«Soliloquium» — Auctor incertus
1157 SOLILOQUIUM. NOTA.
Non est sancti Bernardi. Editum tamen est sub ejus nomine a Gretsero Ingolstadii, anno 1617, ex Bibliotheca Carthusianorum Erfordensium.
1157B 1. Cor meum, rogo te, ne sis cor fatuum, quod est cor confractum, quod omnem sapientiam non tenebit. Sed recordare viarum tuarum, et vide quantum inter se distent viae, per quas hactenus ambulasti, et per quas ambulare oporteat ad Deum. Et vide, quantum distat ortus ab occidente (Psal. CII, 12), sic istas vias a se distare; cum via per quam ambulasti, sit plena levitate, otio, dissolutione corporis, et vanis quibusdam delectationibus: cum te non lateat, quod qui mollis est et dissolutus, frater sit opera sua dissipantis (Prov. XVIII, 9); et quod vere opera tua in eo non vigeant, sed potius dissipentur. Fateor quidem, cogitas nonnunquam mores velle corrigere; carnalibus desideriis plus et plus velle resistere; Dei laudibus vigilantius velle 1157C insistere; carnem per omnia velle spiritui subjicere, otia fugere; vana et inutilia declinare: orationi ac meditationi ardentius invigilare. Proponis quidem haec; sed nunquam vel rarissime video te effectui mancipare; imo etiam si quando incipis, sic misere desinis, ut ab inimicis tuis merito tibi dicatur: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30). Nonnunquam cum orationi vel meditationi deberes insistere, torpore gravaris, somno deprimeris, cogitatione superflua seduceris. Et nonnunquam, ut tempus orationis expendatur in desideriis, dormis. Et si qua tibi confortatio gratiae tribuenda esset, hanc tibi surripit carnis pigritia, ita ut ipsa confortetur, spiritu debili permanente. O 1157D vere impia nimis et dura crudelitas, ancillam dominae substantiam voluptuose consumere, domina famelica permanente. Restat ergo, imminente pugna, ut a fortiori infirmior superetur. Quid sit aliud, cum corpus tempore sibi impenso ad sua commoda, cibo, potu, et somno non vult esse contentum; quin etiam tempore orationis abutendo, velit privari spiritum.
2. O vere beatum tempus, omni dignum reverentia et disciplina; quo omne tempus colligitur, et pro inutiliter transacto, gemitus et lacrymae; pro utiliter expenso Deo laus, honor et gloria referuntur! Quis digne dicat quanta sit temporis hujus utilitas? In pulsante pure oratione, velut animae nuntio, non jam 1158B paradisus, sed janua regni Filii Dei potenter aperitur, quod quaerit ostenditur; petenti tribuitur. Hoc etiam tempore si caeca fuerit anima, illuminabitur: si infirma, sanatur: si pauper, ditatur: si nuda, vestitur: si debilis, confortatur: si nutans, constans efficitur: si cujuscumque rei dubia, certificabitur si ab amore Dei frigida, sancti amoris vaporibus inflammatur: si insipiens et stulta fuerit, super omnes 788 docentes se, sapiens et docta erit. Hoc etiam tempore gustatur et videtur quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Est etiam tempus otii spiritualis, quod est fomentum et exercitatio omnium sanctorum laborum: quia cum illud, pro quo laboratur, licet modicum, hoc tamen in tempore suaviter degustatur, laboris incendium tam dulciter 1158C quam fortiter inflammatur. Quid plura? Haec etiam omnium tribulationum finis erit, et omnis virtutis fortitudo. Hoc tempore perfectae orationis merito omnes inimici viriliter subjugantur, ut virtus eorum ad nihilum redigatur. Virtutes vero per gratiam sancti Spiritus augentur, et firmissime roborantur. Hoc etiam tempore, quae putanda et resecanda sunt in mente, ostenduntur, et in moribus, ut per confessionem postea amputentur. Imo tunc etiam aqua lacrymarum maculosa mundantur, et superflua sacrae contritionis vomere omnimodo evelluntur. Nonnunquam etiam cum cultorem vineae viderit Jesus ad hujusmodi opera circumspectum, descendit et ipse in vineam suam, et incipit laborantem 1158D adjuvare, nociva evellere, superflua destruere et dissipare. Deinde etiam incipit humilia exaltare, utilia plantare, arida rigare, necessaria aedificare; et, ut dixi, tenebrosa illuminare, et abscondita in palam producere. Et, ut breviter dicam, omnia sic reformare incipiet, ut in illa vinea nil tortuosum valeat inveniri. O vere beata vinea, in quam tu vel semel descendisti cum tanta plenitudine gratiarum, o bone Jesu! Quia nunquam ejus cultorem interna gaudia inexpertum dicam, qui vel semel tanto hospite, imo collaboratore, feliciter meruit gloriari. Nequaquam deinceps erit indoctus, qui talem ac tantum habere meruit instructorem. Quid enim ille nescivit, cujus sapientiae non est numerus? O 1159A quanta ex isto discere poterat, qui socius sui laboris erat!
3. Sed numquid recedente Jesu, vinea vindemiabitur ab inimico? Dico quod non; si tamen Jesus per se recesserit, et non a cultore vineae fugatus fuerit. Quia credo potius expertum Jesu tam suavem praesentiam, illum tanto in ipso amoris igne exarsisse, quod ipsum non dimisit, quin ei benedixerit, et custodes angelos vineae adjunxerit, et se promiserit subito reversurum. Dico etiam hunc ad omnia esse promptum et sollicitum, per quae Jesu praesentia possit quantocius promereri. Sic nempe est vigil ad custodiam; fit in oratione devotus, fit fortis patientia, fit humiliter omnium pedibus provolutus, fit sollicitus se omnibus subjicere, ut vix 1159B vel minimum opus praetereat eum, cujus non fuerit coadjutor; fit fervidus charitate, fit obsequiosus hominibus et indefessus ob amorem Jesu, ut sponsa Jesu merito possit et debeat appellari. O quoties hunc credis Jesum sanctissimis desideriis revocare, pura et continua oratione vociferari post Jesum, et dicere: Revertere, dilecte mi? (Cantic. II, 17.) Nonnunquam invenies hujusmodi sanctissima desideria foribus regni assistere pulsantia et dicentia: Volumus videre Jesum (Luc. VIII, 20). Nec mirum, expediuntur sine mora. His enim ostiarius aperit; quia scit Jesum sic velle, et quia noscit ex frequentia. Intrant, procedunt, paupertate et humilitate, velut indumentis pretiosissimis adornata; ad thronum Fili Deii veniunt, stant, reverentur et dicunt: O 1159C Domine Jesu, dixisti, Quia modicum et non videbitis me: et iterum modicum et videbitis me. Sed hoc est vere longum et grave modicum animae desideranti te. Dixisti etiam, quia vado et venio ad vos. Quando venies ad nos? O bone Jesu, lectum ornavimus, flores floribus accumulavimus: et quae a nobis praeparari poterant, sunt parata, et sponsa moram absentiae tuae diutius ferre non potest; quia languet amore et desiderio te videndi. O vere beati nuntii, qui coram oculis inspectantis secreta cordium tam bonum de vestra domina nuntium perhibetis. Et quibus ob ejus reverentiam tantae gloriae patet accessus, et gratanter a Jesu recipiuntur, et de torrente voluptatis tantae potantur. Et postea dicit eis 1159D Jesus Iterum veniam ad vos (Joan. XVI, 5, 10, 16-19); dans clenodia (arrhas) quae et sibi reservent, et sponsae deferant. Praecurrunt gaudentes sponsae nuntii, et gestu mirabili: ut si eos currentes videres, omnino ebrios reputares; sicut vere sunt, sed non a 789 vino, sed ab ubertate domus illius inebriati, curiam coelestem totam suis clamoribus commovent; a cherubim et seraphim usque ad novissimos ordines angelorum. Dicens Jesus ad sponsam . . . . . Accingimini, et estote parati, ut pariter veniatis ad sponsam. Veniunt stupore repleti; et adhuc de his quae viderant, admiratione suspensi, enarre incipiunt quam gratanter sint recepti, et dicunt, Quia vidimus mirabilia hodie (Luc. V, 26): 1160A et omnino ineffabilia, quae nobis considerantibus haesit ratio, hebuit intellectus.
4. Et vere sicut audivimus sic vidimus (Luc. VIII, 18): et plura horum. Audivimus quidem gloriosa dicta de civitate Dei (Psal. LXXVI, 3), et ejus inhabitatoribus; sed valde gloriosiora et laudabiliora vidimus civitatis ad quam ieramus. Muri et plateae ex auro purissimo, et turres ejus gemmis aedificatae, et omnes lapides ejus desiderabiles, propugnacula ejus ex lapide jaspide; fundata est in sapphiris, et portae ejus nitent margaritis, et omnis circuitus muri ejus ex smaragdo et lapide pretioso. Omnes inhabitatores laetissimi et jucundi: quia laetitia sempiterna super capita eorum; gaudium et exsultationem obtinebunt. Non erit ibi mors, neque luctus, 1160B neque clamor, neque languor; sed nec senium, nec fraus, nec terror hostium; sed una vox laetantium, et unus ardor cordium: o quam securus! Quia sedent omnes in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et requie opulenta (Isai. XXXII, 18). O opulenta, opulentia multa nimis, aeternitas! Quidquid delectat, ad nutum adest; quidquid contristat, procul abest. Ibi sonant jugiter organa sanctorum; ibi dulcis symphonia resonat musicorum; ibi angeli et archangeli hymnum Deo decantant ante thronum Dei. Ipse enim Deus populo suo est, ibi sertum exsultationis et corona laetitiae. Ipse eorum merces; ipse pastor et pascua. Ibi pascuntur, nec fastidiunt. Eructatur eis omnis jucunditas. Ipse omnis suavitas, omnis libertas; et, ut breviter dicam, est eis 1160C omnia in omnibus. O quam dulcia coram eo resonant cantica canticorum! Auditur hinc et inde: Magnus Dominus et laudabilis nimis (Psal. XLVII, 1). Et, ut dicam brevius, non est ibi locus, ubi non cantetur canticum laetitiae, et per omnes vicos ejus ab universis dicitur laus, honor et gloria, et benedictio et omnis gratiarum actio Deo nostro in saecula saeculorum. Amen (Apoc. VII, 12). Hoc vidimus et loquimur, non ut quae velut in parabolis, sed quae in veritate sunt. Quae nec oculi videre, nec aures audire, nec unquam in corda hominum ascendere potuerunt (I Cor. II, 9; Isai. LXIV, 4).
5. Nuntiis sic cum sponsa de sponsi gloria dulciter confabulantibus et ejus adventum nuntiantibus; 1160D advenit quidam ignis divinus, qui faciem sponsi consuevit praecedere; qui tenebrosa illuminat, frigida inflammat, et tepidis pristinum calorem restituit, et viam ad corpus parat, peccati vel modicam rubiginem, si qua est, omnimodo exurendo. Gloriosus igitur sponsus, de sublimi regni solio descendens, humiliter ad sponsam accelerat. Omni laude plus laudabilis, Regina coelorum, mater sponsi in vestitu deaurato virginum, varietate velut gemmis lucidissimis adornata, comes itineris Filii sui esse dignatur. His Michael archangelus cum multitudine coelestis exercitus laudans et exsultans occurrit. O quam dulcis laudantium sponsum, congratulantium sponsae, perstrepit melodia! Sponsam non latet, Pergit et ipsa in occursum sponsi cum suis decantans 1161A alacriter: Veniat dilectus meus in hortum meum (Cantic. V, 1). Intrat sponsus sponsae cubiculum, et cum quanta gloria intrat et gratia, quis poterit explicare? O quam floridum invenit operum bonorum et sanctarum meditationum floribus conspersum! coenat jam haec sancta anima cum dilecto. O felix convivium, ubi Dominus mensae est convivium et conviva; cui non desunt splendida ministeria Angelorum! Relinquam expertis de hoc loqui convivio. Claves suorum thesaurorum sponsum quis dubitet attulisse? Ut quem sponsa plus appetit, aperiat sine mora, ut ipsa confidenter introiens sine metu quem velit accipiat; et prout velit sine defectu fruatur, et sine fastidio, et quae plura attulerit, nec loqui valeo, nec forte scio.
1161B 6. Audisti quidem, cor meum, inexperta et omnino incognita: sed scias sponsam jam frui Dilecti cupitis amplexibus. Audistis, inquam, cor meum haec omnia: sed vere 790 pudeat te, et super eo poeniteas, quod hoc pretiosum tempus sic omnino inutiliter praeteristi. Hoc quoties in die pugnae et imbecillum hostes repererunt? Duritia frigoris tui te fugere non sinebat. Et hoc quare? Quia tempus quo armari contra hostes, illuminari in tenebris, vestiri in frigore debueras, neglexisti. Quid plura? Succubuisti, incurvatus es, et portae tuae destructae, et vectes tui confracti; et ascenderunt hostes in te, et miserunt manus ad omnia desiderabilia tua. Heu, quoties in mediis tenebris lumen tuum jam non obscuratum, sed certe omnino exstinctum erat in tabernaculo 1161C tuo! Quia torpore gravatus lignis ligna, id est opera bona operibus adjicere desisti. Et est impletum in te quod dicitur: Auferatur a nuptiis lux sua (Job XXXVIII, 15), ad suave et beatum incendium; quod semel accensum semper desiderat. Et quam beatus est, qui post hunc ignem amoris Jesu vel semel accensum in se senserit! continuis ipsum ne exstinguatur bonis operibus fovere non desinit, quia vere eis deficientibus ignis subtraheretur. O cor miserabile et despectum! si viam ambulasses mandatorum Dei ab eo tempore, quo primum coepisti, et non prosperitate seductum, nec confractum adversitate saepe fuisses, nec fabulationes iniquorum in via te tenentium audisses; poteras plura 1161D horum quae audistis expertum fuisse, et esse semita Regis angelorum: jam non esses spelunca latronum. Posses etiam jam esse vas dignum coelestium thesaurorum semper in te recondita fort. reconditorum>, stipatum ac munitum multis millibus angelorum.
7. Sed duplex fuisti animo, et inconstans in omnibus viis tuis (Jac. I, 8): idcirco video te adhuc positum in medio infernalium ministrorum. O vere stultum cor meum, quod sic abundanter possis coelestibus et aeternis perfrui, quod tam bestialiter terrenis et caducis niteris involvi, quae mentem tuam occupaverunt tempore orationis. Si te pulchritudo creaturae transitoriae occupat et saeculi hujus divitiae fallaces; quare non potius aeterni Creatoris pulchritudo et gloria regni coelestis sine fine mansura? Signum 1162A pro certo est, quod Creatorem tuum non diligis, qui amorem creaturae ejus amori praeponis. Si dicis quia utrumque diligis, mentiris; quia amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Si quando ad orandum venis, et affers forte unguentum contritionis, ut unguas pedes Jesu, muscae morientes venientes continuo perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1). Si quid boni facere et mala dimittere cogitasti, in momento his contraria facere non vereris.
8. Restat igitur, ut si qua bona Jesus tibi facere proposuerat, horum effectu similiter frauderis et tu. Imo saepe cum gratiam dedit, non aliud fecit quam qui merces congregavit, et misit eas in sacculum pertusum (Aggaei I, 6). Quia sicut ille tempore necessitatis 1162B nil reperit, sic Jesus cum laudaretur pro beneficiis impensis a suis amatoribus, nihil a te laudis omnino recepit; sed omnia ejus beneficia perierunt apud te, laude et gratiarum actione frustrata. Heu, quoties tempore laudis potuit tibi dicere Jesus: Domus mea domus orationis vocabitur, tu autem fecisti illam speluncam latronum (Matth. XXI, 13, et Luc. XIX, 46); et rursus: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Joan. II, 16); et iterum: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe distat a me (Matth. XV, 8; Isa. XXIX, 13, et Marc. VII, 6). Quoties ergo maledictio super te venit illa qua dicitur: Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter! (Jer. 1162C XLVIII, 10.) Haec omnia veniunt super te, qui vocem ejus non audisti, qui dixit: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid requiratur a te; facere judicium, et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8). In te omnino video impletum illud propheticum: Pravum est cor hominis et inscrutabile (Jerem. XVIII, 9). Nonnunquam cum Dominus Jesus foribus tuis pulsans adfuit et clamans, quia tempus putationis advenit (Cant. II, 12), ut surgeres et ires ad vineam cum caeteris sponsis, vel forte ut surgeres et orares, ne intrares in tentationem (Matth. XXVI, 41): tu certe, ut sopitus gubernator, in medio mari dormisti: et quemadmodum ille cujus tempora clavo sunt perforata (Judic. IV), vel omnino exieras sine dubio velut Dina (Gen. XXXIV), vel, ut plus 1162D dicam, ad saecularia negotia disponenda. O quoties tempore laudis et orationis castra vallabas, principum munitiones aliis construxisti, et solus expugnabas castra stans in oratione, quae principes expugnare non poterant cum omni exercitu militari! Dic, quaeso, mihi dum 791 aliis castra construxeras, cui castrum tuum custodiendum reliqueras, jam circumdatum principibus tenebrarum? Nequaquam suum reliquerat qui dicebat: Super custodiam meam ego stabo, et figam gradum meum super munitionem meam, et audiam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me (Habac. II, 1). Vel putabas vineas alienas non studio charitatis, sed vanae suspicionis, festucam de oculis aliorum volens ejicere in oculo tuo trabe relicta (Luc. VI, 41; Matth. 1163A VII, 3). Rediisti quandoque, sed sero; imo redire omnino ad tuam vineam, proh dolor! aliquando nescivisti: tandem eam laborare intrasti. Sed quid acciderat? Hostes ascenderunt, maceriam dissipaverunt, vineam vindemiaverunt, ita ut vix paucos racemos in ea reliquissent: vepres et spinae ascenderant super eam (Isa. V, 5, 6) ut si qua reliqua fuissent ab hostibus, ab his suffocata viderentur omnia.
9. Haec omnia pessima cavere poteras, si cum sponso ivisses ad vineas. Denique non dixit, Ite; sed, Eamus. Iverunt aliae, et quanta eis in eundo erat utilitas audisti. Illae ergo jucunde et laete, et certe multum fructifere tempus gratiae visitationis exspectabant; quia fructus, quibus sponsum pascant, habent sponsae gratissimos. In te autem quid aliud, 1163B nisi labruscas invenit? Certe nisi te corrigas, tremens pavidum tempus Judicis exspectabis. Timeo quod saepius de te dicat Jesus: Utinam esses frigidus vel calidus, sed quia tepidus es, incipiam te evomere (Apoc. III, 15, 16). Certe quia saepe otia sectaris, vel si aliquando legisti, plus pro eo, ut alios doceres, quam te corrigeres, fecisti. O vere magister erroris, qui nunquam fuisti discipulus veritatis, cur alios doces, et teipsum non instruis? O certe iniquum studium, quod plus vis balbutire lingua, quam corde servare et opere exhibere! O vere ideo nunquam sapientiam attigisti! Audi quod arcus tuus in manu tua debeat instaurari (Job XXIX, 20): quia coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1). O cor meum, audisti multas tuas miserias, et certe propria mala 1163C quam plurima frequenter evenire vidisti. Timeo tamen plura horum illum invenire, cum Jerusalem scrutabitur in lucernis (Sophon. I, 12). Haec est via per quam hactenus ambulasti: sed consulo tibi ut una mecum vadas ad sponsam Jesu, et discamus ab ea sapientiam, quia viam Dei ipsa ambulat, et hanc discamus ab ea imitatores ejus effecti.
10. Videamus primo viam ejus activam, et imitemur, ut per ejus merita etiam contemplativam adeamus. Videamus quam viriliter corpus suum castiget, et in servitutem redigat (I Cor. IX, 27), et ad omnia quae desiderat spiritum deservire compellat. O quantum actionibus robur! omnibus obsequiosa, et nulli omnino onerosa, fraternis semper necessitatibus 1163D miserata, non attendit, in quo quis egeat, vel debeat adjuvari, sed in quo quis possit adjuvari. Quantumcunque manus ejus indefessa, fecunda est semper in opere, et prior et posterior. Si nec manum potest apponere, apponit saltem vel digitum. Si nec digitum, ipso affectu paratissimam admittere se omne demonstrat, propterea negligit propria ut expleat aliena. Imo quanto plus communia, tanto sibi judicat esse singularia: ita ut nunquam suis ipsam attendentem videas, quousque vel minimum charitatis opus, vel pietatis fuerit adimplendum. Opus sic vile, sic humile non aestimat, nec parvum, nec magnum, quod ipsam ob amorem sponsi pigeat adimplere, semper illud meditans, quod Jesus non ministrari venerat, sed ministrare: nec non et illud, 1164A Qui major voluerit esse inter vos, sit omnium vestrum servus (Matth. XX, 28, 26). Quis infirmatur, et ipsa non compatitur? (II Cor. XI, 29) quis dolet, et ipsa non condolet? Certe flet cum flentibus, et gaudet cum gaudentibus (Rom. XII, 15). Laborat similiter, et non lassescit; sustinet similiter et non gemit. Aliquando sub onere dolet, et non sentit. Deridetur, et non advertit. Vere enim est sibi facta tanquam vas perditum (Psal. XXX, 13), ut omnium necessitatibus praesto semper occurrat.
11. O sancta et mira charitas, quae amarum convertit in dulce, durum in lene, et asperum in suave: quam etiam delectat! O quam pius aspectus, quam grata facies! oculi pudici et semper terrae inhaerentes, nec certe curiosi ad videndas negligentias 1164B aliorum: imo si aliquod malum grande aliorum videret, pudicissimum ejus cor credere malum nullo modo consentiret: imo si opus non posset evidentia, intentione omnino excusaret, et pauca, 792 pudica, sancta semper ejus eloquia. Jesum meditatur, Jesum loquitur, et Jesum opere imitatur. O quam sero, ut de detractoribus, mendacibus et impudicis taceam, saeculare ex ejus ore verbum possis audire! Risus ejus semper modestus, incessus humilis: nil aliud est quod cupiat, quam ut Jesu placeat. Tanta denique sensuum exteriorum et interiorum custodia est, ne in cor aliquid veniat, quod possessorem ejus offendat. O quanta in ea viget virtus patientiae! nam quo plus in tribulationibus et incommodis quatitur, eo insuperabilior invenitur. Credo 1164C nunquam ejus patientiam, ut de verbis taceam, sed nec verberibus, foris vel intus debere aliquatenus perturbari. Reprehendi et argui plus sibi placet, quam laudari. O quam pacifica quae, cum his qui pacem saepius a cordibus aliorum nituntur tollere et a suo etiam, semper corde et opere pacem servat! Foris operantem sponsam mira vidimus, et inenarrabilia operari: quid erit si ejus interiora viderimus? Oremus sponsum, ut ad sponsam liceat introire: quid credis hanc aestuantem laboribus, cum tempus quietis advenerit, et ipsa sub umbra arboris et crucis Jesu descenderit, consolationes recipere?
12. O quanta reverentia laudibus sponsi in ejus praesentia vacabit, quae foris bonis actibus ipsum 1164D est ardentius insecuta! Cogitat certe quod ore loquitur, corde revolvere; nec jam erit ibi dimidia, sed sicut praesens est corpore, sic erit et corde: sensus omnes jubentur ingredi, amoveri extranea, et claudi cubiculum, ut securi et solliciti simul insistant laudibus Jesu. Cor, omnibus spretis, solum dirigitur in Jesum; lingua laudat, placat, orat, Jesum invitat: omnes sensus aliquando similiter ibi sunt in multa reverentia disciplinae. Post diem transactum in laude Jesu et bona operatione, tunc appropinquat requiei, sed primo adest tempus sollicitudinis. Intrat namque sponsa capitulum una cum suis, quaerit, vinea bene vel male fuerit custodita; et si forte maceriam ejus dissipatam invenerit, per add. cujus> custodis negligentiam hoc evenerit, diligenter 1165A inquirit, quod fructus vineae sit dissipatus. Quem cum invenerit, sive sit visus, vel gustus, auditus, odoratus, lingua, tactus vel gressus, acerrime reprehendit, vel corripit, mandans ut sollicitior sit de caetero ad custodiam. Et si forte quis eorum deprehenditur, qui negligens fuerit in laudibus Dei, vel in alio quocunque opere ad eum spectante, similiter et hic corripitur; et mandatur ut caveat in futurum.
13. Postea sponsa perquirit si lumen adsit, propter imminentes tenebras; si vestimenta, propter frigora; si auxilium, propter timores nocturnos. Si haec ad sufficiendum non adsunt omnia, quamvis tarde, mittit tamen adhuc nuntios, qui sponso nuntient horum defectum in sponsae tabernaculo, et 1165B orent eum, ut ipse solita clementia praesto sit ad custodiam, quousque eo cooperante ipsa suis provideat necessaria in futurum. Si autem prompta invenit omnia, benedicit sponsum in donis suis, et devota oratione effusa pro sua suique custodia, et omnibus ostiis cubiculi firmiter seratis, pergit ad secreta cubiculi: et quid ibi agat, nescio. Tamen si dignaretur Jesus, rogarem, ut saltem velut sponsae pedisequam, secreta cubiculi mihi cum ipsa subire liceret, ut plenius informaret. Sed quandiu sponsa sub umbra arboris, non dico sedebit, sed laborabit, licet ei ibi esse non sit utile, proteget tamen eam ab aestu tentationum. Sed quando fructus ejus comedet? Forte nunc tempus advenit, ex quo nunc ingressa est secreta cubiculi. Videtur omnino necessarium: 1165C diu sollicite laboraverat, et forte jam erat famelica. O bone Jesu, ut dapes ejus cernam! Numquid forte cibus ejus est, ut faciat voluntatem tuam? Est utique, imo omnis laboris ejus consolatio est ut nunquam vel modicum a tua voluntate declinet. Hoc enim unicum sui laboris praemium exoptat, ut liceat ei te solum diligere, tua sequi vestigia, tuis obedire mandatis, et a te nunquam in perpetuum separari. O bone Jesu, si amor tuus tantum delectat in stadio, quantum delectabit eam in bravio, cum tu sis laetitia omnium beatorum? Adhuc non vidimus secreta thalami: o quis nos introducet, ut flores videamus, quibus tanti Regis cubiculum debeat adornari? Numquid violae quae sunt in sponsae thalamo, 1165D non sunt 793 humilia initia tuae nativitatis, et illa lilia germinantia insignia tuae charissimae castitatis, et rosae, quibus roseus fuit thalamus ille sanguis tuae dulcissimae passionis?
14. Utique adhuc sponsae clenodia non vidimus: sed tamen non videre licet. O si ingrediaris sponsae cubiculum! mensam quamdam dignissimam ibi reperies, quae est crux Domini nostri Jesu Christi. Et quidem in ea panis sanctissimus continens omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis (Sap. XVI, 2). Panis iste, quem dedit Jesus discipulis suis in coena, scilicet corpusculum suum, ab impiorum manibus sic misere contrectatum. Quis panem hunc vilem sponsae poterit existimare, cum etiam eo pascatur multitudo spirituum beatorum? O vere beata 1166A terra, quae nobis hunc panem protulisti! Laudarem te libenter, sed quibus te laudibus efferam nescio; sed hunc gremio contulisti, quem coeli et terra capere non poterant. Sit tuum nomen laudabile in saecula saeculorum. Amen.
15. O quam dulcem potum ante sponsam reperies, sanguinem Jesu fusum de corpore, sic recentem ac si heri sit fusus vel hodie. Numquid pane solum vel potu erit contenta? Nequaquam: sed habebit alia fercula pretiosa; flagellum, et spineum diadema, clavos et lanceam sponsi: et certe panniculi, quibus puer erat involutus, quibus fuit reclinatus in praesepio, non ei deerunt. His quidem ipsa pascitur: et his ferculis confortata, omnibus fortior redditur inimicis. His delectata fit grata dilecto. His 1166B semper occupata fit socia angelorum. Nec tibi utcunque appareant vilia; sed scias ea dulciora super mel et favum, et gratiora super aurum et topazion. Humilitatem in sponsa tibi non laudaverim: tamen scias ei non deesse. Quia nisi super humilitatis stabile fundamentum, laudabilis hujusmodi, quam vidisti, stare non posset virtutum fabrica spiritualis. Nemo credat hanc sponsam aliquando a sponso derelinqui sine custodia. Imo sciat, quod lectulum Jesu sexaginta fortes ambiunt, de fortissimis Israel (Cantic. III, 7), qui tota die ac nocte non tacebunt (Isai. LXII, 6) laudare: vel, si magis placet, dicam eam muro constantiae circumdatam, propugnaculis patientiae aedificatam, et super muros ejus angelorum custodiam; turrim in medio castri excelsam, 1166C firmam et pulcherrimam, quam dicam non immerito charitatis: super ipsam sponsa manet jugiter, et nonnunquam sponsus cum ea, ut pericula a remotis prospiciens, adjutorio sponsi ea valeat tutius evitare.
16. O cor meum, sponsam Jesu tibi utcunque depinxi: certe prout in dulcedine sua pauperi dedit Deus; suadens tibi in Domino, ut devotius eam imiteris: quod si feceris et sub umbra saepe dictae arboris sederis studiose, majora horum experieris et tu. Et si haec omnia quantocius non valeas comprehendere, tria tibi praecipue suadeo. Primo, ut magnitudinem omnino caveas. Secundo, ut humilem Jesum humiliter sequaris. Tertio, ut charitatem citius 1166D apprehendas. Non timeas, non diu sedebis (si tamen perseveranter sederis), quin fructus hujus arboris apprehendas. Cave ne te verba haec inaniter pertranseant quemadmodum multa verba ipsius Jesu te admonentis: videlicet ut ipsum diligas tota anima, toto corde, ex omnibus viribus (Luc. X, 27), et ut renuntiares omnibus quae possides (Matth. XIX, 59-61), et abnegares temetipsum, et tolleres crucem tuam, et humiliter sequereris ipsum (Luc. IX, 23), ut tandem cohaeres ejus fieres (Rom. VIII, 17). Quia ipse ait: Qui aliorum voluerit esse primus, ut hic omnium servus sit et minister: quemadmodum ipse non ministrari venit, sed ministrare (Matth. XX, 26-28). Haec et multa his similia usque ad hunc diem aure surda praeteristi. quia amor tuus ad 1167A plura distentus Jesum nullatenus quaerit comprehendere; imo si millies totus in Christum Jesum directus fuisset, ejus amoris merita utcunque nullatenus attigisset. Et si dilexisti ipsum Jesum parumper, non tamen totis viribus; quia ipse in omnibus et super omnia diligendus. Sic etiam aliquibus renuntiasti, non tamen omnibus, quandiu voluntas in te vim obtinet.
17. O si pensares quantorum malorum auctrix tua tibi fuisset voluntas! certe videres quod omnis peccati, omnis miseriae, et omnis distantiae, et omnis guerrae inter Deum et te, ipsa tibi causa fuisset. Semper ipsa voluntatem Domini impugnabat, et, heu, saepissime expugnabat, et omnia mala ad te intrabant cum ipsa. Numquid omnibus 794 renuntiasti, 1167B qui omnium radicem sic fortiter possedisti? Nulla sane virtus vel salus radices suas mittet 1168A in te, quousque haec vitiosissima peccatorum radix omnino non fuerit exstirpata. Noli ergo auditor obliviosus esse: sed die ac nocte legito passionem Jesu, et in omnibus actibus sponsam Jesu imitare, tollens crucem tuam, et ad imitationem ejus una cum ipsa currens ardenti desiderio fortiter post Jesum: ora, flagita, supplica, ut haec tua damnosa et perniciosa voluntas tollatur a te, et clama, et dic: Fiat voluntas tua, Domine Jesu, sancta, et bene placens, et perfecta, sicut in coelo (Matth. VI, 10); sic et in me misero, qui sum terra et cinis: quousque omnem suam voluntatem in me perficiat sponsus Ecclesiae Jesus Christus, qui est omni laude plus laudabilis; ut sicut ipse est unum cum Patre, sic consummatum in se vinculo charitatis unum esse 1168B faciat, sic ut minime ab ejus voluntate deviem per infinita saecula saeculorum. Amen.