C et jejuniis et orationibus vacans, soli Deo placere desiderat. Qui talis est, petat a Domino quidquid voluerit; non dubitet, impetrabit.

6. Nos ergo, fratres charissimi mei, quos Christus proprio cruore redemit, ipsum sui sanguinis largitorem, humani generis Salvatorem, sine modo, ultra modum, de omni corde, de omni mente, totis viribus, totis medullis cordis diligamus, timeamus et amemus, et ejus discipulatui inhaereamus. Valde est enim dulce et delectabile, laetabundum et jucundum, fieri discipulum Christi. In hoc enim, ait Dominus Jesus discipulis suis. clarificatus et Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Nos igitur qui christiani vocamur et sumus, 0938D in Ecclesia Christi tanquam in agro sumus constituti. Alii fructum afferunt; alii in sterilitate persistunt: alii tenues et pauculos fructus faciunt, semper pigri, semper negligentes, pigri ad orationem, tardi ad lectionem; ad vigilias longo somno depressi; ad laborem nimium teneri et delicati. In his non valde clarificatur Pater Domini nostri Jesu Christi; quia nec plurimum afferunt fructum, nec discipuli Christi esse probantur. Alii dulces fructus producunt in fertilitatis abundantia; dulces, inquam, Deo, et dulces hominibus. Hi clarificant Deum, et Deus clarificabit eos in die retributionis operum, in die collectionis frugum novarum, quando venient cum exsultatione portantes manipulos suos. Hi sunt mites et humiles, devoti et obedientes. Ad vigilias vigiles, 0939A ad omne opus bonum ferventes, in oratione sublimes, et lectione sacra subtiles, in meditationibus suspirantes, et in contemplationibus gementes et flentes: seminantes quidem in lacrymis; sed gaudeant et exsultent, quia in gaudiis metent aeternis.

7. Alii sunt qui non faciunt fructum, sed frondes tantum producunt et folia. Hi sunt qui speciem sanctitatis habent; sed fructum sanctitatis non habent. Ad horum radicem securis posita est. Utquid terram occupant? Excidantur, et in ignem mittantur. Infructuosis arboribus dura et amara sententia datur. Omnis arbor, inquit Dominus 639 Jesus, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. VII, 19). Timeant ergo arbores infructuosae, hypocritae, dealbata sepulcra, tumba sculpta et bene 0939B polita. Exstirpent quod latet intrinsecus: confiteantur, et sanentur. Mutent fortitudinem suam, mutent conscientiam suam, conscientiae sanent cauterium, et in via mandatorum Dei dirigant gressum, et faciant fructum; ut per illos Pater clarificetur in Filio, et Christus in Patre suo, et ipsi clarificentur in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Felix ille, beatus ille, per quem Deus Pater clarificatur, per quem Christus laudatur, et Spiritus sanctus glorificatur. O nimis felix, cujus vita et mores laudes intonant Creatori! O virum beatum, cujus anima suo famulatur Creatori! O beata anima, quae suo pro viribus placere satagit Redemptori! Benedicta sit anima illa, cui est tota dilectio Christus, cui nil satisfacere potest praeter ipsum, qui pro ejus amore occisus est; 0939C quae nil praeter Christum diligere novit, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et dedit semetipsum redemptionem pro nobis, ut nos per sanguinem suum adoptaret in filios Dei. Per omnia sit benedictus Christus, qui sic dilexit genus humanum, sicut Pater dilexit eum. Ipse enim dicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. O chara charitas, o aeterna veritas, o dulcis aeternitas, o beata felicitas, o decus Angelorum, o splendor sanctorum, Jesu bone, Jesu sancte, vita immaculata, vita aeterna, salus incorrupta, perpetua gloria, totus dulcis, totus amabilis! quomodo nos amasti, quomodo nos dilexisti, qui te ipsum in mortem dedisti! Amor tuus nescivit habere modum; et mensuram tua, o Christe, charitas tenere non potuit. Sicut dilexit 0939D me Pater, inquis, et ego dilexi vos. Utinam et ego essem quem diligeret Dominus meus! utinam audissem ex ore Domini mei, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi te! Quid mihi jam deesse posset, si me diligeret Jesus meus? meus, inquam, et utinam meus! O felices divitiae! o opes beatae, possidere Jesum, possidere Dominum Christum!

8. Illum, mi lector, posside per amorem, et sic illum possidebis aeternaliter per amoris retributionem. Ipsa Veritas ait: Ego diligentem me diligo; et qui dilexerit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV, 21). Quantus fuerit amor, quem circa nos Christus moriendo exhibuit, enarrare non sufficit aliquis vivens: lacrymae 0940A dicant, quia voces explicare non queunt. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Videamus quomodo eum Deus Pater dilexerit, et quomodo nos dilexerit ipse. Ait enim Apostolus: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II, 8-10). Et propheta loquens de eo ad Patrem, ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus: oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli et pisces maris, qui perrambulant semitas maris (Psal. VIII, 8, 9). Ecce quomodo dilexit Deus Pater Filium: et ipse non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio suo (Joan. 0940B V, 22), et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus, quod dicitur Jesu, omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, id est omnis creatura coelestis, ut sunt Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Principatus et Potestates, Virtutes, Cherubim, et Seraphim, et omnis coelicus ordo, et omnis creatura terrestris. Et non solum homines, sed et bruta animalia audito nomine Christi contremiscunt, insuper et omnis infernalis creatura tremit et contremiscit ad tanti nos minis invocationem. Magna est igitur dilectio Patris in Filium, cum sic eum sublimaverit, cum sic eum exaltaverit, ut omnia subjiciat sub pedibus ejus, ut omnia supponat ditioni ejus.

9. Vidimus, quomodo Pater dilexit Christum: 0940C nunc superest ut videamus quomodo nos dilexit Christus. Sed quis, inquam, valebit explicare? Quis unquam enodare sermone amoris abundantiam, charitatis eminentiam, quam habuit Christus in nobis, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo: qui mortem nostram sua morte destruxit, pro nobis eligens mori, ut nos 640 a morte liberaret aeterna, et nos illuc attraheret, ubi ipse est in gloria Patris? Ait enim, Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus (Id. XII, 26). Ecce quomodo dilexit nos. Pro nobis elegit mori, ne nos morte damnaremur aeterna. Resurrexit a mortuis, ut suae nos resurrectionis tribueret esse participes. Ascendit in coelum, ut nos proveheret ad palatia coeli; et sedet ad dexteram Patris collocans, coronans, 0940D et laetificans illic, quos proprio cruore redemit, quos glutino sibi charitatis asseruit secum in eadem dextera Patris. Ipsum igitur Christum sine modo, ultra modum, absque meta, ultra metam, assidue, continue, toto corde, tota mente, totis viribus, totis virtutibus diligamus, veneremur, et amemus; ut ad ipsum, et cum ipso pervenire et regnare valeamus, qui cum Patre vivit Deus et cum sancto Flamine, benedictus omni tempore saeculi. Amen.

SERMO XIII. In vers. 9-13 cap. XV Joannis.

1. De dilectione Dei quo plus bibo, plus sitio: et ea saturari non possum, nec ego, nec aliquis perfecte diligens Christum. Ipsa quo plus editur, plus 0941A famem exauget; et quanto plus ipsa bibitur, plus sitim incendit: ipsam quam inhabitat mentem sic inebriat, ut nil jam quaerat vel diligat, nec diligere possit nec valeat praeter eum qui sic mundum dilexit, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit et diligit illum non moriatur, sed vivat cum eo. Ad hanc nos dilectionem auctor ipse inaestimabilis charitatis invitat: in ea nos manere precatur et rogat. Ait enim, Manete in dilectione mea: ac sic aperte dicat, Quia ego ea dilectione, qua me Pater diligit, vos diligo; eadem dilectione me vos diligere rogo. Et quoniam dilectio vestra me usque ad mortem perduxit, sed neque mors crudelissima ipsa a vestra charitate me sejunxit; me diligite, et in mea dilectione manete. Sed qualiter in ejus dilectione 0941B manere debeamus, sequitur et dicit: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in mea dilectione: sicut Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Qui habet aures audiendi, audiat: et qui habet cor intelligendi, intelligat. Mensuram nostrae possibilitatis videtur excedere, vires animi et corporis ac nisus supergreditur universos. Praeceptum quod nobis Dominus imperat, consilium est nostrae salutis, quod ipse auctor nostrae salutis nobis accommodat. Quis unquam hominum, ex apostatica radice primi parentis exortus, potuit, vel poterit sine aliquo transgressionis naevo, cum omni officio charitatis inconcussa et immaculata Christi observare praecepta: sicut ipse in totum et in partem sui Patris servavit mandata, qui peccatum non fecit, nec unquam peccare 0941C potuit, nec peccare etiam voluit? Non est in filiis hominum magnus vel parvus, tanta praeditus sanctitate, nec tantae religionis privilegiatus honore, qui non in peccatis fuerit conceptus, praeter Matrem Immaculati peccatum non facientis, sed peccata mundi tollentis; de qua, cum de peccatis agitur, nullam prorsus volo habere quaestionem. Unde non immerito nullus tantae sanctitatis fulget praerogativa, qui in omnibus et per omnia istud sicut jam valeat observare, ita duntaxat si fuerit expressivum quantitatis.

2. Sed notandum est quod hoc adverbium sicut, non hic quantitatis, sed qualitatis similitudinem notat, sicut superius assignavimus, ubi dicitur: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi 0941D vos (Joan. XIII, 34). Et est sensus: Si praecepta mea servaveritis, sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et si manseritis in dilectione mea, sicut ego in dilectione Patris mei maneo: id est, si mihi in observantia mandatorum meorum usque ad exitum de habitaculo carnis obedientes fueritis, juxta possibilitatem vestrae fragilitatis, sicut Patri obediens, fui usque ad mortem crucis, juxta plenitudinem divinitatis quae in me corporaliter habitavit; manebitis in dilectione mea, et ego in dilectione vestra, sicut et ego in dilectione Patris, et Pater in dilectione mea. Vel possumus dicere, quod hoc adverbium, sicut, in nobis in hoc loco vim suae significationis non exercet; sed notat tantum ibi similitudinem 0942A dilectionis et obedientiae Christi ad Deum Patrem esse monitoriam nobis, ut Christi praecepta debeamus observare, 641 et in ejus dilectione manere, ac si diceret: Ego praecepta Patris mei pro vestra salute servavi, et ideo maneo in ejus dilectione: et vos praecepta mea pro meo amore servate, et sic manebitis in mea dilectione.

3. Adhuc amantis amor me compellit, charitas nostri dilectoris Jesu Christi Domini nostri, sed utinam dilecti, scilicet istud capitulum repetere: In dilectione mea manete. O Jesu, Jesu resurrectio mortuorum, vita viventium, salus aeterna credentium, totus dulcis, totus amabilis, totus delectabilis quaerentibus te, diligentibus te, invenientibus te: dignare me servum tuum loqui cum Domino, hominem 0942B cum Deo, plasma cum Plasmatore, facturam cum Factore, redemptum cum Redemptore. Igitur audi me, et ne pertuberis propter me. Nam ego sum, licet peccator, qui diligo te: mihi tecum loquendi ausum praebet dilectio tua, attrahit mentem charitas tua, amor instigat. Dixisti apostolis tuis, et per eos dictum intelligamus nobis: Manete in me, et ego in vobis. Obsecro te, jucunditas pulchra, dulcedo melliflua, suavitas odoris, odor suavitatis, laetitia summa, gloria sempiterna, vita sanctorum, decus Angelorum, Salvator mundi, Fili Dei vivi, Jesu dulcissime, speciosissime, charissime, et amantissime, dic, quaeso, quae est causa tuae dilectionis, tuae glutinosae charitatis, ob quam et te diligere, et in tua dilectione manere nos praecipis? Dic, ut qui non te 0942C diligunt, audiant et diligant: et qui te diligunt, magis ac magis in tua dilectione fervescant. Vox tua dulcis sonet in auribus meis. Dic, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: et quia dilexi vos, mihi rependite vicem, me diligite, et in mea dilectione manete. Justum est, aequum est, Domine Jesu, hoc quod dicis, hoc quod imperas nobis. Omnibus aequitas dictat ut dilectus diligentem diligat, et amatus amanti mutuam charitatem impendat. Verumtamen aliam causam tuae dilectionis inquirimus, qua magis te diligere debeamus. Dic nobis quis es, et quid fecisti nobis, unde nobis te diligere praecepisti. Dic nobis, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Ego sum Alpha et Omega, principium et finis (Apoc. XXII, 13), creans coelum et terram, aera et maria, et omnia 0942D quae in eis sunt, factor et creator cunctorum, Rex regum, et Dominus dominantium. Audivimus et gavisi sumus, et certi sumus quoniam tu es Deus per omnia saecula benedictus. Sed adhuc, quod pro nobis fecisti, implorant gemitus nostri, requirunt lacrymae peccatricis animae meae. Illud cum recolo quod feceris mihi, et quod fecerim tibi, viscera mea inter se colliduntur, spiritus contremiscit, anima conturbatur, vulneror et confodior doloribus multis. Nec mirum. Perpendo quid fecerit servus Domino suo: et quantas et quales luerit Dominus poenas pro servo. Conscientia mihi testis est, Domine Jesu, quid fecerim tibi; et crux tua mihi testimonium perhibet, quid tu feceris mihi. Tu Deus, et 0943A ego homo: et tamen pro me tu Deus factus es homo. Tu creator et ego creatura: tu pro me dignatus es fieri creatura. Tu Dominus, nos servi: et pro servis dignatus es fieri servus, peregrinus pro peregrinis, pro exsulibus exsul, pro pauperibus pauper, pro humilibus humilis, pro mortalibus non tantum mortalis, sed mortuus, non qualicumque morte, sed dura nimis, amara nimis et turpissima, morte scilicet crucis. Haec opera tua, Deus. Haec opera considero et contremisco: in his te misericordem esse cognosco, et revivisco, et propter hoc in te confido; de te confido, te amo, te diligo, te totis visceribus concupisco.

4. Haec opera, fratres mei, sunt causa dilectionis Christi. Unusquisque vestrum videat, si Dominum 0943B Jesum diligere debeat. Quid pro nobis facere debuit et non fecit? quomodo nos plus amare potuit, et non amavit? Majorem in nobis dilectionem non potuit habere quam habuit, qui animam suam in mortem pro nobis posuit. Ipsa beata Veritas testis est, quod majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Non ergo nobis vilescat, fratres mei, ipsa dilectio Christi, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Non vobis vilescat, fratres mei, non vobis amarescat ipse amor Christi, ipsa charitas Christi. Amor Christi totus dulcis, totus delectabilis, suum possessorem non cruciat, sed delectat; non enervat sed roborat: cuncta terrena 642 subsannat, sola coelestia captat: Christi mandata requirit, 0943C et ea pro viribus observare contendit, et de observatione praeceptorum gressu felici provehitur ad perceptionem gaudiorum, ut cum illo jam perfecte gaudeat, pro cujus desiderio in hac valle lacrymarum positus, tam amare frequenter suspirabat. Unde recte sequitur:

5. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Ac si diceret: Ideo praecipio vobis, et moneo vos mea observare praecepta, et manere in dilectione mea, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum de me adimpleatur, ut habeam de vobis per mutuam charitatem, quam mihi impenditis, unde possim gaudere, et illud gaudium quod in retributione praemiorum electi sunt percepturi, percipere et possidere 0943D possitis. Vel aliter: Ut gaudium meum sit in vobis, et gaudium vestrum impleatur. Omnis enim qui Christum de intima cordis medulla pure et illibate et inconcusse intra sinum charitatis, brachiis amoris complectitur et connectit, totum ejus gaudium reputabit in suum. Imo amplius gaudet de gaudio quod Christus accepit a Patre resurgendo, ad coelos ascendendo, in dextera ejus sedendo, quam de illo gaudio quod in die judicii est percepturus a Christo. Igitur, fratres charissimi, maneat in vobis gaudium Christi, sive sit activum, sive passivum; sive sit diligentis, sive dilecti: id est, sive sit gaudium quo Christus gaudet de nobis, sive sit gaudium quo nos gaudemus de Christo. Christi observemus praecepta, 0944A ut ipse gaudere possit de nobis, et nos de ipso gaudere possimus. Maneat in nobis gaudium beatitudinis ejus, non solum qua beat vel beatificat de se ipso gaudentes, sed etiam qua clarificatus est a Patre; ut nos cum illo in aeternitate mereamur regnare, per eumdem Dominum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus benedictus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XIV. In vers. 12 cap. XV Joannis.

1. Cum de Redemptore nostro lingua nostra silere non debeat, et ne cito sit adfuturum de ipso tacentibus, nimis nostrum interesse considero, si diem et diem 0944B de ipso loquendo, non perfunctorie terminemus, et e contrario dirae damnationis non subire sententiam, si vanis verbis nostram manumiserimus linguam. Igitur vana verba et non sonantia Christum, nec religionis tenentia pondus, in omni loco aeterna clausura damnantes, ad dulcia eloquia a Verbo Patris eructata, cithara nostra suas chordas extendat, et plectrum mentis lingua vocis magistra tuba insonet Salvatori, quae de ore mellifluo Christi profluxere dulcia eloquia vitae. Sed utinam quod vobis proponitur, nulla utilitatis vel contemptus offuscaret obductio, sed arctius charitate obnexum, charesceret vobis super lapidem pretiosum, et dulcius saperet in vestri cordis palato super omnia mella et super quemlibet favum. Ipse auctor dulcedinis, 0944C cui omnia optata succedunt, cujus voluntati cuncta obediunt, qui etiam ea potest quae impossibilia videntur esse; sic dulcescat in cordibus vestris, ut vos de eo semper audire delectet, et me interius sapientiam, quae de ipso est, doceat; et per lanceam oris mei vulneret et confodiat hostem generis humani, qui pro viribus elaborat, ut ipsa nobis verba Christi auditu vilescant, et mihi et aliis praedicata et docta sententiam damnationis impendant. Adjuvet nos semper et protegat et defendat ab illo Jesus, qui dilexit et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, nos instruens verbo, et informans exemplo; statuens edictum, sanciens praeceptum; edictum dulce, praeceptum vitae; edictum amoris, 0944D praeceptum charitatis, statuens et adimplens, praecipiens et perficiens, in se, inquam, et in nobis.

2. Hoc est illud praeceptum quod Jesus praecepit, quod statuit discipulis suis, praeceptum scilicet charitatis, praeceptum dilectionis, quod sic habet: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Dulcis et suavis mandatum proponit. Dulce et suave illud esse videtur, quod praecipit dilectio, et allicit amor. 643 Nam nulla ibi apparet difficultas, ubi est charitas: nullus ibi labor est, ubi verus amor est. Cuncti amori libenter obediunt, et ejus jugo colla submittunt: perversi perverso, lubrici lubrico, sancti sancto, casti casto quilibet in desiderio suo. Ideo Dominus dat praeceptum amoris, praeceptum dilectionis; ut suo praecepto 0945A omnes obediant, et cervicem superbiae suae sub jugo suae humilitatis edomare festinent. Igitur, fratres mei, tanquam boni discipuli Christi, ad audiendum estote parati, et praeceptum Christi, quod evangelica vobis intonat tuba, libenter acccipite, et efficaciter in omnibus et per omnia adimplet; ut ad illum possitis per amorem redire, a quo per tumorem superbiae recessistis.

3. Nunc intendat charitas vestra quid vobis praecipiat charitas vera, charitas exquisita, charitas inaudita, charitas pia, charitas bona, charitas tota dulcis, tota delectabilis charitas sponsus speciosus, decorus, candidus, rubicundus, electus ex millibus, Christus futuri saeculi judex, princeps pacis et Dominus vitae. Ait Dominus Jesus per omnia tempora 0945B benedictus: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Leve praeceptum, suave praeceptum, et dulce praeceptum. Ad portandum leve, ad amplectendum suave, ad tenendum dulce et delectabile. Quid levius, quid suavius, quidve dulcius, quam diligere? Hoc potest omnis homo, sanus et aeger, dives et pauper, stultus et sapiens, nobilis et ignobilis, servus et liber. Nemo se excuset, nemo se in hac parte apologizet. Cuilibet homini est possibilitas ista communis, amare videlicet. Sequitur igitur ex praecepto dominico, ut nos invicem diligere debeamus.

4. Sed quoniam multi se diligunt, non ea dilectione quae charitas est, sed ea quae in Dominum est 0945C blasphemia, ut ea quae fit pro pelle ad pellem, quae concipit dolorem, et parit iniquitatem; ut caeca libido, prostibulosa cupido, quae equuleum suum sic ad impetiginem calcaribus malitiae et nequitiae ire compellit, ut barathrum inferni in quo est, praevidere et vitare non possit: adjunctum est, sicut dilexi vos. Quomodo Christus nos dilexit? Prout ipse dedit, supra scriptum reliquimus. Sed ut te ipsum ad istud cognoscendum reducam ad te ipsum, noverit dilectio tua, sancta religio tua, quod caro Christi et sanguis, qui in altari a fidelibus sumitur et immolatur, tibi testimonium perhibet quomodo nos dilexerit Christus. Ideo noscat dilectio tua, quod utilitati proximorum utilitas propria 0945D quandoque est postponenda. Sed si aliam dilectionem Christi adhuc sanctitas tua requirit; etiam in bonis temporalibus tibi ab ipso collatis poteris invenire. Unde notandum est, duas esse Christi dilectiones: unam temporalem, aliam spiritualem; unam communem, aliam specialem. Primam, scilicet temporalem, communiter justis et impiis pietas Creatoris adhibuit: spiritualem vel specialem pie et juste viventibus tantum attribuit. Haec scilicet specialis bifariam spargitur. Alia est de collatione virtutum, alia de retributione meritorum: alia est, qua nos virtutibus contra tela hostis nequissime roborat; alia, qua nos de nostro tyranno legitime triumphantes gloria perpetua ditat. Has duas dilectiones nobis ipsa pia Christi dilectio dedit, qua dilexit 0946A nos et lavit ab omni inquinamento carnis et spiritus in sanguine suo.

5. Sicut igitur nos Christus duplici amore dilexit; ita nos bina charitate flagrare praecepit, dilectione sui et dilectione proximi. Si charitatem Deo et hominibus corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta exhibemus; facile peccato resistimus, bonis omnibus abundamus, saeculi blandimenta rejicimus, et omnia etiam quae difficilia sunt humanae fragilitati vel aspera, etiam cum dilectione perficimus, si tamen Deum perfecta charitate, quae nobis ab illo est, ex toto corde et ex tota anima diligamus. Hunc si ex toto corde diligimus, nihil erit in nobis, unde peccati desideriis serviamus. Et quid est Deum diligere? Illi soli occupari, animo concipere fruendae visionis ejus 0946B affectum, habere peccati odium, mundi fastidium: diligere proximum quem in se censuit diligendum, in ipso amore servare legitimum modum, nec pervertere dilectionis ordinem constitutum. Ordinem dilectionis illi pervertunt, nec modum diligendi custodiunt, qui aut mundum qui contemnendus 644 est, diligunt, aut corpora sua minus diligenda plus diligunt; aut proximos suos non sicut se ipsos, aut Deum plus quam se ipsos, forte non diligunt. Corpus nostrum a nobis est diligendum, ut saluti ejus aut fragilitati naturaliter consulamus; ut spiritui ordinate serviat suis motibus, animae et rationi in nullo contradicat, ut in die resurrectionis gloria felici perenniter cum Domino vivat.

SERMO XV. In vers. 14 cap. XV Joannis.0946C

1. Proximus nostros tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, vel speranda beneficia, vel accepta, vel propter affinitates, vel consanguinitates; sed propter hoc tantum, quod sunt nostrae naturae participes, diligamus. Proinde secundum hoc nos omnes proximos diligamus, quantum ad mores bonos et ad vitam aeternam consequendam eorum saluti, sicut et nostrae pro posse consulendo, et eorum necessitatibus, prout facultas suppetit, subveniendo. Deum ex toto corde diligimus, si illi soli secundum nostrum posse placere contendimus; si ipse solus est desiderium nostrum, spes nostra, intentio nostra, totus amor noster, tota charitas nostra. 0946D Alioquin illum non perfecte diligimus, nec charitatem tenemus: et qui charitatem non habet, jam non est ejus; nec illum habebit in praemium sui laboris, qui in hac aerumnosa solitudine rectam semitam non tenuerit charitatis. Haec est, inquam, semita charitatis, non solum diligentem diligere, sed etiam odientem, non minus quam se ipsum, sed sicut se ipsum. Stricta et angusta est semita ista, et pauci vadunt per eam. Illi soli vadunt per eam, qui propter Christum se ipsos despiciunt, et quibus cuncta praeter ipsum Christum vilescunt. Isti si aliquas diobolicas sentes, viatores charitatis occultare volentes invenerint, tanquam cervi agiliter fortiterque currentes, amore coelestis patriae ducti, ultra dant saltum, et ipsum diabolum, fraternum odium suggerentem, 0947A deducunt ad nihilum: et ipsos motus animi, cum ex illata sibi injuria quodammodo perturbati fuerint, in fratrem conviciantem insanire cupientes, camo charitatis constringunt, et allidunt ad Christum. Tales profecto animam suam ponunt, qui amicis et inimicis se per charitatem prosternunt, ut omnes homines lucrifaciant Christo. Qui sic agit, et Christi praeceptis obedit, et ei mutuam charitatem impendit; iste in veritate amicus est Christi: et quia propter ipsum Christum se ipsum odit, et super omnia illum diligit, et propter ipsum odientia cuncta charitate complectitur, gaudeat qui talis est.

2. Qui talis est, vere monachus est: et qui talis non est, licet sit cucullosus, licet sit pannosus, sive abrasus, sive tonsuratus, habeat quidquid vis, sit 0947B quidquid vis, est imago vel pictura monachi, et non est monachus. Ad verecundiam phreneticorum dico. Sunt quidam in monasterio morbo phrenetico laborantes, ad iram prompti, ad iracundiam praeparati, ad odium festini: qui pruriginem cordis per scalpedinem linguae trahunt ad scabiem cutis, mente corrupti, vagi et instabiles, circumoculiones, susurrones, gulosi, murmurosi, invidi, tumidi et elati, Deo de bonis collatis ingrati, Adae praevaricantis pelliceis vestiti, illius vestimento salutis nudati, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Isti

Pelliculam veterem retinent, et fronte polita, Astutam rabido portant sub pectore vulpem.

0947C Talium frons erubescat; confundatur et erubescat nimis velociter. Confiteantur et sanentur, mutent animum, dirigant gressum in semitis aeternitatis, in viis castissimi amoris, per gloriosissimam viam charitatis; fratribus mutuam charitatem impendant, Deum super omnia diligant, pro illius amore animam suam ponant, in omnibus et per omnia ejus praeceptis obediant, ut Christi amici mereantur vocari et esse, qui dicit, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. O magna dignatio, inaestimabilis charitatis exuberatio, inolita bonitas, ininterpretabilis pietas! Ab ejus conditione qui servi sumus, invenimur indigni, et tamen nos dignatur habere et vocare amicos. Largitor dulcedinis, amator charitatis, imo charitas chara, et beata jucunditas, et jucunda 0947D tranquillitas, et secura securitas, et felix aeternitas, et aeterna felicitas, Dominus Jesus totus desiderabilis, totus amabilis, thesaurus incomparabilis, margarita 645 inaestimabilis, vita viventium, spes morientium, aeterna eorum felicitas, qui pro illius amore se in hoc saeculo infelices fecere. O quam felix est ille, qui pro illius dilectione fecit se infelicem! et quam beatus est ille, qui propter ipsum semetipsum miserum fecit! Vere ille est felix et aeterna felicitate dignus, qui se ipsum despicit, se ipsum contemnit, qui displicet sibi, ut in veritate placeat suo Creatori. Noscat superbus omnis, universus elatus, in Galgalis vitiorum foedatus, scabiosus in pelle luxuriosa, foedatus in conscientia prava, sibi placens, se ipsum supra semetipsum constituens: 0948A jam non placebit suo Creatori, si propter errorem suum primum non displicuerit ipse sibi. Nobis igitur displiceat, fratres mei, quod mali fuimus, et adhuc forsitan sumus: et placeat nobis quod nondum perfecti sumus, sed dante Domino Jesu Christo, et utinam nostro, perfecti erimus, ipsius mandata servantes, et ex inimicis ejus amici efficiemur, qui discipulis suis dixit, Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis.

3. Adhuc te alloquor, monache Benedicti. O homo, velox es ad mensam, tardus ad ecclesiam; potens ad potandum, sed aeger ad cantandum; pervigil ad fabulas, somnolentus ad vigilias; procax ad loquendum, sed mutus ad psallendum; promptus ad iram et detractionem, tardus ad orationem; invidiae amator, 0948B Christi persecutor; festucam respiciens, trabem non considerans; caeteros reprehendis, te ipsum non corripis; malitiae inventor, disciplinae destructor; amicus vitiorum, hostis virtutum. Haec sunt quae oculum excaecant, et a Deo separant. Haec sunt quae conversum faciunt perversum, monachum daemoniacum. Cum de profundo cordis (quod rarum est, sed valde charum est), quanto charitatis amore verus amator erga amatum ferveat, in eis quos pio cruore redemit, in valetudine mea mihi ab ipso collata considero, totus, in veritate fateor, mihi displiceo, et intra me ipsum de memetipso confundor. Confundor et confunderer, imo prorsus utique desperarem, nisi Verbum quod caro factum est, et habitavit 0948C in nobis, et ascendens in coelum sedet ad dexteram Patris, propitiatio esset pro peccatis nostris. Sed mihi in ipso barathro confusionis meae infirmo jacenti, et vitiorum febre laboranti, de sua sede regali manum medicinalem extendit, dicens: Veni ad me, qui laboras in labore peccatorum, et es oneratus pondere eorum; et ego te reficiam tibi parcendo, et mei amoris gratiam largiendo. Nam amicus meus eris, si feceris ea quae ego fieri tibi mandavi. Quid? ad haec non confunderis? Nam quod mihi, hoc et tibi. Confundantur inimici Christi, convertantur, et erubescant valde cito, et erunt amici Christi. Amici illius sumus, si illum ex toto corde diligimus: non es amicus ejus, si eum ex omni parte non diligis. Si ex una parte fueris castus, et ex alia superbus, meminisse 0948D debes quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6). Necesse est igitur ut eum ex omni parte diligas, necesse est ut ex toto corde illi adhaereas: nam adhaerere illi bonum est, securum est. Quid est ei adhaerere? Spem suam in eo ponere, nihil praeter ipsum amare, imo cuncta propter ipsum despicere, omnia odisse, universa fastidire, quaelibet transitoria nihil ducere. Hoc est bonum, hoc est jucundum, sic diligere Dominum Jesum Christum. Qui igitur sic est, ejus amicus est.

4. Consideremus igitur, fratres mei, quanta est misericordia Redemptoris nostri. Ab ipso reputari servi non sumus digni: et ejus amici vocamur et sumus, si in ejus dilectione manebimus. Nunc ergo Domini nostri, veri amici, creatoris omnium, factoris 0949A omnium mandata servemus: ut non solum in numero amicorum, sed in sorte filiorum reputari et esse mereamur, abnegando nosmetipsos propter ipsum qui se ipsum exinanivit, et pro nostra salute formam servi suscepit, in qua solvit quae non rapuit, qui flagellari et mactari, crucifigi et occidi pro nobis voluit. Hoc est unde debet diligi Christus: hoc est unde noster erit Dominus Jesus, si propter ipsum nosmetipsos abnegaverimus. Felix abnegatio et beatus contemptus, qui facit de peccatore justum, de inimico amicum, de servo filium; imo, quod magnum est nimis, de servo diaboli filium Dei. Igitur, monache Christi, contemptor mundi, esto contemptor 0950A tui: contemne mundum, contemne te ipsum. Nimis est magnum, quod debetur tuo contemptui, quod debetur tuae abnegationi. Inaestimabilis est multitudo dulcedinis, multitudo felicitatis, gloriosae aeternitatis, quam daturus est Christus, scilicet se ipsum, diligentibus se. Nihil charius, nihil dulcius, nihil pretiosius, nihil speciosius Christo. Ipse salus sine languore, vita sine morte, gaudium sine moerore, decus sine fuscatione, dulcedo sine amaritudine. Tale praemium debetur abnegantibus se propter illum. Hoc praemium, scilicet se ipsum, nobis concedat ipse Christus, qui sine fine vivit et regnat Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *