«Sententiae» — Auctor incertus
1135 LIBER SENTENTIARUM. NOTA.
Sequentes Sententias, quae Sermonibus de Diversis in prioribus Editis subjiciebantur, Horstius, Bellarmini consilium secutus, in dubiorum operum classem ob styli diversitatem relegavit.
1135B Rationalis creatura in hoc se debet dingere, ut beata sit; et Deum, per quem solum beatificari possit: cujus insecutor et aemulus ad hoc elaborat, ut eam in utraque sui qualitate corrumpat. Corpoream igitur qualitatem appetitu gulae et fluxu luxuriae depravat penitus et corrumpit: jumentumque carnis his duobus aculeis agitatum in praecipitia mortis impellit. Invisibilem vero humanae substantiae portionem spiritualibus aggreditur armis, eamque gemina peste inficiens, tumore superbiae, et avaritiae labe commaculat; sicque totam massam fermenti hujus colluvione corrumpens, homini praeripit beatitudinem, quam amisit.
2. Quatuor sunt, quorum in hac vita obsequiis deservimus: caro, mundus, diabolus, Deus. Carni 1135C militamus, gulae illecebris serviendo, luxuriae stimulis obsequendo. Mundo militamus, avaritiae aestibus anhelando, honoris altitudinem affectando. Diabolo militamus, bonorum profectibus invidendo, et contra Deum superbiae spiritu intumescendo. Deo militamus, pietatis operibus humiliter insistendo, potestates aerias virtute spiritus oppugnando. Habent et singuli principes isti donativa sua propria. Caro suis tironibus elargitur momentaneam voluptatem: mundus, transitoriam sublimitatem: diabolus, perpetuam captivitatem: Deus, interminabilem felicitatem. Haec sola praeponderat.
1135D 773 3. Evangelica sanctione praeceptum est, ut in via mortalitatis hujus terrenis affectibus inhaerentem neminem salutemus (Luc. X, 4, et XI, 43). Quos autem ab hac vita suspensos viderimus, illis 1136B securae salutationis gaudium offeramus. Unde et in Evangelio tria salutationis genera invenimus. Virgo siquidem Maria salutavit Elisabeth (Luc. I, 40), angelus vero Mariam (Ibid., 28), Dominus autem Jesus discipulos salutavit post resurrectionem (Joan. XX, 19). Cum ergo videmus eos qui in sterilitate vitae hujus servierunt, montana confessionis ascendendo, fervorem poenitentiae quasi filium quemdam concipere; illis vocem salutationis, illis in verbo Domini remissionis et gratiae et veniae largitatem debemus offerre. Quos vero in sanctitate et castimonia Domino servire conspicimus, invitando ad meliora, benedictionem et gratiae fecunditatem eis necessario promittamus. Quos sane in conclavi remotionis apostolicae fastigium tendere videbimus, 1136C illis quietis et pacis geminam soliditatem, cujus etiam in suo corpore quaedam praeludia sentiunt, vivae vocis ministerio spondeamus.
4. Dominum Jesum Christum subire crucis et mortis ignominiam, tria quaedam praecipua coactione voluntaria compulerunt. Filialis et pura obedientia, qua prioris inobedientiae piaculum solveretur. Compassibilis et communis miseria, quae illius justitiam inflexibilem, virgam ferream, et ad misericordiam hortabatur. Erat miseria illa et ponderosa et gravis, et cervices hominum communis peccati et mortis conditione premebat: publica et generalis, 1136D quae justos et injustos simili damnationis sententia pariter obligabat: continua et perennis, quae nisi per Christum redemptionis gratia fieret, irremediabilis captivitatis nexu, omne genus Adam 1137A damnationis voragine absorbebat. Porro tertium quod spontanee cogit in mortem, celeberrima et solemnis victoria, cujus successu, inevitabilis diaboli et mortis potentia in monumento gloriose et efficaciter erat imminuenda.
5. Tribus modis exaltat Dominus caput nostrum: mentem scilicet a terrenis affectibus suspendendo, ut spe coelestium transitoria contemnamus; divinam scientiam conferendo, ut eorum quae temporaliter non videntur, scientiam teneamus; ad amorem coelestium sublevando, ut in carne positi, ipsam quoque carnem divinae dilectionis altitudine transcendamus.
6. Homines habent triformem statum vivendi. Non delinquere, quod agit utique timor servilis. 1137B Nolle delinquere, quod exhibet filialis. Non posse delinquere, quod sola confert beatitudo perennis.
7. Quatuor esse dicuntur, quae nostrae gratiam devotionis adaugent. Memoria peccatorum, quae hominem reddit humilem apud se. Recordatio poenarum, quae illum sollicitat ad bene agendum. Consideratio peregrinationis, quae illum hortatur visibilia debere contemni. Desiderium vitae perennis, quae hominem incitans ad perfectum, cogit eum a terrenis affectibus voluntatis mutatione suspendi.
8. Nostrae inscientiae tarditatem erudit Dominus tribus modis. Indulti beneficii largitate, quae nostrae duritiam mentis emollit, et excitat ad amorem. Frequenti verberum severitate, quae praestans intellectum 1137C auditui, incutit nobis timorem. Contemptus publica vilitate, quo implens facies nostras ignominia, parit nobis verecundiam et ruborem.
9. Motus et titillatio carnis nostrae tribus ex causis contingit. Ex praecedenti cogitatione, cum formas et imagines illicitas intus trahentes, in earum retractatione turpiter commovemur. Ex ventris plenitudine, quia, cum venter ciborum cumulositate distenditur, caro lasciviens ad motum luxuriae concitatur. Ex maligni spiritus impugnatione, quia quo justos superare se minime posse considerat, eo per carnis titillationem gravius eos impugnat.
10. Auctoritate Scripturarum, male cogitare, maledicere, et malefacere prohibemur: quia in male cogitare vel immunditia est, cum res sordidae 1137D et impurae memoria revolvuntur; vel superbia, cum animus quasi superior super proximos suos erigitur et inflatur; vel avaritia, cum diabolo instigante contra praeceptum Dei res proximi concupiscitur. Necesse est enim malae cogitationi horum trium aliquid semper inesse. In maledicere vero sermo est vel supervacuus, ratione et utilitate carens: vel detractorius, fraterna bona invida corrosione et odii instinctu diminuens: vel adulatorius, caput alicujus falsa olei delinitione 774 demulcens. In malefacere quoque opus est vel simulatorium, cum aliud intendimus quam opere demonstramus: vel impium, cum proximos nostros laedimus: vel impudicum, cum nos aliquo modo sordidamus.
1138A 11. De convalle plorationis ascensuri, semper ad altiora tendere et anhelare debemus. Est enim quasi quoddam desertum vita ista mortalis, de qua dicitur: Terra deserta, invia et inaquosa (Psal. LXII, 3). Sed triformis est species desertorum. Est quippe desertum, momentanea scilicet vanitas, quam despicere vitae moderatione debemus. De quo deserto ascendere nos oportet, sicut dicitur: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? (Cantic. VIII, 5.) Deliciis affluimus, cum virtutibus abundamus. Super dilectum innitimur, cum Deo adscribimus quidquid boni operamur. Est aliud desertum, christianae simplicitatis humilitas: vocata desertum, quia fere nullus est imitator Christi, qui studeat istud bonum operari. Per 1138B hoc desertum necesse est ascendamus. Unde dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus? (Cant. III, 6.) Sicut virgula fumi ex aromatibus ascendimus, cum virtutum studio et disciplina exercitati, proximos nostros ad bene agendi similitudinem incitamus. Est aliud quoque desertum, innocentiae purioris simplicitas vel integritas. Ad hoc debemus ascendere, quia ad veram munditiam, ut simus sancti corpore et spiritu, debemus anhelare. Ascendamus ergo de deserto momentaneae vanitatis per desertum humillimae simplicitatis ad desertum integerrimae puritatis.
12. Dominus noster habet proprie sagittas, quibus hostes suos vulnerat, et in brachio virtutis expugnat. 1138C Sunt autem tres sagittae, quibus hostes sauciantur. Stimulus amissae pecuniae, quia valde conteritur, qui instrumenta vivendi et satellites voluptatum divitias amisisse reminiscitur. Sequitur pestis corporalis molestiae, quae ut ejus vias ex omni parte sepiat, eum quem ad peccatum festinare considerat, etiam corporis contritione flagellat. Sequitur malleus infernalis memoriae: quia, cum se homo undique circumseptum pondere poenarum corporalium pensat, etiam ad illam quae fine caret angustiam oculos porrigens, horribilem gehennae fornacem timida secum consideratione tractat.
13. Sunt et aliae tres sagittae, quibus Dominus etiam eos sauciat, quos ad degustandum dulcedinem 1138D suae dilectionis invitat. Quarum prima est timor castus: qui ideo sic vocatur, quia et timeri Dominum a servo jubet, et servum ab illicitis continere respectu Domini admonitione continua persuadet. Sequitur amor devotus, qui, dum mentem occupaverit, totam igne suavissime dilectionis accendit. Sequitur desiderii virtus, quae, dum latitudinem conscientiae veluti aura lenis afflaverit, ea quae retro sunt mens oblita, ad solam faciem conditoris anhelans, quia sui voti finem minime consequitur, contabescit.
14. Oblatio nostrae laudis, quam Deo immolamus, triformis esse debet. Affectuosa, ut mens concordet voci. Fructuosa, ut aedificationem pariat intuenti. Gratiosa, ut placeat conditori qui gratis dedit.
1139A Decretis et adhortationibus sanctorum Patrum bene cogitare, et bene dicere, et bene facere jugiter admonemur: quia in bene cogitare cogitatio est vel honesta, nihil impuritatis contrahens; vel humilis, nihil superbum sapiens; vel pia, nihil crudele moliens. In bene dicere vero sermo est vel auditori commodum afferens; vel humilis, nihil inanis eloquentiae lepore turgescens; vel verisimilis, nihil fuco simulationis objectum in sua praetextione praetendens. In bene facere quoque factum vel purum, quod munditiam exhibet; vel pium, quod misericordiam redolet; vel pudicum, quod oculos intuentium non offendat aut violet.
16. Usitatum est satis et tritum, saeculum istud merito caecitatis et ignorantiae suae Aegypti vocabulo 1139B nuncupari, quod nimirum quoties mutatione voluntatis egredimur, tria nobis occurrunt. Stimulus cupiditatum, qui, velut mare Rubrum, sensum rationis nostrae tumidis et procellosis undis cogitationum involvit: et nisi virga discreti judicii aquae superiores ab inferioribus sacernantur, subruit funditus et demergit. Sequitur cumulus tentationum, quasi alter Jordanis alvei sui metas excedens, et terram corporis nostri solito plenius occupans, nisi arca testamenti, id est sententia veritatis, intercedens, impetus 775 illius refrenet, et ipsum penitus arefaciat et exsiccet. Sequitur aculeus molestiarum, qui, cum ingruerit quasi iterum Jordanis Eliseo occurrens, sumendum Eliae pallium, et mediis fluctibus 1139C opponendum: ut quidquid nos temporaliter cruciat, respectu Dominicae passionis sapore mutato, nova nobis suavitate dulcescat.
17. Viae quae ducunt ad mortem, ratione trifaria dividuntur. Alia aerumnosa, alia laboriosa, alia deliciosa. Aerumnosa est in pauperibus, qui in paupertate sua regio spiritu et divite animo tumescentes, ab inopia temporali ad aeternam miseriam transferuntur. Laboriosa est in avaris et cupidis, qui, dum diversarum anxietate curarum miserabiliter distenduntur, obliviscuntur ea quaerere quae Dei sunt: et avaritiae aestibus anhelantes, usque ad vitae terminum ab inquietudine temporali ad aeterni laboris angustias transferuntur. Deliciosa, in divitibus delicatis, qui in deliciis et voluptatibus enutrientes 1139D corpora et corda sua, post dulcedines momentaneas et horarias suavitates ad sempiternas amaritudines deferuntur.
18. Via quoque quae ducit ad vitam, simili ratione distinguitur. Est enim alia sanguinea, alia purpurea, alia lactea. Sanguinea, in martyribus, qui in sanguine Agni suorum corporum indumenta laverunt, et per iter martyrii, triumphalis altitudinis solium attigerunt. Purpurea est in confessoribus, qui in sua carne vestigia Dominicae passionis per abstinentiam expresserunt, et in suis corporibus vulnerum Christi stigmata portaverunt. Lactea in virginibus, quae in se ipsis puritatis angelicae candidatum et virtutes sanctimoniae consecraverunt, et 1140A per viam munditiae ad amplexus et thalamos veri sponsi, virtutum pennis feliciter evolarunt.
19. Mors animae, oblivio: de qua morte suscitatur hoc modo. Per memoriam sentit, per obedientiam audit, per intelligentiam videt, per circumspectionem olfacit, et gustat per dilectionem.
20. Quatuor sunt genera voluntatis humanae. Sicca, in reprobis et terrenis, quorum corda nullo rore gratiae perfunduntur. Recta, in inchoantibus, qui vitae pristinae fortitudinem relinquentes, ad boni operis rectitudinem mutatione voluntatis assurgunt. Devota, in proficientibus, qui usu orationis assiduae in amorem bene agendi coelitus eriguntur. Beata, in consummatis, qui pene nihil aliud nisi Deum cogitantes, in ipso totius desiderii sui finem reponunt. 1140B Inter siccam et rectam voluntatem chaos quoddam firmatum est, ut qui voluerit transire, non possit, perversa scilicet intentio. Inter rectam et devotam, inolita consuetudo. Inter devotam et beatam, corporalis affectatio. Quae tria quasi quidam lapides dum in via nostri operis se opponunt, ne de virtute in virtutem ascendamus, impediunt.
21. Ligna sunt omnes justi, qui plantati in medio Ecclesiae temporalis, facere debent fructus vitae qui maneant. Videat autem quisque ut eligat sibi locum irriguum, in quo fructificans proferat in tempore suo vitae fructum. Sunt autem tres decursus aquarum. Incitamenta Scripturarum, quae per minas et promissa honestam in homine suscitant voluntatem. Charismata gratiarum, quae hominem spiritualem 1140C ex animali efficiunt, ad sui provisionem et curam informando; et docendo omnem veritatem, ministrant operum fecunditatem. Stillicidia lacrymarum, quae, dum venas intentionis atque propositi suo rore irrigant et infundunt ne lignum moriatur, perseverantiam largiuntur. Qui juxta haec fluenta radicatus fuerit, per menses singulos faciet fructum, et folia ligni illius ad suavitatem gentium.
22. Non uno eodemque modo omnes qui ebrii fuerint, debriantur. Aliud est vinum malitiae, quod effluit de uva fellis, et a diabolo initium habuit, qui amaritudinem peccati et mortis humano generi propinavit: quo debriantur iniqui conformes facti ei. Aliud est vinum molestiae, quod emanat de labrusca conditionis humanae: quae Domino suo acetum iniquitatis 1140D apposuit. Hoc vino quisquis inebriatur, non injuste, sed merito peccati sui, a Deo hoc perpeti comprobatur. Aliud est vinum gratiae, quod ex botro cypri, id est conditoris largitate decurrit: et hoc est mustum, quo sponsi filii debriantur; 776 quod mittitur etiam et in utres novos.
23. Reges sunt et sacerdotes, omnes electi: et eos oportet oleo unctionis inungi. Est autem oleum triforme. Aliud siquidem est oleum effusionis, videlicet verbum Dei, quo initiantur veterem hominem exuentes, ut quasi adolescentulae in amorem sponsi surgant. Aliud est oleum puritatis, quo lagenae operum nostrorum impleri debent, quod in lampade divini fervoris ignem debet incessanter nutrire. Aliud vero 1141A oleum exsultationis, charitas videlicet principalis: quae mentem quam repleverit, dilatat, ut gustans quam suavis est Dominus, in vertice justitiae sedens in solo Deo glorietur et gaudeat.
24. Christiani a Christo nomen acceperunt: et operae pretium est ut sicut sunt haeredes nominis, ita sint imitatores sanctitatis. Tria ergo sunt quae in Christo nobis expressa, plenis viribus exercere debemus videlicet improbare vivaciter saeculi vanitatem; quia et Jesus ne rex constitueretur a turbis, aufugit. Exercere viriliter poenitentiam; quia et Jesus sicut agnus occisus est. Et habere veraciter geminam charitatem; quia Jesus pro inimicis oravit.
25. Septem gradus descensionis habet humilitas. Abdicationem rerum exemplo Apostolorum. Abdicationem 1141B vestium, sicut Elias et Joannes. Corporis exercitium, ut Paulus. Directionem in prosperis, instar David pauperis, et regis. Patientiam in adversis, sicut Job et Tobias. Proprium abhorrere consilium, et propriae voluntatis affectum.
26. Arma virtutis, quibus arma nequitiae expugnantur, sunt haec: Plena peccati cognitio, quae expellit tenebras voluptatis. Poenitentialis afflictio, contra dulcedinem carnalitatis. Humilis et vera confessio, contra venenum iniquitatis. Sufficiens et digna correctio in mutatione pristinae voluntatis. Perseverantiae plena successio, ut perfecta subrogetur custodia sanitatis.
27. Necessaria sunt poenitentiae tria haec. Abstinentia, per quam carnis superbia edomatur. Lectio, 1141C cujus fructu reformandus in vigorem animus saginatur. Oratio, cujus munimine et tutela, virtutum examina proteguntur.
28. Humilitatis virtus habet haec tria. Superiori subdi, ut ad ejus aequalitatem nulla ambitione vel invidia rapiatur. Aequali non praeferri, ne illicito appetitu superior velle fieri videatur. Minori subdi potius quam praeoni, ut ex hoc humilitatis veritas comprobetur.
29. Non omnes uniformiter gradiuntur ad Deum. Quidam passu; sicut illi qui terrenorum curis impliciti, vix aliquando respirant, ut Domini recordentur. Quidam modesto incessu; sicut hi qui Domini servitio mancipati, et Deo quidem serviunt, et 1141D tamen erga se ipsos indulgentiores existunt. Alii veloci, id est rapido cursu; sicut hi qui super carne sua se intuentes, et se et transitoria contemnentes, celeriter proficiscuntur ad Deum, hoc solummodo cupientes, in pace quiescere in id ipsum.
30. Tria sunt loca, coelum, terra, infernus; et habent singula habitatores suos: coelum, solos bonos; terra, mixtos; infernus, solos malos.
31. Triplici morbo laborat genus humanum: principio, medio, et fine, id est nativitate, vita, et morte. Nativitas immunda, vita perversa, mors periculosa. Venit Christus, et contra triplicem hunc morbum attulit triplex remedium. Natus est enim, vixit, mortuus est: atque ejus nativitas purgavit nostram, 1142A mors illius destruxit nostram, et vita ejus instruxit nostram.
32. Electos tria in futuro manent. Interna satietas; aeterna jucunditas; jucunda voluptas. De his dicitur, Exsultent justi (Psal. LXVII, 4), etc.
33. Triforme est desiderium electorum. Unanimiter habitare in domo: unde est, Unam petii a Domino (Psal. XXVI, 4). Victoriam obtinere de mundo unde est, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Praesentialiter frui Deo: unde est et illud, Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23).
34. Trifarius est praelatorum timor. Ne audientium animos exquisitior apparatus commoveat: ne interni judicis oculos immoderatior usus offendat: 1142B ne justitiae retributio in praesenti eis fiat.
35. Triformis est sanctorum dolor: quia ceciderunt de 777 paradiso; quia tenentur in exsilio; quia differuntur a regno.
36. In monte montium Christo fuerunt haec duo: coagulum passionis, et pinguedo sanctitatis.
37. Vituli quos Domino immolare debemus, tres sunt. Novae conversionis effectus: quasi vitulus novellus cornua producens et ungulas. Sacrae religionis profectus: qui est vitulus tenerrimus de armento. Consummatae virtutis affectus: qui est vitulus saginatus.
38. Quadriformis est pressura nostra. Corruptibilis carnis angustiae: quae sunt dolores mortis. 1142C Temporalium pressurarum molestiae: quae sunt torrentes iniquitatis. Occulti hostis latentes insidiae: quae sunt dolores inferni. Deceptoriae facies mundanae gloriae: quae sunt laquei mortis.
39. Fumus est ab ira Dei: quia in consideratione irae Dei electi compunguntur. Ignis a facie ejus: quia per cognitionem et praesentiam ad amorem accenduntur. Caligo sub nedibus ejus: quia per districtum illius examen reprobus desperationis nebulis obscuratur.
40. Ambulat Dominus super pennas ventorum, cum electi ejus dulcedinem vel tenuiter attingunt. Volat, cum de incircumscripta ejus substantia nihil percipiunt. Unde est: Fuge, dilecte mi (Cantic. VIII, 1142D 14). Ponit Dominus tenebras profunditatis et altitudinis latibulum divinitatis suae, in luce puritatis et sanctimoniae habitaculum mansionis suae.
41. Portas suas mundus habet quibus ingredimur ad eum, quae sunt, corrupta sensualitas, et incesta cupiditas: unde est, Appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. CVI, 18). Portae inferi, caeca desperatio, et dura obstinatio: unde est, Portae inferi non praevalebunt (Matth. XVII, 18). Portae coeli, humilis patientia, quae est porta ferrea ducens ad civitatem (Act. XII, 10): et amoris concordia, quae est porta orientalis (Ezech. XLV, 1).
42. Genera retributionis sunt quatuor: duo in hoc saeculo, et duo in futuro. Retributio prosperitatis et abundantiae impiorum: unde est, Receperunt 1143A mercedem suam (Matth. VI, 5). Damnationis et ignominiae eorum, familiaritatis et gratiae justorum, dulcedinis, amoris et gloriae. Duo autem sunt quae remunerantur: justitia operis, et puritas cordis.
43. Tres sunt lucernae. Regula disciplinae Christus, quae accenditur, ut drachma perdita inveniatur. Forma veritatis in Evangelio, quae ponitur super candelabrum. Scientiae puritas in corde bono, quae illuminatur a Domino.
44. Pedes nostri esse debent sicut cervorum, et sicut vituli.
45. Alii sunt filii alieni, qui mentiuntur: alii filii Belial, qui non cognoscunt Deum: alii filii Israel, qui cognoscunt.
46. Triforme est semen. Veritatis et justitiae, 1143B quod in terra jactum, facit fructum centuplum: iniquitatis et malitiae, quod est geminen viperarum: erroris et malitiae, quod est Chanaan, et non Juda.
47. Sapientia Dei, quasi perdix, fovet filios quos non peperit; quasi gallina congregat pullos sub alis; quasi aquila provocat ad volandum
48. Trifaria est vestris nostra. Poenitentialis anxietas, quae est vestis viduitatis: religiosa maturitas, quae est vestis jucunditatis: sincera integritas, quae est vestis virginum.
49. Vestes Esau, honestas vitae, et maturitas disciplinae: pelliculae haedorum, abjectio noxiae vetustatis, et mortificatio propriae voluntatis. Cibi, hilaris obedientia, et humilis abstinentia. Pater tangit filium apposita probationis manu. Osculatur secretae 1143C inspirationis instinctu. Benedicit religionis profectu.
50. Tria sunt necessaria puritati. Integritas actionis, simplicitas intentionis, tranquillitas devotionis.
51. Puritas tria confert: spiritum libertatis, gaudium securitatis, firmitudinem charitatis.
52. Reprobi aliquando sunt sicut fumus, quia in sua altitudine evanescunt. Aliquando sicut pulvis, quia nullum charitatis humorem proferunt. Aliquando sicut cera, quia ad calorem, id est impulsum tentationis, facile liquefiunt.
53. Portae Sion, id est Ecclesiae, sunt sacramenta, sine 778 quibus Ecclesiam non intramus. Portae justitiae sunt virtutes mediae, quas temporaliter exercemus. 1143D Portae aeternales sunt praecipuae virtutes, quas etiam in futuro habituri sumus.
54. Tria sunt quibus obnoxii sumus Deo. Signaculum naturae, quo ad similitudinem Dei facti sumus. Talentum fidei, quod per bonum opus Deo integrum resignare debemus. Titulus professionis, quo ad serviendum Deo sponsionis vinculis alligamur.
Tribus modis nos interrogat Deus. Promulgatione praecepti, ut nostra nobis obedientia nota fiat. Invectione flagelli, ut patientia nostra proximis innotescat. Revelatione secreti, ut se nobis virtus humilitatis aperiat.
55. Tribulatio tria confert. Exercitium, ne virtus amoris, otii tempore frigescat. Probationem, ut 1144A nostrae constantiae fortitudo ad exemplum hominibus innotescat. Praemium, ut juxta tribulationis modum, immensum gloriae pondus accipiat.
Adversitati tria sunt opponenda. Electorum agones et angustiae, quas patiuntur qui pie vivunt. Redemptoris afflictiones et molestiae, quas ei saevissimi principes intulerunt. Dispositio moderatricis justitiae, cujus altitudinem quasi virgae Joseph summitatem non discutere, sed adorare debemus. Haec sunt tria illa ostia, vectes et termini, quibus Dominus circumdat mare saeculi.
56. Triforme est exercitium electorum. Austeritas jejuniorum, qua excolitur terra carnis, ut fructum ferat. Assiduitas lectionum, qua reficitur animus, ut homo interior pinguescat. Instantia orationum, qua 1144B mens ad coelestium appetitum assurgat.
57. Auctor mirabilium Deus tria quaedam mirabilia operatus est in Maria. Integritatem munditiae mirabiliter suscitavit, ut arca testamenti auro purissimo tegeretur. Puritatem virgineam potentialiter fecundavit, ut rubus ardens non combureretur. Ima supernis ineffabiliter copulavit, ut scala Jacob mediante, terrena coelestibus unirentur.
58. Tria nobis contulit Mariae fecunditas. Avertit jugum captivitatis antiquae: remisit iram indignationis divinae: delevit notam iniquitatis humanae.
59. Electi tria praestolantur in futuro. Quod in eis mortale est, a vita penitus absorberi: perennis gloriae compensatione ditari: Deum sicuti est insatiabiliter contemplari.
1144C 60. Reprobi tria sperare dicuntur. Voluptatem corpoream sibi ad sufficientiam cumulari: momentaneam gloriam ad beatitudinem suffragari: mores suos et opera nullo posse judicio reprobari.
61. Imitator Christi tria debet agere. Simplicis innocentiae sensum tenere, ut cum Christo puer efficiatur. Abjectum et humilem habitum amare, ut infantiae Christi pannis vilibus involvatur. In disciplina simpliciter ambulare, ut cum Christo in praesepio positus inveniatur.
62. Spiritus sunt administratorii, qui curam habent salutis nostrae: sunt operatorii, qui auctores existunt sospitatis humanae: sunt contemplatorii, qui assistunt vultui majestatis divinae.
1144D 63. Beati spiritus visione satiantur, dulcedine ebriantur, charitate sociantur.
64. Homines Deum exspectantes, debent esse suspensi quando veniat, dubii quid eis deferat: hilares et devoti, diligentius adornati; tria sperantes in eo, nuptialem praesentiam, familiarem gratiam, liberalem munificentiam.
65. Tres sunt species nuptiarum. Prima, reconciliationis per fidem, in qua sunt tria fercula: peccatorum ablutio, gratiae consecutio, naturae reformatio. Secunda, adoptionis per spem, in qua etiam sunt eloquii divini consolatio, alimoniae coelestis communio, dulcedinis internae praelibatio. Tertia est glorificationis perfectae per charitatem: cujus 1145A fercula sunt, aeterna incorruptio, vera glorificatio, perennis Dei visio.
66. Tres sunt equorum species. Mundialis superbia, cujus ascensor cadit retro. Spiritualis scientia, cujus collo circumdantur hinnitus. Integralis munditia, quam omnis 779 coelorum exercitus sequitur in vestimentis albis.
67. Verba consolationis Dei sunt ablutio culpae, restitutio gratiae, evasio exsilii, consecutio regni, consortium divinitatis, adeptio aeternitatis.
68. Arma fidelium tria sunt. Sapientiae plenitudo, quae est funda David, de qua sententiarum lapides emittuntur. Patientiae firmitudo, quae est baculus, quo luporum rabies propulsatur. Charitatis amplitudo, quae est pera David, de qua orationes proferuntur.
1145B 69. Tria praelatis necessaria sunt. Viva fidei et doctrinae sinceritas, ut inhabitent in eadem regione. Studiosa bene operandi sedulitas, ut vigilias cum pastoribus celebrent. De salute subditorum diligens curiositas, ut custodiant gregem suum.
70. Bubulcus habere debet duo. Vocis suavitatem, quae laborem mulceat operantium. Aculei punctionem, quae torporem excutiat pigritantium.
71. Tres sunt species poenitentiae. Simulatoria et infructuosa, cujus exemplum est in Esau et in Saul. Crudelis et desperata, sicut in Cain et Juda. Utilis et consummata, sicut in Maria et Zacchaeo: cujus partes sunt quinque; contritio in corde, confessio in ore, maceratio in carne, correctio in opere, perseverentia 1145C in virtute.
72. Tria inveniuntur in Petro: fidei unitas, poenitentiae veritas, amoris soliditas.
73. Tria sunt genera mutationum. Sublimitas in humilitatem; quando Verbum carnem assumpsit. Contemptibilitas in majestatem; quando se homo Deus coram discipulis transformavit. Mutabilitas in aeternitatem; quando resurgens coelum regnaturus ascendit.
74. Ea quae agimus, vel in lumine vultus hominum facimus, ut hominibus placeamus: vel in lumine vultus nostri, ut benefacere quod malum est nos credamus: vel in lumine vultus Dei, ut ipsi soli, quidquid boni in nobis est, humiliter adscribamus.
75. Tria sunt quae patientiam subruunt. Anxietas 1145D nimia doloris, causa justa innocentis, indignitas inferentis.
76. Qui a societate recedit, amittit conventorum solatia: prosequendo socios subit fastidia: aberrans facile sequitur devia, incurrit saepius vitae naufragia.
77. Magistri operum Pharaonis tres sunt. Fetidus ardor aestuantis luxuriae: anxius furor saevientis avaritiae: noxius appetitus inanis gloriae.
78. Tres sunt in nobis principes quos necesse est mori, ut Christus vivat. Prudentia saecularium, quae est Joseph. Eloquentia spiritualium, quae est Moyses. Copia temporalium, quae est Josue.
79. Triforme est impiorum refugium. Deceptricis 1146A documentum fallaciae, quae est Phithon. Saecularis munimentum potentiae, quae est Ramesse. Simulatricis figura justitiae, quae est civitas Solis. Has jubet Pharao aedificari.
80. Tres sunt calices quos Dominus nobis propinat. Poenitentiae et doloris, qui est plenus mixto. Patientiae et laboris, quem bibit Jesus. Benevolentiae et amoris, qui est inebrians et praeclarus.
81. Quinque sunt torrentes. Crudelitatis et malitiae, qui est Cison, apud quem Jabin occiditur. Philosophialis eloquentiae: hic est Cedron, ultra quem Jesus egreditur. Passionis et angustiae: hic est in via, de quo Jesus dicitur bibisse. Coelestis sapientiae, apud quem Elias pascitur. Jucunditatis et laetitiae, quo potantur electi.
1146B 82. Tribus modis renovamur. Carne, per Baptismi mysterium ab originali peccato: opere, per poenitentiae remedium ab actuali delicto: carne et spiritu, per resurrectionis donum.
83. Species terrae quadriformis est. Flos et viriditas temporalium bonorum, quae irrigatur sicut paradisus. Utilis vita et conversatio electorum, de qua oritur panis. Amoenitas coelestium mansionum, quae fluit lacte et melle. Situs gehennalium locorum, quae est terra miseriae et tenebrarum.
84. Quadrifarium est genus deserti. Invia mundani exsilii solitudo: de quo David, In terra deserta, invia et inaquosa (Psal. LXII, 3). Disciplinae christianae difficilis altitudo: in qua peregrinantur filii Israel. Coelestis Jerusalem delectabilis amplitudo: 1146C in qua relinquuntur oves nonaginta novem. 780 Gehennalis miseriae terribilis habitudo: quae est desertum solitudinis.
85. Quatuor sunt species curruum. Elationis et dominii, in quo mergitur Pharao. Humilitatis et studii; in quo sedet Eunuchus. Devotionis et obsequii, in quo sedens Joseph occurrit patri. Amoris et desiderii, in quo rapitur Elias.
86. Triformis est ascensus Domini. Victoriosus, quo ascendit super occasum. Speciosus, quo ascendit super coelos coelorum. Gloriosus, quo ascendit super pennas ventorum.
87. Regnum coelorum alii violenter rapiunt, ut pauperes spiritu: alii mercantur, ut illi qui faciunt amicos de mammona iniquitatis: alii furantur, ut 1146D mulier quae tangit fimbriam: alii compelluntur intrare, ut pauperes saeculi.
88. Quatuor sunt quae veram conferunt humilitatem. Vilitas operis, assiduitas subjectionis, comparatio melioris, judicium conditoris.
89. Tria sunt judicia: alienum, proprium, divinum.
90. Pretiosam mortem aliquando facit vita, ut in confessoribus: aliquando causa, ut in martyribus: aliquando vita et causa, ut in plerisque.
91. Tria sunt praeputia quae praeciduntur. Carnis praeputium in Judaeo: cordis praeputium in Christiano: linguae praeputium in perfecto.
1147A 92. Quatuor sunt tempora: praefigurationis, praenuntiationis, visitationis, redemptionis.
93. Modis quatuor visitat nos Deus. Exhibitione praecepti. Praeceptum enim aliud carnale, aliud spirituale. Asperitate flagelli; cujusmodi sunt quinque causae: ut ab iniquitate corrigat, ne quis de collata virtute superbiat, ut virtus hominibus innotescat, ut alios ejus exemplo compescat, ut corona cumuletur et crescat. Novitate miraculi; quod visibile est: et invisibile, inspiratione subtili.
94. Quater luctatus est Jacob. In utero cum Esau, in adolescentia cum eodem, in Mesopotamia cum Laban, in Bethel cum angelo.
95. Jesus dicitur ter flevisse. In ipso ortu, genus humanum: processu temporis, Lazarum: ad ultimum 1147B in Jerusalem, futurum casum.
96. In fronte aliquando lepram, aliquando Thau, aliquando laminam auream gerimus.
97. Dominus sedet aliquando in valle Josaphat, aliquando in monte, aliquando in solio excelso.
98. Tonitruum aliud igneum, aliud pluviale.
99. Duo sunt calcaria quibus urget propheta, asinam suam: pudor, ne temporaliter polluatur; timor, ne aeternaliter puniatur.
100. Tria sunt quae nos restringunt et cohibent, et quasi cinctoria dici possunt. Corpore mortis memoria, quae est zona pellicea qua cingebantur Elias et Joannes. Probabilitas et decor pudicitiae, qua cingitur Aaron accedens ad Deum. Amor religionis et justitiae, quae est zona aurea, et ea praecingitur 1147C Jesus ad mammillas.
101. Quatuor virgines sunt quas in conjugium sociare debemus. Eloquentia philosophalis, quae est Zelpha ancilla Jacob. Sententia juridicialis, quae per Balaam designatur. Innocentia actualis, quae Lia potest diei. Contemplatio spiritualis, quae Rachel intelligitur.
102. Duo sunt oculi sponsae. Rerum labentium consideratio, quae est velut flamma ignis: et coelestis patriae digna aestimatio, in qua vulneratur cor sponsi.
103. Vestimenta communia ministris Dei tria sunt. Coelestis sapientia, quae est Ephod, et caput operit: perseverans justitia, quae poderis est, et totum corpus 1147D induit: carnalis continentia, quae lumbos cingit.
104. Candelabra in Scripturis reperiuntur tria. Legalis obscuritas, quae sphaerulas habet et lilia: prophetalis subtilitas, quae habet duas olivas in cacumine suo: et evangelica veritas, quae habet in medio sui similem filio hominis.
105. Munitiones quibus anima vallatur, tres sunt. Sedula circumspectio, quae est sepes: sanctornm intercessio, quae est vallum firmissimum: divina protectio, quae est murus protegens ab incursu hostium.
781 106. Spem nostram triplex ratio discutit et roborat. Humilitas collatae sapientiae, quod est ovum in aqua coquere: firmitas constantis patientiae, quod 1148A est ovum igni assare: veritas inspirationis occultae, quod est ovum in sagimine frigere.
107. Tria sunt quibus Deus vindictam exercet in hostes. Lavacri salutaris remedium, quod velut mare Rubrum occidit Aegyptios. Poenitentiae condignae exercitium, quod velut sulphur peccatores interimit. Districtionis extremae judicium, quod velut ignis ad vocem Eliae involvit.
108. Lectus animae in quo pausat, tripartitus est. Gravitas debilitatis corporeae, quam sibi languidus sanatus substernit. Tranquillitas quietae conscientiae, in qua fugiente David statua ponitur. Haec est cui duae culcitrae supponuntur. De praeterito securitatis et fiduciae amplitudo: de futuro remunerationis et praemii certitudo. Cervical quod supponitur 1148B capiti, divinae familiaritatis et gratiae largitudo. Lectus tertius humilitas superioris gloriae, quae est lectus floridus, quem sexaginta fortes ambiunt.
109. Vitreae per quas solis radius infunditur, tres sunt. Charitatis integritas, per quam peccati remissio se infundit: humilitatis puritas, per quam Mariae gratia coelestis illapsa est: intellectus subtilitas, per quam radius sapientiae cor illustrat.
110. Septem lampades thronum electae mentis illuminant: charismata scilicet spiritus, quae plenius propheta prosequitur; quae dum oleum gloriae juncumque timoris et infirmitatis coelesti igne consumunt, lumen veritatis incessabiliter administrant.
111. Quod nobis apponitur ad edendum, trifarium est carnis edulium. Haedus de capris in fructu 1148C poenitentiae, quem Jacob obtulit Isaac ut benediceretur: vitulus de armento in actu justitiae, quem Abraham expendit in cibos Angelorum: vitulus saginatus in cumulo gloriae, quem pater recepto filio legitur victimasse.
112. Triplex est hortus in quo electae animae spatiantur. Molestia corruptibilis vitae, quae est hortus nucum, in quo Susanna lavatur. Amoenitas jucunditatis supernae, quae est hortus deliciarum, in quo ponitur Adam, ut operetur et custodiat. Dulcedo et suavitas visionis divinae, quae est hortus conclusus, in quo Joseph statuit sibi monumentum in petra excisum. Munda quoque conscientia, pro sui diversitate hos in se suscipit hortos.
1148D 113. Esuriei nostrae mensae tres apponuntur. Legis et Evangelii sacramentum, in quo sumuntur sapientiae dapes: catholicae institutionis mysterium, ubi accipitur caro piscis assi, et favus mellis: aeternae satietatis arcanum, quod intra velum est, et panes continet propositionis, et vitae.
114. Thesauri quos thesaurizare debemus, tres sunt. Desiderium pietatis in corde, qui absconditur in agro ut ematur. Doctrina veritatis in ore, quae est thesaurus nivis et grandinis. Assiduitas perseverans in homine, quae habet frumentum et hordeum, et oleum et mel. Hi sunt thesauri Magorum, qui aurum, thus, et myrrham nato Domino obtulerunt.
115. Quatuor differentiae panum in Scripturis 1149A reperiuntur, quibus diversae generis humani deplorantur miseriae: panis coctus in stercore humano, bovino, cinere et clibano, quibus diversi affectus humanae exprimuntur.
116. Altaria quibus vota superponere debemus, tria sunt. Divinarum sanctionum expletio, quod fit de lignis Setim in deserto: beatorum multiplex advocatio, quod fit de lapidibus quos ferrum non tetigit: Redemptoris humilis incarnatio, quod fit de terra.
117. Puellae quae evertunt sensum nostrum, tres sunt. Teneritudo carnis nostrae, quae est Dalila quae Samsoni eruit oculos. Amoenitas mundialis gloriae, quae est Jezabel, et Naboth occidit. Diffidentia futurae vitae, quae est filia Herodiadis, et aufert caput prophetae.
1149B 118. Duae sunt tribus, Levi et Judae, ex quibus sacerdotes sumuntur, Aaron et Christus, et eorum successio. Quod qualiter conveniat, ex nominum interpretatione poterit conjectari.
782 119. Aquilae Dominico corpori assidentes tres sunt. Magnitudo potentiae laicalis, grandis et magnarum alarum. Abusio propositi clericalis, quae ponit in coelo nidum suum. Humilium subtilitas spiritualis, quae provocat ad volandum pullos suos.
120. Quadripartitum est officium sacerdotale. Vivam carnis hostiam immolare, quod Leviticum est: virtutum charismata Deo offerre, quod est incendere aromata, et filiorum Aaron est: cum fervore martyrii coelum intrare, quod est introire cum 1149C sanguine sancta sanctorum: gratiae et precum vota coelo transfundere, quod est panem et vinum Deo offerre.
121. Fontes quibus animae lavantur, tres sunt. Anxietas contritionis, quae irrigat superficiem terrae: humilitas confessionis, quae posita est extra urbem: devotio compunctionis, super quam Jesus moratur et sedet.
122. Panes quibus alimur in hac vita, tres sunt. Purgatorius cum amaritudine, quem mulier Sareptana ministrat in fame; consolatorius cum dulcedine, quem angelus apponit quiescenti in umbra; solidus cum fortitudine, qui perducit ad montem Dei Oreb. Hi in tribus portionibus corporis Dominici 1149D continentur.
123. Lucernae quae noctem vitae hujus illustrant, tres sunt. Intelligentiae vigor in animo, quae accenditur ut drachma reperiatur. Sapientiae splendor in verbo, qui in alto ponitur, ut lumen ejus videatur; justitiae forma in proximo, quae venienti ad nuptias antefertur, ut candelabris portari possit.
124. Tres rivi salutis fluxerunt a corpore Jesu. Verbum doloris, in quo confessio: sanguis aspersionis, in quo afflictio: aqua emundationis, in qua compunctio.
125. Piscinae tres in Scriptura reperiuntur. Vetustas erroris, quae est post duos muros: sensualitas carnis, in qua decumbebant languidi: perspicacitas 1150A rationis, quae est in via agri fullonis. In his ada quantur oves, et holocausta lavantur.
126. Fomenta ignis tria in nobis. Stipula cogitationis immundae: fenum locutionis pravae: lignum operationis illicitae. Haec ad ignem nos nutriunt, nisi superioribus fontibus exstinguantur.
127. Contemplativorum fenestrae tres sunt. Originaria, quae est versus orientem: gubernatricia, quae vergit ad austrum: consummativa, quae respicit ad occidentem.
128. Quatuor fontes irrigant hortum Dei. Reatus proprii deploratio, quae circuit terram Aethiopiae: excessionis fraternae compassio, quae vadit contra Assyrios: indultae gratiae consideratio, quae medium intersecat Babylonis: desideriosa charitatis affectio, 1150B quae circuit omnem terram Evilath. Hi fontes habent irriguum superius, et irriguum inferius, habentes aquas maris, fluminis, fontis et nivis.
129. In scutella Dei tria fercula continentur. Claritatis perspicuitas, quae fulgebit ut sol: integritas puritatis, quae erit ut angeli: firmitas aeternitatis, quae erit ut Deus.
130. Ostia per quae transitur ad vitam, tria sunt. Fidei veritas, retro quam Sara ridet: spei firmitas, quae est in latere arcae: charitatis soliditas, quam observat Cherubim cum flammeo gladio.
131. Triforme vinum est in scypho Dei. Rubicundum, in longanimitate sanctorum, quod laetificat Isaac in aegritudine: album, in remuneratione justorum, quo ebrietatur Noe: nigrum et acidum, in 1150C damnatione pravorum, quod Jesus gustat, sed non vult bibere.
132. Vestis qua sacerdos uti debet, triplex est. Exterioris operis grossitudo, quo induitur Aaron coram populo: spiritualis sanctimoniae habitudo, quam apud se Rebecca abscondit, et ea utitur Aaron in tabernaculo: contemplativae dulcedinis pulchritudo, quae inconsutilis est, et ea utitur Jesus.
133. Tunicae quibus vestimur, tres sunt. Castigativa corporis edomatio, quae pellicea est, et induit Adam: constantis perseverantiae longitudo, qua dilectus amicitur Joseph: remuneratricis gratiae largitudo, qua vestitur Jesus.
134. Seraphim sex alae sunt. Duae pedales; pudor de praeteritis, et metus de futuris. Laterales quibus 1150D volatur; timor deprimens, et spes sustollens. Capitaneae; humilitas provehens, et charitas perficiens.
783 135. Solia duo Deus habet: angelicam substantiam, quae est excelsum solium; et humanam naturam, quae est solium elevatum.
136. Quatuor animalibus quatuor pennae sunt: timor et poenitentia, quae corpus velant; amor et spes, quae sibi junguntur, et volant.
137. Animalibus novae legis sex alae insunt: naturalis suggestio, legalis institutio, prophetalis assertio, evangelica sanctio, apostolica jussio, ecclesiastica consuetudo.
138. Cubile Jesu triplex est. Unitas testamentorum, 1151A quae est quasi uterus virginalis: Ecclesia electorum, quae est quasi praesepium: conscientia purgatorum, quae est quasi sepulcrum in petra.
139. Tria sunt quae nobis in sanctis apponuntur ad edendum. Exterior corporis habitudo, quam tria sata constituunt: in vultu gravitas, in habitu vilitas, in incessu maturitas. Hic est panis quo quinque millia satiantur, et est hordeaceus. Sequitur interior spiritus aptitudo, quam tria quoque sata constituunt: in prosperis humilitas, in adversis soliditas, in cunctis mediocritas. Hic est panis siligineus, quo quatuor millia saturantur. Sequitur superior et Deo similis pulchritudo: hujus sata constituit in Deo et homine charitatis triformitas, quae amicum et inimicum complectitur, et diligit propter 1151B Deum. Hic est panis frumentitius, qui Spiritus sancti vapore decoquitur, et panis angelorum vocatur.
140. Duae sunt domus Dei. Exterior, rerum ministra curiositas, quae tabernaculum est super quod apparet gloria Domini, et recedit: interior, Deo vacans et serviens devota simplicitas, quae templum est, et de loco non movetur.
141. Duae sunt arcae in veteri lege. Textus historiae litteralis, quae habet in se homines et jumenta: et sensus continentiae spiritualis, quae habet manna et virgam Aaron.
142. In Scriptura inveniuntur tres currus. Elatio potentiae temporalis, cujus auriga est tumor praesumptionis 1151C et audaciae, habens equum, robus propriae confidentiae. Rotae ejus praeceps mobilitas vanitatis, et felix successio prosperitatis. Hic est currus Pharaonis, in quo moritur Rechab (Exod. XIV). Sequitur altitudo conversationis et vitae. Auriga ejus sermo commonitionis divinae, habens equum, votum perseverantiae. Rotae ejus horrenda terribilitas tormentorum, et mira delectabilitas praemiorum. Hic est currus in quo legit cum Philippo Eunuchus (Act VIII). Sequitur celsitudo contemplationis et gratiae. Auriga ejus amor coelestis patriae, habens equum, desiderium beatitudinis et vitae. Rotae improbatio gloriae mundialis, et divinae reverentia majestatis. Hic est currus igneus, in quo Elias rapitur in coelum (IV Reg. II).
1151D 143. Tria sunt operimenta altaris. De peccatis poenitentialis afflictio, quae est cilicium de venia laudis et laetitiae magnitudo, quae est velut aes sonans: de gratia praecordialis jubilatio, quae rutilat velut aurum.
144. Claves quae nobis occulta reserant, tres sunt. Anxii temporis austeritas, quae aperuit puteum abyssi: praesumptivae spei subtilitas, quae reserat regnum coelorum: verae dilectionis conspicuitas, quae est clavis David.
145. Fluvii quibus peccatores se lavant, duo sunt. Fluxus corruptionis et lasciviae, pestis adulationis et fallaciae, qui sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci. Quibus justi se balneant, duo sunt. Invectio corruptionis et contumeliae, suavitas consolationis 1152A et gratiae, qui sunt Jor et Dan fluvii Judaeae.
146. Cantica fidelium quatuor sunt. Victoriae, quod submerso canitur Pharaone (Exod. XV): adhortationis, quod terram promissionis concinunt intraturi (Num. III): laetitiae, quod de susceptione filii cantat Anna (II Reg. I): fortitudinis, quod David cantat de manu Saulis ereptus (Psal. LXIX).
147. Quatuor species herbarum sunt in horto Dei. Puritas corporalis munditiae, quae est quasi lilium: gratia spiritualis innocentiae, quae est quasi hyssopus: veritas liberalis eloquentiae, quae est quasi viola: justitia operationis continuae, quae est quasi rosa.
148. Martyrium sine sanguine triplex est. Parcitas in ubertate, quam habuit David et Job: largitas 1152B in paupertate, quam exercuit Tobias et vidua: castitas in 784 juventute, qua usus est Joseph in Aegypto.
149. Duo sunt pedes quibus uti debemus: natura, et consuetudo.
150. Equi quibus ad coelum evehimur, tres sunt. Dolor ex poenitudine, cujus ungulas coluber mordet. Hujus sella est de veniae perceptione praesumptio; frenum et camus, solatia Scripturarum et exempla veterum; calcalia quibus urgetur, de reatus enormitate confusio, de poenae consideratione formido: fovea, desperatio. Sequitur fervor ex religione, cui supersedet Mardochaeus in veste regia. Hujus sella, temperans discretionis gravitas; frenum et camus, suspecta conditio carnis suae, et utilis 1152C emersio perseverantiae; calcaria, exercendae honestatis cupiditas, et fraternae commoditatis aviditas: fovea, intemperantia. Sequitur desiderium ex amore, cui datur fortitudo, et circumdatur hinnitus. Calcaria, fluxa labilitas praesentium, stabilis aeternitas futurorum: ductor, affectuositas videndi Deum, fovea, indiscretio.
151. Speluncae in Libris sacris inveniuntur tres. Perversa impietas voluntatis, quae est latronum, in qua Saul purgat ventrem. Solida firmitas aequanimitatis, quae fit in altari, et est unius cubiti. Exercitium geminae pietatis. Haec est spelunca duplex, in qua Patriarchae sepeliuntur.
152. Quatuor sunt arma quibus principaliter 1152D communimur. Prudens et humilis intelligentia, quae est quasi galea, et caput operit: mediocris et parca temperantia, quae est lorica, et pectus tegit: perseverans et patiens constantia, quae est quasi scutum, et dexteram munit: retributrix aequitatis justitia, quae est gladius utrobique incidens ad divisionem animae et spiritus.
153. Tria sunt sacrificia. Pia contritio, habens butyrum humilitatis, et absinthium indignationis: digna operatio, habens oleum discretionis, et acetum confusionis: gratiarum actio, habens balsamum devotionis, et venenum ingratitudinis.
154. Quatuor sunt in quibus anima captivatur. Mundialis nequitia, inutilis tristitia, inanis gloria, latens superbia.
1153A 155. Coeli ad quos rapimur, tres sunt. Dignitas ecclesiasticae puritatis, ad quam rapitur Elias in corpore: veritas angelicae subtilitatis, ad quam rapitur Ezechiel in spiritu: summae incircumscriptio Deitatis, ad quam rapiuntur animae electorum.
156. Sex sunt refugii civitates. Interdictae praevaricationis cautio, sequendae praeceptionis obeditio, propitiandae divinitatis ambitio: hae sunt in terra Chanaan. Mundanae fabricae consideratio, urbis tyrannicae jugis inspectio, et supereminens verbi Dei cognitio: hae sunt trans Jordanem, et sunt de sorte Levitica.
157. Paradisorum tria genera sunt. Voluptuosa dulcedo visibilium, quae irrigatur sicut hortus deliciarum: sincera puritas spiritualium, quae in se 1153B conservat hominem: deliciosa veritas supercoelestium, ubi Paulus audit arcana verba.
158. Montium genera quatuor sunt. Montes Gelboe, ubi abjicitur clypeus Saul (II Reg. I): montes Samariae, qui nimis eriguntur (Amos, III): montes Armeniae, super quos arca requievit (Gen. VIII): montes Israel, qui expandunt ramos suos (Ezech. XXXVI).
159. Quae nos revocant a proposito nostro, duo sunt. Rubor incoepti operis, et desperatio exsequendae virtutis. Hi Rechab et Benaa, qui occidunt Isboseth in strato suo (II Reg. IV).
160. Pallia quibus nostra nuditas operitur, quatuor sunt. Vetustas erroris et nequitiae, quae est quasi perizoma verendorum. Novitas conversationis 1153C et vitae, quae Rebecca descendens de camelo operuit vultum suum (Gen. III). Integritas coelestis sanctimoniae, quam Elias reliquit Elisaeo, et dividit Jordanem (Gen. XXIV). Claritas immortalitatis aeternae, quod est pallium sapphirinum, quo in die festo utitur Mardochaeus (IV Reg. II).
161. Bonus est Deus, temporale beneficium largiter impendendo. Patiens est, ultionem peccatorum misericorditer differendo. Longanimis est, reos ad poenitentiam invitando.
162. Hostes quibus tradimur, tres sunt. Immundorum desideriorum impuritas, quae sunt quasi mures rodentes posteriora. Corporalium passionum obscenitas, quae sunt quasi locustae more scorpii 1153D percutientes. Rationis et sensus 785 obstinata perversitas, quae sunt serpentes igniti.
163. Latrones qui nobis optima quaeque furantur, quatuor sunt. Hebetati intellectus socordia, tollens nobis scientiam veritatis. Hic latro apud Psalmistam dicitur negotium in tenebris. Indomitae carnis lascivia, rapiens meritum integritatis, et daemonium dicitur meridianum. Favorabilis aurae jactantia, tollens plenitudinem sanctitatis, et dicitur sagitta volans in die. Vitae hujus amor et appetentia, rapiens praemium aeternitatis, et dicitur timor nocturnus (Psal. XC, 5, 6). Hi sunt latrones Syriae.
164. Oscula tria sunt. Reconciliatorium, quo duo pedes Domini, misericordia et justitia continguntur. Remuneratorium, quo duae manus, opus creatricis 1154A justitiae, et modum gubernationis continuae amplectuntur. Contemplatorium, quod sumitur ad os, et Verbum Dei atque hominem in unitate miranda connectit. Possunt quoque dici naturale, quando spontanea voluntate ducimur ad bonum: doctrinale, quando admonitione alterius invitamur ad Deum: gratiosum, quando jucunda inspiratione trahimur ad bene agendum.
165. Vocationes tres sunt: Divina, sicut in Paulo; humana, in quinque millibus conversis ad vocem Apostolorum; necessaria, in primo eremita Paulo.
166. Contemplatio dicitur cibus in hac vita, ubi in sudore vescimur pane nostro: potus, in futura, ubi libere et sine dolore sumitur: ebrietas, in ultimo, cum anima recepto corpore congaudebit: unde 1154B dicitur: Comedite, amici (Cantic. V, 1), etc.
167. Contemplativi alii ascendunt et corruunt (Exod. XIX), sicut bestia, quae tangit montem: alii rapiuntur et descendunt, sicut Petrus post excessum descendit de coenaculo (Act. X).
168. Duo sunt ubera. Compassio, de qua fluit lac consolationis, quo nutriuntur infirmi: congratulatio, unde fluit lac adhortationis, unde sustentantur validi.
169. Unguenta tria sunt. Compunctio de memoria peccatorum, quae infundit pedes Jesu: devotio ex recordatione beneficiorum, qua perungitur caput Jesu: pietas ex consideratione miserorum, quae ad ungendum corpus Jesu a mulieribus praeparatur.
170. Virgae tres sunt. Virga Moysi, quae dividit 1154C mare Rubrum (Exod. IV): virga Aaron, quae confert sacerdotium (Num. XVII): virga David pastoralis propulsans adversarium (I Reg. XVII).
171. Triplex fuit forma Jesu. Communis et despecta: sole clarior et tota splendida: spiritualis et divina, sed humanis visibus temperata.
172. Cibi Israel tres sunt. Azyma scientiae saecularis in exitu de Aegypto: manna intelligentiae in deserto: palma victoriae triumphalis in promissionis regno.
173. Divinorum conscii secretorum tres sunt. Agnitae fidei firmissimus exsecutor: ingruentium vitiorum strenuus supplantator: perceptae gratiae humilis confessor. Hi sunt Petrus, Jacobus, et Joannes.
1154D 174. Tres ex omni populo liberantur; Noe, Daniel, et Job.
175. Tres in sacerdotium assumuntur; Moyses, Aaron, et Samuel.
176. Latrones innocentiae vestem diripiunt, tentationum sagittis confodiunt, coelesti consolatione destituunt.
177. A Domina nostra rei habent veniam, justi gratiam, Angeli laetitiam.
178. Bona providere coram hominibus debemus habitu, ne sit notabilis: actione, ne sit reprehensibilis: sermone, ne sit contemptibilis. Coram Deo, cogitatione sancta, affectione pura, intentione recta.
179. Duo sunt in Christo: generatio divina, et generatio 1155A humana: et in Spiritu sancto processio et gratia.
180. Spiritus sanctus operatur aliud in nobis propter nos, ut compunctionem, dimittendo peccata: devotionem, sanando opera: amorem, revelando coelestia. Propter proximos aliud, ut doctrinam sermonum, gratiam curationum, etc.
181. Duplex est periculum, ne vel ea quae propter nos, dividamus proximis: vel ea quae propter proximos, reservemus nobis. Ilaec est discretio spirituum.
182. Janitor memoriae, recordatio professionis: voluntatis 786 janitor, memoria patriae coelestis: portitor intentionis, consideratio gehennalis.
183. Modi diligendi sunt quatuor. Carnem amare 1155B carnaliter, spiritum carnaliter, carnem spiritualiter, spiritum spiritualiter.
1156A 184. Tres sunt panes, quos de via veniens quaerit amicus (Luc. XI): continentia, humilitas charitas.
185. Pax triformis. Ficta, ut in Juda: inordinata, ut in Adam et in Eva: vera, quam Christus reliquit discipulis suis.
186. Sequentium pacem tria sunt genera. Pacati, qui in pace possident terram suam: patientes, qui in patientia sua possident animas suas: pacifici, qui pacem faciunt inter discordes.
187. Contemplatores alii ascendunt et cadunt; ut illi qui evanuerunt in cogitationibus suis: alii rapiuntur et descendunt; ubi, Sive mente excedimus, Deo (II Cor. V, 13), etc.
188. Quadrus lapis est superius amando coelestia, inferius contemnendo terrena, a dextris vilipendendo 1156B prospera, a sinistris aequanimiter sustinendo contraria.