S. Bernardi Claraevallensis opera omnia
     PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0833

S. BERNARDI ABBATIS DE CONVERSIONE AD CLERICOS SERMO SEU LIBER.

ADMONITIO.

0833 Varia est sequentis opusculi inscriptio. In prima ejus editione, scilicet Spirensi anni 1501, inscribitur. De conversione, ad Scholares libellus, absque divisione capitum. In editis anni 1520, De conversione, ad Clericos sermo: quem genuinum titulum existimamus. Sermonem vocat Bernardus ipse. n. 31: Fatigavimus vos prolixitate sermonis. etc. Quidam codices praeferunt, ad Clericos Parisienses. Exordium Cisterciense favet in libro septimo de Vita Bernardi, cap. 13. Quadam praeterea vice, cum vir Domini Bernardus causa exigente Parisius adesset, rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum: quibus ostendens formam verae philosophiae, monebat eos attentius de mundi contemptu, etc. Gaufridus factum narrat in libro quinto de eadem Vita, n. 10: Patrem sanctum, fines Parisiorum aliquando peragrantem, ut ad ipsam diverteret civitatem episcopus Stephanus et caeteri omnes qui pariter aderant, obnixe rogantes non poterant obtinere. Magno siquidem zelo, nisi causa gravis urgeret, conventus publicos declinabat. Cumque vespere iter suum alias ordinasset, mane, ubi primum locutus est fratribus, dicere jubet episcopo, quia Parisius ibimus, ut rogasti. Conveniente igitur clero admodum copioso, sicut semper ab eo solebant expetere verbum Dei, continuo tres ex illis compuncti sunt, et conversi ab inanibus studiis ad verae sapientiae cultum, abrenuntiantes saeculo, et Dei famulo inhaerentes, etc. Gravis et patheticus est hic sermo contra clericos, qui Ecclesiae dignitates ambiunt, et temere ad sacros Ordines accedunt. Capitulorum distinctionem, qualis in editis ab anno 1520 adhibita est, retinuimus.

478 CAPUT PRIMUM. Quod nemo converti ad Dominum, nisi Dei voluntate praeventus et ejus voce interius clamante, possit.

0833B

1. Ad audiendum, ut credimus, verbum Dei convenistis. Neque enim causa nobis alia vestrae hujus tam avidae concursionis occurrit. Approbamus utique desiderium hoc, et laudabili studio congaudemus. Beati enim qui audiunt verbum Dei, sed si custodiunt illud (Luc. XI, 28). Beati qui memores sunt 0834B mandatorum ejus, sed ut faciant ea (Psal. CII, 18). Nimirum verba vitae aeternae habet, et venit hora (utinam et nunc sic) quando mortui audient vocem ejus; et qui audierint, vivent (Joan. V. 25): siquidem vita in voluntate ejus. Et si vultis scire, voluntas ojus conversio nostra. Denique ipsum audite. Nunquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus, et non magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Ex quibus verbis evidenter agnoscimus, 0835A quoniam vera nobis vita non nisi in conversione est, nec aliter ad eam patet ingressus, dicente item Domino: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Merito sane parvuli soli intrant; nam puer parvulus minat eos, qui in hoc ipsum natus et datus est nobis. Quaero igitur vocem quam audiant mortui, et cum audierint vivant: forte enim et mortuis evangelizare necesse est. Et occurrit interim verbum breve, sed plenum, quod os Domini locutum est, ut propheta testatur: Dixisti, ait loquens sine dubio ad Dominum Deum suum, Convertimini, filii hominum (Psal. LXXXIX, 3). Nec immerito sane a filiis hominum videtur exigenda conversio, peccatoribus utique necessaria. Nam supernis spiritibus ea magis 0835B quae rectos decet indicta laudatio est, eodem propheta psallente: Lauda Deum tuum, Sion (Psal. CXLVII, 12).

2. Caeterum quod ait, dixisti, meo quidem judicio non negligenter praetereundum est, nec simpliciter audiendum. Quis enim humanis comparare audeat dictis quod dixisse dicitur Deus? Vivus profecto est sermo Dei et efficax (Hebr. IV, 12); et vox ejus in magnificentia et virtute (Psal. XXVIII, 4). Denique ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Dixit: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3). Dixit: Convertimini filii hominum, et conversi sunt. Ita plane conversio animarum opus divinae vocis est, non humanae. Simon Joannis, piscator hominum in hoc ipsum vocatus et constitutus a Domino, incassum tamen et 0835C ipse laborans tota nocte nil capiet, donec in verbo Domini rete jactans, concludere possit multitudinem copiosam. Utinam jactemus et nos hodie in hoc verbo rete verbi, et experiamur quod scriptum est: Ecce dabit voci suae vocem virtutis (Psal. LXVII, 34). Si mendacium loquimur, id plane de proprio est. Sed et tunc forsitan nostra judicabitur vox esse, et non Domini, si quaeramus quae nostra sunt, non quae Jesu Christi. Caeterum etsi loquimur justitiam Dei, et gloriam Dei quaerimus, effectum tamen ab eo solo sperare, ab eo postulare necesse est, ut voci suae vocem virtutis accommodet. Ad hanc ergo interiorem vocem aures cordis erigi admonemus, ut loquentem Deum intus audire, quam foris hominem studeatis. Illa enim vox magnificentiae et virtutis, 0835D deserta concutiens secreta discutiens, torporem excutiens animarum.

479 CAPUT II. Quod ipsa vox Domini omnibus se offerat, et animam sibi ipsi nolentem repraesentet.

3. Nec sane laborandum est, ut ad vocis hujus perveniatur auditum: labor est potius aures obturare ne audias. Nimirum vox ipsa se offert, ipsa se ingerit, nec pulsare interim cessat ad ostia singulorum. Denique quadraginta annis, inquit, proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde (Psal. XCIV, 10). Adhuc nobis proximus est, adhuc loquitur, et non est forte qui audiat. Adhuc dicit: hi errant corde; adhuc Sapientia clamitat in plateis: Redite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI, 8). Hoc 0836A nempe initium loquendi Domino: et hoc verbum ad omnes qui convertuntur ad cor, praecessisse videtur, et non modo rovocans eos, sed reducens et statuens contra faciem suam. Est enim non tantum vox virtutis, sed et radius lucis, annuntians pariter hominibus peccata eorum, et illuminans abscondita tenebrarum. Nec vero ulla internae hujus vocis ac lucis differentia est, cum unus idemque sit Dei Filius et Verbum Patris, et splendor gloriae: sed et animae quoque substantia, in suo quidem genere etiam ipsa spiritualis et simplex, sine ulla distinctione sensuum, sed tota, si tamen tota dicenda est, et videns pariter et audiens videatur. Quid enim illo agitur sive radio, sive verbo, nisi ut noverit semetipsam? Aperitur siquidem conscientiae liber, revolvitur misera 0836B vitae series, tristis quaedam historia replicatur, illuminatur ratio, et evoluta memoria velut quibusdam ejus oculis exhibetur. Utraque vero non tam ipsius est animae, quam anima ipsa: ut eadem sit et inspiciens et inspecta, contra suam statuta faciem, et a violentis quibusdam apparitoribus immissarum utique cogitationum coacta, proprio interim judicanda assistere tribunali. Quis sane judicium hoc sine tribulatione sustineat? Ad me ipsum anima mea turbata est, ait propheta Domini (Psal. XLI, 7): et tu, contra faciem tuam sine argutione, sine turbatione, sine confusione, statui non posse miraris?

CAPUT III. Quod per vocem Dei, animae ratio, quasi in libro, omnia mala deprehendere, reprehendere, dijudicare et discernere valeat.

0836C

4. Nec a me speres audire quid in memoria tua ratio deprehendat, quid reprehendat, quid dijudicet, quid decernat. Applica intus auditum, reflecte oculos cordis; et proprio disces experimento quid agatur. Nemo enim scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). Si superbia, si invidia, si avaritia, si ambitio, aut similis aliqua pestis abscondita est, vix effugere poterit hoc examen. Si fornicatio, si rapina, si crudelitas, si fraus ulla, aut quaelibet culpa admissa est, internum hunc judicem non latebit reus ipse, nec inficiabitur coram eo. Transiit enim velociter totus ille pruritus delectationis iniquae, et voluptatis illecebra tota brevi finita est; sed amara quaedam impressit signa 0836D memoriae, sed vestigia foeda reliquit. In illud siquidem repositorium, velut in sentinam aliquam, tota decurrit abominatio, et immunditia tota defluxit. Volumen grande, cui universa inscripta sunt, stilo utique veritatis. Amarum jam venter tolerat, etsi fauces miseras brevi transitu dulcedine quadam frivola visum est oblectasse. Ventrem meum doleo, miser, ventrem meum doleo. Quidni doleam ventrem memoriae, ubi tanta congesta est putredo? Quis nostrum, fratres, exteriorem hanc vestem, qua tegitur, si repente obscenis undique sputis illitam, et foedissimis quibusque sordibus inquinatam consideret, non vehementer exhorreat, non velociter exuat, non indignanter abjiciat? Itaque qui non vestem, sed semetipsum intus sub veste talem reperit, 0837A eo amplius doleat, et animo consternetur oportet, quo propius tolerat quod exhorret. Neque enim ut 480 tunicam abjicit suam, sic abjicere contammata anima poterit et se ipsam. Denique quis in nobis tantae patientiae est et virtutis, ut si forte (quemadmodum de Maria sorore Moysi legitur (Num. XII, 10) carnem suam subitanea [al. subcutanea] quadam lepra male candentem viderit, aequo animo stare possit, et gratias agere Creatori! Quid vero est caro ista, nisi corruptibilis quaedam tunica, qua vestimur? aut quid lepra haec corporea electis omnibus aestimanda, nisi paternae virga correptionis, et purgatio cordis? Ibi, ibi tribulatio vehemens, et justissima causa doloris est, cum excitatus a sommo miserae voluptatis, interiorem coeperit quis deprehendere 0837B lepram, quam sibi ipse multo studio et labore quaesivit. Licet enim nemo oderit carnem suam, sed multo minus odisse poterit anima semetipsam.

CAPUT IV. Quod diligens iniquitatem, odit animam, et carnem suam: et de poenitentia infructuosa post mortem.

5. At forte aliquem moveat illud de Psalmo: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Ego autem dico, odit et carnem. An non odit, cui gehennae cumulos mercatur in dies, et cui secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat iram in die irae? Caeterum hoc odium tam carnis, quam animae, non in affectu sed in effectu potius invenitur. Sic nimirum odit et phreneticus carnem suam, cum sibi ipsi manus inferre laborat, rationis deliberatione 0837C sopita. An vero gravior ulla phrenesis judicatur, quam impoenitentia cordis, et peccandi obstinata voluntas? Siquidem manus nefarias injicit sibi ipsi, nec carnem, sed mentem lacerat et corrodit. Si vidisti hominem scalpere manus, et usque ad sanguinem confricare, evidentem habes in eo similitudinem animae peccantis expressam. Cedit siquidem voluptas illa dolori, et succedit pruritui cruciatus. Neque id ignorabat, sed dissimulabat ille dum scalperet. Sic laceramus, sic exulceramus propriis manibus animas infelices: nisi quod tanto gravius, quanto excellentior est spiritualis creatura; et cui difficilius medeatur. Neque id quidem inimicitiarum studio gerimus, sed stupore quodam insensibilitatis 0837D internae. Effusus siquidem animus damna interiora non sentit; quia nec intus est, sed in ventre forsitan, aut sub ventre. Denique et animus quorumdam in patinis, quorumdam in loculis invenitur. Ubi est thesaurus tuus, inquit, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21). Quid vero mirum, si propriam minime sentiat anima laesionem, quae sui ipsius oblita, et penitus absens sibi, in longinquam profecta est regionem? Erit autem cum in semetipsam reversa cognoscet, quam crudeliter miserae venationis obtentu evisceraverit semetipsam. Neque enim id sentire poterat, dum vilem muscarum praedam desiderio captans insatiabili, aranearum instar, ex visceribus propriis intexere retia videretur.

6. Erit autem hic reditus sine dubio vel post mortem: 0838A cum universa, quibus, ad vagandum foras et inutiliter sese occupandum, in eam quae praeterit hujus mundi figuram, egredi consueverat, ostia corporis clausa erunt, ut necessario maneat in se ipsa, cui nullus jam pateat exitus a se ipsa. Verum is quidem perniciosissimus erit reditus, et miseria sempiterna, quando jam poenitentia haberi poterit, agi non poterit. Ubi enim deerit corpus, actus non erit. Sane ubi nulla fuerit actio, nec satisfactio quidem ulla poterit inveniri. Quocirca poenitentiam quidem habere, dolere est: nam poenitentiam agere, remedium doloris est. Neque enim carenti manibus erit ultra levare cor in coelum cum manibus; sed quisquis ante obitum carnis non redierit ad se ipsum, in se ipso maneat necesse est in aeternum. Sed in quali 0838B se ipso? Qualem sese fecerit in hac vita, qualem invenerit exiens ab hac vita: nisi quod fortasse erit nonnunquam deterior: nam melior nunquam erit. Habet enim hoc ipsum, quod nunc ponit, 481 quandoque recipere corpus, non tamen ad poenitentiam, sed ad poenam: ubi nimirum peccati ipsius et carnis quodammodo similis videbitur esse conditio: ut quemadmodum culpa semper puniri poterit, nec unquam poterit expiari; sic nec in corpore aliquando tormenta finiri, nec corpus ipsum exinaniri valeat in tormentis. Merito quidem ultio sempiterna desaeviet, quod nunquam possit culpa deleri; nec substantia carnis deficiet, ne simul cogatur etiam afflictio carnis terminari. Haec, fratres mei, qui pavet, cavet; 0838C cui negligit, incidit.

CAPUT V. Quod vermis conscientiae in praesenti sentiri ac suffocari debet, non in immortalitatem foveri ac nutriri.

7. Ut ergo redeamus ad vocem unde processimus, expedit nobis profecto redire ad cor, dum illic iter, quo ostendat nobis salutare suum, qui tanto studio pietatis illuc revocat praevaricatores. Nec sentire interim pigeat morsus vermis interni; aut periculosa quaedam animi teneritudo al. amaritudo], et perniciosa mollities persuadere queat, ut praesentem velimus dissimulare molestiam. Optimum est tunc sentiri vermem, cum possit etiam suffocari. Itaque mordeat nunc ut moriatur, et paulatim desinat mordere moriendo. Rodat interim putredinem, ut rodendo 0838D consumat, et ipse quoque pariter consumatur, ne foveri incipiat in immortalitatem. Vermis, inquit, eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI, 24). A facie illorum morsuum quis sustinebit? Multiplex enim nunc consolatio arguentis conscientiae relevat cruciatum. Benignus est Deus, qui non patitur nos tentari supra quam possumus, nec vermem hunc supra modum patitur malignari. Maximeque inter initia conversionis oleo misericordiae linit ulcera: ut nec morbi quantitas, nec difficultas curationis ultra quam expedit innotescat; magis autem arridere videtur facilitas quaedam, quae postmodum evanescit, quando jam exercitatos habenti sensus certamen forte datur, ut vincat, et discat quoniam omnium potentior est sapientia. Interim sane audiens 0839A quis vocem Domini: Redite, praevaricatores, ad cor, (Isa. XLVI, 8), et tantis in interiore cubiculo obscenitatibus deprehensis, singula quaeque rimari satagit, et quonam haec influxerint aditu, curiosus vestigator explorat; nec difficile patet foramen, imo et foramina contuenti. Sed nec parum illi ex hac consideratione doloris accedit, cum per fenestras proprias mors ista deprehenditur introiisse. Multa siquidem admisisse videtur petulantia oculorum, multa pruritus aurium, multa quoque olfaciendi, gustandi, tangendique voluptas. Nam spiritualia quidem vitia, quorum supra meminimus, difficile adhuc, prout sunt, carnalis examinat. Unde fit, ut quae sunt graviora, aut minus, aut minime sentiat, nec tam superbiae aut invidiae, quam flagitiosorum aut facinorosorum 0839B recordatione actuum mordeatur.

CAPUT VI. Difficultatem conversionis, et luctam resipiscere parantis, graphice repraesentat.

8. Et ecce iterum vox de nubibus dicens: Peccasti, quiesce. Et quod dicitur, tale est. Jam sentina redundans domum omnem intolerabili fetore contaminat: vanum tibi est, dum adhuc sordes influant, exhaurire; dum peccare non destiteris, poenitere. Quis enim eorum jejunia probet, qui ad lites et contentiones jejunant, et percutiunt pugno impie, sed et voluntates et voluptates propriae inveniuntur in eis? Non tale est jejunium quod elegi, dicit Dominus (Isa. LVIII, 5). Claude fenestras, obsera aditus, 0839C foramina obstrue diligenter; et sic demum non subeuntibus novis, sordes poteris expurgare vetustas. Aestimat homo facile quod jubetur implendum, tanquam ignarus exercitii spiritualis. Quis enim prohibeat, 482 inquit, quominus imperem membris meis? Indicit igitur gulae jejunia, crapulam interdicit, obturari praecipit aures ne audiant sanguinem, avertit oculos ne videant vanitatem; manus non ad avaritiam, sed ad eleemosynam magis extendit, quibus forte laborem imponere velit, prohibens latrocinia, sicut scriptum est: Qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Ephes. IV, 28).

9. Caeterum, dum suas quibusque membris in hunc 0839D modum leges promulgat, et decreta proponit, interrumpunt subito vocem jubentis, et uno impetu clamant: Unde haec nova religio? Facere jubes ut libet. Sed invenietur qui novis decretis obviet, qui novis legibus contradicat. Quis enim ille est, inquit? Et illa: Nimirum ipsa, quae paralytica jacet in domo, et male torquetur. Ipsa est enim, in cujus nos pridem deputasti obsequium, si ignoras, ad obediendum utique concupiscentiis ejus. Expalluit miser ad hanc vocem, et confusus obmutuit. Anxiabatur enim in eo spiritus ejus. Ac membra quidem ad suam illam infelicissimam dominam incunctanter accedunt, ut adversus Dominum crudeliter interpellent, et imperia duriora causentur. Plangit gula parcimoniae sibi modum adhibitum, prohibitam crapulae 0840A voluptatem. Oculus queritur indictas lacrymas, petulantiam interdictam. Quibus haec et similia prosequentibus excitata et vehementer exacerbata voluntas: Somniumne est, inquit, an fabula quod narratis? Tum vero opportunum suae tempus nacta querimoniae lingua: Omnino, ait, sic est ut audistis. Nam et ego a fabulis et mendaciis jussa sum reticere, et nihil deinceps nisi serium, imo et penitus necessarium loqui.

10. Exsilit igitur vetula furens, et totius oblita languoris, procedit horrentibus comis, veste lacera, pectore nudo, scalpens ulcera, frendens dentibus et arescens, atque ipsum inficiens aerem flatibus virulentis. Quidni confundatur, si quid adhuc superest rationis, ad talem miserae voluntatis occursum 0840B et incursum? Haec, inquit, est tota tui conjugii fides, sic compateris male patienti? Usque adeo super dolorem vulnerum meorum addere pepercisti? Subtrahendum forsitan ex immoderata dote aliquid videbatur; sed quid relinquitur hoc sublato? Solum hunc languenti miserae praestitisti, et omnia ejus obsequia, quemadmodum sint distributa, aliquando cognovisti. Nunc autem si tibi forsitan morbi hujus pessimi, quo laboro, triplex malignitas excidisse potuit, sed non mihi. Siquidem voluptuosa sum, curiosa sum, ambitiosa sum; et ab hoc triplici ulcere non est in me sanitas a planta pedis usque ad verticem. Itaque fauces, et quae obscena sunt corporis, assignata sunt voluptati, quandoquidem velut de 0840C novo necesse est singula recenseri. Nam curiositati pes vagus, et indisciplinatus oculus famulantur. At vanitati quidem auris et lingua serviunt, dum per illam impinguat caput meum oleum peccatoris, per hanc ipsa suppleo quod in laudibus meis alii minus fecisse videntur. Valde enim delector et recipere ab aliis, et, cum opportune possum, etiam tradere aliis laudes meas, et meo et alieno ore semper cupiens praedicari. Cui potissimum morbo tuum quoque ingenium plurima solet adhibere fomenta. Porro manus ipsas, quibus est undique liber motus, non uni specialiter alicui operi deputamus, sed modo vanitati, modo curiositati, modo voluptati sedulum satis exhibent famulatum. Quibus ita dispositis, non mihi haec omnia vel in uno satisfacere aliquando potuerunt, 0840D quod non satietur oculus visu, nec auris impleatur auditu. Atque utinam inter spectandum totum aliquando corpus fieret oculus, aut inter prandendum in fauces membra omnia verterentur. Tunc mihi id modicum consolationis, quod utcunque mendico, tantas surripere? Dixit, et cum indignatione et furore recedens: Teneo, inquit, longumque tenebo.

11. Jam vero rationi ipsa vexatio dat intellectum 483 jam innotescit aliquatenus hujus negotii difficultas, jam praesumpta facilitas evanescit. Videt enim memoriam plenam spurcitiarum; videt abundantius alias atque alias influere sordes; videt ipsas fenestras morti patulas claudi omnino non posse; et quod adhuc praesidens voluntas languida dominetur, 0841A ex cujus ulceribus sanies universa profluxit. Videt denique anima sese contaminatam, nec per alium, sed per proprium corpus, nec aliunde quam a seipsa. Est enim quiddam animae, sicut memoria quae inficitur, sic voluntas ipsa quae inficit. Denique tota ipsa nihil est aliud quam ratio, memoria, et voluntas. Nunc autem et ratio minus habens, caeca quodammodo, quod hactenus ista non viderit; infirma omnino, quod ne agnita quidem praevaleat reparare [al., temperare]: et memoria foedissima pariter et fetidissima; et voluntas languida, et horrendis ulceribus undique scaturiens invenitur. At ne quid ex omnibus quae sunt hominis relinquatur, ipsum etiam corpus rebelle est: et singula membra fenestrae singulae, quibus mors intrat ad animam, et incessanter 0841B exuberat ipsa confusio.

CAPUT VII. Respiratio consolationis pauperibus spiritu seu animae miseriam agnoscenti.

12. Audiat ergo anima, quaecunque ejusmodi est, vocem divinam, et audiat cum stupore et admiratione dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Quis spiritu pauperior eo, qui in toto spiritu suo non invenit requiem, non invenit ubi caput reclinet? Hoc quoque consilium pietatis, ut qui sibi displicet, placeat Deo, et qui propriam domum odit, domum utique plenam spurcitiae et infelicitatis, invitetur ad domum gloriae, domum non manu factam, aeternam in coelis. 0841C Nec mirum si ad hujus dignationis magnitudinem expavescit, si difficile credit huic auditui, si vehementi stupore admiratur, et ait: Ergone beatum hominem miseria facit? Caeterum quisquis ejusmodi es, non diffidas. Non miseria, sed misericordia facit beatum: sed hujus propria sedes miseria est. Aut certe beatum faciat ipsa miseria, ut humiliatio in humilitatem transeat, necessitas in virtutem. Pluviam voluntariam, inquit, segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10). Utilis prorsus infirmitas, quae medici manum requirit: et salubriter a se deficit, quem perficit Deus. Sed quia non est via ad regnum Dei sine primitiis regni, nec sperare potest coeleste regnum, cui nec super propria membra adhuc regnare 0841D donatur; sequitur vox dicens, Beati mites, quoniam ipsi haereditabunt terram (Matth. V, 4); ac si evidentius dicat: Mitiga efferos voluntatis motus, et crudelem bestiam mansuescere cura. Ligatus es: solvere studeas quod rumpere omnino non possis. Eva tua est [al. add. vita]. Vim facere, aut eatenus mea offendere nullo modo praevalebis.

CAPUT VIII. Carnales voluptates, et divitias esse omnino vanas, fallaces, et momentaneas.

13. Nec mora, respirans homo inter haec verba, atque id quoque facilius reputans, licet verecundus, accedit et delinire satagit viperam inflammatam. Arguit vitae carnalis illecebras, et consolationes saeculares nugacitatis accusat, tanquam exiguas et indignas, 0842A sed et brevissimas quoque et perniciosissimas omnibus amatoribus suis. Super hoc, ait, nequam et inutili servo tuo et ipsa fatere. Nec enim inficiari potes, ne in modico quidem tibi universa ejus obsequia satisfacere aliquando potuisse. Voluptas gutturis, quae tanti hodie aestimatur, vix duorum obtinet latitudinem digitorum: et ejus tam modicae partis tam exigua delectatio quanta paratur sollicitudine, quantam deinde molestiam parit? Hinc monstruosius dilatantur renes et humeri, hinc tumentes uteri non tam impinguantur, 484 quam impraeguantur a ruina: et dum carnis onus ossa non sustinent, etiam morbi varii generantur. Sic libidinis illecebrosa vorago quantis laboribus et dispendiis, interdum et famae vel honoris, aut etiam vitae ipsius 0842B periculo comparatur? ut ad modicum flagrans sulphureus vapor furentes stimulis agat, et apum par volantium, ubi male grata mella fuderit, nimis tenaci feriat icta corda morsu: cujus appetitus anxietatis et vecordiae, actus abominationis et ignominiae, exitus poenitudinis et verecundiae plenus esse dignoscitur.

14. Caeterum spectacula vana, rogo, quid corpori praestant, quidve animae conferre videntur? At certe nihil in homine cui curiositas prosit invenies. Frivola prorsus et inanis ac nugatoria consolatio: et nescio quid illi durius imprecer, quam ut semper habeat quod requirat, qui jucundae quietis pacem [al. otia] fugitans, curiosa inquietudine delectatur. Liquet sane vel ex hoc ipso nihil his omnibus delectationis 0842C inesse, quorum solus transitus juvat. Caeterum vanitas vanitatum quam nihil sit, vel ex ipso nomine manifestius judicatur. Vanus utique labor, qui studio vanitatis assumitur [al. absumitur). O doxa, doxa, ait sapiens, in millibus mortalium nihil aliud, quam aurium inflatio vana! (BOETIUS, De consolatione, lib. III, prosa 6.) Et tamen quantam putas infelicitatem haec ipsa non tam felix vanitas, quam vana felicitas parit? Hinc namque caecitas cordis, sicut scriptum est: Popule meus, qui te beatificant, in errorem te inducunt (Isai. III, 12). Hinc cervicosus furor animositatis, hinc suspicionis labor anxius, hinc livoris crudele tormentum, et cremantis invidiae miserior, quam miserabilior cruciatus: hinc 0842D divitiarum amor insatiabilis longe amplius desiderio torquet animam, quam refrigerat usu suo; utpote quarum acquisitio quidem laboris, possessio timoris, amissio plena doloris invenitur. Postremo ubi multae opes, multi etiam qui comedunt eas (Eccle. V, 10): et usus quidem divitiarum apud alios, divitibus solum nomen cedit et sollicitudo. Et in his omnibus pro tam exiguis, aut magis ne exiguis quidem, sed nullis, eam parvipendere gloriam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, non tam insipientiae quam infidelitatis esse videtur [al. dignoscitur].

15. Nec immerito sane mundus hic positus in maligno, vana promissione deludit animas propriae 0843A conditionis et nobilitatis oblitas, quas non pudeat porcis in ministerio subjugari, in desiderio sociari, nec sic tamen infelici edulio satiari. Unde enim haec tanta pusillanimitas et abjectio tam miserabilis, ut egregia creatura, capax aeternae beatitudinis et gloriae magni Dei, utpote cujus sit inspiratione condita, similitudine insignita, cruore redempta, fide dotata, spiritu adoptata, miseram non erubescat sub putredine hac corporeorum sensuum gerere servitutem? Merito plane ne eos quidem apprehendere potest, quae talem deserens sponsum, tales sequitur amatores. Merito siliquas esuriit, et non accepit qui porcos pascere maluit, quam paternis epulis satiari (Luc. XV, 16). Insanus siquidem labor pascere sterilem quae non parit, et viduae benefacere 0843B nolle: omittere curam cordis, et curam carnis agere in desiderio: impinguare et fovere cadaver putridum, quod paulo post vermium esca futurum nullatenus dubitatur. Nam et servire mammonae, et avaritiam colere, quod est servitus idolorum, aut vanitatem sectari, prorsus degeneris animae indicium esse quis nesciat?

16. Esto tamen, magna sint et honesta quae mundus interim amatoribus suis erogare videtur: sed infida esse quis nesciat? Certa nimirum eorum brevitas, et ipsius quoque brevitatis finis incertus. Saepe viventem deserunt: nam morientem nec raro sequuntur. Quid vero in rebus humanis certius morte, quid hora mortis incertius invenitur? Non miseratur 0843C inopiam, non divitias reveretur, non generi cujuslibet, non moribus, non ipsi denique parcit aetati: nisi quod senibus quidem in januis, adolescentibus autem in insidiis est. Infelix proinde, qui in hujus vitae tenebris et lubrico 485 fidens, perituram insumit operam; nec advertit quoniam vapor est ad modicum parens, et vanitas vanitatum. Obtinuisti tandem, ambitiose, quam ex longo tempore concupieras dignitatem? serva quod habes. Implesti, pecuniose, loculos tuos? sollicitus esto ne perdas. Uberes fructus attulit ager tuus? dirue horrea tua, ut majora aedifices; muta quadrata rotundis, dic animae tuae: Habes multa bona reposita in annos plurimos. Erit enim qui dicat: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quae autem parasti, cujus erunt? (Luc. 0843D XII, 19, 20.)

17. Atque utinam tantum congregata perirent, et non deterius ipse quoque periret congregator eorum. Esset utique tolerabilius perituro, quam peremptorio insudare labori. Nunc vero stipendia peccati mors: et qui in carne seminat, de carne metet corruptionem. Nec enim opera nostra transeunt, ut videntur: sed temporalia quaeque velut aeternitatis semina jaciuntur. Stupebit [al. mal. superbit] insipiens, cum ex hoc modico semine copiosam viderit exsurgere messem, seu bonam, seu malam, pro diversa qualitate sementis. Hoc qui cogitat, nullum omnino parvum reputat esse peccatum, quod futuram messem potius aestimet, quam sementem. Seminant ergo dum nesciunt, et seminant dum occultant 0844A homines iniquitatis mysteria, dum vanitatis consilia celant, dum perambulant in tenebris negotia tenebrarum.

CAPUT IX. Quod impossibile sit peccantem latere.

18. Parietes, inquit, sunt undique: quis me videt? Esto, nemo te videat: non tamen nullus. Videt te angelus malus, videt te angelus bonus, videt et bonis et malis major angelis Deus; videt accusator, videt testium multitudo, videt et ipse Judex, cujus te oportet assistere tribunali: sub cujus sane oculis velle delinquere tam insanum, quam horrendum incidere in manus Dei viventis. Noli esse securus: latent insidiae, quas latere non possis. Latent, inquam, 0844B insidiae, quas ut deprehendere ipse non potes, sic non potes ipse non deprehendi. Audit plane qui plantavit aurem; et qui finxit oculum, ipse considerat (Psal. XCIII, 9). Non illius Solis arcet radios maceria lapidum, quos ipse creavit; non vel ipse corporis hujus paries veritatis excludit aspectum. Nuda sunt ejus oculis omnia, penetrabilior est ancipiti gladio. Ipsas quoque non modo cernit, sed et discernit cogitationum vias et medullas affectionum. Denique, si non totam humani cordis abyssum, et quidquid in ipso latet inspiceret prae ipso, non ille jam nil sibi conscius judicantis sese Domini sententiam tantopere formidaret. Mihi, inquit, pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque meipsum 0844C judico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4).

19. Si tu objectu parietis, aut cujuslibet simulationis praetentu, humana frustrari posse judicia gloriaris; certus esto, non illum vera crimina praeterire, qui de falsis etiam accusare criminibus consuevit. Si tantopere ejus, qui nihilominus forte tuam vereatur, proximi conscientiam reformidas; multo minus eos contemnas, quibus odiosa magis iniquitas, et longe amplius exsecrabilis corruptio est. Si denique Deum non times, et solos hominum revereris aspectus, memor esto hominem Christum hominum facta ignorare non posse: ut quod coram me attentare minime prorsus auderes, multo minus audeas coram 0844D ipso; quodque non dico non liceret, sed nec liberet quidem praesumere vidente conservo, inspiciente Domino vel cogitare penitus exhorrescas. Alioquin: si carnis oculum magis, quam gladium, qui carnes habet devorare, formidas; et is quoque timor quem times, eveniet tibi et accidet quod vereris. Nihil opertum quod non reveletur, vel occultum quod non sciatur (Luc. XII, 2). Arguentur a luce in lucem prolata opera tenebrarum; nec modo obscenitatum abominanda secreta, sed iniqua commercia 486 vendentium sacramenta, et fraudulenta susurria [al. suspiria] adinvenientium dolos, et judicia subvertentium, qui novit omnia, nota faciet universis; cum coeperit scrutator ille cordis et renum scrutari Jerusalem in lucernis.

CAPUT X. Non solum declinando a malo, sed et faciendo bonum salutem obtineri.

0845A

20. Quid ergo facturi sunt, imo potius quid passuri qui crimina commiserunt, ubi audituri sunt, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41), qui pietatis opera non fecerunt? Quando vero admittetur ad nuptias, qui nec lumbos praecinxit ut abstineret a malo, nec lucernam tenuit ut faceret bonum: quando nec virginitatis integritas, nec lampadum claritas solius olei poterit excusare defectum? aut quis illos manere credendus est cruciatus, qui in hac vita non solum mala, sed forte pessima perpetrant; si sic sunt cruciandi qui hic bona receperunt, ut in medio flammae aestuantibus linguis, ne minimae 0845B quidem stillae obtinere refrigerium queant? Caveamus ergo mala opera, nec includentis sagenae fiducia, libere intra Ecclesiam delinquamus: hoc scientes, quia non omnes quos sagena trahit, piscatorum vasa recipient; sed erit cum ad littus venerint, eligent bonos in vasa, malos autem foras mittent (Matth. XIII, 48). Neque hoc contenti lumborum cingulo, accendamus etiam lucernas nostras, et instanter operemur bonum, cogitantes, quod omnis arbor, non modo quae malum fecerit fructum, sed etiam quae bonum non fecerit, excidetur et in ignem mittetur, illum utique ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

21. Caeterum sic declinemus a malo et faciamus bonum, ut inquiramos pacem, non gloriam prosequamur. 0845C Illa enim Dei est, et eam alteri non dabit. Gloriam, inquit, meam alteri non dabo (Isai. XLII, 8). Et dicebat homo secundum cor Dei: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1). Recordemur etiam Scripturae dicentis: Si recte offeras et non recte dividas, peccasti (Gen. IV, juxta LXX). Recta est, fratres, illa nostra divisio, nemo detrectet. Alioquin, si cui forsitan minus placet, sciat non nostram esse, sed angelorum. Priores enim Angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Servemus ergo in vasis oleum, ne forte (quod absit) clausas jam nuptiarum januas frustra pulsantes, verbum audiamus amarum et deintus nobis sponsus 0845D respondeat: Nescio vos (Matth. XXV, 12). Adhuc tamen mors posita est, non modo secus iniquitatem, sterilitatem, vanitatem, sed et secus introitum ipsius etiam voluptatis. Quocirca opus est fortitudine adversus tentamenta peccati, ut rugienti leoni resistamus fortes in fide, et ignita ipsius jacula hoc ipso clypeo viriliter repellamus. Opus est justitia, ut operemur bonum. Opus prudentia, ne cum fatuis virginibus reprobemur. Opus denique temperantia, ne voluptatibus indulgentes, audiamus aliquando quod miser ille, epularum pariter et vestium splendore finito, dum misericordiam precaretur, audivit: Memento fili, quod recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris (Luc. XVI, 25). Plane terribilis Deus in consiliis 0846A super filios hominum! sed, si terribilis est, etiam misericors invenitur, dum futuri formam judicii non occultat. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4): palmes qui fructum non fecerit, excidetur (Joan. XV, 2): virgo cui defuerit oleum, a nuptiis excludetur (Matth. XXV, 12), et qui bona receperit in hac vita, cruciabitur in futura. Quod si forte contingat in uno quolibet simul haec quatuor inveniri, ea plane extrema desperatio est.

487 CAPUT XI. Converti molientes acrius a solitis vitiis tentari, ipsis vero luctum esse necessarium.

22. Haec igitur et his similia intus suggerit ratio voluntati, eo copiosius, quo perfectius illustratione spiritus edocetur. Felix sane, cujus voluntas sic 0846B cesserit et acquieverit consilio rationis, ut a timore concipiens, promissionibus deinceps coelestibus foveatur, et parturiat spiritum salutis. At forte invenietur rebellis et obstinata voluntas, nec impatiens solum, sed et monitis pejor, et minis durior, et adhibitis acerbior blandimentis. Invenietur forsitan, quae nihil mota suggestionibus rationis, imo et gravi furore commota respondeat, dicens: Quousque vos patior? praedicatio vestra in me non capit. Scio quod astuti estis: sed astutia vestra in me locum non habet. Forte et advocans membra singula, solito amplius solitis jubet obedire concupiscentiis, nequitiis deservire. Hinc nimirum est illud quod quotidianis discimus experimentis, eos qui converti deliberant, tentari acrius a concupiscentia 0846C carnis, et urgeri gravius in operibus luti et lateris, qui Aegyptum egredi, et Pharaonis imperium effugere moliuntur.

23. Utinam autem qui ejusmodi est, declinet impietatem, et terribile illud profundum caveat, de quo scriptum est: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Fortissima siquidem potione curatur, et periclitatur facile, nisi multa sollicitudine studeat medici obtemperare consiliis, observare praecepta. Vehemens est tentatio, et proxima desperationi, nisi totum colligat et ad miserandum animae suae, quam adeo miseram et miserabilem videt, convertat affectum, et audiat vocem dicentem: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur 0846D (Matth. V, 5). Lugeat abundanter, quia lugendi tempus advenit: et ad sorbendas juges lacrymas ista sufficiunt. Lugeat, sed non sine pietatis affectu, et obtentu consolationis. Consideret nullam sibi inveniri requiem in seipso, sed omnia plena miseriae et desolationis Consideret non esse bonum in carne sua; sed et in saeculo nequam nihil nisi vanitatem et afflictionem spiritus contineri. Consideret, inquam, nec intus, nec subtus, nec circa se sibi occurrere consolationem; ut vel tandem aliquando discat quaerendam sursum et desursum esse sperandam. Lugeat sane interim plangens dolorem suum, exitus aquarum deducat oculus ejus, et palpebra non requiescat. Nimirum purgatur lacrymis oculus ante caligans et acuitur visus, ut 0847A intendere possit in serenissimi luminis claritatem.

CAPUT XII. Quomodo voluntas suaviter inducenda ad amandum et desiderandum coelestia.

24. Ex hoc sane suspiciat per foramen, prospiciat per cancellos, praedulcem radium prosequatur obtutu, et Magorum sedulus imitator, lumen lumine quaerat. Inveniet enim locum tabernaculi admirabilis, ubi panem Angelorum manducet homo; inveniet paradisum voluptatis plantatum a Domino; inveniet hortum floridum et amoenissimum; inveniet refrigerii sedem, et dicet: O si audiat vocem meam misera illa voluntas, ut ingrediens videat bona, et visitet locum istum! hic nimirum inveniet 0847B requiem ampliorem, et me quoque eo minus inquietabit, quo minus inquietabitur ipsa. Neque enim mentitur qui dixit: Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). In hujus fide promissionis exacerbatam blandius alloquatur, et simulata quadam hilaritate, spiritu mansuetudinis eam conveniens dicat: Cesset penitus indignatio tua. Non ego sum qui te offendere possim. Tuum est corpus, tuus et ego ipse: non est quod timeas, non est quod verearis. Nec mirum, si forte amarius adhuc reddiderit illa responsum, ut dicat, 488 quia multae cogitationes ad insaniam te adduxerunt. Sustineat interim aequanimiter, ac dissimulet omnino quod agitur, donec inter loquendum inducens alia pro aliis, opportune aliquando 0847C inferat, dicens: Inveni [al. intravi] hodie hortum pulcherrimum, et amoenissimum locum. Bonum esset illic nos esse: nam et tibi nocet in hoc lecto aegritudinis, in hoc doloris strato versari in hoc cubili tuo gravi corde compungi. Aderit Dominus quaerenti se, animae speranti in se: aderit votis supplicibus, et verbis ejus efficaciam ministrabit. Excitabitur desiderium voluntatis, ut non modo videre locum, sed et introire paulatim, et mansionem inibi facere concupiscat.

CAPUT XIII. Conversos mira suavitate ac deliciis vitae piae ac spiritualis refici.

25. Nec vero locum reputes corporalem paradisum hunc voluptatis internae. Non pedibus in hunc 0847D hortum, sed affectibus introitur. Nec terrenarum tibi commendatur arborum copia, sed virtutum utique spiritualium jucunda decoraque plantatio. Hortus conclusus, ubi fons signatus in quatuor capita derivatur, et ex una sapientiae vena virtus quadripartita procedit. Splendidissima quoque inibi lilia vernant: et cum flores apparent, etiam vox turturis auditur. Illic nardus sponsae fragrantissimum praestat odorem, et caetera quoque aromata fluunt; austro spirante, aquilone fugato. Ibi media est arbor vitae, malus illa de Cantico, cunctis pretiosior lignis silvarum, cujus et umbra sponsam refrigerat, et fructus dulcis gutturi ejus (Cantic. II, 3). Ibi continentiae nitor, et sincerae veritatis intuitus oculos cordis irradiat: auditui quoque dat gaudium et 0848A laetitiam dulcissima vox consolatoris interni. Ibi quibusdam spei naribus influit jucundissimus odor agri pleni, cui Dominus benedixit. Ibi avidissime praelibantur incomparabiles deliciae charitatis; et succisis spinis ac vepribus, quibus antea pungebatur, unctione misericordiae perfusus animus in conscientia bona feliciter requiescit. Quae quidem non inter vitae aeternae praemia, sed inter temporalis militiae stipendia deputantur; nec ad futuram pertinent, sed ad eam magis quae nunc est Ecclesiae promissionem. Hoc enim centuplum est, quod in hoc saeculo saeculi contemptoribus exhibetur (Matth. XIX, 29). Nec tibi illud nostro speraveris eloquio commendandum. Solus spiritus est qui revelat: sine causa paginam consulis; experientiam magis require. 0848B Sapientia est, cujus pretium nescit homo. De occultis trahitur, nec in terra suaviter viventium invenitur ista suavitas. Nimirum suavitas Domini est: nisi gustaveris, non videbis. Gustate, inquit, et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Manna absconditum est, nomen novum est, quod nemo scit nisi qui accipit. Non illud eruditio, sed unctio docet: nec scientia, sed conscientia comprehendit. Sanctum est, margaritae sunt, nec faciet ipse quod prohibet (Matth. VII, 6), qui coepit facere et docere. Neque enim canes aut porcos jam reputat, quos prioribus abrenuntiantes facinoribus atque flagitiis etiam consolatur per Apostolum, dicens: Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Tantum caveat, ne revertatur 0848C canis ad vomitum, nec [al. vel] sus lota ad volutabrum luti.

CAPUT XIV. In terrenis non esse ullam sotietatem, nisi fastidio conjunctam: at coelestium desideria experiendo semper crescere.

26. In hujus ergo ostio paradisi divini susurri vox auditur, sacratissimum secretissimumque consilium, quod absconditum est a sapientibus et prudentibus, parvulis revelatur. Cujus sane vocis auditum non sola jam ratio capit, sed gratanter eum communicat et voluntati. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Altissimum plane consilium, et 489 inaestimabile 0848D sacramentum. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, qui de coelo nobis a regalibus sedibus venit. Facta est enim valida fames in terra, et omnes jam non egere coepimus, sed ad extremam devenimus egestatem. Denique et comparati sumus jumentis insipientibus et similes facti sumus illis: etiam porcorum siliquas insatiabiliter esurimus. Qui pecuniam diligit, non satiatur; qui luxuriam, non satiatur; qui gloriam quaerit, non satiatur; denique qui mundum amat, nunquam satiatur. Novi ego homines satiatos hoc mundo et ad ejus omnem memoriam nauseantes. Novi satiatos pecunia et satiatos bonoribus, satiatos voluptatibus et curiositatibus hujus mundi, nec mediocriter, sed usque ad fastidium satiatos. Et facile est cuique nostrum hanc satietatem 0849A per Dei gratiam obtinere. Neque enim parit hanc copia, sed contemptus. Sic fatui filii Adam, porcorum vorando siliquas, non esurientes animas, sed esuriem ipsam pascitis animarum. Sola nimirum hoc edulio inedia vestra nutritur, sola fames alitur cibo innaturali. Et dico planius exempli gratia, unum sumens e multis quae humana vanitas concupiscit, non prius satiabuntur corda hominum auro, quam aura corpora satientur. Nec indignetur avarus: et de ambitiosis et luxuriosis, etiam et de facinorosis eadem sententia est. Si quis mihi forte non credit, experientiae credat, vel propriae, vel multorum.

27. Quis in vobis est, fratres, qui satiari cupiat, et desiderium suum optet impleri? Incipiat esurire justitiam, et non poterit non satiari. Panes illos desideret, 0849B qui in domo patris abundant; et inveniet sese continuo siliquas fastidire porcorum. Gustum justitiae vel exiguum studeat experiri, ut eo ipso desideret amplius, et amplius mereatur, sicut scriptum est: Qui edit me, adhuc esuriet; qui bibit me, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29). Hoc enim cognatum magis spiritui, et naturalius desiderium vehementius occupat cor humanum, caeteraque viriliter desideria pellit. Sic nimirum fortem armatum fortior superat, sic clavus clavo solet extundi. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Nondum quidem ipsa, qua non satiabitur homo, et vivet; sed caeteris universis, quae prius insatiabiliter fuerunt concupita: ut ex hoc sibi voluntas ad serviendum prioribus concupiscentiis corpus vindicare desistens, 0849C rationi prorsus exponat, magis autem urgeat ipsa servire justitiae in sanctificationem, non minore zelo, quam prius exhibuisset servire iniquitati ad iniquitatem.

CAPUT XV. Purganda memoria a peccatorum sordibus fiducia divinae misericordiae.

28. Caeterum jam et voluntate mutata, in servitutem redacto corpore, velut siccato jam aliquatenus fonte, et oppilato foramine, tertium adhuc, idque gravissimum restat, de purganda scilicet memoria et exhaurienda sentina. Quomodo enim a memoria mea excidet vita mea? Membrana vilis et tenuis atramentum forte prorsus imbibit: qua 0849D deinceps arte delebitur? Non enim superficie tenus tinxit; sed prorsus totam intinxit. Frustra conarer eradere: ante scinditur charta, quam inserti characteres deleantur. Ipsam enim forte memoriam delere posset oblivio, ut videlicet mente captus eorum non meminerim, quae commisi. Caeterum ut memoria integra maneat, et ipsius maculae deleantur, quae novacula posset efficere? Solus utique sermo vivus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Dimittuntur tibi peccata tua. Murmuret Pharisaeus, et dicat: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Marc. II, 5, 7.) Mihi enim qui id loquitur Deus est, et non aestimabitur alius ad illum, qui adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo (Baruc. 0850A III, 37): post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Hujus indulgentia delet peccatum, non quidem ut a memoria 490 excidat, sed ut quod prius inesse pariter et inficere consuevisset, sic de caetero insit memoriae, ut eam nullatenus decoloret. Multorum enim nunc peccatorum, quae vel a nobis, vel ab aliis commissa novimus recordamur: sed propria quidem inquinant, aliena non nocent. Ut quid hoc, nisi quod in his erubescimus singulariter, haec nobis singulariter imputanda veremur? Tolle damnationem, tolle timorem, tolle confusionem; quae quidem omnia plena remissio tollit: et non modo non oberunt, sed etiam cooperabuntur in bonum, ut devotas ei referamus gratias qui remisit.

CAPUT XVI. Misericordiam divinam obtineri, miserendo sibi ipsi primum; deinde proximo.

0850B

29. Jam vero supplicanti pro ea, congrue respondetur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Miserere ergo animae tuae, qui Deum tibi vis misereri. Lava per singulas noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum tuum rigare memento. Si compateris tibi ipsi, si laboras in gemitu poenitentiae (primus hic gradus misericordiae est) misericordiam utique consequeris. Quod si forte magnus et multus peccator es, et magnam quaeris misericordiam ac multitudinem miserationum; tu quoque misericordiam tuam magnificare et multiplicare labora, reconciliatus 0850C esto tibi ipsi: nam et tibi gravis factus eras, quod positus esses contrarius Deo. Ex hoc sane in domo propria reformata pace, eamdem necesse est prius erga proximos dilatari, ut novissime osculetur te et ipse osculo oris sui, et, quemadmodum scriptum est, reconciliatus pacem habeas ad Deum (Rom. V, 1). Dimitte his qui in te peccaverunt, et dimittetur tibi quod ipse peccasti, dum secura conscientia oraveris Patrem, et dixeris: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Si forte quempiam defraudaveris, redde vel simplum: quod superest da pauperibus, et misericordiam praestans misericordiam consequeris. Si fuerint peccata tua sicut coccinum, 0850D quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isa. I, 18). Ut non confundaris super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricatus es, in quibus nunc erubescis; fac eleemosynam, si non potes de terrena substantia, de voluntate bona: et omnia munda erunt; non modo illuminata ratio, et correcta voluntas, sed ipsa quoque memoria munda erit: ut ex hoc jam voceris ad Dominum, et audias vocem dicentis: Beati mundo corde (Matth. V, 8).

CAPUT XVII. Oculos cordis continuo mundandos, ut Deus videri possit.

30. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Ibid.). Magna promissio, fratres mei, et 0851A totis desideriis affectanda. Haec enim visio confirmatio est, sicut Joannes apostolus ait: Nunc filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Haec visio vita aeterna est, sicut ipsa in Evangelio Veritas ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Odibilis macula, quae beatam hanc nobis adimit visionem, et exsecrabilis negligentia, qua dissimulamus interim illius oculi mundationem. Ut enim corporeus nobis visus aut humore interiori, aut exterioris injectione pulveris impeditur: sic et intuitus spiritualis interdum quidem propriae carnis illecebris, interdum curiositate saeculari et ambitione 0851B turbatur. Quod quidem non minus nos experientia propria, quam divina pagina docet, ubi legitur scriptum: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). In utroque tamen solum quod hebetat et confundit obtutum, peccatum est: nec aliud inter oculum et lucem, inter Deum et hominem separare 491 videtur. Quandiu enim in hoc corpore sumus, peregrinamur a Domino. Non utique corporis est culpa, hujus scilicet, quod gerimus corpus mortis: magis autem quod corpus peccati sit caro, in qua bonum non est, sed potius lex peccati. Interdum tamen corporeus oculus, non adhuc festuca manente, sed jam sublata vel exsufflata, aliquandiu caligare videtur: quod quidem et ipsum 0851C in interiori oculo qui in spiritu ambulat, saepius experitur. Neque enim ubi ferrum extraxeris, continuo vulnus redditum est sanitati: sed tunc primum necesse est adhibere fomenta et operam dare curationi. Nemo ergo sentinam ejiciens, mundatum sese protinus arbitretur: quinimo noverit se multis interim purificationibus egere. Nec modo lavandum aqua, sed et purgandum et examinandum igni, ut dicat: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Beati ergo mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: nunc quidem per speculum in aenigmate; in futuro autem facie ad faciem, ubi nimirum faciei nostrae fuerit consummata mundities, ut sibi eam exhibeat gloriosam, non habentem maculam neque rugam.

CAPUT XVIII. Pacificos merito beatificari nomine filiorum Dei.

0851D

31. Ubi opportune illico subinfertur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Est enim homo pacatus, qui bona pro bonis reddens, quantum in se est, nemini vult nocere. Est alius patiens, qui non reddens mala pro malis, etiam potens est sustinere nocentem. Est et pacificus, qui bona pro malis reddens, in promptu habet et prodesse nocenti. Primus quidem parvulus est, et facile scandalizatur: nec facile qui hujusmodi est, in hoc saeculo nequam et pleno scandalis poterit obtinere salutem. Secundus, ut scriptum est, in patientia sua possidet animam suam (Luc. XXI, 19). Nam tertius quidem non 0852A modo suam possidet, sed et multorum animas lucrifacit. Primus, quantum in ipso est, pacem habet; secundus pacem tenet, tertius pacem facit. Merito proinde beatificatur nomine filii, quod opus filii impleverit, ut post suam non ingratus reconciliationem, etiam alios reconciliet Patri suo: siquidem qui bene ministraverit, bonum gradum sibi acquirit (I Tim. III, 13); nec in domo patris gradus melior credendus est, quam filii. Si enim filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17), ut quemadmodum ipse dicit, ubi ipse est, ibi sit et minister suus (Joan. XII, 26). Fatigavimus vos prolixitate sermonis, et detinuimus ultra quam oporteret. Ex hoc jam finem loquacitati nostrae, quem non imperat verecundia, videtur imperare vel 0852B hora. Mementote tamen Apostoli, quem aliquando verbum praedicationis usque in mediam noctem legitis protraxisse. Utinam adhuc, ut ipsius verbis utar, sustineatis modicum quid insipientiae meae. Aemulor enim vos Dei aemulatione (II Cor. XI, 1, 2).

CAPUT XIX. Graviter perstringit ambitiosos, qui temere et indigne sacras Ecclesiae functiones usurpant.

32. Filioli, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? Nemo enim magis iram meretur, quam amicum simulans inimicus. Juda, osculo tradis Filium hominis, homo unanimis, qui simul mecum dulces capiebas cibos, qui in paropside manum pariter intinxisti! Non est tibi pars in oratione, qua orat ad Patrem et dicit: Pater, ignosce illis, quia 0852C nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Vae vobis qui clavem tollitis non scientiae solum, sed et auctoritatis! nec ipsi introitis, et multipliciter impeditis quos introducere debuistis. Tollitis enim et non accipitis claves. De quibus Dominus queritur per prophetam: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes 492 exstiterunt, et ego non vocavi eos (Osee VIII, 4). Unde tantus praelationis ardor, unde ambitionis impudentia tanta, unde vesania tanta praesumptionis humanae? Audetne aliquis vestrum terreni cujuslibet reguli, non praecipiente aut etiam prohibente eo, occupare ministeria, praeripere beneficia, negotia dispensare? Nec tu Deum putes, quae in magna domo sua a vasis irae aptis in interitum sustinet, approbare. Multi quidem veniunt, sed considera quis 0852D vocetur. Ordinem ipsum dominici sermonis attende. Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: ac deinde, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 8, 9). Mundicordes utique vocat Pater coelestis, qui non quaerunt quae sua sunt, sed quae Jesu Christi: nec quod sibi utile, sed quod multis. Petre, inquit, amas me? Domine, tu scis quia amo te. Pasce, ait, oves meas (Joan XXI, 17). Quando enim sic amatas oves committeret non amanti? Nimirum hoc quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Vae ministris infidelibus, qui necdum reconciliati, reconciliationis alienae negotia, quasi homines qui justitiam fecerint, apprehendunt. Vae filiis irae, qui se ministros gratiae profitentur. Vae 0853A filiis irae, qui pacificorum sibi usurpare gradus et nomina non verentur. Vae filiis irae, qui fideles sese mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur. Vae qui ambulantes in carne, Deo placere non possunt, et placare velle praesumunt.

33. Non miramur, fratres, quicunque praesentem statum Ecclesiae miseramur; non miramur de radice colubri regulum orientem. Non miramur, si vindemiat vineam Domini, qui institutam a Domino praetergreditur viam. Impudenter enim pacifici gradum et filii Dei vices occupat homo, qui nec primam quidem adhuc vocem Domini ad cor revocantis audivit: aut si quando forsitan coeperit audire, resiliens fugit ad folia, ut absconderetur in eis. Propterea necdum peccare quievit, sed longam adhuc trahit restem: 0853B necdum factus est vir videns paupertatem suam, sed dicit, quia dives sum, et nullius egeo, cum sit pauper, et nudus, et miser, et miserabilis. Nihil illi de spiritu mansuetudinis, quo praeoccupatos in delicto possit instruere, considerans seipsum, ne et ipse tentetur. Compunctionis lacrymas nesciens, laetatur magis cum male fecerit, et in rebus pessimis exsultat. Nimirum unus eorum est, quibus Dominus ait: Vae vobis qui riaetis nunc, quoniam flebitis (Luc. VI, 25). Pecuniam, non justitiam concupiscit; oculi ejus omne sublime vident. Insatiabiliter esurit dignitates, gloriam sitit humanam. Procul ab eo misericordiae viscera: saevire potius et tyrannum exhibere laetatur; quaestum aestimat pietatem. Quid de munditia cordis loquar? Utinam non illud oblivioni 0853C dedisset tanquam mortuus a corde! utinam non esset columba seducta non habens cor! utinam esset quod vel deforis est mundum, nec ea quae corporalis est maculata tunica inveniretur, ut obediret vel in hac parte dicenti: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11).

CAPUT XX. Arguit incontinentes, qui sacros Ordines impudenter temerare non verentur.

34. Non accusamus universitatem, sed nec universitatem possumus excusare. Reliquit sibi Dominus multa millia. Alioquin nisi eorum nos excusaret justitia, et illud nobis semen sanctum Dominus sabaoth reliquisset, olim jam sicut Sodoma subversi essemus, et sicut Gomorrha similiter periissemus. 0853D Dilatata siquidem videtur Ecclesia; ipse etiam cleri sacratissimus Ordo: fratrum numerus super numerum multiplicatus est. Verum etsi multiplicasti gentem, Domine, non magnificasti laetitiam, dum nihil minus apparet decessisse meriti, quam numeri 493 accessisse. Curritur passim ad sacros Ordines, et reverenda ipsis quoque spiritibus angelicis ministeria homines apprehendunt sine reverentia, sine consideratione. Neque enim signum regni occupare coelestis, aut illius timent imperii gestare coronam, in quibus avaritia regnat, ambitio imperat, 0854A dominatur superbia, sed et iniquitas, luxuria etiam principatur: in quibus et pessima forte appareat intra parietes abominatio, si juxta Ezechielis prophetiam parietem fodiamus (Ezech. VIII, 8), ut in domo Dei videamus horrendum. Siquidem post fornicationes, post adulteria, post incestus, nec ipsae quidem apud aliquos ignominiae passiones et turpitudinis opera desunt. Utinam non fierent quae usque adeo non conveniunt, ut [al. utinam] nec Apostolum scribere haec (Rom. I, et Ephes. V), nec nos dicere oporteret! utinam nec dicentibus crederetur, quod humanum aliquando occupaverit animum tam abominanda cupido!

35. Nunquid non olim civitates illae, spurcitiae hujus matres, divino praedamnatae judicio, et incendio 0854B sunt deletae? (Gen. XIX.) Nunquid non gehennalis flamma moram non sustinens, exsecrabilem illam praevenit tollere nationem, quod ipsius specialiter essent peccata manifesta praecedentia ad judicium? Nunquid non et ipsam, utpote consciam tantae confusionis, tellurem absumpsit ignis, sulphur, et spiritus procellarum? Nunquid non in lacum horribilem solum omne redactum est? Amputata sunt hydrae capita quinque, sed heu innumera surrexerunt. Quis reaedificavit urbes flagitii? quis turpitudinis moenia dilatavit? quis extendit propagines virulentas? Vae, vae, inimicus hominum sulfurei illius incendii reliquias infelices circumquaque dispersit, exsecrabili illo cinere Ecclesiae corpus aspersit, et ipsorum quoque ministrorum ejus nonnullos sanie 0854C fetidissima spurcissimaque respersit. Heu! genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quis inter tua illa primordia tam divina, et spiritualibus affluentem charismatibus christianae religionis ortum, credere posset, posse talia in te aliquando reperiri?

36. Ingrediuntur cum hac macula tabernaculum Dei viventis; inhabitant cum hac macula templum, sanctum Domini polluentes, judicium multiplex accepturi, quod et tam gravissimas conscientias gerunt, et nihilominus sese ingerunt in sanctuarium Dei. Tales enim non modo non placant Deum, sed et magis irritant, dum videntur in cordibus suis dicere: Non requiret. Irritant plane et infensum reddunt sibi, vereor ne in his quibus eum propitiare 0854D debuerant. Utinam magis turrim inchoaturi, sedentes computarent, ne forte sumptus non habeant ad perficiendum. Utinam qui continere non valent, perfectionem temerarie profiteri, aut caelibatui dare nomina vererentur. Sumptuosa siquidem turris est, et verbum grande, quod non omnes capere possunt. Esset autem sine dubio melius nubere, quam uri; et salvari in humili gradu fidelis populi, quam in cleri sublimitate et deterius vivere, et districtius judicari. Multi enim, non quidem omnes, sed tamen multi, certum est, nec latere queunt prae multitudine, 0855A nec prae impudentia quaerunt: multi utique libertatem, in qua vocati sunt, in occasionem carnis dedisse videntur, abstinentes remedio nuptiali, et in omne deinceps flagitium effluentes.

CAPUT XXI. Serio cohortatur ad poenitentiam.

37. Parcite, obsecro, fratres, parcite animabus vestris, parcite sanguini qui pro vobis effusus est. Horrendum cavete periculum, ignem qui paratus est declinate. Inveniatur tandem non irrisoria perfectionis professio; exhibeatur etiam virtus in specie pietatis. Non sit inanis caelibis vitae forma, et vacua veritatis. Quidni periclitetur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas 494 in multiloquio, charitas in hoc saeculo nequam? Fugite 0855B de medio Babylonis, fugite, et salvate animas vestras. Convolate ad urbes refugii, ubi possitis et de praeteritis agere poenitentiam, et in praesenti obtinere gratiam, et futuram gloriam fiducialiter praestolari. Non vos retardet conscientia peccatorum: quia ubi illa abundaverunt, superabundare gratia consuevit. Non poenitentiae austeritas ipsa deterreat. Neque enim condignae sunt passiones hujus temporis ad praeteritam culpam, quae remittitur; non ad praesentem consolationis gratiam, quae immittitur; non ad futuram gloriam quae promittitur nobis. Denique nulla est tanta amaritudo, quam non prophetica farina dulcoret (IV Reg. IV, 41), quam non sapidam reddat sapientia, lignum vitae (Exod. XV, 25).

38. Si verbis non creditis, operibus credite, 0855C exemplis acquiescite plurimorum. Currunt undique peccatores ad poenitentiam, et natura pariter et consuetudine delicati exteriorem omnino asperitatem non reputant, ut exasperatae conscientiae leniantur. Nihil credentibus impossibile, nil amantibus difficile, nil asperum mitibus, nil humilibus arduum reperitur, quibus et gratia fert auxilium, et obediendi devotio lenit imperium. Quandiu ambulatis in magnis et mirabilibus super vos? Magnum prorsus et mirabile est ministrum esse Christi, et mysteriorum Dei dispensatorem. Longe super vos est ordo pacificorum, nisi forte, omissis gradibus praeostensis, saltare magis, quam ascendere libet. Utinam tamen quisquis sic intrat, si fieri posset, tam fideliter ministraret, 0855D quam fiducialiter se ingessit. At difficile, fortassis et impossibile est, ut ex amara radice ambitionis, suavis fructus prodeat charitatis. Dico ego, si vultis audire, imo non ego, sed Dominus: Cum vocatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 10, 11).

CAPUT XXII. Bonorum pastorum est, docere; nec fugere persecutiones propter justitiam.

39. Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Considera diligenter non pacidicos, sed pacificos commendari. Sunt enim qui dicunt, et non faciunt. Sane, quemadmodum non auditores legis justi sunt, sed factores: sic non annuntiatores 0856A pacis sunt beati, sed actores. Utinam tamen nostri quicunque videntur hodie Pharisaei (forte enim aliqui sunt), etsi non facerent, saltem dicerent quod oportet. Utinam qui sine sumptu Evangelium ponere nolunt, ponerent vel pro sumptu: utinam vel evangelizarent ut manducarent. Mercenarius, inquit, videt lupum venientem, et fugit (Joan. X, 12). Utinam hodie quicunque pastores non sunt, mercenarios gregi vellent se exhibere, non lupos: utinam ipsi non laederent, utinam non fugerent, nemine persequente, utinam non exponerent gregem, donec lupus veniens videretur. Nimirum sustinendi fuerant, si invenirentur, praesertim tempore pacis, recipientes mercedem suam, et pro mercede sua saltem in custodia gregis laborantes: 0856B dummodo non ipsi turbarent gregem, et gratis averterent a pascuis justitiae et veritatis. Nam persecutio quidem indubitanter mercenarios a pastoribus segregat et discernit. Quando enim transitoria damna non timeat, qui temporalia lucra sectatur? Quando terrenam sustineat persecutionem propter justitiam, qui terrenam mercedem plus quam justitiam quaerit? Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Pastorum haec beatitudo, non mercenariorum, multo minus latronum est, vel luporum. Usque adeo siquidem persecutionem non sustinent propter justitiam, ut persecutionem malint, quam justitiam sustinere. Nempe contraria est operibus eorum, gravis est etiam eis ad audiendum.

0856C 495 40. Caeterum propter avaritiam, propter ambitionem paratos eos videas universa pericula subire, suscitare scandala, sustinere odia, dissimulare opprobria, negligere maledicta: ut non minus perniciosa sit animositas talium, quam pusillanimitas mercenariorum. Veris ergo pastoribus dicit Pastor eorum, pastor bonus, qui pro ovibus suis animam suam ponere non pepercit: Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis: gaudete in illa die et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 10-12). Siquidem non est quod fures timeant, qui sibi in coelo thesaurizant. Non est quod causentur de multiplici 0856D tribulatione, ubi multiplicationem mercedis attendunt. Quinimo gaudeant magis, ut dignum est, quod non tam persecutio, quam remuneratio augeatur: et exsultent eo abundantius, quo plura sustinent propter Christum, ut eos proinde copiosior merces maneat apud ipsum. Quid timidi estis, modicae fidei? Fidelis exstat sententia irrefragabili veritate subnixa, quia nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas (In orat. seu collecta Ecclesiae). Sed parum est nocere: etiam proderit, et copiosius proderit, dummodo sit justitia in intentione, Christus in causa, apud quem patientia pauperum non peribit in finem. Ipsi gloria nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.