«In festo Pentecostes» — Bernardus Claraevallensis
0323 IN FESTO PENTECOSTES. SERMO I. Quomodo Spiritus sanctus tria operatur in nobis.
1. Celebramus, dilectissimi, hodie Spiritus sancti solemnitatem, tota cum jucunditate celebrandam, 0323B dignam omni devotione. Dulcissimum enim quiddam in Deo Spiritus sanctus est, benignitas Dei, et idem ipse Deus. Proinde si celebramus sanctorum solemnia, quanto magis ejus, a quo habuerunt ut sancti essent quotquot fuere sancti? Si veneramur sanctificatos, quanto magis ipsum sanctificatorem convenit honorari? Hodie itaque festivitas est Spiritus sancti, qua visibiliter apparuit invisibilis: sicut et Filius, cum sit nihilominus invisibilis in seipso, dignatus est exhibere se in carne visibilem. Hodie Spiritus sanctus revelat nobis aliquid de seipso, sicut ante de Patre et Filio aliquid noveramus: nam perfecta Trinitatis cognitio, vita aeterna est. Nunc autem ex parte cognoscimus, reliqua credimus, quae minime sufficimus comprehendere. Et de 0323C Patre quidem novi creationem, clamantibus creaturis: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Invisiblia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). At vero aeternitatem et immutabilitatem ipsius comprehendere multum est a me: lucem habitat inaccessibilem. De Filio autem magnum aliquid novi, ejus gratia, scilicet Incarnationem. Nam generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.) Quis comprehendat aequalem genitum genitori? Jam et de Spiritu sancto, si non processionem, quo ex Patre Filioque procedit (illa enim mirabilis facta est scientia ex me; confortata est, et non potero ad eam) (Psal. CXXXVIII, 6), novi tamen aliquid, videlicet inspirationem. Duo enim sunt, unde procedat, et 0323D quo. Processio a Patre et Filio posuit tenebras latibulum suum; sed processio ad homines hodie coepit innotescere, et est jam fidelibus manifesta.
2. Et prius equidem (quoniam sic oportebat) signis visibilibus invisibilis Spiritus suum declarabat adventum: nunc ejus signa quo spiritualiora sunt, eo magis congrua, eo magis videntur Spiritu sancto digna. Venit tunc super discipulos in linguis igneis, ut linguis omnium gentium verba ignea loquerentur, et legem igneam linguae igneae praedicarent. Nemo conqueratur quod minime nobis illa manifestatio Spiritus fiat: unicuique enim datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). Denique si dicere opus est, nobis ista manifestatio potius quam apostolis facta est. Ad quid enim illis necessariae 0324A linguae gentium, nisi ad conversionem gentium? Fuit in eis alia quaedam manifestatio magis ad eos pertinens: et haec usque hodie fit in nobis. Manifestum enim fuit indutos esse virtute ex alto, qui de tanta 0324B pusillanimitate spiritus ad tantam devenere constantiam. Non est jam fugere, non est abscondi propter metum Judaeorum; constantius modo praedicant, quam delitescerent ante timidius. Denique mutationem illam dexterae Excelsi manifeste declarat principis apostolorum prius quidem inter ancillae verba formido, postmodum inter principum verbera fortitudo, Ibant, ait Scriptura, gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habili sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41): quem sane prius, cum duceretur ad concilium, solum reliquerant fugientes. Quis dubitet advenisse Spiritum vehementem, qui mentes eorum invisibili illustraret potentia? In hunc modum etiam modo quae Spiritus operatur in nobis, testimonium perhibent alias additur, 0324C in nobis> de eo.
3. Quia igitur mandatum accepimus, ut declinantes a malo, faciamus quod bonum est (Psal. XXXIII, 13); vide quemadmodum 929 Spiritus in utroque adjuvat infirmitatem nostram: nam divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. XII, 4). Propterea ad declinandum a malo tria operatur in nobis; compunctionem, supplicationem, remissionem. Initium enim revertendi ad Deum poenitentia est, quam sine dubio spiritus operatur, non noster, sed Dei: idque et certa ratio docet, et confirmat auctoritas. Quis enim cum ad ignem venerit algens, et fuerit calefactus, dubitabit ei ab igne venisse calorem, quem habere non poterat sine illo? Sic ergo qui prius iniquitate erat frigidus, si postmodum 0324D fervore quodam poenitentiae accendatur, alium sibi spiritum, qui suum arguit et dijudicat, non dubitet advenisse. Habes hoc et in Evangelio, ubi cum loqueretur de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum: Ille, inquit, arguet mundum de peccato (Joan. XVI, 8).
4. Sed quid prodest poenitere de culpa, et non supplicare pro venia? Necesse est ut etiam hoc Spiritus operetur, dulcedine quadam spei replens animum, per quam fiducialiter postules nihil haesitans. Visne ostendam tibi etiam hoc opus esse Spiritus sancti? Utique dum abest ille, tale aliquid in tuo spiritu non invenies. Denique ipse in quo clamamus: Abba, Pater: ipse qui postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 15, 26). Et haec 0325A quidem in corde nostro. Quid autem in corde Patris? Sicut in nobis interpellat pro nobis; ita in Patre delicta donat cum ipso Patre, advocatus noster ad Patrem in cordibus nostris, Dominus noster in corde Patris. Itaque quod postulamus, idem ipse donat, qui donat ut postulemus: et sicut nos erigit pia quadam fiducia, ita Deum inclinat ad nos magis pia misericordia sua. Itaque ut omnino scias quia remissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur, audi quod aliquando audierunt apostoli: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. XX, 22). Et de malo quidem declinando sic.
5. Porro ad faciendum bonum quid in nobis Spiritus bonus operatur? Profecto monet, et movet, et 0325B docet. Monet memoriam, rationem docet, movet voluntatem. In his enim tribus tota consistit anima nostra. Memoriae suggerit bona in cogitationibus sanctis, atque ita ignaviam nostram torporemque repellit. Propterea quoties hujusmodi suggestionem boni senseris in corde tuo, da honorem Deo, et age reverentiam Spiritui sancto, cujus vox sonat in auribus tuis. Ipse namque est qui loquitur justitiam. Et in Evangelio habes quia ille suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Et adverte quid praemiserit: Ille vos docebit omnia (Joan. XIV, 26). Dixeram enim quia docet rationem. Multi siquidem monentur, ut benefaciant; sed minime sciunt quid agendum sit, nisi adsit denuo gratia Spiritus sancti; et quam inspirat cogitationem, doceat in opus proferre, ne 0325C vacua in nobis sit gratia Dei. Sed quid? Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi gratia> (Jac. IV, 17.). Propterea non solum moneri et doceri, verum etiam moveri et affici ad bonum necesse est ab eo utique Spiritu, qui adjuvat infirmitatem nostram, et per quem in cordibus nostris diffunditur charitas, quae est bona voluntas.
6. Itaque cum sic adveniens Spiritus totam possederit animam, suggerendo, instruendo, afficiendo, loquens semper in cogitationibus nostris, ut audiamus et nos quid loquatur in nobis Dominus Deus, rationem illuminans, voluntatem inflammans; non tibi videtur quia totam domum impleverint dispertitae linguae tanquam ignis? Nam in his tribus superius 0325D dictum est animam consistere totam. Sint autem dispertitae linguae propter multiplices cogitationes; sed earum multiplicitas et uno lumine veritatis, et uno charitatis fervore sit tanquam ignis. Aut certe domus adimpletio fini potius reservetur, quando mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus nostros. Sed quando haec erunt? Profecto cum completi fuerint dies Pentecostes. Felices vos, qui jam intrastis quinquagesimam requiei, et jubilaeum annum. Fratres nostros loquor, quibus jam dixit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Etenim 930 hoc quoque inter ejus opera reperimus. Duo namque tempora celebramus, fratres; Quadragesimae unum, alterum Quinquagesimae: illud ante Passionem, istud post Resurrectionem; 0326A illud in compunctione cordis et lamentis poenitentiae, istud in devotione spiritus et Alleluia solemni. Prius quidem tempus ipsa est vita praesens, posterius vero quietem sanctorum significat, quae est post mortem. Cum autem venerit illius umquagesimae finis, in judicio scilicet et resurrectione, completis diebus Pentecostes, aderit plenitudo Spiritus, et totam replebit domum. Plena siquidem erit omnis terra majestate ejus, quando non solum anima, sed et ipsum corpus spirituale resurget, si tamen, juxta Apostoli monitum, dum adhuc est animale, fuerit seminatum (I Cor. XV, 44).
SERMO II. De operibus Trinitatis super nos, et de triplici gratia Spiritus sancti.
0326B 1. Hodie, dilectissimi, coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel, et pluvia voluntaria segregata est haereditati Christi (Psal. LXVII, 9, 10). Spiritus enim sanctus procedens a Patre, largiori munere suae majestatis in apostolos supervenit, et tribuit eis charismatum dona. Post magnificentiam enim resurgentis, post gloriam ascendentis, post residentis sublimitatem, non restabat nisi ut exspectata alias, exspectationi> justorum laetitia adveniret, et coeli muneribus coelestes homines implerentur. Vide autem si non et sententiarum pondere, et verborum ordine haec omnia Isaias longe ante praedixit. Erit, inquit, in die illa germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel (Isa. IV, 2). 0326C Germen Domini Jesus Christus alias, non germen Adae>, solus de mundissimo conceptus semine; quia, etsi in similitudine carnis peccati, non tamen in carne pecati. Etsi filius carnis Adae, non tamen filius praevaricationis Adae; quia non fuit natura filius irae, sicut reliqui omnes, qui in iniquitatibus sunt concepti. Istud ergo germen, quod de virga Jesse virore virgineo pullulavit, in magnificentia fuit, cum resurrexisset a mortuis; quia tunc, Domine Deus meus, magnificatus es vehementer, confessionem et decorem induens, amictus lumine sicut vestimento (Psal. CIII, 1, 2). Quanta autem ascendentis gloria, cum medius angelorum et animarum sanctarum ad Patrem deduceris, et triumphatrice 0326D palma coelis invectus, susceptum hominem in ipsa divinitatis claudis identitate? Quis cogitet, nedum loquatur, quam sit fructus terrae sublimis in consessu ad dexteram Patris, quod utique coelestium oculos reverberat naturarum, quod angelicus intuitus contremit, non attingit? Veniat ergo exsultatio, Domine Jesu, his qui salvati sunt de Israel, apostolis tuis, quos elegisti ante mundi constitutionem. Veniat Spiritus tuus bonus qui sordes abluat, et infundat virtutes, in spiritus judicii, et spiritu ardoris alias additur Dei>.
2. Eia igitur, fratres, cogitemus super nos et in nos opera Trinitatis ab initio mundi usque ad finem, et videamus quam sollicita fuerit illa majestas, cui administratio pariter et gubernatio saeculorum 0327A incumbit, ne nos perderet in aeternum. Et potenter quidem omnia fecerat, et sapienter omnia gubernabat, et utrarumque rerum, tam potentiae quam sapientiae, signa manifestissima tenebantur in creatione et conservatione machinae mundialis. Et bonitas quidem in Deo erat, et bonitas multa nimis; sed latebat in corde Patris, cumulanda quandoque super genus filiorum Adam in tempore opportuno. Dicebat tamen Dominus: Ego cogito cogitationes pacis (Jerem. XXIX, 11), ut mitteret nobis illum, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum — ut jam daret pacem super pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 14, 17). Verbum igitur Dei in sublimi constitutum, ut ad nos descenderet propria benignitas 931 invitavit, misericordia traxit, 0327B veritas qua se promiserat venturum compulit, puritas uteri virginalis salva Virginis suscepit integritate, potentia eduxit, obedientia in omnibus deduxit, patientia armavit, charitas verbis et miraculis manifestavit.
3. Prorsus amplissima mihi nunc materia et malorum meorum suppetit, et bonorum Domini mei, ut cum cogitaverim vias meas, convertam pedes meos in testimonia sua. Illa enim bona ineffabilia sunt, quia, ut brevi verbo cuncta concludam, nihil melius invenire potuit, unde nos redimeret Sapientia Dei in omni sapientia sua. Sed et mala circumdederant nos, quorum non erat numerus; quia peccavi (justus loquitur) super numerum arenae maris; et: Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis 0327C peccato meo: multum est enim (Psal. XXIV, 11). Missus est coluber tortuosus a diabolo, ut venenum per aures mulieris in ipsius mentem transfunderet, et sic refunderet in totius posteritatis originem: missus est interim Gabriel angelus a Deo, ut Verbum Patris per aurem Virginis in ventrem et mentem ipsius eructaret, ut eadem via intraret antidotum, qua venenum intraverat. Vere vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre; quia totum paternum est, quod de corde Patris Christus attulit nobis, ut nihil in Filio Dei nisi dulce, nisi paternum, humani generis trepidatio suspicetur. A planta pedis usque ad verticem non erat in nobis sanitas. Erraveramus ab utero, in utero damnati antequam nati, quia de peccato et in peccato concepti.
0327D 4. Christus ergo ibi primum medicinam apposuit, ubi primus vulneri patebat locus: et substantialiter utero Virginis illapsus, de Spiritu sancto conceptus est; ut conceptionem nostram mundaret, quam spiritus malus, si non fecerat, tamen infecerat: ut non esset etiam in utero vita ipsius otiosa, dum novem mensibus purgat vulnus antiquum, scrutans, ut dicitur, usque ad imum putredinem virulentam, ut sanitas sempiterna succederet. Et tunc jam operabatur salutem nostram in medio terrae, in utero videlicet Virginis Mariae, quae, mirabili proprietate, 0328A terrae medium appellatur. Ad illam enim, sicut ad medium, sicut ad arcam Dei, sicut ad rerum causam, sicut ad negotium saeculorum, respiciunt et qui in coelo habitant, et qui in inferno, et qui nos praecesserunt, et nos qui sumus, et qui sequentur, et nati natorum, et qui nascentur ab illis. Illi qui sunt in coelo, ut resarciantur; et qui in inferno, ut eripiantur; qui praecesserunt, ut prophetae fideles inveniantur; qui sequuntur, ut glorificentur. Eo beatam te dicent omnes generationes (Luc. I, 48), Genitrix Dei, domina mundi, regina coeli. Omnes, inquam, generationes. Sunt enim generationes coeli et terrae. Pater spirituum, ait Apostolus, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur (Ephes. III, 15). Ex hoc ergo beatam te dicent omnes generationes, 0328B quae omnibus generationibus vitam et gloriam genuisti. In te enim angeli laetitiam, justi gratiam, peccatores veniam inveniunt alias, invenerunt> in aeternum. Merito in te respiciunt oculi totius creaturae, quia in te, et per te, et de te benigna manus Omnipotentis quidquid creaverat recreavit.
5. Placebitne tibi, Domine Jesu, ut dones mihi vitam tuam, sicut dedisti conceptionem? quia non solum conceptio mea immunda, sed mors perversa, vita periculosa, et post mortem restat mors gravior, mors secunda. Non solum, ait, conceptionem meam, sed et vitam meam; et hoc per singulos aetatum gradus, infantiae, pueritiae, adolescentiae, juventutis, tibi donabo, adjiciens mortem, resurrectionem, ascensionem, et missionem Spiritus sancti. Hoc 0328C autem ideo, ut conceptio mea emundet tuam, vita mea instruat tuam, mors mea destruat tuam, resurrectio mea praecedat tuam, ascensio mea praeparet tuam, porro Spiritus 932 adjuvet infirmitatem tuam. Sic enim plane videbis et viam per quam ambules; et cautelam qua ambules, et ad quam ambules mansionem. In vita mea cognosces viam tuam, ut sicut ego paupertatis et obedientiae, humilitatis et patientiae, charitatis et misericordiae indeclinabiles semitas tenui; sic et tu eisdem vestigiis incedas, non declinans ad dexteram, neque ad sinistram. In morte autem mea dabo tibi justitiam meam, dirumpens jugum captivitatis tuae, et expugnans hostes qui sunt in via, vel juxta viam, ut non apponant amplius nocere tibi. His autem completis, 0328D revertar in domum meam unde exivi; et ovibus illis, quae in montibus remanserant, et quas propter te reliqueram, ut te non reducerem, sed reportarem, reddam faciem meam.
6. Et ne de absentia mea vel murmures, vel contristeris, mittam tibi Spiritum Paracletum, qui tibi donet pignus salutis, robur vitae, scientiae lumen. Pignus salutis, ut ipse Spiritus reddat testimonium spiritui tuo, quod filius Dei sis: qui certissima signa praedestinationis tuae cordi tuo imprimat et ostendat: qui donet laetitiam in corde tuo, et 0329A de rore coeli, si non continue, tamen saepissime mentem tuam impinguet. Robur vitae, ut quod per naturam tibi est impossibile, per gratiam ejus non solum possibile, sed et facile fiat; ita ut in laboribus, in vigiliis, in fame et siti, et in omnibus observantiis istis (quae nisi farinula ista dulcorentur, prorsus mors in olla appareat ) delectabiliter incedas, sicut in omnibus divitiis. Scientiae lumen, ut cum omnia bene feceris, te servum inutilem reputes; et quidquid boni in te inveneris, illi tribuas, a quo omne bonum, et sine quo non parum aliquid, sed nihil omnino potes incipere, ne perficere dicam. Sic ergo Spiritus iste in tribus istis te docebit omnia, sed omnia quae ad tuam pertineant salutem, quia in ipsis est plena et absoluta perfectio.
0329B 7. Hoc est quod per prophetam idem Spiritus dicit: Seminate vobis ad justitiam, ubi pignus salutis ostenditur; metite spem vitae, ubi vitale robur accipitur; illuminate vobis lumen scientiae (Osee, X, 12), quod verbis propriis subinfertur. Unde et Spiritus iste super apostolos in igne apparuit, propter lucem pariter et ardorem. Quos enim repleverit, et spiritu fervere, et in veritate agnoscere facit, quia sola misericordia est quae eos et praevenit, et perducit. Multum sibi de hac misericordia undique contraxerat alias, condixerat> puer Domini, cum diceret: Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et: Misericordia tua ante oculos meos est (Psal. XXV, 3); 0329C et: Misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6); et: Qui me coronat in misericordia et miserationibus (Psal. CII, 4); et: Deus meus, misericordia mea (Psal. LVIII, 18). Quam dulciter, Domine Jesu, cum hominibus conversatus es! quam abundanter multa, et magna bona hominibus largitus es! quam fortiter tam indigna quam aspera pro hominibus passus es! ita ut liceat sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo: duro ad verba, duriore ad verbera, durissimo ad crucis horrenda; quia in omnibus his sicut agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum. Vides igitur quam verum dixerit ille qui dixit: Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX, 18). Pater ut servum redimat, Filio non parcit; Filius seipsum libentissime tradit, 0329D Spiritum sanctum uterque mittit, et ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
8. O duri, et indurati, et obdurati filii Adam, quos non emollit tanta benignitas, tanta flamma, tam ingens ardor amoris, tam vehemens amator, qui pro vilibus sarcinulis tam pretiosas merces expendit! Non enim corruptibilibus auro vel argento redemit nos, sed pretioso sanguine suo, quem effudit abunde; quia largiter undae sanguinis de corpore Jesu per quinque partes emanaverunt. Quid ultra debuit facere, et non fecit? Illuminavit caecos, reduxit erroneos, reconciliavit reos, justificavit impios, triginta et tribus 933 annis super terram visus, cum hominibus conversatus, pro hominibus mortuus, qui de cherubim et seraphim, et omnibus angelicis virtutibus 0330A dixit, et facta sunt; cui subest, cum voluerit, omnia posse. Quid ergo a te quaerit qui tanta sollicitudine te quaesivit, nisi te sollicitum ambulare cum Deo tuo? Hanc sollicitudinem non facit nisi Spiritus sanctus, qui scrutatur profunda pectorum nostrorum, discretor cogitationum et intentionum cordis, qui nec minimam paleam intra cordis, quod possidet, habitaculum patitur residere, sed statim igne subtilissimae circumspectionis exurit; Spiritus dulcis et suavis, qui nostram voluntatem flectat, imo erigat, et dirigat magis ad suam; ut eam et veraciter intelligere, et ferventer diligere, et efficaciter implere possimus.
SERMO III. De multiplici operatione Spiritus sancti in nobis.
0330B 1. Quam libenter vobis communicem, si quid mihi superna dignatione sensero inspiratum, novit Spiritus ipse, cujus hodie solemnitatem, et solemnitatem praecipuam celebramus, utinam devotione praecipua. Ipse est enim, dilectissimi, qui vos sedere facit non solum in civitate, sed et in domo una, ut sedeat super sedentes, et requiescat super humiles et trementes ad sermones suos. Ipse est qui Virgini obumbravit, apostolos roboravit, ut et virgineo corpori temperaret deitatis accessum, et apostolos indueret virtute ex alto, ferventissima scilicet charitate. Hanc nimirum apostolicus ille chorus loricam sese induit, sicut gigas ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; ad alligandos reges eorum in 0330C compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis (Psal. CXLIX, 7, 8). Quia enim in domum fortis ligare eum et vasa ejus diripere mittebantur, opus erat fortitudine ampliori. Alioquin quam multum erat ad ipsos, ut de morte triumpharent, et ne ipsae quidem portae inferi praevalerent adversus eos, si non vigeret in eis, quae in eis vinceret, dilectio fortis ut mors, dura sicut infernus aemulatio? Hunc sibi zelum imbiberant, cum vino ebrii putarentur (Act. II, 13). Et vere ebrii vino, sed non eo, quo ab incredulis ebrii credebantur. Plane, inquam, ebrii, sed vino novo, quod veteres quidem utres nec mererentur accipere, nec continere valerent. Hoc enim vinum vera illa Vitis fuderat de excelso, vinum laetificans cor, non statum mentis evertens; vinum germinans 0330D virgines, non apostatare faciens etiam sapientes. Novum vinum, sed habitantibus super ferram. Nam in coelis quidem olim copiosissime redundabat, non in utribus, nec in testeis vasis, sed in cella vinaria, in spiritualibus apothecis. Fluebat per vicos et plateas omnes illius civitatis vinum, in quo laetitia cordis, non carnis luxuria est: nam terrigenae et filii hominum vinum ejusmodi non habebant.
2. Sic igitur coelum quidem vino proprio fruebatur, quod terra interim nesciebat; sed ne ipsa quidem terra penitus inops, carne Christi gloriabatur, cujus praesentiam nihilominus coelum sitiebat. Quidni fidelissimum fieret gratissimumque commercium inter coelum et terram, inter angelos et apostolos, ut exhiberetur illis caro Christi, istis vinum 0331A coeli; essetque in terra Spiritus, caro in coelis, ac deinceps omnia omnibus communia in aeternum? Nisi, inquit, ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Hoc est dicere: Si non dederitis quod amatis, non habebitis quod desideratis. Expedit ergo vobis ut ego vadam (Joan. XVI, 7), vos quoque de terra ad coelum, de carne ad spiritum translaturus. Filius enim spiritus, Pater spiritus, Spiritus sanctus spiritus est. Denique spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Sed et Pater, quia spiritus est, tales quaerit adoratores qui adorent eum in spiritu et veritate. Spiritus tamen sanctus quasi specialiter spiritus dicitur, quod ab utroque procedat, firmissimum et indissolubile 934 vinculum Trinitatis: tanquam proprie sanctus, quod sit donum Patris et 0331B Filii, omnem sanctificans creaturam; quamvis Pater quoque et spiritus et sanctus; itemque et Filius et spiritus et sanctus sit: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ait Apostolus (Rom. XI, 36).
3. Tria in magno hujus mundi opere cogitare debemus; videlicet quid sit, quomodo sit, ad quid constitutus. Et inesse quidem rerum inaestimabilis potentia commendatur, quod tam multa, tam magna, tam multipliciter, tam magnifice sunt creata. Sane in modo ipso sapientia singularis elucet: quod haec quidem sursum, haec vero deorsum, haec in medio ordinatissime sint locata. Si vero ad quid factus sit mediteris, occurrit tam utilis benignitas, tam benigna utilitas, quae etiam ingratissimos quosque multitudine et magnitudine beneficiorum possit obruere. 0331C Potentissime siquidem ex nihilo omnia, sapientissime pulchra, benignissime utilia sunt creata. Verumtamen et fuisse novimus ab initio, et adhuc multos esse videmus in filiis hominum, qui in bonis inferioribus sensibilis mundi hujus tota sensualitate depressi, totos se dederunt his quae facta sunt, quonam modo, vel ad quid facta sint negligentes. Quid istos, nisi carnales dicamus? Paucissimos esse jam arbitror: legimus tamen nonnullos quandoque fuisse, quibus summum studium fuit atque unica sollicitudo, modum et ordinem investigare factorum, adeo ut plerique non modo utilitatem rerum perquirere dissimulaverint, sed et ipsas magnanimiter spreverint, cibo parvissimo vilissimoque contenti. 0331D Ipsi quidem sese philosophos vocant, sed a nobis curiosi et vani rectius appellantur.
4. Utriusque igitur successerunt viri prudentiores utrisque, qui nimirum et quae facta sunt, et quomodo facta sunt transilientes, intenderunt aciem mentis, ut ad quid facta sunt viderent. Nec latuit eos, quoniam omnia propter semetipsum fecit Deus, omnia propter suos. Aliter tamen propter se, aliter propter suos. In eo quippe quod dicitur: «Omnia propter se (Prov. XVI, 4),» praeveniens commendatur origo: in eo autem quod dicitur: «Omnia propter suos,» magis exprimitur fructus sequens. Omnia fecit propter semetipsum, gratuita videlicet bonitate; omnia propter electos suos, pro eorum scilicet utilitate: ut illa quidem efficiens causa sit, haec 0332A finis Hi sunt spirituales viri, sic utentes hoc mundo, tanquam non utentes, sed in simplicitate cordis sui quaerentes Deum, ne illud quidem magnopere vestigantes, quonam modo mundialis haec machina volveretur: primi voluptate, secundi vanitate, tertii veritate impleti.
5. Gaudeo vos esse de hac schola, de schola videlicet Spiritus, ubi bonitatem, et disciplinam, et scientiam discatis, et dicatis cum sancto: Super omnes docentes me intellexi. Quare inquam? Nunquid quia purpura et bysso me indui, et quia lautioribus epulis abundavi? nunquid quia Platonis argutias, Aristotelis versutias intellexi, aut ut intelligerem laboravi? Absit, inquam: sed quia testimonia tua exquisivi (Psal. CXVIII, 99). Felix, qui in hoc sancti 0332B Spiritus thalamo commoratur, ut possit intelligere triplicem illum spiritum: de quo idem ipse puer Domini super senes intelligens clamabat, et decantabat: Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 12-14). Spiritum sanctum, ipsum intellige proprio nomine designatum. Rogat ergo ne projiciatur a facie ejus tanquam aliquid immundum; quia Spiritus iste odit sordes, nec habitare potest in corpore subdito peccatis. Cui enim proprium est peccata repellere, ipsi et proprium est peccata odisse: nec in uno domicilio pariter morabuntur tanta munditia, et immunditia tanta. Recepto 0332C ergo sancto Spiritu per sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, audet quis ante faciem ejus apparere tanquam lotus et mundus; utpote qui contineat se ab omni malo, et 935 qui actiones, etsi non cogitationes frenaverit?
6. Sed quia perversae et immundae cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3), orandum est ut cor mundum creetur in nobis: quod utique fiet, si spiritus rectus fuerit in nostris visceribus innovatus. Spiritum rectum quod ait, Filio potest non inconvenienter aptari; qui nos veterem hominem exuens, novum induit: qui nos renovavit in spiritu mentis nostrae, tanquam in visceribus nostris; ut cogitemus quae recta sunt, ut ambulemus in novitate spiritus, et non in litterae vetustate. Formam enim rectitudinis 0332D de coelis attulit, reliquit in terris: immiscens sane et immittens dulcedinem rectitudini in omnibus operibus suis, sicut de eo idem ipse praedixerat: Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via (Psal. XXIV, 8). Castigato ergo corpore per sanctitudinem operum, mundato corde, vel potius innovato per rectitudinem cogitationum, redditur laetitia salutaris, ut jam in lumine vultus Dei ambules, et in nomine ejus exsultes tota die.
7. Quid igitur restat, nisi ut spiritu principali confirmeris? Patrem intellige spiritum principalem: non quod major, sed quod solus a nullo, cum ab eo sit Filius, Spiritus sanctus ab utroque. In quo autem confirmatio haec, nisi in charitate? aut quod donum aliud tam dignum Patre? quod munus aliud tam paternum? 0333A Quis nos, ait Apostolus, separabit a charitate Christi? Tribulatio? an augustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Certi sitis quia neque mors, neque vita, neque caetera alia, quae Apostolus tam multipliciter, quam audacter enumerat, poterunt nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35, 38, 39). Nunquid non hoc confirmationem ab omni hujus sententiae parte demonstrat? Scis vas tuum possidere in sanctificatione et honore, et non in passione desiderii? Spiritum sanctum accepisti tibi. Vis ut quaecunque tibi vis ab hominibus fieri, tu quoque facias illis, et quod tibi fieri non vis, alii non feceris? Spiritum rectum ad opus proximi suscepisti. Haec est enim rectitudo, quam lex utraque commendat, 0333B et quae naturae indita est, et quae tradita per Scripturam. Jam si in utroque bono, et in his quae ad utrumque pertinent, firmiter perseveras; principalem spiritum, quem solum Deus approbat, recepisti: alioquin quae modo sunt, modo non sunt, is qui vere est, non acceptat, nec in caducis istis sibi potest aeternitas complacere. Itaque si desideras, ut in te Deus eligat partem sibi: esto sollicitus sicut tibi Spiritum sanctum, sicut proximo spiritum rectum, sic ei quoque, tanquam vero principi, et patri spirituum, spiritum principalem exhibere.
8. Vere multiplex Spiritus, qui tam multipliciter filiis hominum inspiratur, ut non sit qui se abscondat a calore ejus. Siquidem conceditur eis ad usum, ad miraculum, ad salutem, ad auxilium, ad solatium, 0333C ad fervorem. Ad usum quidem vitae, bonis et malis, dignis pariter et indignis communia bona abundantissime 0334A tribuens, ita ut videatur hic discretionis limitem non tenere. Ingratus est qui in his quoque beneficium Spiritus non agnoscit. Ad miraculum, in signis et prodigiis, in variis virtutibus, quas per quorumlibet manus operetur. Ipse est antiqua miracula suscitans, ut ex praesentibus fidem astruat praeteritorum. Sed quia nonnullis hanc quoque gratiam sine propria utilitate largitur, tertio infunditur ad salutem, cum in toto corde nostro revertimur ad Dominum Deum nostrum. Porro ad auxilium datur, cum in omni colluctatione adjuvat infirmitatem nostram. Nam cum testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus, ea inspiratio est ad consolationem. Datur etiam ad fervorem, cum in cordibus perfectorum vehementius spirans, validum 0334B ignem charitatis accendit: ut non solum in spe filiorum Dei, sed etiam in tribulationibus glorientur, contumeliam gloriam reputantes, opprobrium gaudium, despectionem exaltationem. Omnibus nobis, ni fallor, datus est Spiritus ad salutem; ad fervorem non ita. Pauci enim sunt qui hoc spiritu repleantur; 936 pauci qui studeant aemulari. Contenti sumus augustiis nostris, nec respirare in libertatem illam, non saltem ad eam spirare conamur. Oremus, fratres, ut compleantur in nobis dies Pentecostes, dies remissionis, dies exsultationis, dies verissimi jubilaei: et inveniat nos semper Spiritus sanctus omnes propter praesentiam corporalem, pariter propter cordium unitatem, in eodem loco per promissam stabilitatem; ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu 0334C Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.