«Sermones per annum, pars I» — Guerricus Igniacensis

0011 GUERRICI ABBATIS IGNIACENSIS DISCIPULI S. BERNARDI SERMONES PER ANNUM, pars I. DE ADVENTU DOMINI 909 SERMO I. De divinorum promissorum exspectatione.0011A

1. Salvatorem exspectamus (Tit. II, 13). Vere exspectatio justorum laetitia, exspectantium beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Jesu Christi. Et nunc quae est exspectatio mea, inquit justus, nonne Dominus? (Psal. XXXVIII, 8.) Et conversus ad Dominum: Scio, inquit, quia non confundes me ab exspectatione mea (Psal. CXVIII, 116); quia jam substantia mea apud te est (Psal. XXXVIII, 8), quia natura nostra de nobis sumpta, et pro nobis oblata, apud te glorificata est: spem nobis tribuens, quia ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3); caputque membra sequentur, ut holocaustum compleatur. 0011B Pleniore tamen fiducia, quia tutiore conscientia, Dominum exspectare potest, cui dicere datum est: Substantia possessiunculae meae, o Domine, apud te est; quia facultates meas, vel tibi erogando, vel pro te contemnendo, in coelis thesaurizavi, et ad pedes tuos omnia mea deposui, sciens quia potens es depositum meum non modo servare, sed etiam in centuplum restituere, et vitam aeternam adjicere. Quam beati vos, pauperes spiritu, quia juxta consilium admirabilis Consiliarii thesaurizastis vobis thesauros in coelo; ne si in terra thesauri vestri remanerent, corda vestra pariter putrescerent! Ubi enim, inquit, thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. VI, 21). Eant igitur, eant corda post thesauros suos; sursum affixa sit cogitatio, et ad Dominum suspensa 0011C exspectatio, ut et vobis competat dicere cum Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus (Philipp. III, 20). O exspectatio gentium! universi qui te exspectant non confundentur. Te expectaverunt patres nostri, omnes justi ab origine mundi in te speraverunt, et non sunt confusi (Psal. XXI, 5, 6). Jam enim suscepta misericordia tua in medio templi tui, chorus laetantium et laudantium concinit: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi (Psal. XXXIX, 2). Et in humilitate carnis agnoscentes majestatem divinitatis: Ecce, inquiunt, Dominus noster iste; expectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum; 0012A exsultabimus et laetabimur in salutari ejus (Isa. XXV, 9).

2. Sicut autem Ecclesia in antiquis justis exspectavit adventum primum; sic in novis reexspectat secundum: sicut in primo certa de pretio redemptionis; sic in secundo, de praemio remunerationis: atque hujus exspectatione spei suspensa a terrenis, tam feliciter quam ardenter inhiat aeternis. Cum igitur alii festinantes praesentibus beari, nec sustinentes consilium Domini, currunt ad diripiendam praedam hujus mundi; beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). Qui abstinet se a vitiis eorum, tanquam ab immunditiis, sciens melius esse humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis (Prov. XVI, 19). Loquensque secum consolatur 0012B se, et ait: Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei (Thren. III, 24-26). Defecit quidem anima mea in salutare tuum, o Domine, sed in verbum tuum supersperavi (Psal. CXVIII, 81). Spes quidem quae differtur, scriptum est, affligit animam (Prov. XIII, 12): sed, licet lassa sit ex desiderii dilatione, secura est tamen ex promissione. In ipsum solum sperans, sed et supersperans adjiciam spem: sicut assidue adjicitur tribulatio super tribulationem, dilatio super dilationem. Certus sum enim quia apparebit in finem, et non mentietur. 910 Ideoque, etsi moram fecerit, exspectabo eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3), 0012C ultra praestitutum tempus vel opportunum. Quod opportunum? Cum impletus fuerit numerus fratrum nostrorum, et consummatum fuerit tempus misericordiae ad poenitentiam indultum. Audi Isaiam ad superna saepius admissum consilia, quo videlicet consilio Dominus judicium differat. Propterea, inquit, Dominus exspectat ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus. Beati omnes qui exspectant eum (Isai XXX, 18).

3. Propterea, si sapis, prospicies tibi quomodo dilationis hujus induciis utaris: utique si peccator es, ad poenitentiam, non ad negligentiam; si sanctus, ut proficias in sanctitate, non ut deficias a fide. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram 0013A facit Dominus meus venire; et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium (Matth. XXIV, 48-51). Hujus servi nequam et infidelis videtur esse vox illa taedii et desperationis, quae apud Isaiam legitur: quia videlicet moram faciente Domino, frequentibus nuntiis ejus increduli et illusores insultare videntur: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. Sed quae poena sequatur miseros, propheta non tacuit, cum post pauca subintulit: Et erit eis, inquit, verbum Domini, quod videlicet subsannant, dicentes prophetis: Manda, remanda; manda, remanda; 0013B exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi: ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur (Isai. XXVIII, 13). Vadunt retrorsum per apostasiam, cadunt in criminalia, illaqueantur mortifera delectatione, vel quadam inextricabili peccandi necessitate, ut nec velint, nec possint poenitere: capiuntur improvisa morte, conteruntur aeterna damnatione. Nescit enim finem suum homo: sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo; sic homines, inquit Salomon, capiuntur tempore malo, cum eis extemplo supervenerit (Eccle. IX, 12). Propterea videlicet, ne pro dilatione spei fides nostra tepescat, aut aestuet patientia, et incipiamus esse de illis qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII, 13): clamat nobis de 0013C coelo qui fidem donat, donatam probat, probatam coronat, inquiens: Qui crediderit, non festinet (Isai. XXVIII, 16), scilicet videre quod credit. Si enim quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. Sponsae quoque suae, quam sibi deponsavit in fide, mandat Deus per Osee, dicens: Dies multos exspectabis me: non fornicaberis, et non eris viro (Osee III, 3). Hoc nempe est Dominum veraciter exspectare, si fidem ei servemus: ut licet careamus consolatione praesentiae ejus, adulterum tamen non sequamur; sed pendeamus ad reditum ejus. Sic namque Dominus ait in eodem propheta: Pendebit populus meus ad reditum meum (Id. XI, 7). Pulchre omnino et proprie, pendebit, tanquam inter coelum et terram: licet 0013D adhuc apprehendere coelestia non valeat, non velit tamen tangere terrena. Et si aliquando tangit, non nisi summis articulis, id est, extremis partibus animae: propter necessitatem scilicet corruptionis nostrae, cui cogimur servire, quamdiu creatura vanitati subjecta est, non volens (Rom. VIII, 12). Vulgo dicitur: Male exspectat, qui pendet. Ego autem dico; Feliciter exspectat, qui sic pendet. Quamobrem elegit suspendium anima mea, et in ipso suspendio mortem ossa mea: ut perseveranter in cruce ista pendere merear, donec immoriar.

911 4. O Domine Jesu, cum animam potestate positurus esses, et quo genere mortis id facere velles, tuo subesset arbitrio; suspendium elegit anima tua, ut exaltatus a terra, nos quoque ad te traheres, 0014A et a terrenis suspenderes. Sed nec ante mortem deponi passus es, ut et nos usque ad mortem in cruce perseveremus, et de ipsa tanquam de sublimi gradu facilior sit in coelum conscensus. Gratias tibi, Domine Jesu! ibi sumus, ibi te exspectamus, non Eliam, qui ad deponendum nos veniat; sed Eli, id est, Dominum nostrum, qui nos suscipiat. Modicum ibi, modicum ibi, si mandas atque remandas. Ego quidem mandatis tuis semel credidi; sed adjuva incredulitatem meam, ut immobilis ibi te exspectem, reexspectem, donec quod credo videam: credo enim videre bona Domini in terra viventium. Credis et tu: igitur exspecta Dominum, viriliter age, confortetur cor tuum, et sustine Dominum! (Psal. XXVI, 13, 14.) Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt 0014B in vias pravas. Et quid facient, cum inspicere coeperit Dominus? Qui tamen longanimiter se mandat exspectari, alibi se cito venturum esse promittit: in altero nimirum sustinentiam informans; in altero pusillanimes confortans, imparatos terrens, et pigros excitans. Ecce, inquit, venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua (Apoc. XXII, 12): et ad Jerusalem: Cito veniet salus tua: quare moerore consumeris? (Mich. IV, 9.) Et revera tempus breve est, maxime uniuscujusque nostrum; licet longum videatur aestuanti, seu prae labore, seu prae amore. Ideoque utrumque necesse est: ut timeamus Judicem qui prope est, et forsitan mihi, forsitan tibi in januis est; et longanimiter exspectemus, si moram fecerit. Veniens veniet ille 0014C Dominus, timor et desiderium nostrum, requies et merces laborantium, dulcedo et amplexus amantium, beatitudo omnium, salvator noster Jesus Christus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.

SERMO II. Quomodo Christo advenienti occurrendum.

1. Ecce venit Rex, occurramus obviam Salvatori nostro. Salomon pulchre ait: Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua (Prov. XXV, 25). Bonus itaque nuntius, qui adventum Salvatoris nuntiat, reconciliationem mundi, bona superventuri saeculi. Quam pulchri pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona! (Isa. LII, 7.) 0014D Multi siquidem, non unus. Multi, inquam, sed in uno spiritu longa serie ab initio saeculi nobis supervenere nuntii, et omnium vox una, simul una sententia: Venit, ecce venit (Ezech. XXXIX, 8). Et unde, inquis, isti venere nuntii? Ut scriptum est, de terra longinqua (Isa. XXXIX, 3); quia de terra viventium, quae magno interstitio separata est ab hac terra morientium: nam inter nos et illos adhuc chaos magnum firmatum est. Inde tamen prophetae nobis, sicut et angeli missi sunt: quia si corpore hic versabantur, spiritu illuc assumebantur, quando mittendi erant; ut illic audirent et viderent, quod hic nuntiarent. Hujusmodi nuntii aqua refrigerii, potusque sapientiae sunt salutaris animae Deum sitienti: cui nimirum qui nuntiat adventum vel alia 0015A mysteria Salvatoris, haurit ei, et propinat aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, ut etiam nuntianti sibi, sive Isaiae, sive cuilibet ex prophetis, eadem anima respondere videatur verbis Elizabeth, quia eodem potata spiritu quo Elizabeth: Et unde mihi hoc, ut veniat Dominus meus ad me? (Luc. I, 34, 43.) Ecce enim, ut facta est vox annuntiationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio spiritus in corde meo, gestiens occurrere Deo Salvatori suo.

2. Et revera, fratres, exsultatione spiritus Christo venienti occurrendum est. Et jam nunc a longe salutandus, vel certe resalutandus, qui mandat salutes Jacob. Amicum salutare non confundar (Eccli. XXII, 31), inquit Sapiens; quanto magis resalutare? O salutare vultus mei, et Deus meus! quanta dignatio 0015B fuit quod servos salutasti? sed quanto major, quod salvasti? Nec enim integra nobis salus esset, si salutes mandares, et non dares. Dedisti autem, non modo, quos salutaveras verbis pacificis, postmodum salutando in osculo pacis, videlicet per unionem carnis; sed etiam salutem operando per mortem crucis. Exsurgat 912 igitur spiritus noster alacri gaudio, curratque obviam Salvatori suo, et jam a longe venientem adoret et salutet, acclamans ei et dicens: O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare! Benedictus qui venturus es in nomine Domini (Psal. CXVII, 25, 26). Salve, qui venis salvare nos; benedictus, qui venis benedicere nos. Igitur, o Domine, bene prosperare, qui tam prosper et salutaris advenis generi humano. Intende, prospere procede 0015C et regna. Prosperum iter faciet tibi Pater, Deus salutarium nostrorum. Prosperabitur, inquit Pater, in his ad quae misi illum (Isa. LV, 11): non pro votis carnalium, non pro voluntate Petri, qui abhorrebat illum pati. Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur (Psal. I, 3): non ad praeproperam hominum voluntatem, sed ad veram eorum salutem. Vana quidem salus hominis (Psal. CVII, 13): sed Domini est salus (Psal. III, 9), qui operatus est salutem de sanguine suo, fundens illum in pretium, et propinans in potum. Veni ergo, o Domine, salvum me fac, et salvus ero (Jerem. XVII, 14). Veni et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX. 4, 8, 20). Te enim exspectavimus: esto brachium nostrum, salus nostra 0015D in tempore tribulationis (Isai. XXXIII, 2). Sic Prophetae et justi desiderio et affectu tanto ante Christo venturo occurrebant, desiderantes, si fieri posset, oculis videre quod spiritu praevidebant. Unde Dominus discipulis dicebat: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophetae, et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Luc. X, 23, 24). Abraham quoque pater noster exsultavit, ut videret diem Christi: vidit, sed apud inferos, et gavisus est. In quo utique tepor et duritia cordis nostri suggillatur, si non videt eum gaudio spirituali.

3. Christi nascentis diem anniversarium exspectamus; qui nobis in proximo videndus, Domino annuente, promittitur. Hoc sane gaudium nostrum tale 0016A videtur exigere Scriptura, ut spiritus noster levans se super se, Christo venienti quodammodo occurrere gestiat: et desiderio se extendens in anteriora, impatiensque morarum, jam videre contendat futura Ego namque non solum ad secundum adventum, sed etiam ad primum arbitror pertinere, quod tot locis Scripturarum ei monemur occurrere. Quomodo, inquis? Quia videlicet sicut secundo adventui occurremus motu et exsultatione corporis: sic et primo occurrendum est affectu et exsultatione cordis. Scitis enim quia resumptis in resurrectione corporibus novis, secundum doctrinam Apostoli, rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16). Sic nec modo desunt nubes, quae spiritus nostros, si nimis non fuerint 0016B pigri terraeque affixi, sublevabunt ad altiora; et sic cum Domino erimus, vel hora dimidia. Agnoscit, ni fallor, experientia vestra quod loquor, cum aliquando vocem dederunt nubes, id est, sonuerunt in Ecclesia prophetarum, vel apostolorum voces, ad quam sublimia sensus vestri, quasi vehiculo nubis, fuerint subvecti; et eo usque nonnunquam excesserint, ut gloriam Domini quantulumcunque mererentur speculari. Tunc, ni fallor, vobis innotuit veritas illius sermonis, quem Dominus de illa nube pluit, quam quotidie ponit ascensum vobis: Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Ita ergo sit, ut ante adventum suum Dominus veniat ad vos, et antequam mundo generaliter adveniat, familiariter invisat vos. 0016C Non vos, inquit, relinquam orphanos: vado, et veniam ad vos (Joan. XIV, 18). Et quidem pro merito cujusque, vel studio, creber est ad unumquemque iste Domini adventus, hoc tempore medio inter adventum primum et novissimum, conformans nos adventui primo, et praeparans novissimo. Ad hoc nempe venit modo in nos, ne primo adventu frustra venerit ad nos, vel ne in novissimo veniat iratus adversus nos. Hoc siquidem adventu satagit reformare sensum superbiae nostrae, configuratum sensui humilitatis suae, quam primo veniens exhibuit; ut perinde reformet corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, quam denuo rediens exhibebit. Prorsus optandus omnibus votis, et expetendus studiis adventus 0016D iste familiaris, qui nobis gratiam impertiat adventus primi, et gloriam promittat novissimi. Quia enim misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12); per misericordiam praerogans gratiam, per veritatem reddens gloriam.

913 4. Porro sicut dispositione temporis, sic etiam proportione similitudinis melius est adventus iste spiritualis inter adventum utrumque corporalem, et velut quidam mediator, participat cum utroque. Primus siquidem adventus, occultus et humilis; ultimus, manifestus et admirabilis: iste autem occultus quidem, sed mirabilis. Occultum sane dixerim, non quod ignoretur ab eo cui venit, sed quia secretus ei advenit. Unde glorians illa gloriosa anima secum 0017A dixit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isa. XXIV, 16). Sed nec ab ipso cui advenit, potest ante videri, quam teneri, juxta illud beati Job de se confitentis: Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam (Job IX, 11). Nec veniens quippe videtur, nec recedens intelligitur, qui solummodo, dum praesens est, lumen est animae et intellectus, quo invisibilis videtur, et incogitabilis intelligitur. Caeterum quam admirabilis sit, licet occultus sit iste adventus Domini, quam suavi et felici stupore in admirationem sui suspendat et expendat animam contemplantis, quomodo omnia ossa interioris hominis acclament ei, Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV, 10)? norunt quidem experti; sed utinam satis desiderent experiri non experti: ita duntaxat, ut non temeraria 0017B curiositas faciat scrutari majestatem opprimendos a gloria, sed pia charitas suspirare dilectum suscipiendos a gratia. Suscipiens enim mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram (Psal. CXLVI, 6), superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Cum igitur primus adventus sit gratiae; novissimus, gloriae: iste nimirum, gratiae pariter et gloriae; in quo videlicet per consolantem gratiam futuram nobis utcunque datur praelibare gloriam. Cum igitur in primo Deus majestatis visus sit contemptibilis, in novissimo autem videndus sit terribilis, in isto medio videtur mirabilis et amabilis: ut nec propter dignationem gratiae, qua se praebet amabilem, possit esse contemptui, sed admirationi; nec propter magnificentiam 0017C gloriae, qua mirabilis apparet, sit terrori, sed potius consolationi. De primo dicebat Videns: Vidimus eum, et non erat ei species, neque decor: unde nec reputavimus eum (Isa. LIII, 2, 3). De ultimo expavescit etiam justus, dicens: Et quis stabit ad videndum eum? (Malach. III, 2.) De isto autem dicit Apostolus: Gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Mirabile prorsus, et amabile, cum Deus amor amantis sensibus illabitur: cum sponsam Sponsus in unitate Spiritus amplectitur, et in eamdem cum illa imaginem transformatur; per quam, velut per speculum, Domini gloriam speculatur. Quam beati, quorum ardens charitas hanc 0017D praerogativam jam meruit obtinere! sed et illi beati, quorum sancta simplicitas idem quandoque potest sperare! Et illi quidem jam de fructu amoris, sui capiunt solatium laboris: isti autem tanto fortasse majore merito, quanto interim minore solatio, portantes pondus diei et aestus, exspectant adventum remunerationis. Nos igitur, fratres, quos nondum consolatur tam sublimis experientia, ut patientes simus usque ad adventum Domini, consoletur interim certa fides et pura conscientia, quae tam feliciter quam fideliter cum Paulo dicat: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12): in adventum scilicet gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. Quod homo debeat semper esse paratus Domino advenienti.0018A

1. Paratus est Israel in occursum Domini, quoniam venit (Amos IV, 12). Et vos, fratres, estote parati; quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet (Luc. XII, 40). Nihil certius quam quod veniat, sed nihil incertius quam quando veniat. Usque adeo siquidem non est nostrum scire tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), ut nec angelis qui assistunt ei, de die illa vel hora scire datum sit. Dies quoque noster ultimus, certissimus nobis quod veniat: incertissimus est quando, vel ubi, vel unde nobis adveniat; nisi quod, ut ante nos dictum est, senibus est in januis, qui juvenibus est in 0018B insidiis. Et utinam vel illi se observarent, qui mortem tam paratam intrare, imo 914 jam intrantem vident. An non ex parte jam intravit, quae aliquas partes corporis jam permortuas occupavit? In pluribus tamen semimortuis videre est adhuc viventem concupiscentiam mundi: frigescunt membra, et fervet avaritia: vita finitur, et ambitio protrahitur. Quandoquidem nobis quoque quibus fortassis aetas, aut salus aliquid longius promittere videtur, quanto minus mors in conspectu est, tanto magis utique, si sapimus, suspecta est: ne videlicet dies illa, sicut fur in nocte, incautos et imparatos nos comprehendat; quae in insidiis posita, quominus videri aut caveri potest, eo magis timenda est. Una igitur securitas est, nunquam esse securum: quatenus timor 0018C se observans reddat semper paratum; donec securitas succedat timori, non timor securitati. Observabo me, inquit sapiens, ab iniquitate mea (Psal. XVII, 24), quandoquidem non possum a morte mea; sciens quia justus, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. V, 7). imo in morte triumphat, cui non dominatur iniquitas in vita. Quam pulchrum, fratres, quam beatum, in morte non modo securum, sed et gloriosum triumphare; ex auctoritate conscientiae, spiritu et voce Martini cruentam bestiam, si astare praesumpserit, increpare; Judici venienti et pulsanti gratanter aperire! Tum vero videas, heu, similes mei trepidare, inducias petere, nec accipere: oleum conscientiae lamentis poenitentiae velle emere, 0018D nec tempus sufficere: larvales illas facies declinare velle, nec posse: a facie irae tonantis velle in corpore delitescere, et cogi exire! Exibit spiritus ejus, et revertetur peccator in terram suam, unde sumptus est. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Scio quidem, quia conditionis humanae est, sub discrimine exitus conturbari, cum etiam perfecti nolunt exspoliari, sed supervestiri: et qui nihil sibi sunt conscii, quia tamen non in hoc sunt justificati, necesse habent judicium, quod ignorant, vereri. Sed, sive conditionis affectu, sive sanctitatis defectu, sive judicii metu conturbata fuerit anima mea, inquit justus: Tu, Domine, misericordiae memor eris, mittesque misericordiam tuam et veritatem tuam, et eripies animam meam de medio catulorum leonum (Psal. 0019A LVI, 4, 5): et qui prius conturbatus eram, postmodum in pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV. 9). Vocavit Deus terram, et audivit eum in tremore. Cum enim auditum fecit de coelo judicium, auditu solo terra tremuit, et terrore purgata quievit. Beati qui nunc eatenus excoquunt in se omnem scoriam peccati, ut tunc solo sufficiat timore purgari. Mecum siquidem servo inutili et negligenti bene agitur, si vel per ignem salvus fiam; si, crematis lignis, feno, stipula, quae mihi coarcervavi, vel semiustus evadam. Et quidem comparatione mali, bonum vel per ignem salvari; sed indubitanter longe melius, sola purgatione metus consummari: optimum autem et felicissimum, nec metu turbari.

2. Idcirco paratus esto, o verus Israel, in occursum 0019B Domini: non solum, ut cum venerit et pulsaverit, aperias ei; sed etiam adhuc illo longe agente, alacer et gratulabundus occurras ei; et tanquam fiduciam habens in die judicii, regnum ejus advenire pleno preceris affectu. Si ergo vis tunc paratus inveniri: Ante judicium para justitiam tibi (Eccli. XVIII, 19), juxta consilium Sapientis; paratus sis ad omne opus bonum faciendum; paratus sis nihilominus ad omne malum patiendum: ut sine reprehensione cordis cantet os tuum, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Paratum quidem, ut te cooperante faciam digna; paratum, ut patiar indigna. Et ideo paratum ad utrumque, quod cantabo et psallam in gloria mea: id est, laudabo et gloriabor pro utroque. Et statim in hoc ipsum se justus excitat, Exsurge, 0019C inquiens, psalterium et cithara (Psal. LVI, 8, 9); id est, cor meum et caro mea, ad exsultandum in Deum vivum: cor scilicet, propter speciales actiones; caro, propter suas passiones. Cor namque sapiens quae sursum sunt, psalterium est sonans de superiori: caro patiens quae deorsum sunt, cithara sonans ab inferiori. Sic et alibi devotionem suam David offerens Deo, Paratus sum, inquit, ut custodiam mandata tua: et tam paratus, quod non sum turbatus (Psal. CXVIII, 6), cum tentatio irrueret, et persecutio grassaretur. Cum persequeretur aemulus, malediceret servus, animam quaereret filius (II Reg. XV-XVIII); non sum tamen 915 turbatus, quominus custadirem mandata perfectionis evangelicae: retribuentibus 0019D mala pro bonis, retribuens bona pro malis; sollicitus de persecutorum salute, moestus de morte; sustinens a servo exprobrari, non sustinens ab amico vindicari. Ecce ante Evangelium evangelica perfectio, charitas scilicet patiens et benigna, etiam erga malignos, quos tolerat. Quia igitur tam paratus erat, fiducialiter Domino nimirum occurrebat: Sine iniquitate, inquit, cucurri, et direxi distortos, quantum in me fuit. Tu exsurge igitur in occursum meum, occurrentis tibi: et quia nec sic pertingere possum ad celsitudinem tuam, nisi tu condescendens operi manuum tuarum porrigas dexteram: Exsurge in occursum meum (Psal. LVIII, 5, 6), et vide si via iniquitatis in me est: et si inveneris nescio quam viam iniquitatis. amove a me: et de lege tua misertus mei, 0020A deduc me in via aeterna (Psal. CXXXVIII, 24), id est, Christo, qui via est per quam itur, et aeternitas ad quam pervenitur; via immaculata, mansio beata.

3. Puto tamen quia et ante mansionem illam beatam, si paraveris Domino viam immaculatam, ipse dignabitur saepius in via ponere gressus suos, dilatabitque subtus te gressus tuos, ut dilatato corde curras viam mandatorum; cujus angustum forte causabaris initium. Sapientia namque, ut ipsa perhibet, in viis justitiae ambulat (Prov. VIII, 20): et: Qui continens est justitiae apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata. Dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se illis (Eccli. XV, 1, 2, et Sap. VI, 17). Si minus aut nunquam tibi eam occurrere conquereris, vide ne 0020B forte viam tuam corruperis. Sic enim scriptum habes: Insipientia viri corrumpit viam suam; Deus autem causabitur in corde suo. Ipse siquidem stat ad ostium et pulsat: ut si quis aperuerit ei, coenet cum eo coelestis mensae delicias. Loquitur sponsa: Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea sponsa (Cantic. V, 2). Aperi mihi cor tuum, et cibabo illud. Aperi mihi os tuum, et implebo illud. Os meum, inquit David, aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, non modo invitandus, sed et attrabendus quadam violentia precis, vehementiaque fervoris in hospitium cordis: sicut de duobus discipulis in typum hujus rei historia refert Evangelii (Luc. XXIV, 28, 29). Et ipse siquidem 0020C non ob aliud, nisi ut probet devotionem charitatis tuae, aliquando se fingit longius ire: sicut et duo angeli, Loth adorante et obsecrante ut intrarent, dissimulabant tamen dicentes, Minime, sed manebimus in platea. Sed quid dicit Scriptura? Compulit illos oppido, ut diverterent ad eum (Gen. XIX, 2, 3). Pia violentia, qua regnum coeleste rapitur: laudabilis importunitas, quae Christum hospitem, aut angelos promeretur. Sed quid est, inquis, quod Jesus fingit se longius ire? Quid, nisi illud quod Ecclesiastes confitetur de se? Dixi, sapiens efficiar; et ipsa longius recessit a me (Eccle. VII, 24). Hoc autem sponsa manifestius exponit, nostram utique quotidianam exprimens querimoniam, ubi ait: Surrexi 0020D aperire dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Quaesivi illum, et non inveni (Cantic. V, 5, 6): vocavi, et non respondit mihi, sicut nec mulieri Chananeae. Spiritum sapientiae invocabas, spiritum gratiae quaerebas in oratione: si tibi videtur longius recedere, ne desperes, sed importunus insiste; donec respondeatur tibi, Magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti (Matth. XV, 28).

4. Cum tamen invitas Jesum, vide ne Deum majestatis ad sordidum et indignum invites hospitium; ubi nec te ipsum patiatur habitare quietum uxor litigiosa, seu fumus, aut stillicidium. Non enim nisi in pace fit locus ejus: nec aliud quam justitia et judicium praeparatio sedis ejus. Nunc autem me, inquit, de die in diem quaerunt, et scire vias meas 0021A volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit (Isa. LVIII, 2). Justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis ejus (Psal. LXXXVIII, 15). Noli causari quasi sumptuosum fort. praesumptuosum> sit, viresque tuae excedat paupertatis, tam magnifico, tamque potenti praeparare domum hospiti: habes ad manum unde id possis. Humanum dico propter infirmitatem carnis tuae, vel magis angustiam mentis tuae. Confitere perfecte de praeterito: bonam voluntatem habe de caetero; pax enim hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14), et hoc judicio et justitia sedem Altissimo praeparasti. Vis manifestius audire de confessione, quod eam oporteat fieri in praeparatione adventus Domini? Justus, ait Scriptura, 916 in initio sermonis accusator 0021B est sui. Et quid sequitur? Venit amicus ejus (Prov. XVIII, 17), qui modo ante confessionem inimicus assistebat longius. Cum enim dixit, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino (Psal. XXXI, 5); et ipse remisit: Venit, inquam, et investigabit eum. Prorsus investigabit, tanquam potio valida, scrutans corda et renes; pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, exhauriens noxia de medullis animae, mentisque visceribus, purgans affectus ut fructum plus afferat: de cujus primitivo fructu confessionis jam gaudet pater agricola. Ipse tamen qui post confessionem nonnunquam et antequam invocetur, adest, nonnunquam exspectat ut tu prior eum invites: et ut meritum tibi augeat, saepe diutius dissimulat; ut tu attentius psallendo, 0021C instantius orando, dulciter violentus intrare compellas: alioquin planget propheta quod civitates austri clausae sint, nullo introeunte (Jerem. XIII, 19). Cum ergo dicere potueris, Paratum cor meum, Deus, quia vacuatum a malis; paratum cor meum, quia sanctis plenum desideriis: tunc sedulus fac quod sequitur, Cantabo et psalmum dicam (Psal. LXVI, 8). Et quicunque sit sonus cantantis vel psallentis, haec sit intentio mentis: Exsurge, gloria mea, exsurge in occursum mei; quia, quantum potui, occurri tibi. O benigne Jesu, quam alacer et promptus, quam laetus et festivus occurris hujusmodi devotioni! quam hilarem te ostendis in viis istis! Occurristi, inquit Isaias, laetanti et facienti 0021D justitiam: in viis tuis recordabuntur tui (Isa. LXIV, 5). Si enim psallas sapienter, in via immaculata veniet; veniet qui et illuminabit abscondita tua, ut quae nescis intelligas mysteria Scripturarum, eritque ut dicas: Psallam et intelligam in via immaculata, quando veniet ad me (Psal. C, I, 2). Excita, Domine, potentiam tuam, quae excitet pigritiam nostram in occursum tui: et veni, ut salvos nos facias (Psal. LXXIX, 3), Salvator mundi; qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. De vita solitaria, et de via Domino paranda.

1. Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini (Isa. XL, 3). Primo omnium considerandam arbitror gratiam deserti, beatitudinem eremi; quae ab 0022A initio gratiae, quieti sanctorum meruit consecrari. Consecravit nobis plane habitationem deserti vox clamantis in deserto, Joannes praedicans et tribuens baptismum poenitentiae in deserto; quanquam et ante ipsum quibusque sanctissimis prophetarum, velut auditorium Spiritus, amica semper fuerit solitudo. Longe tamen excellentior atque divinior ipsi loco gratia sanctificationis accessit, cum Jesus Joanni successit: qui etiam, antequam praedicare poenitentibus inciperet, locum poenitentibus praeparandum putavit; atque per dies quadraginta, dum versatur in deserto, velut purificans locum, novumque novae vitae dedicans locum, tyrannum qui incubabat, omnemque malitiam et subtilitatem ejus, non tam sibi, quam illis qui accolae eremi futuri 0022B erant, superavit. Si ergo elongasti fugiens et manens in solitudine, ibi permane, ibi exspecta eum qui te salvum faciet a pusillanimitate spiritus, et tempestate. Quantalibet ingruat tibi tempestas bellorum, quantacunque patiaris in deserto, penuriam etiam victualium, noli pusillanimitate spiritus redire mente in Aegyptum. Felicius te pascet eremus manna, id est pane angelorum, quam Aegyptus ollis carnium. Ipse Jesus quidem in eremo jejunavit; sed multitudinem sequentium se in deserto, saepe et mirabiliter pavit. Saepius autem et mirabilius te satiabit, qui tanto gratiore merito, quanto sanctiore proposito secutus es eum in deserto. Cum enim diutius eum tui oblitum putaveris, ipse suae non immemor bonitatis, consolabitur te, et dicet 0022C tibi: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto (Jerem. II, 2). Tunc plane ponet desertum tuum quasi delicias paradisi: et ipse confiteberis quia gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron (Isa. XXXV, 2). Sicut enim in multis hodie locis, etiam juxta litteram illud propheticum videmus impleri, Pinguescent speciosa deserti (Psal. LXIV, 13); et, Deserta in ubertatem versa advenae comedent (Isa. V, 17): sic quilibet Scripturae locus, qui ante 917 tibi sterilis videbatur et aridus, repente ad benedictionem Dei mira replebitur ubertate, ac pinguedine spiritus; ut de saturitate mentis eructes hymnum laudis, Confiteantur, 0022D inquiens, Domino, misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum: quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis (Psal. CVI, 8, 9).

2. Illud sane mirabili gratia provisum est divinae dispensationis, ut in his desertis nostris quietem habeamus solitudinis, nec tamen consolatione careamus gratiae et sanctae societatis. Licet cuique sedere solitarium, et tacere, eo quod neminem patiatur interpellantem: nec tamen vae soli, eo quod non habeat confoventem: aut, si ceciderit, sublevantem (Eccle. IV, 10). In frequentia hominum sumus, et sine turba sumus; velut in urbe versamur, nullum tamen tumultum patimur, quominus vox clamantis in deserto a nobis audiatur: si modo interius, 0023A sicut exterius silentium habeamus. Verba namque sapientium, ait Salomon, audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos (Eccle. IX, 17). Et nunc quoque si medium silentium teneant omnia interiora tua, omnipotens sermo tibi secretus illabetur de sede paterna. Felix igitur, qui sic elongavit fugiens tumultum mundi: qui tam procul recessit in secretum et solitudinem quietae mentis, ut non modo vocem Verbi, sed et Verbum ipsum; non Joannem, sed Jesum mereatur audire! Interim tamen quid vox Verbi nobis clamet audiamus, ut quandoque de voce ad Verbum proficiamus. Parate, inquit, viam Domino: rectas facite semitas ejus (Isa. XL, 3). Parat viam, qui corrigit vitam: rectam facit semitam, qui per arctiorem se dirigit 0023B viam. Plane vita correcta, via est recta, per quam Dominus veniat ad nos, qui in hoc ipsum praevenit nos. A Domino siquidem gressus hominis dirigentur, et viam sic ejus volet, ut gratanter per eam veniens ad hominem, cum eo jugiter ambulet. Nisi enim suum ad nos adventum ipse praeveniat, qui est via, veritas et vita (Joan. XIV, 6); non potest via nostra corrigi secundum regulam veritatis, ac per hoc nec dirigi ad vitam aeternitatis. In quo vero corrigit adolescentior viam suam, nisi in custodiendo sermones ejus, nisi in sequendo vestigia ejus, qui viam fecit se ipsum, qua veniamus ad ipsum? Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas, o Domine, vias tuas (Psal. CXVIII, 5); ut propter verba labiorum tuorum custodiam etiam vias duras: quae 0023C etsi durae videantur carni, quia infirma est, suaves et pulchrae videbuntur spiritui, si promptus est! Viae, inquit, ejus viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae (Prov. III, 17). Non solum pacatae, sed et pacificae sunt viae sapientiae: quia, cum placuerint Domino viae hominis, etiam inimicos ejus convertet ad pacem (Id. XVI, 7). Israel, si in viis meis, inquit, ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam (Psal. LXXX, 14, 15). Quare enim contritio et infelicitas in viis eorum, nisi quia viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3)? Eapropter, si quando vidi hominem inquietum, contumacem, litigiosum, gravissima tentatione vexari, vel tribulatione flagellari, 0023D recordabar illius proverbii: Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra cum (Prov. XVII, 11), cui traditur forsitan in afflictionem carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Si tamen aliquando prosperatur via impiorum, noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias (Psal. XXXVI, 7): quia haec via eorum scandalum ipsis; ut tanto liberius in mortem currant, quanto minus sepitur eis via qua ambulant. De istis Sapiens loquitur: Via peccantium complanata lapidibus: sed in fine illorum, inferi, tenebrae et poenae (Eccli. XXI, 11): et, Ducunt in bonis dies suos, et in puncto descendunt ad inferos (Job XXI, 13). Beati igitur immaculati in via, qui ambulant in via Domini! quia, etsi de torrente in 0024A via bibunt, propterea exaltabunt caput; quia caput suum, quod sequuntur per viam passionis, consequentur in fine mansionis.

3. Quidquid igitur occurrerit vobis in via Domini, laeto ac dilatato corde currite viam mandatorum Dei: quia etsi pusillanimis arcta videtur via, tamen recta; et si dura videtur, immaculata est. Plane beati immaculati in via! qui sic immaculato calle transeunt viam mundi, ut non inquinent vestimenta sua: aut certe, si inquinaverint, secundum beatitudinis non amittunt locum; sed lavant vestimenta sua baptismo poenitentiae, quo Joannes baptizat 918 in eremo, viam parans Domino. Via utique immaculata, castitas; via grata, per quam Dominus gratiae dignanter veniat: 0024B cui propheta cantat, Deus meus, impolluta via ejus. Impolluta castitas Virginis, qua venit in uterum illius: impolluta necesse est sit castitas hominis, qua veniat in animam illius. Felix conscientia, cui convenit vox illa: Deus praecinxit me virtute continentiae, et posuit immaculatam viam meam (Psal. XVII, 31, 33)! Verumtamen, ne de castitate sine virtutibus aliis glorieris, quasi jam viam immaculatam Domino paraveris: scito quia nihilominus necesse est ut via haec etiam recta sit, plana sit, ut etiam tenebrosa vel lubrica non sit. Nam via impiorum tenebrae et lubricum; et angelus Domini persequens eos (Psal. XXXIV, 6). Et via impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruant (Prov. IV, 19). Putamusne, fratres, in aliquo nostrum inveniatur 0024C adhuc pravum aliquid in voluntatibus, asperum in moribus, tenebrosum per ignorantiam sensus, lubricum per inconstantiam actus? Quomodo autem scripturam de via paranda implebimus, nisi, sicut scriptum est, faciamus: Ut sint prava, in directa; et aspera, in vias planas (Isa. XL, 4, et Luc. III, 5)?

4. Primo itaque necesse est ut, si qua est in nobis prava et distorta voluntas, corrigatur, et ad regulam divinae voluntatis dirigatur. Aliter videbimur dicere, sicut impii dicunt: Non est recta via Domini. Sed statim refellit nos irrefragabilis veritas, et increpat terribilis severitas: Nunquid non viae meae rectae sunt, et non magis viae vestrae pravae sunt (Ezech. XVIII, 29)? Qui igitur viam Domino parare festinas primo omnium bona sit voluntas; 0024D quoniam in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). Cum autem hoc modo posueris prava in directa, scito quia non minus necesse est ut aspera sint in vias planas: ut scilicet omnem morum complanes asperitatem, et in quamdam vitae socialis sternas aequalitatem, ne mitis et suavis ille viator offensus asperitate viae resiliat. Quidni resiliret ille mitis et humilis corde, qui non nisi super mansuetum requiescit et humilem; cum etiam humanus omnis sensus refugiat et horreat hominem iracundum, et intractabilem? Sed, et si eatenus profecisti in via Domini, ut et propositum rectitudinis, et disciplinam mansuetudinis assecutus sis; profecisti quidem, sed non perfecisti, nisi lucerna 0025A sit pedibus tuis verbum Dei, et lumen semitis tuis. In via enim qua ambulabam, ait, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4). Et sunt viae quae videntur hominibus rectae, novissimum autem earum ducit in profundum inferni. Via enim impiorum tenebrosa, ut Salomon ait: nesciunt ubi corruant (Prov. IV, 19). Hoc et Dominus ait: Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat (Joan. XII, 35). At vero mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae (Prov. VI, 23). Qui enim increpationes relinquit, errat. Si igitur sapis, in via qua nunquam ambulasti, non ipse tibi doctor aut ductor eris, sed aurem magistris inclinabis, et increpationibus eorum acquiesces, et consiliis; et operam scientiae et lectioni dabis, ne sero poenitens dicas: 0025B Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum; nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? Pene fui in omni malo, in medio ecclesiae, et synagogae (Prov. V, 12-14). Quod enim scientia legis liberet a laqueis, audi confitentem David: Posuerunt peccatores laqueum mihi, sed de mandatis tuis non erravi. Quomodo id potuisti? Quia haereditate acquisivi testimonia tua. Et in via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: sed per hoc evasi, quia testimonia tua intellexi (Psal. CXVIII, 110, 111, 94, 95). Lex Dei, inquit, in corde justi, et per hoc non supplantabuntur gressus ejus (Psal. XXXVI, 31). Hinc et filius ejus Salomon ait: Simulator 0025C ore decipit amicum suum, justi autem liberabuntur scientia (Prov. XI, 9).

5. Sed utinam haec via, qua salutem vel Salvatorem suscipere debemus, sicut jam non est tenebrosa per ignorantiam veri, sic nec lubrica sit per inconstantiam operis. Sed, sicut Balaam cadens apertos habebat oculos (Num. XXII, 27, 31), sic et nos: et videmus apertis oculis per scientiam, et cadimus per negligentiam. Volentes et scientes peccamus, et libentes lubricamus: nec tam lubricum viae causari possumus, quam propositum mentis, id est, pedem cui innitimur. Quis enim non ambulat in lubrico, dum in mundo, dum in corpore vivit luteo? Non igitur tam via quam 919 pes in culpa 0025D est, qui in via Dei minus firmus est. Sed nunquid, qui cadit, non adjiciet ut resurgat? Septies cadit justus in die, et septies resurgit (Prov. XXIV, 16). Dominus enim erigit elisos, Dominus dirigit justos (Psal. CXLV, 8). Nam, si dicebam: Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Quando igitur aliter non potes cadens, surgens viam ambula, clamans tamen semper ei, quem sequi et consequi desideras, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI, 5). et, si via iniquitatis in me est (ut est humana fragilitas), deduc me in via aeterna (Psal. CXXXVIII, 24); quatenus per te, qui es via et veritas, perveniam ad te, qui es veritas, et vita aeterna: tibi gloria per aeterna saecula. Amen.

SERMO V. Quomodo proficiendum in paranda via Domino.0026A

1. Parate viam Domino (Isa. XL, 3). Via Domini, fratres, quam parare jubemur, ambulando paratur, parando ambulatur. Et licet multum profeceritis in ea, semper tamen vobis restat paranda: ut de his in quae pervenistis, tendatis et extendatis vos in ulteriora; quatenus per singulos profectus Dominus, cujus adventui via paratur, quasi novus, ac seipso semper major occurrat. Ideo bene justus orat: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper (Psal. CXVIII, 33). Ideo forsitan vita aeterna dicta est; quia licet providentia semitam cujusque investigaverit, terminumque constituerit quousque proficiat; terminum 0026B tamen non habet illius, in quam proficitis, bonitatis natura. Itaque sapiens impigerque viator cum consummatus fuerit, tunc incipiet: ita scilicet obliviscens quae retro sunt, ut quotidie dicat sibi, Nunc coepit (Psal. LXXVI, 11). Exsultat ut gigas, quem nil terreat ad currendam viam mandatorum Dei: Idithumque factus, pigros qui in via resident, facile transilit in impetu cursus sui. Et licet novissima diei hora venerit, consummatus in brevi explet tempora multa; ut repente de novissimo primus, inter primos coronam accipiat.

2. Sed nos qui de profectu viae ejus loquimur, utinam vel initium ejus apprehenderimus! Meo namque sensu atque judicio non parum in ea proficit qui coepit; si tamen vere coepit, si viam civitatis 0026C habitaculi invenit. Quam pauci sunt, ait Veritas, qui inveniunt eam! (Matth. VII, 14.) Quam multi sunt qui in solitudine errant! prorsus omnes solitarii, id est omnes superbi, qui se solos reputant. Nullus eorum adhuc dicere potest: Nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11). Non enim est illis commutatio, ut desinant esse quod erant, quia non timuerunt Deum (Psal. LIV, 20), cum initium sapientiae sit timor Domini (Psal. CX, 10). Si initium sapientiae, nimirum et viae bonae. Ipse nempe timor Domini, ipse est qui statim illud sapiens consilium generat in corde viri, ut dicere possit: Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua (Psal. CXVIII, 59). Ipse confessionem 0026D persuadet, quam Psalmista initium boni operis esse docet: Incipite, inquit, Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7). Ipse ad poenitentiam superbum inclinat, ut vocem clamantis in deserto viamque parari jubentis, et unde incipiendum sit ostendentis, audiat: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Huic sententia consonat Salomonis, qui manifesta definitione rudes instruit, dicens: Initium viae bonae, facere justa (Prov. XVI, 5). Quid est enim justa facere, nisi poenitentiam agere? nisi de nobisipsis quod Deo debemus exigere, et quod rapuimus exsolvere? Haec est justitia quae ante Dominum ambulat, viamque ei placitam parat, sicut scriptum est: Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos (Psal. 0027A LXXXIV, 14). Sicut enim Joannes Jesum, sic poenitentia gratiam praecedit; illam scilicet gratiam, qua post satisfactionem reconciliati, suscipimur in osculo pacis. In hac siquidem poenitentiae via, grato atque hilari occursu obviant sibi, seseque osculantur justitia et pax; justitia scilicet hominis se punientis, et pax Dei ignoscentis: laetumque ac jucundum celebrant in osculo sancto foedus reconciliationis. Denique ne parvi aestimetur meriti haec justitia hominis de semetipso facientis judicium et justitiam, neve oratiunculae, et vota pigrorum se laboribus poenitentium comparare praesumant; quid de ipsa Salomon sentiat, audiant: Initium, inquit, viae 920 bonae, facere justa: accepta autem Deo magis, quam immolare hostias (Prov. XVI, 5). Si 0027B ergo videris hominem huic poenitentiae professum, regularibus ac sanctis laboribus, quorum debitor est, singulares oratiunculas praeferentem; ingere ei hanc Sapientis sententiam: Initium viae bonae, facere justa: accepta autem magis Deo quam immolare hostias. Similiter, si videris hominem, adversus quem frater suus aliquid habet, munus seu laudum, seu sacramentorum, ad altare offerentem; repete ei nihilominus eumdem sermonem: Initium viae bonae, facere justa, ut fratri reconcilieris: accepta autem Deo magis quam immolare hostias. Nam et illo etiam spectat haec sententia, ut daturus eleemosynam, prius, si quem defraudavit, vel simplum restituat. Sic et tu quoque voluntaria oris tui beneplacita nullatenus Deo esse credideris, illa scilicet 0027C quae in psalmis, vel in orationibus secretis ei obtuleris; si propterea canonem psalmorum ex Regula constitutum negligentius exsolveris. Nonne, si recte offeras, et non recte dividas peccasti? (Gen. III, sec. LXX.) Rectas, inquit, facite semitas ejus (Matth. III, 3, et Isa. XL, 3), vos qui paratis viam Domini.

3. O Domine, tu parasti directiones nobis, si modo nos recte ambulemus in illis. Tu legem posuisti nobis, viam justificationum tuarum, per illum scilicet, quem hujus sanctae institutionis Legislatorem dedisti: Haec via, inquiens, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram (Isai. XXX, 21). Haec via plane, sicut propheta promiserat: Via directa nobis, ita ut stulti non errent per eam (Isa. XXXV, 0027D 8). Junior fui, etenim senui; et non vidi, si bene memini, stultum errantem per viam: cum vix aliquem sapientem viderim, qui rectitudinem ejus tenere potuerit. Vae, qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V, 21)! quos sapientia vestra devios abducit a via salutis, nec sinit stultitiam sequi Salvatoris. Non ignorabat ille stultus propter Christum, quid haec sapientia terrena, animalis, diabolica mali faciat, qui dicebat: Si quis sapiens esse videtur in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens apud Deum (I Cor. III, 18). Optabilis stultitia, quae divino judicio reputatur sapientia, quae hominem non sinit errare de via. Haec stultitia, nisi fallor, est illa desursum sapientia, pudica, pacifica, modesta, suadibilis, 0028A bonis consentiens (Jacob. III, 17): a quibus omnibus quam procul abhorreat sapiens in oculis suis, utinam nunquam experientia ipsa probasset in oculis nostris. Si contristat vos arrogantia, seu pervicacia hujusmodi sapientium, consolatur abundantius nostrorum pax atque modestia stultorum, qui quanto minus sibi credunt, tanto suadibiliores bonis consentiunt. Tales itaque stulti non errant facile de via Dei, sed juxta verbum prophetae semper audiunt vocem post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram (Isai. XXX, 21): ne scilicet per fervorem excedentes modum, aut per teporem subsistentes citra modum, legem praescriptam, viamque deseratis regiam. Spiritus est ad dexteram, caro est ad sinistram; et haec 0028B sibi colluctantia semper sibi adversantur, ut non quaecunque vult, sive ista, sive ille, faciamus: ne, si plus justo sequimur impetum spiritus, declinemus ad dexteram; aut, si plus justo carni indulgemus, deviemus ad sinistram.

4. Hanc denique viam justificationum Domini, viam veritatis quam elegistis, quanta laude praedicet Isaias, delectat me cum charitate vestra recordari. Et erit, inquit, ibi, id est, in antiquis cubilibus draconum, in terra utique deserta et invia, se mita et via, sicut hodie cernere est: quia in feris et incultis hominibus, qui sine lege vivebant, in ipsis invenitur ordo vitae, et disciplina. Et haec via, inquit, sancta vocabitur: quia nimirum sanctificatio est peccatorum, perditorumque salus. Quanta 0028C vero virtute ac reverentia sanctitatis praeemineat, inde probat propheta, quia non transibit, inquit, pollutus per eam (Isa. XXXV, 8). O mi Isaia, ibunt igitur qui polluti sunt per aliam viam? Imo potius huc omnes, huc veniant, hac incedant. Immundis enim praecipue Christus hanc viam stravit, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat in viis saeculi. Quid igitur? transibit pollutus per viam sanctam? Absit! Veniat quantumlibet pollutus ad eam, non tamen transibit pollutus per eam: quia cum transierit, jam pollutus non 921 erit. Admittit quidem via sancta pollutum, sed statim abluit admissum; quia diluit omne commissum, tanquam vere baptismus alter poenitentium. Hic plane, hic 0028D baptizat, non Joannes, sed Jesus baptismo poenitentiae: hic patet fons domus David in ablutionem peccatoris et menstruatae. Propterea namque via haec pollutum admittit, sed pollutum non transmittit: quia via arcta est, et quasi foramen illud angustum est, quo serpens innovandus cum exuviis suae vetustatis venire potest, sed cum ipsis transire non potest; sed novum suaque nuditate melius vestitum, transitus angustia trajicit, extricans omnem, quem attulerat, squalorem vetustatis. Bene ergo prudentiam serpentis imitari rogamur, qui nec aliter in novari possumus, nisi per angustum coarctemur.

5. Sane quod illius antiqui serpentis insidias evadamus, si per hanc arctam viam hujus novi serpentis exemplum sequamur, Isaias promittit, qui 0029A de eadem via subdit: Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi (Isa. XXXV, 9). Securi ergo simus, si de via non exorbitamus. Potest leo ille, qui circuit quaerens quem devoret, juxta iter scandala ponere, laqueos abscondere, viatores rugitu terrere: sed persistentes in via laedere non potest; quippe cui via ipsa terror et supplicium est. Fortitudo nempe simplicis, via Domini, et pavor his qui operantur malum (Prov. X, 29). Si ergo in via es, hoc solum time, ne devies, ne Dominum offendas, qui te per viam ducit, ut dimittat te vagum in via cordis tui: praeter eum ne timeas alienum. Quod si nimis arctam viam causaris, prospice finem, quo te via ducit. Si enim omnis consummationis videris finem, continuo dices: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96). Si minus videre 0030A potes, crede videnti Isaiae, qui oculus tui corporis est. Ipse utcunque videbat, cum id quod sequitur dicebat: Et ecce ambulabunt hac via qui liberati fuerint, et redempti a Domino: et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super capita eorum Gaudium quoque et laetitiam obtinebunt, fugiet dolor et gemitus (Isai. XXXV, 9, 10). Qui satis hunc finem cogitat, puto quia non solum viam dilatat sibi; sed etiam pennas, ut jam non ambulet, sed volet, assumit sibi. Semper ergo, fratres, cogitate finem praemiorum, et cum omni facultate et alacritate curretis viam mandatorum. Per ipsam vos deducat et perducat ipse, qui est via currentium, et bravium pervenientium, Christus Jesus; cui honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

DE NATIVITATE DOMINI.0029 SERMO I. Qualia nos doceat Deus puer.0029B

1. Puer natus est nobis (Isai. IX, 6). Puer antiquus dierum. Puer forma corporis et aetate: antiquus dierum, incomprehensibili Verbi aeternitate. Quanquam et in ipsa sua dierum antiquitate etsi puer non sit, novus tamen semper sit; imo non tam novus sit, quam ipsa novitas in se semper manens et innovans omnia, a quo quaeque res prout recedit, inveteratur; prout reaccedit, renovatur. Et novo quodam modo unde antiquus, inde novus: quoniam quidem aeternitas ipsius sine initio nascendi, sine defectu veterascendi, ipsa est et antiqua novitas, et nova antiquitas ipsius. Alia tamen est novitas hujus temporalis nativitatis, 0029C quia puer natus est nobis innovandis, qui ab aeterno Deus natus est angelis beatificandis. Illa quidem nativitas amplioris gloriae, sed ista profusioris misericordiae. Ista siquidem propter me, qui misericordia indigebam, quoniam miseria circumdatus eram, et miseria quam expiare non poteram. Ostende nobis misericordiam tuam (Psal. LXXXIV, 8), qui nondum idonei sumus videre gloriam tuam: appareat benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, ut per hanc digni efficiamur et idonei, quibus appareat majestas et divinitas Creatoris nostri Dei. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, nostra indutam miseria, et novo miserendi genere de ipsa miseria miserorum operantem remedia. Ad hoc siquidem ars misericordiae 0029D beatitudinem Dei, et miseriam hominis in unitate Mediatoris temperavit; ut operante sacramento unitatis, per virtutem resurrectionis beatitudo miseriam absorbeat, mortemque vita deglutiat; et 922 totus homo glorificatus in divinae consortium naturae transeat. Usque adeo autem universitas infirmitates carnis, quibus ob culpam humana subjacet natura, absque culpa videlicet, 0030B dignatio suscepit divina; ut nec infantiae recusaret injurias, nec alia, quam communis habet conditio, sortiri vellet exordia: excepto sane, quod per Spiritum sanctum immaculatus nascens de immaculata, vitia nostrae originis emundabat, atque secundae nativitatis nobis sacramenta dedicabat.

2. Itaque parvulus natus est nobis (Isa. IX, 6), et Deus majestatis exinaniens semetipsum, non solum terreno mortalium corpori, sed etiam infirmae ac pusillae infantium se configuravit aetati. O beata infantia, cujus infirmum et stultum fortius et sapientius est omnibus hominibus; quia nimirum Dei virtus, et Dei sapientia sua in nostris, divina operatur in humanis! Hujus siquidem infantis infirmitas principem mundi triumphat, fortem 0030C armatum ligat, crudelem tyrannum captivat, et captivitatem nostram absolvit et liberat. Hujus infantis muta, ut videtur, et elinguis simplicitas linguas infantium facit disertas; linguis hominum loqui facit et angelorum, linguas dividens igneas: inscius iste, ut videtur, ipse est qui docet hominem scientiam et angelum, tanquam vere Deus scientiarum, Sapientia Dei, et Verbum. O sacra et dulcis infantia, quae veram humanis innocentiam refudisti, per quam omnis aetas in beatam redeat infantiam; tibique conformis fiat, non pusillitate membrorum, sed humilitate sensus, et pietate morum. Prorsus vos filii Adae, qui nimis grandes estis in oculis vestris, et in giganteam enormitatem per 0030D superbiam excrevistis; nisi conversi fueritis, et effecti sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 4). Ego sum ostium (Joan. X, 9) regni, ait parvulus iste: nisi incurvetur altitudo virorum, non eos admittet humilitatis janua. Ideo nimirum conquassabit capita in terra multorum (Psal. CIX, 6); et qui elati accedunt, repulsi capite illiso cadent retrorsum. Quid enim? adhuc tu superbis, terra et cinis, postquam Deus factus 0031A est humilis? adhuc magnus es in oculis tuis, postquam Deus parvulus factus est sub oculis tuis? Ille semetipsum exinanivit ut pene videretur esse nihil, sine quo factum est nihil: et tu in immensum inflaris et extolleris, existimans te aliquid esse, cum vere sis nihil! ipse te seducis (Galat. VI, 3), clamat tibi Apostolus; cum, etsi aliquid esses, si magnum aliquid esses, tanto magis humiliari te oporteret. Quanto, inquit Sapiens, magnus est, humilia te in omnibus: et invenies gratiam coram Deo (Eccli. III, 20), qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi. IV, 6 et I Petr. V, 5); qui et ipse, ut tibi fieret exemplum, cum esset maximus omnium, factus est humillimus omnium et minimus. Parum erat ei, ut fieret minor angelis conditione 0031B mortalis naturae, nisi et hominibus minor fieret aetate imbecillis infantiae. Videat igitur pius et humilis, et glorietur, videat impius et superbus, et confundatur. Videat, inquam, Deum immensum, parvulum factum, et infantulum adorandum, stupendum mysterium, redemptionem piorum, gloriam humilium, judicium impiorum, ruinam superborum. O venerandum ac tremendum mysterium! Quam sanctum et terribile est nomen tuum, fons misericordiarum, et abyssus judiciorum! Quis de hoc fonte bibit, et non amavit? quis hanc abyssum consideravit, et non expavit? Qui non amavit, nequam et impius est: sicut qui non expavit, vecors et insensatus est. Nihil tamen est cur judicium 0031C expavescas, si non adversus misericordiam insolescas. Et ipse, siquidem mallet amari, quam serviliter timeri: magisque probat quod liber ac voluntarius offert affectus filiorum, quam quod coactitius extorquet metus servulorum. Ideo et nunc cum primo se manifestavit mortalibus, puerum se maluit exhibere, magisque amabilis quam terribilis apparere: ut, quia salvare veniebat, et non judicare; praeferret interim unde provocaret amorem, differret unde incutere posset timorem.

3. Cum fiducia igitur accedamus ad thronum gratiae ejus, qui nec cogitare sine tremore poteramus de throno gloriae ejus. Nihil hic terroris, nihil severitatis quam metuas; sed omnimoda benignitas atque mansuetudo, de qua praesumas. Et si 0031D potestas et terror apud ipsum est, 923 totum tamen interim dissimulat, donec poenitenti parcat, confitentem recipiat. Ne sit tibi scrupulo, quod graviter deliquisti: nescit puer laesus irasci; aut, si irascitur, facile potest placari. Vere nihil placabilius animo hujus pueri, qui in hoc ipsum pacem tuam satisfactionemque praevenit, priorque legatos de pace mittit: ut qui reus es, velis reconciliari. Tantummodo velis, et vere perfecteque velis; non modo veniam indulgebit, sed et gratiam cumulabit: quinimo lucrum non mediocre deputans, ovem recuperasse perditam, diem festum aget cum angelis. Congruebat ergo cum divina mansuetudine aetas innocentis ac facilis infantiae, satisque convenienter et commode salutem peccatorum ab hac 0032A exorditus est aetate; ut quos reatus propriae terrebat conscientiae, spes consolaretur non difficilis indulgentiae.

4. O puer dulcissime, Jesu bone, quam magna est multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te, et perficies sperantibus in te, qui tantam exhibuisti necdum scientibus te! Prorsus dulcedo incomparabilis, et pietas ineffabilis; ut Deum qui creavit me, videam puerum creatum propter me: Deusque majestatis et gloriae non solum similis mihi fiat corporis veritate, sed etiam miserabilis, et velut humanae indigens opis appareat aetatis infirmitate. Vere tu puer Deus, salutare vultus mei, et Deus meus, cum totus sis dulcedo, et desiderium, dulciorem tamen te mihi facit teneritudo 0032B membrorum. Haec nimirum te capabilem facit sensibus et affectibus parvulorum, qui nondum sunt te solidum idonei capere cibum. Dulce interim, dulce prorsus et sapidum, cogitare puerum Deum: quin etiam efficax et operatorium ad medendum, ac dulcorandum, si quis in nobis est, rancorem animorum, sermonum amaritudinem, morum austeritatem. Neque enim crediderim, ubi sensus et memoria fuerit hujus divinae dulcedinis, locum irae vel tristitiae inveniri: sed omnis indignatio, et amaritudo cum omni malitia tolletur a nobis. Ita fiet ut quasi modo geniti infantes, modo genitum infantem Dominum digne laudemus, et in consosonantia morum et vocum, ex ore infantium et 0032C lactentium perficiatur laus infantis, et lactentis Domini Jesu Christi, cui cum Patre et Spiritu sancto laus et jubilatio, per aeterna saecula saeculorum. Amen.

SERMO II Quale donum, contemnente Synagoga, suscepit Ecclesia.

1. Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Inde probatur quod natus est nobis, quia scilicet datus est nobis. Illis enim recte dicitur natus, quibus videtur datus. Et omnibus quidem gratia nativitatis hujus oblata est, sed non ab omnibus suscepta est. Non enim omnium est fides. In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Inutiliter autem natus esset nisi et datus 0032D esset: frustraque factus esset filius hominis, si non recepissent eum filii hominum, quibus daret potestatem filios Dei fieri. Vae igitur, Judaea incredula, ingrata et impia: ablatum est a te regnum Dei, et datum est genti facienti fructus ejus. Ejectus Jesus est de Synagoga, sed susceptus est ab Ecclesia. Ejectus est de contradictionibus Judaeorum, constitutus est in caput Gentium. Ecce populus, quem non cognovit, servivit illi, auditu auris obedivit ei; cum de vobis filiis alienis, filiis sceleratis et parricidis, sit pii patris illa querela terribilis: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2). Sed, qui spernit, nunquid non et ipse spernetur? Quia repulistis verbum Dei, inquiunt apostoli, et indignos vos judicastis vitae aeternae, ecce 0033A convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). O felix gentilitas! ecce affertur tibi Jesus: curre obviis manibus, extende manus, expande sinus, devotionem tuam probet tam actus quam effectus; filium qui tibi offertur, suscipe fide, amplexare affectu; semperque inter ubera tua commoretur. Et ecce videor mihi audire vocem exsultationis et confessionis de cunctis partibus orbis; a finibus terrae laudes audio, gloriam justi. Est autem sonus ut multitudinis, ut sonus castrorum Dei, vox una laudantium et dicentium: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isa. IX, 6). Ipsa 924 est, ni fallor, Ecclesia laetabunda, et laudans, toto orbe terrarum; pro eo quod sibi natum, sibi datum amplexatur filium, quem oblatum, sed ablatum merito videt perfidiae 0033B Judaeorum. Lauda, sterilis, quae non pariebas, decanta laudem et jubila, quae non parturiebas: quia per hunc filium qui datus est tibi, multi erunt filii desertae, magis quam ejus, quae vinculo legis Deo maritata (Isa. LIV, 1), ei videbatur adhaerere. Tunc mirabitur et dilatabitur cor tuum (Isa. LX, 5). Tunc dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva: et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi hic erant? (Isa. XLIX, 21.) O mater incorrupta, virgo fecunda, filius, qui datus est tibi, hos tibi dedit. Est enim Filius Altissimi, cui Pater istos adoptavit, ut sint omnes conformes imaginis ejus, et sit ipse primogenitus in multis fratribus. Dilata, inquit, itaque locum tentorii tui ab ortu ad occasum, et a mari ad 0033C mare, quia ad dexteram et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. LIV, 2, 3). Iste namque unigenitus Mariae, primogenitus est omni creaturae, cui dicitur a Patre: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8).

2. Sicut autem, suscepto Dei Filio, Ecclesia sterilis peperit plurimos, et roborata est: ita ipso ejecto, aemula ejus Synagoga, quae multos filios habebat, infirmata est. Ideo enim hodie Ecclesia gratulabunda de dato sibi filio gratiarum actione et voce laudis replet coelos: illa muta sedet in tenebris, aut certe ejulatu fatigat inferos. Misera et caeca, cur non advertit quam manifeste Deus ejus 0033D ad nos transierit; quam evidenter ipsa repudiata, solumque retinente libellum repudii, litteram dico legis, quae adulteria ipsius, coarguit, universam dotem ipsius ad novam Sponsus nuptam transtulerit? Ecce in manibus nostris tabulae matrimonii, in duobus Testamentis; ecce sacramenta unctionum, dignitas regum, ordo sacerdotum, ministeria levitarum, cultus templi et vasorum, sacrificiorum veritas, omnis denique ipsorum gloria, translata ab ipsis, collata est nobis, quia causa et veritas omnium, Filius datus est nobis. Ipse calicem legis, quae in manu est Mediatoris, ex hoc Judaeo in hunc Christianum inclinavit. Et omne quod in ea merum ac verum fuit, eliquatum nobis transfudit: faex sola, quae non est exinanita, apud Judaeos remansit; 0034A ipsam bibunt, ipsa pars calicis eorum.

3. Sed quid verbis moror? Numquid enim potest enarrari, quae et quanta sunt data nobis, cum iste Filius datus est nobis? Nonne omne datum optimum, et omne donum perfectum ab ipso, et cum ipso, pariter ad nos descendit? nonne universas opes coeli, omnes thesauros Dei, secum nobis advexit? qui licet adhuc in ipso contineantur absconditi, multa tamen jam et magna, et quasi donativum pugnaturis erogavit; sed nihil omnia ad ea quae victoribus reservavit. Quis enumeret tot munera charismatum, tot genera virtutum, nostrorum scilicet varietatem armorum, subsidia Sacramentorum, fercula Scripturarum, gradus et ordines ministrorum; in omni aetate, sexu, et conditione, natione 0034B et lingua, tot martyrum trophaea, confessorum insignia, virginum coronas? si miraris, inquit Ecclesia, unde repente mihi pauperculae haec multitude divitiarum, et magnitudo gloriae: inde nimirum, quia Filius Dei datus est nobis, Deus gratiae, Dominus virtutum, et Rex gloriae. Imo magis mirum esset, si non sequerentur Dominum bona sua, cum etiam ipse sit omnia bona. Inquirentes, inquit, Dominum, non minuentur omni bono (Psal. XXXIII, 11); quanto magis suscipientes? Si enim miraris ista nobis per Filium data, ego (ut plus mireris) adjiciam omnia omnino nobis cum illo esse donata. Cum enim Filium, per quem et in quo omnia subsistunt, Pater nobis donavit, quomodo non omnia nobis cum illo donavit? (Rom. VIII, 32.) Omnia 0034C nostra sunt, ait Apostolus, quia noster est auctor omnium et Dominus; ut, etsi videamur tanquam nihil habentes, inveniamur tamen omnia possidentes. Vides igitur quantum, et quale datum sit Filius; quamque probabile sit quod de Sapientia, quae ipse est, legitur: Venerunt mihi omnia bona cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius (Sap. VII, 11). Quare autem hoc ita inculco, fratres mei? Quare, nisi ut discatis 925 gloriari, quia filius datus est nobis; et quidquid mundus potest dare, aut promittere vobis, non modo vile et indignum ad illum, sed etiam detrimentum propter illum deputetis? Non quomodo mundus dat, dat ille vobis: tantum grati estote, quia datus est vobis, et 0034D satagite ut amplius et perfectius detur vobis. Qui enim semel datus est mundo in forma carnis, et certis diebus aut horis datur fidelibus in specie ponis, scilicet in esu Sacramenti sui, saepius et incertis horis datur devotis, in gustu spiritus sui. Primum, ad redemptionem; secundum, ad sanctificationem; tertium etiam ad consolationem. Primum exigit ut fides sit recta; secundum, ut conscientia pura; tertium, ut devotio prompta. Haec mentem elevat, ut gratiae occurrat; cor aperit, ut excipiat; affectum dilatat, ut plurimum ipsius capiat. Non solum autem istam, sed et omnem gratiam abundare faciat in vobis, Deus omnis gratiae, Filius, qui datus est vobis, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. De admirabili Dei cum homine commercio.0035A

1. Puer natus est nobis (Isa. IX, 6). Nobis prorsus; non enim sibi, non angelis. Sibi, inquam, natus non est, ut scilicet hac nativitate esse, aut melius esse inciperet, qui antequam temporaliter nasceretur, aeternaliter erat, et perfecta beatitudo sibi erat, quia de Deo perfecto perfectus Deus natus erat. Angelis natus non est; quia nec angelus ille qui in veritate stabat, reparatione indigebat; nec illius qui ceciderat, casus reparabilis erat. Ideo nusquam angelos apprehendit, sed semen apprehendit Abrahae (Hebr. II, 16); et qui Deus natus erat sibi, puer natus est nobis: se quodammodo relinquens, et angelos transiliens, ut ad nos usque deveniens unus fieret 0035B e nobis; et exinanitus a semetipso, minoratur ab angelis, ut aequalis fieret nobis. Qui igitur natus aeternaliter sibi et angelis erat beatitudo, natus temporaliter nobis, factus est nobis redemptio; quia nos solos laborare videbat antiquo nostrae nativitatis praejudicio. Quam felix, quam amabilis nativitas tua, puer Jesu, quae nativitatem omnium emendat, conditionem reformat, praejudicium solvit, chirographum damnatae naturae rescindit: ut si quem piget damnabiliter esse natum, possit felicissime renasci! Quotquot autem receperunt eum, dedisti eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Gratias agimus gratuitae atque gratiosae nativitati tuae, Deus fili hominis, per quam accessum habemus 0035C in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei (Rom. V, 2). Prorsus admirabile commercium, ut sumens carnem, largiaris deitatem! commercium, inquam, charitate, non cupiditate contractum; indulgentiae quidem tuae gloriosum, sed indigentiae meae omnino lucrosum. Vere tu puer misericors, quem sola misericordia puerum fecit: licet pariter misericordia et veritas in te obviaverunt sibi (Psal. LXXXIV, 11). Vere, inquam, tu misericors puer, natus es nobis, non tibi: lucra nostra, non augmenta tua nascens de nobis quaesisti, quia ad hoc solum nasci dignatus es, ut nos minoratione tui proveheres, humiliatione glorificares. Tu exinanitus nos replesti: tu enim omnem tuae plenitudinem divinitatis in hominem 0035D transfudisti. Transfudisti, sed non confudisti. Transfusum tamen Deum in hominem non dicerem, si ad mensuram datum huic homini spiritum audirem: si de omni sua plenitudine penes Deum aliquid recedisset, quod non in hominem, cui unitas est, effudisset.

2. Merito igitur oleum effusum nomen (Cantic. I, 2) Dei hominis, vel certe unguentum exinanitum; cum ita funditus Dei in hominem effusus sit, ut eum semetipsum exinanisse (Phil. II, 7) confiteatur fides Apostoli. Quamquam sic utique se exinanivit, ut in se ipso nihil prorsus minuerit, aut mutaverit; nec alia esse potuit naturae immutabilis exinanitio, quam naturae nostrae, quae terra inanis 0036A et vacua est, assumptio. Magna prorsus exinanitio ista in oculis videntium, ut splendor gloriae et figura paternae substantiae, nonnisi formam praeferat servilem, et in ipsa non habens speciem neque decorem. Quasi enim parum exinanitus esset, 926 si homo solum fieret, etiam humanae carnis gloriam ita funditus in se vacuavit, sapientiam infatuavit, infirmavit virtutem, minuit magnitudinem; ut et in nativitate minimum, et in passione se exhiberet novissimum virorum: unde nec reputaverunt eum. Vis autem videre Deum exinanitum a semetipso? vide jacentem in praesepio. Ecce Deus noster (Isa. XXV, 9), Isaias ait, qui de tam longinquo vidit, et cognovit praesepe Domini sui, imo Deum in praesepi. Ecce, inquit, Deus noster. Ubi, 0036B quaeso? In praesepio, inquit. Infantulum quidem ibi invenio. Hunccine tu dicis illum esse, qui dicit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24): imo cujus majestati angusta est omnis coeli latitudo? Pannis involutum video. Hunccine tu dicis illum esse, qui gloriam et decorem induit lucis inaccessibilis, amictus incircumscripto lumine sicut vestimento? Vagientem audio. Hiccine est qui in coelis tonat, sub cujus vocis tonitruo potestates angelicae submittunt alas suas? Sic est, inquit alius propheta satisfaciens pro Isaia, omnino sic est: Hic est Deus noster, sed exinanitus est, ut te repleat, et a se quodammodo deficere voluit, ut te reficiat. Conclamat omnis chorus prophetarum uno spiritu, eademque sententia, etsi aliqui voce diversa, sic 0036C est: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius praeter eum (Baruch. III, 36); neque enim est alius praeter eum. Sed scio, inquid David, scio, quia non credet signo huic, sed contradicet generatio prava et adultera Judaeorum; enarrate vos, apostoli, in progenie altera Gentium. Quid? Quoniam hic quem Judaeus jacentem in praesepi nec respicit, pendentem in cruce despicit; cum miro modo nascitur, non videt; cum mira operatur, invidet; cum dira patitur, irridet: Hic, inquam, hic est Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi, ipse reget nos in saecula (Psal. XLVII, 15).

3. Et ecce jam praedicantibus apostolis, testificantibus prophetis, etsi vellus siccatum est, sed areae latitudo infusa est (Judic. VI, 39, 40): etsi 0036D cucurbita aruit, Ninive salvata est (Jonae III et IV); et amissio Judaeorum, divitiae facta est mundi, et salus gentium. Adorant omnes reges terrae parvulum qui natus est nobis, omnes gentes serviunt ei: quia si qui sunt qui non serviant, vel non sint servituri, quasi non sint, sic sunt coram eo (Isa. XL, 17); gens etiam et regnum, quod non servierit ei, peribit. Jam tamen videmus et gaudemus impletum, quod per Isaiam fuerat a Patre promissum: Viri sublimes ad te transibunt, tui erunt, post te ambulabunt, te adorabunt, teque deprecabuntur. Et merito, inquit, quia in te tantum est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator (Isa. XLV, 14, 15). Si unquam 0037A manifestius, si expressius potuit dici Jesus Deus, nunquam credat Judaeus: aut certe si derogat haec esse dicta de Jesu, ostendat alium in quo sit Deus, et qui sit Deus, nec praeter eum Deus; quando quidem nec personarum Trinitatem fatetur, ut assignare possit Deum, in quo sit Deus, ita ut alius Deus praeter eum non sit. Sed te, perfide, scandalizat, quod ad pietatem aedificare debuerat; quod scilicet Deus absconditus, et homo oculis adhibitus est, tanquam lutum ex sputo, quod ad videndum Deum caecum illuminaret. Hoc, inquam, scandalo tibi est, quod in infirmitate carnis abscondita est fortitudo Dei, et in infirmitate crucis abscondita est fortitudo hominis Dei; quod inglorius inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum: unde nec reputasti eum, sed putasti 0037B quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum; cum Deus posuerit in eo iniquitates omnium nostrum (Isa. LIII, 4, 5). Nam et tuam quoque suscepisset, si tu eam vel ad extremum deponere voluisses. At tu, miser, non deponis, sed apponis iniquitatem super iniquitatem; super sanguinem prophetarum, sanguinem Filii Dei et Apostolorum. Impone igitur, quandoquidem ita vis, impone jugum iniquitatum tuarum, tibi et filiis tuis: mihi enim regnum Christi portare magis decet, ut meas ipse portet iniquitates. Tu porta colligationes impietatis, fasciculos deprimentes: ego portem fasciculum myrrhae, quem Maria mihi colligavit, pannisque involutum in praesepi reposuit.

0037C 4. Vos igitur, fratres mei, qui cognovistis praesepe Domini vestri, Dominumque in praesepi, quem Israel non cognovit: vos, inquam, quibus Salvator ideo non viluit, 927 quia misericors esse voluit; sed eo vobis tenerior in affectu, quo minor est in aspectu: cantate, et exsultate et psallite, Puer natus est nobis, filius datus est nobis. De Judaeis quidem est natus, sed nobis est natus; quia illis ablatus, nobis est datus. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Notum fecit Dominus salutare suum (Psal. XCVII, 1-3): adeo ut et asinus de Gentibus cognoscat in praesepi Dominum suum, fenum sibi factum, quia omnis caro fenum (Isa. XL, 6). In conspectu namque Gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII, 2): quam Judaeus 0037D ignorat, velum adhuc habens super faciem suam. Velum habet, quia zelum tenet: unde nec velum videt, sed invidet quod puer natus est nobis, filius datus est nobis. Nec invidet, quod cupiat habere sibi, sed quod cupiat perire et mihi et sibi. Mallet aemula et mala meretrix infantem necari, quam vivum mihi dari. Sed judicium nostri Salomonis, cujus sermo penetrabilior omni gladio ancipiti, scrutans corda et renes, in invenienda matre non erravit: Date, inquit, Ecclesiae infantem vivum: haec est enim mater ejus (III Reg. III, 26, 27). Quicunque enim fecerit voluntatem ejus, ipse mater, et frater, et soror ejus est (Matth. XI, 50). O Domine Salomon, tu matrem dicis, ego ancillam profiteor. Ancilla Christi sum: fiat mihi secundum verbum 0038A tuum (Luc. I, 38). Et quidem matrem amore et sollicitudine me praestabo, quantum potero: sed conditionis meae semper memor ero.

5. O fratres, hoc nomen matris non est singulare praelatis, quamvis specialis eis incumbat cura maternae sollicitudinis et pietatis: commune est et vobis, qui facitis voluntatem Domini. Utique et vos matres estis pueri qui datus est vobis, et in vobis, ex quo videlicet a timore Domini concepistis, et parturistis spiritum salutis. Vigila igitur, o mater sancta, vigila super curam recens nati, donec formetur in te Christus, qui natus est tibi: quia quo tenerior est, eo facilius potest perire tibi, qui nunquam perit sibi. Spiritus siquidem qui in te est, si tibi exstinctus fuerit, redit ad Deum qui dedit illum. 0038B Vigila, inquam, super curam recens nati, memor quoniam aemula tua dormiens oppressit filium, qui datus erat ei. Quae est enim illa, nisi carnalis anima, quae spiritum exstinguit negligentia et inertia. Hujusmodi homines, cum religionis amiserint fervorem, ipsius tamen sibi arrogant gloriam et nomen. Inde contentiones carnalium adversus spirituales, etiam in capitulis, ubi verus Salomon invisibiliter judex praesidet. Filius meus, inquiunt carnales, vivit, et tuus mortuus est: ego spiritum Dei habeo, tu non habes; in me vivit amor Dei, in te mortuus est: dum scilicet aemulantur sibi religionis auctoritatem, cujus spirituales habent veritatem; ut subducta eis auctoritate, consuetudines 0038C inducant pro sui sensus libidine. Et revera quidem mater vult aemulae dari vivum et integrum infantem, non invidens ei gloriam, dummodo habeat et virtutem, sed illa, Nec mihi, inquit, nec tibi sit, sed dividatur (III Reg. III, 26); quia nimirum sanctitatis sibi cupit retinere honorem, et aliis relinquere laborem. Sed non errat qui judicat, etsi aliquandiu dissimulat. Gladius Salomonis matrem invenit, cui adjudicat indivisum, sicut affectum charitatis, sic effectum potestatis; sicut fervorem operandi, sic favorem imperandi. Vos itaque, fratres, in quibus fides per dilectionem operans nata est de Spiritu sancto, custodite eam, pascite, nutrite, tanquam parvulum Jesum, donec formetur in vobis puer qui natus est nobis; qui non solum nascendo, 0038D sed vivendo et moriendo, formam cui conformemur tradidit nobis: memor quippe semper, quod non nisi nobis natus fuit, nec nisi nobis vivere voluit, nec mori nisi pro nobis, qui pro se non habuit; ut et nos per ipsum renasceremur, secundum ipsum viveremus; in ipso moreremur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. De plenitudine temporis a Christo allata.

1. Ecce jam venit plenitudo temporis (Galat. IV, 4). Plenitudo ista temporis apud Paulum accipitur, seu propter abundantiam gratiae, seu propter adimpletionem praecedentis prophetiae 928, seu propter pleniorem aetatem fidei adultae. De singulis 0039A videamus. Omnium plenitudo bonorum Christus Dominus est: quippe qui omnibus thesauris sapientiae et scientiae Dei, totiusque gratiae plenus est; imo in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter (Coloss. II, 9). Viderunt apostoli plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine ejus omnes acceperunt: adeo ut novissimus eorum et ebortivus Paulus, vas electionis, de plenitudine quam acceperat, disseminaret ubique plenitudinem gratiae et veritatis, clamans et dicens: Ecce jam venit plenitudo temporis (Galat. IV, 4). Cum enim plenus omnibus bonis natus esset temporaliter auctor temporis, quidni plenitudinem attulisset temporis? Cum coeli rorarent desuper, et nubes pluerent Justum, Salvatorem terra germinaret, tanta 0039B supernae benedictionis ubertas quidni fecunditatem terris omnibus praestaret? Benedixisti, Domine, terram tuam, dedisti benignitatem, et terra nostra dedit fructum suum (Psal. LXXXIV, 2, 13); videlicet de uno grano frumenti, quod germinavit alvus Virginis, ubique terrarum pullulante copiosa messe fidelium. Nolo enim hanc plenitudinem temporis requiras in copia bonorum temporalium, sed aeternorum; non in proventu agrorum, sed coelorum. Si coeli rorant desuper, et nubes pluunt Justum; si terra germinat Salvatorem, et justitia oritur simul; si denique oritur in diebus Domini non solum justitia, sed et abundantia pacis: feliciora tempora ne quaesieris, quando et regnum Dei nihil aliud est quam justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto 0039C (Rom. XIV, 17), quod de illis procedit. Nam et nostrorum temporum ille status judicatur optimus, atque pulcherrimus, cum et justitia moribus imponit disciplinam, et abundantia cum pace quietem vitae praestat et laetitiam. Denique misericordia Domini plena est terra (Psal. CXVIII, 64): benedixit Dominus coronae anni benignitatis suae, et campi ejus repleti sunt ubertate (Psal. LXIV, 12) totius gratiae spiritualis. Et quis, nisi ingratus, plenitudinem neget esse temporis? Quae unquam aurea aetas simile aliquid habuit hujus plenitudini temporis, quando panis angelorum, omnem habens saporem suavitatis et omne delectamentum, apponitur etiam jumentis; et non solum homines, sed et jumenta, 0039D cibo pascuntur coelesti? Homines enim et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus (Psal. XXXV, 7, 8). Infinite multiplex haec tua, Deus, misericordia, ut qui panis angelorum, non solum hominum dites ac beatifices mensas, sed etiam fenum factus, jumentorum repleas praesepia. Confiteris, o Domine sapientia misericors, quia sapientibus et insipientibus debitor es, ut qui utrosque fecisti, utrisque necessariam alimoniam procures; et tam homines quam jumenta, tam spirituales quam animales, suo quemque gradu et ordine salves. Confiteantur igitur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum (Psal. CVI, 15): quia misit Verbum suum carnem factum, medicinam et escam omnium; ut etiam incapaces 0040A Verbi, sanentur tamen et satientur carne Verbi. Edant itaque pauperes et saturentur, et confiteantur venisse beatam temporis plenitudinem; quando et in praesepibus suis paratum sine sudore vultus sui panem inveniunt coelestem. Numquid ergo mugiet bos, eum ante praesepe sic plenum steterit? (Job VI, 5.) Mugiat, sed prae gaudio spiritus in jubilo cordis; quia praesepe Domini sui, imo Dominum in praesepi suo cognovit.

2. Libet autem adhuc manifestius videre, Christus veniens e coelis quantam plenitudinem temporis advexerit, quam facili et exiguo pretio omne pretiosum comparari posse decreverit. Duobus minutis, seu calice aquae frigidae, aut certe sola bona voluntate, jam a diebus ejus emitur regnum coelorum, 0040B quanquam etiam nunc vix inveniat emptorem in tanta multitudine divitum. Proh pudor! etiam nos ipsi, qui jam emere coepimus, jam tabulas emptionis conscripsimus, jam pignus haereditatis accepimus; etiam nos, inquam, toties a pacto resilimus, ac pene complaciti poenitemus, querimur, murmuramus, quasi in negotio simus circumventi; quasi magnum sit illud prope nihil, quod exigitur a nobis. Bene de nobis prophetavit Scriptura: Malum est; malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, gloriabitur (Prov. XX, 14). An non merito poterit gloriari, qui immensum illud et aeternum 929 pondus gloriae, hoc levi et momentaneo tribulationis suae comparaverit, qui sic pro nihilo salvus factus fuerit? At nunc quotidianas hinc inde 0040C querelas et molesta murmura audias: Malum hoc, malum illud; grave hoc, importabile illud; quis tanta ac talia ferat? Ita nemo fere est qui digne pro merito sui rem aestimans dicat: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18), nisi tunc demum cum coeperit revelari. Tunc plane gloriabitur, qui modo detrahit, ac de pretio se gravari gemit; cum scilicet de foro, id est, de mundo hoc, ubi contractus celebratur hujus commercii, recesserit et in domum aeternitatis suae, secum ferens rem tantam tantillo emptam, redierit. Homo plane secundum cor Dei erat ille, homo simplex sine querela, qui ab hac arte, imo inertia et infidelitate emptorum 0040D alienus erat; Davidem dico, qui dicebat: Quoniam non cognovi litteraturam, Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX, 15, 16). Justitiae meae nullatenus memorabor, ut labores meos exaggerem, merita magnificem; potius memorabor justitiae tuae solius, qui gratis obligasti te mihi promissorem. In veritate tua exaudi me, in justitia tua, et non intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 1, 2): qui, si voluero me justificare, os meum condemnabit me. Per hoc enim, inquit, introibo in potentias Domini (Psal. LXX, 16); quia scilicet justitias meas non statuam: per hoc potentem me faciet, et nunc in praelio, et tunc in regno; quia semper infirmitates meas confitebor. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Sicut ergo prudenter 0041A apud Deum causam agit, qui justitiae suae immemor totum misericordiae committit; sic prudenter emit, qui omnem fictionem, atque avaritiam negotiationis scire renuit; qui inventa illa pretiosa margarita, non solum omnia sua, sed et seipsum ultro ac desideranter impendit. At nos tepidi, ficti, ingrati, indevoti, voluptatum amatores magis quam Dei, vix ab illa voce infidelis et nequissimi murmuris, Malum est, malum est (Prov. XX, 14), valemus compesci; etiam postquam gustavimus, et vidimus, sicut de muliere forti scriptum est, quoniam bona est negotiatio nostra.

3. Adhuc ferebat me quidam implacabilis zelus adversus ingratitudinem et infidelitatem hujus temporis nostri; sed revocat me, de qua sermonem institui, 0041B sancta ac beata plenitudo temporis Christi, qua etiam hodie plenius pascendi estis. Conjunctim tamen currunt, pariterque feruntur haec duo tempora tam diversa, tamque adversa, tempus scilicet gratiae, et tempus malitiae; cum tamen nonnisi unum tempus inveniatur utriusque. Si enim modo non esset tempus gratiae, non diceret Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Et iterum, si modo non esset tempus malitiae, non diceret idem apostolus: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Confligunt igitur in tempore uno gratia et ingratitudo, velut in stadio uno. Jam olim siquidem sapientia pugnat adversus malitiam, propter quod et nunc in hujus mundi descendit aream. Pugnat, inquam, 0041C nolens vinci a malo, sed volens vincere in bono malum. Abundabat iniquitas, et licet humana congelata esset, divina tamen non frigescebat charitas. Magnus ille ardor charitatis, et revera, sicut scriptum est, aquis multis inexstinguibilis (Cantic. VIII, 7); quod cum extremum jam judicium postularet multitudo peccatorum, Deus tamen Filium suum misit, non ut judicaret mundum, sed ut salvaretur per ipsum (Joan. III, 17). Cum igitur jam pene consummata mundi malitia finem indicaret temporis, Redemptoris adventus novam et inopinatam plenitudinem temporis rebus infudit humanis. Cum enim mundus consenuisset, atque prope interitum esset temporis aetate, subito ad adventum Conditoris 0041D sui, nova et insperata renovatus est virtutis juventute, fideique quodam juvenili calore. Fides siquidem, cujus primaevum tempus, velut quaedam pueritia, fuit in Patriarchis, qui exorti sunt primo mane Ecclesiae nascentis; adolescentia vero in Prophetis; ad plenitudinem demum juvenilis excrevit roboris in Apostolis, quando et calorem suae virtutis mundo spectabilem praebuit in tam praeclaris, atque fortissimis innumerabilium martyrum triumphis. Hanc adultam ac plenam aetatem fidei vocat Apostolus plenitudinem temporis, quando scilicet hi qui sub paedagogo 930 legis erant, nihilque a servo differebant, dum erant parvuli, jam adulti libertatem filiorum receperunt per Unigenitum Patris (Galat. IV, 1-9). Qui nimirum, ut nulla plenitudo 0042A suo deesset tempori, plenus tam gratia quam veritate venit, quatenus et per gratiam impleri faceret legis mandata, et per veritatem impleret ipse promissa; adeo ut quidquid etiam universis retro saeculis mystice gestum aut dictum fuit, totum verius ac plenius impletum sit in hac plenitudine temporis. Nam et hic ipse dies tot sacramenta, tot oracula, quasi recapitulata in brevi hodie exhibuit, ut de eo vere dici possit: Consummatus in brevi, explevit tempora multa (Sap. IV, 13).

4. Cum ergo tot modis constet quia venit beata plenitudo temporis, recte querelas insipientium Salomon compescuit, dicens: Ne dicas, Quid, putas, causae est quod meliora fuere tempora priora quam nunc sunt? Stulta est, inquit, hujusmodi interrogatio 0042B (Eccle. VII, 11), cum manifeste felicissima tempora fecerit hominibus gratia Dei; ingratitudo autem hominum pessima fecerit ea sibi. O tempus acceptabile, cui tam beatum, tam auspicatum initium dedit dies iste, quo natus conditor aeternus temporis, aeternitatem mortalibus nuntiavit! O vere dies salutis dies iste, quo nata salus mundi se ipsam poculum salutare miscuit aegrotis! O fratres, de die isto loquebatur, ni fallor, Sapiens filio suo: Non defrauderis a die bono. Et exponens quid sit non defraudari: Particula, inquit, boni doni non te praetereat (Eccli. XIV, 14). Diem quippe bonum pro eo dicit, quia datum est hodie donum bonum, prorsus datum optimum, donumque perfectum, descendens a Patre luminum; quod quale sit nemo scit, nisi 0042C qui accepit. At vos, fratres, spiritum qui ex Deo est accepistis, ut sciatis quae a Deo donata sunt vobis, qui ex sententia cordium cantatis: Filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Filius iste, panis est filiorum, qui de seipso hodie beatum ac solemne universae familiae Patris exhibet epulum.

5. Gratias tibi, Pater misericordiarum, qui panem nostrum quotidianum das nobis hodie, tantaque largitate aperuisti manum tuam ad implendum omne animal benedictione, ut ipsa etiam benedictione plenum inveniatur eorum praesepe. Quam miserum, quam brutum ac stolidum, imo quam sibi nequam et invidum illud animal, quod sese isto die bono defraudat, ut eum particula doni boni praetereat, 0042D ut scilicet expers gratiae coelestis, quae ei proposita est, fiat, diemque totius refectionis et gaudii tristi ac jejuno corde praetereat; quasi necdum venerit copiosissima plenitudo temporis, nec praesepia simplicium et humilium panis impleverit coelestis! Hujusmodi hominem sibi nequam et invidum, Deo ingratum et injuriosum, notat Sapientia, cum ait: Oculus malus ad mala opera, et non saturabitur pane, indigens et in tristitia erit super mensam suam. Ideo, inquit, non saturabitur bonis anima ipsius, quia oculus ejus ad mala, nec revertetur oculus ejus, ut videat bona, ut cum pietate et fide consideret quae ei apposita sunt in magna divitis mensa. Nequam est enim, inquit, oculus lividi, avertens faciem suam et despiciens animam suam (Eccli. XIV, 10, 8). Procul 0043A dubio, fratres, si faciem non avertimus a consideratione illius qui jacet in praesepi, ipso intuitu possumus felicissime pasci, dicemusque: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae, ibi me collocavit (Psal. XXII, 1, 2). Tunc plane sciemus quia venit desideratissima plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum, per quem tanta jam replemur plenitudine bonorum: ipsi benedictio et gratiarum actio, et nunc, et per infinita saecula saeculorum.

SERMO V. De mira Dei providentia in nativitate Christi.

1. Convenistis, fratres, ad audiendum verbum Dei. Deus autem aliquid melius providit nobis, ut non solum audire, sed etiam videre datum nobis 0043B hodie sit Verbum Dei, si modo transeamus usque Bethlehem, et videamus noc verbum quod fecit Dominus, et ostendit nobis (Luc. II, 15). Noverat hominum sensus invisibilium incapaces, coelestium indocibiles, ad fidem quoque difficiles, nisi res ipsa de qua fides suadetur, visibiliter ipsis sensibus convincendis ingeratur. Nam etsi fides est ex auditu, multo tamen proclivius 931 ac promptius ex visu: sicut illius exemplo docemur, cui dicitur, Quia vidisti me, credidisti (Joan. XX, 29); qui scilicet dum audiebas incredulus fuisti. Quia enim difficilius audita, quam visa creduntur, ideo merito fides illorum qui non viderunt, a Domino beata praedicatur; quippe qui plus detulerint auctoritati sermonis, quam experientiae proprii sensus, aut rationis. Deus 0043C tamen per omnia volens satisfacere tarditati nostrae, Verbum suum quod prius fecerat audibile, hodie fecit nobis etiam visibile, imo et tractabile; ut et quidam ex nobis potuerint dicere: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae tractaverunt de Verbo vitae (Joan. I, 1). Fuit ab initio illius, quae sine initio est, aeternitatis; audivimus promissum ab initio temporis; vidimus et contrectavimus exhibitum in fine temporis. Alias autem invenies quod non solum visibile et tractabile, sed etiam gustabile et odorabile nobis Verbum Dei factum sit, quippe quod per omnes vias sensuum, aditum sibi ad animam quaesierit, quatenus sicut per sensus mors 0043D intraverat, sic per eosdem rediret et vita. Quod ergo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nobis qui toti sumus caro, factum est; ut qui antea Verbum Dei tantum poteramus audire, jam carnem factum et videre possimus et gustare, omnesque sensus in testimonium auditus convocare; quatenus omnes nostri sensus consensu uno, et voce una confiteantur, Sicut audivimus, sic vidimus (Psal. XLVII, 9). Incomparabiliter tamen amplius tunc concessum est visui, quam unquam fuerat auditui, cum modo videatur Verbum, quod Deus est, et antea magnum haberetur audire verbum quodcunque ex Deo. Et verbum quidem quod ex Deo est, vidi aliquando, fratres, cum taedio audiri; sed Verbum quod Deus est, nunquid poterit nisi cum gaudio 0044A videri? In me primum sententiam feram: quia Verbum, quod Deus est, cum se hodie mihi videndum praebeat in eo quod sum, si me non laetificat, impius sum; si non aedificat, reprobus sum

2. Si quis ergo, fratres, acediosus invenitur inter nos, nolo diutius ut fatigentur aures ejus sermone nostro contemptibili; transeat usque Bethlehem, et illud in quod desiderant Angeli prospicere, prospiciat ibi, Verbum scilicet Dei, quod Dominus ostendit nobis; imaginetur animo, Sermo Dei vivus et efficax qualis ibi jaceat al. qualiter ibi taceat> in praesepi. Si tantum pietas oculum illuminet intuentis, quid tam delectabiliter potest videri, tam salubriter cogitari? Quid aeque mores aedificat, spem roborat, charitatem inflammat? Omnino fidelis 0044B sermo, et omni acceptione dignus, omnipotens Sermo tuus, Domine; qui tam alto silentio a regalibus Patris sedibus animalium illapsus praesepibus (Sap. XVIII, 15), melius interim suo nobis silentio sermocinatur. Qui habet aures audiendi, audiat quid nobis hoc pium et mysticum aeterni Verbi loquatur silentium; quoniam, nisi me fallit auditus, inter alia quae loquitur, loquitur pacem in plebem sanctorum, quibus reverentia ipsius et exemplum religiosum imposuit silentium, et rectissime quidem imposuit. Quid enim tanto pondere, tantaque auctoritate disciplinam commendat silentii, quid tanto terrore compescit inquietum malum linguarum procellasque verborum, sicut Sermo Dei silens in medio hominum? Non est sermo in lingua mea, confiteri 0044C videtur omnipotens Sermo, dum Matri subditus est; et nos qua dementia dicemus, Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt; quis noster Dominus est? (Psal. XI, 5.) Liberet mihi, si liceret, obmutescere et humiliari, et silere etiam a bonis, ut attentius et diligentius aurem possem adhibere vocibus arcanis, sacrisque sensibus hujus divini silentii, et vel tanto tempore sub silentio discere in schola Verbi, quanto Verbum ipsum sub disciplina siluit Matris.

3. O fratres, si pie ac diligenter intendamus huic Verbo quod Dominus fecit hodie, et ostendit nobis, quanta, quamque facile possemus ab ipso perdoceri? Verbum siquidem breviatum est, ita tamen 0044D ut in eo consummatum sit omne verbum quod ad salutem est, quia nimirum verbum consummans et abbrevians in aequitate ipsum est. Et haec consummatio abbreviata inundavit justitiam (Isa. X, 23), sicut promissum meministis per Isaiam; quia de sua plenitudine 932 in participes suos redundavit justitiam, ut abundet justitia ipsorum, plus quam et Pharisaeorum et Scribarum; licet illi per tam multiplices se exercitent justificationes legis, isti autem brevi ac simplici contenti sint verbo fidei. Sed quid mirum si omnia verba sua nobis Verbum Dei breviavit, quando et se ipsum breviari, et quodammodo minui voluit, adeo ut de incomprehensibili immensitate sui ad augustias uteri quodammodo se contraxerit, et, continens mundum, in 0045A praesepi se passum sit contineri? In coelo Verbum istud horribili altitudine sua virtutes angelicas stupefacit; in praesepi simplices et hebetes pascit: ibi subtilissimis Angelorum intellectibus inscrutabile, hic etiam obtusis hominum sensibus palpabile. Quia enim Deus non poterat loqui nobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, Verbum ejus factum est caro, ut non solum audire, sed et videre posset omnis caro quod os Domini locutum est. Et quia in sapientia sua non cognovit mundus sapientiam Dei, dignatione ineffabili eadem Sapientia Dei se stultitiam fecit, ut quamlibet idiotis vel habetibus se discibilem praeberet, et per stultitiam praedicationis salvos faceret credentes. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia sapientiam tuam 0045B abscondisti a sapientibus et prudentibus, et revelasti eam parvulis. Ita, Pater, sic fuit placitum ante te (Matth. XI, 25, 26), ut parvulis daretur parvulus qui natus est nobis, quandoquidem altitudo superborum nimis abhorret ab hujus humilitate parvuli, et quod altum est apud homines, abominabile est apud Deum; qui, cum veraciter altus sit, parvulus factus est pro nobis. Cum solis nimirum parvulis concordat iste parvulus, in solis requiescit humilibus et quietis. Sicut igitur parvuli gloriantes de eo, cantant, Parvulus natus est nobis (Isa. IX, 6), sic et ipse gloriatur de eis: Ecce ego, inquiens, et pueri mei, quos mihi donavit Dominus (Id. V, 18). Ut enim parvulo Filio suo Pater sodales daret de coaetaneis suis, statim primo omnium 0045C ab innocentia parvulorum coepit gloria martyrii; hoc significante Spiritu sancto, quia nonnisi talium esset regnum coelorum (Matth. XIX, 14).

4. Si tales effici volumus, fratres, iterum atque iterum transeamus usque Bethlehem, et diligentius intueamur hoc Verbum quod caro factum est per Deum immensum, qui parvulus factus est, ut in hoc visibili et breviato Verbo discamus sapientiam Dei, quae tota humilitas facta est. In hanc quippe virtutem illa omnimoda virtus se interim totam contulit. Nihil aliud illa summa Sapientia interim scire voluit, nisi illam scilicet humilitatem, cujus se postmodum magistrum voluit profiteri. Et iste quidem, quod nimirum in suggillationem mei ipsius loquor, 0045D iste, inquam, digne et juste magister docendae humilitatis effectus est; qui, licet eam sibi non ignoraret et originalem a Matre, et naturalem a Patre, nihilominus tamen ab ipso Matris utero didicit eam ex his quae passus est In diversorio viatorum natus est, ut hospites et peregrinos super terram, ipsius exemplo edocti, nos esse confiteremur. Ibi 0046A quoque novissimum eligens locum, in praesepio positus est, ut et nos illud Davidicum: Elegi abjectus esse in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11), opere disceremus. Pannis involutus est, ut habentes tantum quibus tegamur, his contenti simus; per omnia paupertate materna contentus, Matrique per omnia subditus, ut totius religionis forma jam in ejus nativitate nata videretur. Beata sane simplicium fides pastorum, quae, cum invenisset infantem pannis involutum, nequaquam in illis scandalizata est ad incredulitatem, ut minora de eo sentiret, sed aedificata potius ad pietatem, ut tantae dignationi gratior fieret! Quanto namque se pro ipsis profundius humiliatam ac funditus exinanitam illa exhibuit 0046B majestas, tanto facilius et plenius, si digne de eis sentire volumus, totos eorum affectus sibi illius rapuit et vindicavit charitas.

5. Fratres, et vos invenietis hodie infantem pannis involutum, et positum in praesepio altaris; videte vilitas tegminis ne offendat aut turbet obtutum vestrae fidei, veritatem reverendi corporis sub aliis rerum formis intuentis. Sicut enim mater Maria quibusdam assumentis pannorum involvit infantem, sic mater gratia dispensatoriis speciebus rerum ejusdem sacri corporis 933 nobis obtegit veritatem; sic etiam mater sapientia aenigmatibus et figuris arcanam divini Verbi contegit majestatem; quatenus et ibi simplicitas fidei, et hic exercitium studii, meritum sibi cumulet ad salutem. 0046C Nam ego, fratres, cum vobis veritatem. quae Christus est, verbis meis enuntio, quid aliud quam Christum pannis satis vilibus involvo? Beatus tamen, cui nec in pannis istis Christus est vilior, sicut nec merces pretiosae prudenti vilescunt propter veteres quibus amiciuntur sacculos. Christus plane est, quem vobis tradere cupio, qualisbuscunque sermonibus nostris, ut, juxta sermonem Petri apostoli, sanctificetis eum in cordibus vestris (I Petr. III, 15.) Suscipite in mansuetudine insitum verbum, quod potest salvare animas vestras (Jacobi I, 21). Et verbum Christi abundanter habitet in vobis, amor scilicet et memoria Verbi incarnati, quatenus tam feliciter quam fideliter decantetis: 0046D Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Tota igitur pietate cogitemus Christum in pannis, quibus Mater eum operuit, ut aeterna felicitate videamus gloriam et decorem quem ei Pater induit, gloriam quasi Unigeniti a Patre, cum quo et cum Spiritu sancto honor et gloria, per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN EPIPHANIA DOMINI.0045 SERMO I. De donis Dominio afferendis.0045D

1. Afferte Domino, filii Dei, afferte (Psal. XXVIII, 1). Satius est ei afferre, quam sanguisugae, id est 0046D concupiscentiae, cujus duae filiae, voluptas et vanitas, non dant requiem die ac nocte, dicentes: Affer, affer. (Prov. XXX, 15). Quid igitur afferemus Domino? Afferte Domino gloriam auri, et honorem 0047A thuris: afferte Domino gloriam nomini ejus, myrrham (Psal. XXVIII, 1, 2) sepulturae ejus. Sed dicit mihi discipulus Christi, filius Petri: Argentum et aurum non est mihi (Act. III, 6). Nec sacculi peregrinarum mercium myrrhae et thuris. Ergone vacuus apparebis in conspectu Domini, et cunabula novi Regis nullis honorabis xeniis? O dives paupertas, o locuples nuditas, si tamen Christiana et voluntaria! Quibus enim divitiis non abundas, non solum auri, sed etiam auri primi, auri igniti; non solum myrrhae et thuris, sed etiam universi pulveris pigmentarii? Imo qui sunt alii qui possint abundare divitiis hujusmodi, nisi pauperes Christi? In viis, inquit, justitiae ambulo, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. Nec deest ei unde id possit: Mecum 0047B sunt, inquit, divitiae et gloria, opes superbae, et justitia (Prov. VIII, 20, 21, 18). Bonae opes prorsus divitiae salutis, in quibus ita superbitur, ut justitia non deseratur. Fratres, superbia ista est gloria exsultantium in Domino, et insultantium mundo, quod nihil habeat tam pretiosum, ut paupertati valeat comparari sanctorum. O qui pusillo animo estis, cur non superbitis mecum in opibus istis? Superbiam istam non damnat, sed remunerat Magister humilitatis, si videlicet ita magnanimus sis in contemptu mundi, ut omnem gloriam ejus quasi de sublimi despicias, et nihili pendas prae amore et gloria tuae nuditatis. Omnino dives es, si in paupertate gloriaris, et de te quoque gratias aget congratulatio Apostoli: Gratias, inquit, ago Deo 0047C meo, quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et sanctitate, ut nihil vobis desit in ulla gloria (I Cor. I, 4, 5, 7). Longe aliter illum alloquitur Dominus, qui sibi applaudebat de affluentia mundi hujus: Tu, inquit, dicis Quia dives sum, et nullius egeo; et tu miser es, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus (Apoc. III, 17).

2. Sane inter divitias hujusmodi, pro quibus Paulus congratulabatur discipulis, non dubitaverim aurum, thus, et myrrham posse reperiri, quae digne et grate Christo nato queant offerri. At ego, inquies, non sum mihi conscius tale quid accepisse, nec aliquid tam pretiosum, ut est aurum, thus et myrrha, penes me posse inveniri. Ego enim, videns paupertatem meam, vix mendicabo stipem 0047D quotidianam, pauperem exigens vitam. Putas, inquit, te nihil tale accepisse? vide magis ne acceptam a Patre substantiam dissipaveris vivendo luxuriose. Sed omitto istud; non enim improperandum est, ut Sapiens ait, homini avertenti se a peccato (Eccli. VIII, 6). Vellem magis ut non pigeret te tentare et quaerere si forte vel minimum 934 aliquid paternae substantiae resedisset apud te, unde initium recuperandi posses capere. Vellem foderes intra te; solent namque pretiosi latere thesauri in abditis terrae. In agro absconditus erat thesaurus ille qui desiderio sui compulit hominem omnia sua vendere (Matth. XIII, 14). In agro se dicebant thesauros absconditos habere decem viri 0048A Israelitae, et per hoc gladium evaserunt homicidae (Jerem. XLI, 8). O quanti thesauri bonorum operum, quantae divitiae piorum fructuum absconditi latent in agro humani corporis, et quanto plures in abdito cordis, si modo sit qui exerceat et fodiat! Neque illud Platonicum dico, quod anima ante corpus artes didicerit, quae oblivione et mole corporis obrutae, disciplina et industria refodiendae sint; sed quod ratio hominis et ingenium, juvante gratia, omnium sit virtutum seminarium. Si ergo ad cor redeas, et corpus exerceas, non diffidas te inventurum thesauros desiderabiles: et si non auri statim in initio, aut thuris, certe vel myrrhae non inutilis. Inutilem aut vilem tu ne dixeris, quam Christus acceptat in munere, qua sui corporis sepultura 0048B non solum praesignari, cum ei offerretur, sed etiam consummari voluit, cum ex ea perungeretur.

3. Si ergo manifestius vis audire, myrrha in corde tuo dolor est, myrrha in corpore tuo labor est, si tamen iste vel ille poenitentialis est. Myrrham siquidem utrumque esse non solum probat etymologia nominis, aut qualitas saporis, sed etiam medicinalis operatio virtutis. Myrrha namque amarissimum gustum sui etiam nomine prodit, effectu autem, praeter alias sui utilitates, corruptioni resistit. Et quid gustu amarius, quid effectu salubrius, quam dolor quo peccator ad poenitentiam contristatur? Recogitat annos suos in amaritudine animae suae, dicens Deo, Noli me condemnare (Job X, 2); sed omnis haec amaritudo nihil aliud quam myrrha 0048C est, vindicans a corruptione tam luxuriarum, in quibus computruit, quam vermium immortalium, quos meruit. Quid vero labor corporis? Non tam myrrha est, quam fasciculus myrrhae, si credere volumus his qui de saeculo nuper venere; quibus regula jejuniorum et vigiliarum, quotidianum opus manuum, asperitas vestium, et omnia pene amara, quia insolita, velut in unum colligata fasciculum, imposita sunt ad ferendum. Et quidem amarissime portarent hunc myrrhae fasciculum, nisi quia, etsi nondum gaudent communicare passionibus Dilecti, ut dicant, Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi (Cantic. I, 12), dulce tamen nimium habent amaritudinem cordis amaritudine mitigare exteriori, tanquam choleram stomachi potu absinthii. 0048D Sicut enim stomachus, immoderato usu dulcium corruptus, potione purgatur amara, sic eorum qui suaviter vixerunt in amaricata conscientia, nunquam melius quam contrario, id est, vita et consuetudine curantur austera. Maxime autem, si saepius detur eis bibere vinum myrrhatum Dominicae passionis, id est potentur vino compunctionis, quod quanto amarius est ex recordatione peccati, tanto salubrius est peccatori. Ideo Jesus noluit bibere (Matth. XXVII, 48), quia peccatum non fecerat, quod ei crucifixor imputabat, qui de amaritudine vitis alienae ei propinabat, qui de genimine vitis verae, vinum novum cum amicis in regno Patris habebat bibere.

0049A 4. Caeterum, quanquam perfectis, qualis Timotheus erat, exercitatio corporalis ad modicum utilis sit comparatione pietatis (I Tim. IV, 5); quantum tamen rudibus et imperfectis, quales nos sumus, utilis sit, vos ipsi, fratres, vobis testes estis; quomodo scilicet redimit de corruptione vitam nostram amaritudo parcimoniae et laboris. Ipsi etenim scitis quomodo vermescerent corda, quomodo vermescerent corpora, si non quotidie de manibus laborantium distillaret myrrha. An non vermis luxuria? Nescio si alter nocentior. Ingreditur blandiendo, mordet ridendo, transforat delectando, perimit consensu voluntario. An non vermis acedia et tristitia? Sicut tinea, inquit vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi (Prov. XXV, 20). Quid 0049B omnia desideria mala? an non vermes et ipsa? At in desideriis est omnis otiosus, et desideria occidunt pigrum (Id. XXI, 26, 25). Beatus igitur cui ad mortificandos vermes hujuscemodi, manus propriae distillant myrrham 935 per universum sui, jamque praevenit ungere corpus suum in sepulturam. Sed suum dicam, an Jesu? Imo et Jesu. Corpus enim illius, membrum est Jesu. Quisquis ille est qui sic unctus est, non est quod timeat vermem qui non moritur; quia jam mortuus est ei vermis unde illi moritur.

5. Myrrham itaque, et myrrham electam atque probatissimam Domino cum regibus rex et ipse obtulisti, si interim, dum non sufficit manus tua ad offerendum aurum sapientiae aut thus devotionis, 0049C saltem cor contritum corpusque afflictum cum amaritudine poenitentiae Domino sanctificasti. Existimo enim, sine praejudicio tamen melioris intellectus, myrrham esse primam oblationem incipientium, deinde thus proficientium, demumque aurum perfectorum; a que idcirco cum simul ab Evangelista nominata sunt, pretiosiora quaeque et digniora pro merito sui praelata esse in ordine nominum. Alias namque secundum ordinem profectuum myrrham thuri praepositam invenis, ut est illud, Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris (Cantic. III, 6). Et, Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris (Id. IV, 6). Non parvus siquidem profectus est, cum de myrrha ad thus proficitur; cum de ista, quae ad usus est infirmitatis humanae, ad illud quod 0049D divinis et festivis deputatum est sacrificiis, pervenitur; ut qui sacrificium spiritus contribulati, corporisque humiliati offerebat non sine myrrha amaritudinis, jam sacrificium laudis offerat cum thure devotionis, et, juxta promissionem Domini, tanta consolatio immittatur lugentibus Sion, ut det eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris (Isai. LXI, 3). Tunc cantat qui lugebat: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, spiritum moeroris; et circumdedisti me laetitia, pallio scilicet laudis, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12, 13). Gaudens enim gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo; quia induit 0050A me vestimento salutis, et indumento laetitiae circumdedit me (Isa. LXI, 10).

6. O fratres, quibus minus sufficiunt vestimenta vestrae paupertatis in hac asperitate hiemis, qui dicitis, Ante faciem frigoris hujus quis sustinebit? cur non induimini, quaeso, hoc vestimento laetitiae et salutis, hoc pallio laudis? Si Dominum laudatis, in Domino laudabitur anima vestra, et pallio laudis quo opertus est laudabilis nimis, vos quoque operiet et confovebit, quemadmodum gallina pullos suos sub alis, si modo velitis. Ah quoties voluit, et noluistis! Nunquid enim hoc pallium breve est, ut utrumque operire non possit? Non angustiamini, inquit, in nobis, augustiamini autem in visceribus vestris. Dilatamini et vos (II Cor. VI, 12, 13), 0050B et pallium dilatabit se usque ad vos. Non est abbreviata manus ejus, ut salvare nequeat; nec grande est ei ut consoletur nos, nisi pravitas nostra prohibeat. O qui algetis, pallium hoc calidum est; quia calor est, qui non modo interius, sed exterius calefacere potest. Nonne vestimenta tua calida sunt, cum terra tua perflata fuerit austro (Job XXXVII, 17); imo ignis missus in ossibus, ac vehementer accensus (Thren. I, 13)? Hoc igne thus illud adole, quod ubi cum regibus obtuleris, dirigatur oratio tua sicut incensum in conspectu Domini: et cum de sacrificio tuo odoratus fuerit odorem suavitatis, dicat tibi, Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris (Cantic. IV, 11).

7. Jam vero de auro sapientiae (quae oblatio, ut 0050C diximus, perfectorum est) loquatur vobis qui illud assecutus est, quia nec novit illud nisi qui accipit. Qui ergo sapientiam didicit, sapientiam loquatur inter perfectos; et de auro quod possidet, murenulas aureas auribus vestris fabricet. Ego enim non arbitror comprehendisse me; sequor autem si quo modo comprehendam (Philipp. III, 13, 12). Magnus prorsus ac beatus qui invenit sapientiam, et affluit prudentia: sapientiam, in contemplatione aeternorum; prudentiam, in administratione temporalium: vel, ut moderatius sapientem definiam, qui novit se ipsum regere et alium. Pretiosius est hoc aurum cunctis opibus, etiam thure et myrrha; et omnia quae desiderantur in virtutibus vel gratiis, huic non 0050D valent comparari. Denique sapiens, tanquam vir virtutum, dives in omnibus, et si praevalet aurum offerre in sublimi contemplatione vel prudenti administratione, non tamen negligit offerre thus in devotione 936 divini operis, myrrham in mortificatione sui. Nos igitur, fratres, quod habemus offeramus in gloriam novi Regis: quod minus habemus, ab ipso petamus cui offerre cupimus. Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter (Jac. I, 6). Munera mea, data mea, ait Pater luminum, a quo omne donum perfectum, et omne datum optimum; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO II De variis modis quibus nos Deus illuminat.0051A

1. Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum (Isa. LX, 1). Hodiernum diem luminum illuminavit nobis et consecravit lumen de lumine, quod hodie cum lateret incognitum, ad illuminationem omnium gentium sese dignatum est mundo revelare. Hodie namque se revelavit Chaldaeis novi sideris indicio, cum eorum primitiis omnium fidem gentium dedicavit. Hodie se revelavit Judaeis, non solum Joannis, sed et Patris et Spiritus sancti testimonio, ubi in Jordane baptizatus, baptisma omnium consecravit. Hodie manifestavit gloriam suam coram discipulis suis, quando mutatione aquae in vinum, illud ineffabile praeostendit mysterium, in quo, verbo 0051B ipsius, substantiae mutantur rerum. His omnibus Dei apparitionibus praevidens Spiritus illuminandam Ecclesiae fidem, alloquitur eam sub typo et nomine Jerusalem, dicens: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. Venerat quidem lumen; in mundo erat, et mundus per ipsum factus erat; sed mundus ipsum non cognoscebat. Erat natus, sed non erat notus, donec declarare eum coepit luminosa dies ista. Ait ergo propheta: O Jerusalem nova, civitas magna novi regis, mons Sion, latera aquilonis (Psal. XLVII, 3), id est, de utroque aedificanda pariete circumcisionis et praeputii; Surge, illuminare, quia venit lumen tuum. Surgite, qui sedetis in tenebris; intendite lumini, quod exortum est in tenebris, sed non comprehenditur 0051C a tenebris. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6), et in lumine ejus videbitis lumen, diceturque vobis, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Intendite lumini aeterno quod se vestris aspectibus temperavit, ut, qui lucem habitat inaccessibilem, infirmis quoque et lippientibus oculis posset accedi. Advertite lumen in lucerna testae, solem in nube, Deum in homine, in luteo vasculo carnis nostrae splendorem gloriae, candoremque lucis aeternae.

2. Latet quidem majestas in humanitate, virtus in humilitate; sed signa virtutum erumpentia, unde haec prodeant, non sinunt ambigere. Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me (Joan. X, 0051D 25). Magnum quidem testimonium Joannis, qui venit ut testimonium perhiberet, lucerna de lumine; at enim multo majus illud testimonium coeleste, quod Pater et Spiritus sanctus Filio perhibuere (Luc. III, 16, 21, 22), Pater, in voce, Spiritus, in specie, cum in ore duorum testium stet omne verbum. Sed et hoc ipsum si minus accipitur: Opera, inquit, innumerabilia et irrefragabilia, quae ego facio, testimonium perhibent de me (Joan. X, 25). Plane incorruptus et irrevincibilis testis, cum creatura insensibilis sensum quemdam accipit in confessionem Creatoris, voluntatem ejus exaudiens, ac nutui incunctanter obediens. Quid enim divinius poterat exhiberi sensibus mortalium, quam hodiernae novitatis signum, quod etiam ante signorum suorum 0052A praemisit Jesus initium? Vagit puer novus in terris, et sidus novum creat in supernis, ut lumen testetur de lumine, stella de sole, et reges in splendore ortus sui, ad exortum quoque aeternum splendorem, ab oriente ad verum Orientem, id est, virum cui nomen Oriens (Zach. VI, 12), stella perducat; non quasi stella, sed quasi rationale animal in via praecedens, in fine viae consistens, ac velut digito ipsum qui quaerebatur ostendens. Sed esto, calumnietur infidelis hanc stellam non esse opus Christi, dummodo confiteatur opus esse Patris in testimonium Filii. Attamen obruet eum multitudo infinita ac magnitudo mirabilium plane divinorum, quae absque contradictione Jesus noster operatus est in carne, sed non ex carne.

0052B 937 3. Sed operiant tenebrae terram, et caligo populos, qui, cum lux venit in mundum, dilexerunt magis tenebras quam lucem (Joan. III, 19); dummodo tu illumineris, Jerusalem, civitas coelestis, quae in omni terra et populo, Deo paritura es filios lucis, quos de potestate tenebrarum transferet in regnum claritatis suae lumen verum. Gratias tibi, Pater luminum, qui de tenebris nos vocasti in admirabile lumen tuum (I Petr. II, 9). Gratias tibi, qui dixisti de tenebris lumen splendescere, et illuxisti in cordibus nostris ad illuminationem scientiae in facie Christi Jesu (II Cor. IV, 6). Haec siquidem est lux vera, imo vita aeterna, ut cognoscamus te unum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Cognoscimus te, quia cognoscimus Jesum, quoniam 0052C Pater et Filius unum (Joan. XVII, 23, 11). Cognoscimus quidem per fidem, ipsam tenentes arrham fidelem, quia cognoscemus te per speciem. Interim tamen auge nobis fidem, deducens nos ex fide in fidem, a claritate in claritatem, tanquam a tuo Spiritu, ut de die in diem thesauros luminis profundius ingrediamur, quo fides amplior, scientia plenior, charitas ferventior fiat et diffusior, donec per fidem perducamur ad faciem. tanquam per stellam praeducem ad nostrum Bethlehemiticum ducem, qui egressus de Bethlehem regit Israelem, et regnat in Jerusalem; non ista quae occidit prophetas, ipsumque Dominum prophetarum, sed illa in qua coronat occisos idem Dominus, causa, virtus, et gloria 0052D martyrum

4. O quanto gaudio ibi tripudiat fides Magorum, cernentium in illa Jerusalem regnantem, quem in Bethlehem adoraverunt vagientem! Hic visus est in diversorio pauperum, ibi in palatio videtur Angelorum; hic in pannis parvulorum, ibi in splendoribus sanctorum; hic in gremio Matris, ibi in solio Patris. Plane digna beatorum fides Magorum, ut tam felici visione remuneretur; quae cum in eo nihil nisi infirmum et contemptibile videret; non tamen scandalizari potuit, quominus Deum in homine, et hominem in Deo veneraretur. Procul dubio stella ex Jacob illuxerat in cordibus eorum; stella, inquam, matutina, lucifer qui nescit occasum, qui etiam foris stellam, matutini ortus sui indicem, accenderat 0053A in cordibus eorum. De his omnino convenienter intelligi potest quod apud Salomonem scriptum est: Justorum semita, quasi lux splendescens procedit, et crescit usque ad perfectum diem (Prov. IV, 18). Primo namque semitam justitiae ingressi sunt ad lucem splendentis sideris, cujus ductu profecerunt ad videndum novum ortum matutinae, lucis sicque demum pervenerunt ad contemplandam faciem meridiani Solis, in die virtutis suae rutilantis.

5. Pulchre igitur signanterque in his Gentium primitiis, in his nascentis Ecclesiae primordiis, praeostensus est fidei profectus in singulis: unde scilicet incipiat, quomodo proficiat, et quo demum perveniat; ut facile ipsorum qui patres sunt, in 0053B filiis agnoscantur vestigia. Sicut illi coeperunt a visione sideris, profecerunt ad visionem pueri, pervenerunt ad visionem Dei, sic in nobis fides nascitur supernorum praedicatione luminarium; roboratur visione quarumdam imaginum, per speculum et in aenigmate Deum velut incarnatum nobis exhibentium; consummabitur, cum praesens et nuda videbitur veritas rerum facie ad faciem contemplantibus quod vix tenuiter et raptim in aenigmate nunc attingitur; cum et ipsa fides transibit in cognitionem, spes in possessionem, desiderium in fruitionem. Lucent namque et nobis stellae, non una, sed multae; nisi quia multae una, quarum scilicet cor unum est, et anima una, fides eadem, praedicatio consona, similisque vita. Quae sint hae 0053C stellae, si dubitas, Danielem interroga: Qui ad justitiam, inquit, erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Paulus etiam luminaria vocat eos, qui lucent in medio nationis pravae et perversae (Philipp. II, 15), continentque verbum vitae, tanquam splendorem mutuatum ab aeterna luce, quo et noctem hujus mundi jussi sunt illuminare. Ideo Dominus fons et origo lucis, cum ordinaret lunam et stellas in potestatem noctis, dicebat illis, Vos estis lux mundi: et iterum, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 14, 16). Lucent itaque verbo, lucent exemplo, et utroque lucis 938 radio ortum aeternae 0053D lucis annuntiant, dum coelestem, quem voce praedicant, etiam coelestis vitae similitudine commendant.

6. Suspicite, fratres, in coelum; in coelo siquidem est conversatio eorum; suspicite, et intendite mentis oculos, si necdum potestis in rotam solis, saltem in fulgorem siderum; admiramini splendorem sanctorum, imitamini fidem, aemulamini sanctitatem. Stellae istae sicut flamma coruscant, et lumen luminum ortum demonstrant; ducunt ad cunabula novi Regis, ad cubiculum Virginis matris, quod est inviolabile fidei mysterium; imo perducent in templum Regis, in sanctuarium Dei Patris; quod est incogitabile fidei praemium. Interim autem, dum idonei non sumus, sapientiam Dei, quae in mysterio 0054A abscondita est, scrutari, vel majestatem quae in praemium reposita est, contemplari; contenti simus sanctorum claritatem mirari, sanctitatem imitari. Fili, inquit, concupisti sapientiam? serva mandata; et Dominus praebebit tibi illam (Eccli. I, 33). Altiora autem te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecipit Dominus tibi, ipsa conserva semper (Eccli. III, 22). Praeceptum namque Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9), quibus postmodum ipsum corpus luminis valeas intueri, cum in luce radiorum, id est, in opere mandatorum, versari consueveris. Dulce quidem lumen, ut ait Salomon, et delectabile oculis videre solem (Eccle. XI, 7). Dulce prorsus et delectabile, sed illis quibus tolerabile. Sanos oculos fovet, infirmos torquet. Et 0054B quis est tam sano et acuto visu, ut in aspectu illius invisibilis Solis non caecutiat? quis ille scrutator majestatis, qui non opprimatur a gloria? Mirabilis facta est, o Domine, claritas tua, tum ex se, tum etiam ex me; quia confortata est adversum me, dum acies mea infirmata est in me, et jam non potero ad eam, sicut poteram in Adam. Potero forsitan ad claritatem siderum, qui non possum ad solem ipsum, et per hanc quandoque confortabor ad illum.

7. Eia, surge, illuminare, anima mea, quae sedebas in tenebris suspice luminaria coeli, leva oculos tuos in montes unde veniet auxilium tibi, si veneris ad illum qui habitat in coelis, id est, in montibus ipsis. A montibus, inquam, veniet auxilium 0054C tibi, quia lux tibi inaccessibilis illuminat mirabiliter a montibus aeternis. Susceperunt montes lucem populo, a quibus ad valles camposque descendat subjectos. Hoc itaque, dico, fratres, optimum est, nostraeque infirmitati congruum illuminationis initium, si intendamus in eos qui illuminati sunt. Rectissima via est inveniendi Jesum, si praecedentium patrum sequamur lumen praevium. Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum (Isa. XXVI, 7). Qui justum sequitur, non ambulat in tenebris; non modo videbit, sed habebit lumen vitae. Videbit ad consolationem praesentis vitae: habebit in possessionem haereditatis aeternae. Pietas nempe promissionem habet vitae quae nunc 0054D est, et futurae. Exerceamur ad pietatem, et neutro nos fraudabit qui se ultro nobis fecit debitorem (I Tim. IV, 8, 7, 9). Exerceamur in operibus lucis, et qui abscondit lucem in manibus suis, annuntians de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere (Job XXXVI, 32, 33), nunc aliquando in solatium operis eam nobis demonstrabit, et postmodum in praemium dabit, ipse lux nostra Jesus Christus qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. Quibus gradibus ad sapientiae lumen perveniatur.

1. Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum (Isa. LX, 1). Benedictum lumen quod venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis; 0055A de cujus munere etiam dies iste, dies sanctificatus de illuminatione Ecclesiae illuxit nobis. Gratias tibi, lux vera, quae illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, quae ad hoc ipsum venisti homo in hunc mundum. Illuminata est Jerusalem mater nostra, mater omnium qui illuminari meruerunt: adeo ut jam luceat omnibus qui in mundo sunt. Gratias tibi, lux vera, quae lucerna es facta, ut Jerusalem illuminares, et lucerna pedibus meis Verbum Dei fieret. Gratias, inquam, tibi, quoniam ipsa Jerusalem illuminata 939 facta est lucerna, ut luceat omnibus qui sunt in domo magni patris familias. Non solum enim illuminata est, sed exaltata, et super candelabrum illud totum aureum sita est; civitas super montem montium, illa quondam 0055B derelicta et odio habita, posita est in superbiam saeculorum, ut tam longe lateque fulgeat ejus Evangelium, quam longe lateque mundi vigebat imperium. Et si opertum est ejus Evangelium, in his qui pereunt opertum est (II Cor. IV, 3), in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat eis gloria Ecclesiae Christi. Quibus tamen non fulget ut videant, fulget ut invideant, et Ecclesiae torquentur gloria, qui ipsius illuminari nolunt gratia. Verum Ecclesia nec propter gloriam qua floret, superbiens, nec gratiam qua pollet, invidens, etiam illis quos molestos tolerat, lumen quod accepit implorat, dicens: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29). Mei forsitan 0055C sunt, quia praedestinati; sed adhuc tenebrae sunt, quia nondum vocati aut justificati. Voca et ipsos in admirabile lumen tuum, et praedicabunt mecum admirabile nomen tuum. Quanquam justus quisque ac sanctus in Ecclesia ita se illuminatum gaudeat, ut adhuc se non minima ex parte tenebrosum videat et doleat; et ideo necessario, cum illuminatus sit, adhuc se illuminari petat. Quanto namque amplius lucerna ejus illuminata fuerit, tanto verius ex lucerna ipsa tenebras suas deprehendit. Nec statim contrarium putaveris, quod in Evangelio Veritas ait: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22 et Luc. XI, 34). Non enim, quia ex 0055D oculo sincerae intentionis totum opus nostrum lucidum fit, ideo consequens est ut statim omnes tenebrae ignorantiarum nostrarum illuminatae sint. Is nempe modus est adhuc illuminationis nostrae, ut in lumen veritatis multum existimetur profecisse, qui defectum suum potuerit nosse, et scire quid desit sibi. Inde est quod et apud sapientes hujus mundi, qui magis sobrie disputarunt de scientia, primus numeratur gradus scientiae, scire quod nescias.

2. Fratres, omnes vos filii lucis estis, et filii Dei. Non sumus noctis, neque tenebrarum. Nox enim praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Et si fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes V, 8). Verumtamen si, quoniam non sumus 0056A tenebrae nec filii tenebrarum, dixerimus nos nihil pati tenebrarum, nos ipsos seducimus, et tenebras mortis, quae illuminari non mereantur, nobis inducimus. Quid enim, ait Lux mundi, quae in judicium venit in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant? Quia, inquit, dicitis, Videmus, peccatum vestrum manet (Joan IX, 41). Video quantulumcunque, quoniam tu illuminas lucernam meam, o Domine, sed, quia parum est quod video, Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29). Videmus ut multum per speculum et in aenigmate; sed multum longe est hoc ipsum a claritate vera claraque veritate, quae videbitur in facie. Ideo forsitan caecus, quem apud Marcum Dominus illuminare coeperat, homines quasi arbores ambulantes videbat (Marc. 0056B VIII, 22-24), quia videlicet non nisi per speculum et in aenigmate videbat; sed secundo imponens manum restituit eum, ita ut videret clare omnia; quod in nobis fiet, cum nos reficiet, et sanitatem perficiet impositione manuum secunda, quam coepit prima, restituens nos in claritate perfecta

3. Sed hoc ipsum per speculum et in aenigmate, cui, aut quando, vel quandiu potest contingere? Quam misericorditer mecum ageretur, quam feliciter mihi viderer illuminatus, si peccata mea possem videre, cui quotidie necesse est plangere ac dicere: Circumdederunt me mala quorum non est numerus, et non potui ut viderem! (Psal. XXXIX, 13.). Nam delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13), quando etiam specie virtutis vitium decipiens interficit, quasi vere angelus 0056C tenebrarum transfigurans se in angelum lucis? Magnus utique, multumque illuminatus, qui delicta ad liquidum intelligere potuit et voluit; nam neque et dolosus potuit et noluit intelligere, ut bene ageret (Psal. XXXV, 4). Deus illuminator omnium gentium, de te nobis cantabatur: Ecce veniet Dominus, et illuminabit oculos servorum suorum. Ecce venisti, o lumen meum, illumina oculos meos, ne unquam 940 obdormiam in morte, ne peccatum ad mortem oculos nostros aliqua delectatione claudat, et ad consensum illiciat, aut, velut Isboseth, dormientem inveniens transfodiat (II Reg. IV, 7). Venisti, o lumen fidelium omnium, et ecce hodie de illuminatione verae fidei, id est, lucernae nostrae, dedisti nobis 0056D gaudere; da etiam de illuminatione tenebrarum nostrarum, quae residuae sunt, semper in Domino gaudere. Dedisti lumen verae fidei, da et lumen verae justitiae, da lumen divinae scientiae, da etiam et divinae sapientiae.

4. His profecto gradibus proficiendum, hac via proficiscendum tibi esse puto, o anima fidelis, quo, fallacis mundi hujus tenebris exuta, pervenias ad patriam claritatis aeternae, ubi tenebrae tuae erunt sicut clara meridies, et nox sicut dies illuminabitur. Tunc prorsus, tunc videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum (Isa. LX, 5), quando replebitur divina majestate incircumscripti luminis omnis terra, et gloria ejus in te videbitur. Domus Jacob, venite, ambulemus in lumine Domini (Id. II, 0057A 3): ut veri filii lucis ambulemus de claritate in claritatem, tanquam praelucente Domini Spiritu, ut per singulos gradus virtutum regnum claritatis ulterius invadamus. Qui igitur jam per fidem sumus in lumine, ex ea et per eam in amplius et serenius lumen progrediamur, primo justitiae, dein scientiae, demumque sapientiae. Quod enim credimus per fidem, consequenter operandum vel promerendum est per justitiam, post intelligendum per scientiam, ac postremo contemplandum per sapientiam. Prima namque omnium accensa est lucerna fidei, ad quam operemur in nocte hujus saeculi. Inde scriptum est in laudem mulieris fortis, quae de nocte surrexit, et, de nocte ac die operans manibus suis, panem otiosa non comedit, Non exstinguetur, 0057B inquit, in nocte lucerna ejus (Prov. XXXI, 18), id est, non deficiet in tentatione fides ejus. Ad hanc lucernam non fiunt opera tenebrarum, sed exstinguitur cum fiunt. Qui enim male agit, odit lucem (Joan III, 20). Ideoque exstinguit lucernam fidei, postponit memoriam Dei; non est timor Dei ante oculos ejus, et de tenebris quas sibi fecit, arbitrorumque absentia blanditur sibi, dicens: Quis me videt? Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me. Quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius (Eccli. XXIII, 26, 27). Bona vero opera, etsi aliquando propter vanitatem declinandam in abscondito fiunt, ad lucem tamen internam et aeternam, id 0057C est sub judicio fidei et testimonio Dei fiunt, quia opera lucis sunt; lucernae utique ardentes in manibus operantium, et exspectantium adventum sponsi, qui educet quasi lumen justitiam tuam ad conspectum hominum et angelorum, et, sicut lux meridiana clara est, clarescere faciet opera tua, quia in Deo sunt facta, ut Deum in te, et te in Deo clarificent omnium judicia.

5. Quanta vero claritate justitia resplendeat etiam in praesenti, quanta luce laetificet conscientiam justi, familiarius et suavius conscientiae vestrae testimonium vos docebit. Saepe autem et fides radiat, et justitia coruscat, et adhuc tamen intellectus caligat, ut mysterium fidei, quod velut involutum tenens veneratur, 0057D explicare nesciat; signatus sit ei liber Scripturae, quasi litteras nesciat; sed nec ad discretionem boni et mali, veri et falsi sensus exercitatos habeat. Et tales quidem multi in Ecclesia, quorum fides multa, abundans justitia, scientia fere nulla. Quod tamen ad lumen justitiae accedere oporteat lumen scientiae, docet sermo prophetae, qui, cum praemisisset: Seminate vobis ad justitiam, ut ostenderet quas interim primitias colligamus de hoc semine, subjunxit: Illuminate vobis lumen scientiae (Osee. X, 12). Sic et Apostolus ait: Fructificantes in opere bono, et crescentes in scientia Dei (Coloss. I, 10). Tu quoque, David, sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, quomodo super senes intellexisti? Quia mandata, inquit, quaesivi. 0058A A mandatis prorsus intellexi, quia intellectus bonus omnibus facientibus timorem Domini. Nam et unctio docens de omnibus, sciens nimirum quo ordine quidque apud eam discendum sit, prius docet bonitatem et disciplinam, et postmodum scientiam: si tamen qui docendus est, primo omnium crediderit, 941 id est, elementa exordii sermonum justitiae didicerit. Ideo ille discipulus unctionis tam prudenter precem ordinabat, atque allegabat: Bonitatem, inquit, et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi (Psal. CXVIII, 100, 66). Ac si diceret: Didici prima elementa, id est, fidem non fictam; jam, quod sequitur, doce justitiam, id est bonitatem et disciplinam, ut sic demum provehat ad sanctorum scientiam. Vocasti ad gratiam 0058B fidei, jam justifica per bonitatem amoris, et disciplinam casti timoris, ut post magnifices munere scientiae spiritualis. Quos autem vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit illos et magnificavit (Rom. VIII, 30).

6. Sciendum sane quod, cum sit haec scientia sanctorum, non tamen omnes sancti docentur eam, sed illi duntaxat in quibus nec industria gratiam, nec gratia destituit industriam; sed utrumque mutuo sibi suffragio cooperatur, ut et docibilis sit homo discipulus, et spiritus adsit doctor sedulus. Cum autem varia charismata contineat haec scientia, Spiritus tamen moderator non in unum facile confert omnia, sed dividit singulis prout vult, alii notitiam mysteriorum, alii intellectum Scripturarum, 0058C alii interpretationem sermonum, alii discretionem spirituum, alii illam, quae pernecessaria est, velut in gustu dignoscentiam, atque dijudicationem virtutum ac vitiorum, ne fallant vitia specie virtutum. Non nocebunt, inquit, et non occident in universo sancto monte meo; quia repleta est terra scientia Domini (Isai. XI, 9).

7. Jam vero si quis post haec et per haec tria, fidem, justitiam atque scientiam, proficiat ad sapientiam, id est, saporem et gustum aeternorum, ut possit vacare et videre, videndoque gustare quam suavis Dominus; et quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, ei per Spiritum reveletur: hunc omnino dixerim illuminatum 0058D magnifice et gloriose, tanquam qui gloriam Domini revelata facie speculetur, et super quem gloria Domini saepius oriatur. Huic utique dicere habet non propheta, sed prophetarum Spiritus: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Id. LX, 1). Fratres, non omnes capiunt hoc verbum, sed qui potest capere capiat. Non condemnatur qui non capit: sed qui non cupit, utique teporis arguitur. Qui autem cupit, noverit quia hoc lumen sapientiae fervens accendit oratio, sicut et lumen scientiae frequens lectio; si tamen cum legis, lucernam ardentem adhibueris, id est justitiam operum, piorumque experientiam sensuum. Tu autem, Domine, Pater luminum, qui lumen de te lumine unicum tuum, misisti 0059A illuminare tenebras mortalium, da nobis per viam luminum pervenire ad lumen aeternum, ut placeamus coram te in lumine viventium, qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. De nova nostra nativitate et vita

1. Secunda nobis hodie, fratres, nativitas celebratur, quae de illa prima nativitate, tanquam de causa effectus, consequenter nata videtur. Illa siquidem, quam usque hodie celebravimus, nativitas Christi est; ista, quam hodie celebramus, nativitas nostra est. In illa namque Christus natus est, in ista Christianitas nata est. Cum enim tria sint quae nos faciunt christianos, fides, Baptismus, et altaris participatio, hodierna dies fidem nobis initiavit, 0059B Baptisma consecravit, ac mensae coelestis miracula praeformavit. Quomodo sane prima gentium illuminatio fidem nobis initiaverit, quomodo Christus baptizatus Baptisma nostrum consecraverit, qualiter illa conversio aquae in vinum, mutationem rerum in convivio mensae Dominicae praeostenderit, nequaquam jam opus est ut doceamus; sed illud arbitror operae pretium, ut nosmetipsos commoxeamus, ne fides in nobis a suis degeneret initiis, ne vacuetur in nobis gratia Baptismatis, ne cedat nobis in judicium participatio calicis Christi

2. Et ipsa quidem fides, qualis ab illis Magis, primis videlicet auctoribus suis, nobis hodie tradita sit; qualiter 942 maximum fidei sacramentum mysticis insinuaverint munerum figuris, satis 0059C abundeque disseruere patres nostri, ut ex ea parte nullus jam alius labor quam in labores eorum introire nobis resederit. Sed neque magnopere postulat status, imo ruina temporis hujus, ut de mysterio fidei disputetur sed ut magis id modis omnibus elaboretur ut, sicut Apostolus ait, in conscientia pura idem fidei mysterium habeatur (I Tim. III, 9). Ecce enim hodie si de mysterio fidei interrogas, omnes fere invenies christianissimos; si conscientias discutias, paucos admodum invenies vere christianos. Totus fere mundus confitetur verbis se nosse Deum. factis autem negat (Tit. I, 16); adeo ut et qui speciem pietatis videntur habere, virtutem ejus saepius inveniantur propemodum abnegare. 0059D Quid putatis autem, fratres mei, quos in hoc significare voluerim, quos scilicet dicam pietatis habere speciem, sed abnegare virtutem? Si illos qui spatiosam viam saeculi ambulant, intelligitis, quid illi vel de sola praeferunt pietatis specie, qui nomine solo christiani, atque in vacuum assumentes nomen sanctum Christi, tota ac libera professione sectantur quae huic inimica sunt nomini; qui omni specie conversationis et modo vitae, se protestantur inimicos crucis Christi? Haeccine est species pietatis quam in eis videmus, habitus et in cessus meretricius, sermo scurrilis, oculus impudicus, venter qui pro Deo colitur, et omnis illa vitae contumelia, quae publice et gloriabunde, velut in faciem pietati irrogatur? Quae enim in occulto 0060A ab ipsis fiunt, turpe est et dicere (Ephes. V, 12). Fodiat parietem eorum qui ad ipsos missus est prophetare, ut adhuc majores abominationes videat, quas non erubescunt aut verentur coram illa tremenda majestate perpetrare. Quid enim mihi, qui monachus videor, de his qui extra hoc monasterium sunt judicare? Utinam nec de his ipsis qui hic intus sunt, mihi esset judicare. Ad me ipsum namque conturbata est anima mea, dum scilicet vereor ne haec ipsa species pietatis, quam utcunque vobiscum gero, gravius me incipiat accusare, si pietatem ipsa me convicerit abnegasse.

3. Omnino, fratres, verendum est mihi, an vero et vobis ipsis, vos videritis, ne ad nos praecipue spectet ille sermo qui per Apostolum prophetatus est de 0060B temporibus novissimis; ubi, cum malitiam hominum describeret tunc futurorum, qualis nunc manifeste legi potest in vita et moribus eorum, longum tandem sic conclusit malorum catalogum: Habentes, inquit, speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Quid enim ita speciem pietatis habet, sicut haec quam praetendimus, humilitas tonsurae et habitus, parcimonia cibi et potus, labor fere continuus, et ordinatissimus per omnia vivendi modus? Caeterum de virtute ipsa pietatis, quam haec species exterior promittit, quam prope nihil in me meique similibus valeat inveniri, pudor mihi esset confiteri, si non omnibus essemus manifesti. Quae est enim virtus pietatis, nisi charitas non ficta, humilitas vera, patientia longanimis, obedientia 0060C non segnis? In his virtutibus earumque similibus, quantum vobis liceat gloriari, vestro, fratres, relinquimus judicio; de me siquidem ingenue confiteor, quia nomina quidem earum scio, saporem adhuc ignoro. Merito itaque pudorem mihi pariter et timorem incutit habitus quem gero religionis, cui fere nullum suffragatur testimonium virtutis. Numquid enim tuto mihi possum usurpare monachi nomen et honorem, cujus non habeo meritum et virtutem; cum, sicut ante nos dictum est, simulata sanctitas, duplicata sit iniquitas (AUG. in psal. LXIII); et lupus sub ovina pelle deprehensus graviore sit sententia percellendus? Propterea vos quoque, fratres, ut tuto gloriari possitis, in hac, qua corpora vestra 0060D decorata sunt, specie pietatis, ponite corda vestra in virtute ejus; ut species in corporibus, virtus in cordibus, probatos vos exhibeant tam angelis quam hominibus, sitque, sicut scriptum est: Omnes qui viderint eos, cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Isa. LXI, 9).

4. Haec est, fratres, christianae fidei pietas vera, hoc est habere mysterium fidei in conscientia pura. Ut enim mysterium fidei, quod hodie nobis mystica commendaverunt Magorum munera, fideliter et digne conservaremus immaculatum in conscientia pura, hodie itidem 943 Christus baptizatus, non sibi sed nobis, Aspersit, sicut Apostolus ait, corda a conscientia mala, et abluit corpora aqua munda (Hebr. X. 22). Quam felix, o fratres, anima illa, 0061A quae sic lota in salutem, mox evestigio secuta est Salvatorem, ut deinceps adhaerens ei cum Apostolis, illam meruit audire vocem: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus! (Joan. XIII, 10.) Caeterum qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? (Eccli. XXXIV, 30.) Ego postquam Baptismo lotus fui, non unum mortuum, sed tot mortuos quot opera mortis, tetigi; et, juxta Petrum apostolum, contigit mihi illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 4). Quid igitur faciam? quibus ulterius aquis sordes tantas diluam? Audio quia sicut una fides, sic unum Baptisma est, nec secundo Baptismati locus est, quoniam quicunque baptizamur, in morte Christi 0061B baptizamur; qui sicut semel mortuus est, sic et semel baptizatus est, ut et nobis unici modum et formam Baptismatis praescriberet. Diffiderem forsitan ulterius posse mundari, nisi quia desperantem reducit in spem, inter alias Scripturae consolationes, etiam fidele consilium Elisei, etiamsi totus instar Naaman Syri lepra sim perfusus, ac veterno incurabili possessus. Vade, inquit, et lavare septies in Jordane, et mundaberis. Si dixisset, Lavare ter, mundaberis, continuo intellexissem trinam mersionem qua inundantur baptizati, diceremque totum illud miraculum gratiam prophetare Baptismatis, ut jam tunc Jordanis de virtute Dominici Baptismi coepisset ad salutem gentium operari. Nunc autem cum signanter dicat, lavare septies in Jordane, quid 0061C sibi vult septenarius iste, aut quis est Jordanis ille? Jordanis, ut aiunt, interpretatur Descensus eorum. Quorum? Illorum utique qui humiliantur ad poenitentiam, qui nimirum quanto profundius descendunt per gradus humilitatis, tanto se penitius mergunt et plenius abluunt spiritualis alveo Jordanis.

5. Ad meipsum, o Deus, conturbata est anima mea, memor peccatorum suorum; propterea memor ero tui de terra Jordanis, quomodo scilicet in descensu humiliationis mundaveris Naaman leprosum. Descendit, inquit, et lavit septies in Jordane, juxta sermonem viri Dei, et mundatus est. Descende et tu, o anima mea, de curru superbiae in salubres 0061D aquas Jordanis, qui de fonte domus David, toto jam profluit orbe in ablutionem peccatoris et menstruatae. Haec est nimirum humilitas poenitendi, quae, de domo pariter et exemplo profluens Christi, toto jam praedicatur orbe, totiusque purgat crimina mundi. O vos, Naaman Syri: non enim unus, sed innumeri: o, inquam, divites, sed leprosi; superbi, sed aerumnosi; quare tam vehementer abhorretis lavari his medicinalibus aquis? cur vobis ita viluit noster iste Jordanis prae fluviis Damasci? Dicitis enim, si forte quaerentibus aliquando consilium salutis imitanda praedicetur humilitas et paupertas Christi: Nunquid non meliores sunt fluvii Damasci omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? (IV Reg. V, 10, 14, 12.) Nunquid non est 0062A melius, et ad purgationem peccatorum efficacius, quotidie benefacere de affluentia mundi, quam semel omnia relinquendo pauperem fieri? Sed enim audi, Naaman. Fluvium Damascenum absorbebit Leviathan, et non mirabitur; nam de Jordane si habeat fiduciam quod influat in os ejus (Job XL, 18), spes eum frustrabitur. Neque enim grande reputat quantiscunque, praeter humilitatem christianam, virtutibus affluas: cum etiam pauperes Christi devorare se posse confidat, sed nihil in eis inimicus proficiat. Damascus secundum nomen suum, Civitas sanguinis est, et aquae ejus sanguine mistae sunt; quia opera etiam bona carnalium et saecularium, vix a quocunque peccato pura sunt. Et quomodo id quod infectum est sanguine, sanguinem 0062B mundabit? qua ratione lepram, id quod leprosum est, curabit? At Jordanis noster ipse quidem purum profluit, nec te calumniari poterunt superbi, si totus in eo mersus fueris, ac velut consepultus humilitati Christi.

6. Audi saltem, o Naaman, domesticos tuos, humiles amicos, fideles consiliarios. Naaman recedebat indignans adversum virum Dei, quem consuluerat; at illi, Pater, inquiunt, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras. Fidele prorsus verbum, rationis et 944 sapientiae plenum; quippe suggestio est rationalium hominis sensuum, quos sibi Deus testes retinuit adversus hominem ipsum. Pater, inquiunt, etsi rem grandem dixisset tibi Propheta, certe facere debueras. Non 0062C credere namque Prophetae, Dei est injuria: non tentare omnia pro salute, odium est sui ipsius et invidia. Quid enim grande esse potest in praecepto, ubi salus est in promisso? Quanto magis non debet videri grande vel difficile, discere ab Jesu quia mitis est et humilis corde, cum in eo pariter inveniatur et requies animae, et praesens medela spiritualis leprae, pignusque salutis aeternae? Tandem vix aegreque obtinetur a superbo peccatore ut descendat in Jordanem et lavet; si tamen septies lavat, totumque se plenius et saepius mergat, non moratur effectus salutis fidem prophetico facere sermoni. Sed, proh dolor! quanta est hujus nostri miseria temporis! quia non solum divites, sed 0062D etiam pauperes leprosi, ita inveniuntur delicati, ut vix usque ad talos salubribus intingi patiantur aquis: aut si semel laverint, mox sibi plenissime videantur mundati.

7. Et Elisaeus non ita sentit, sed signanter exprimit, Septies tavare, et mundaberis. Sciebat nimirum humilitatem Christi, quae nobis imitanda est, si perfecte volumus mundari, septemplicis esse virtutis. Prima virtus, quod, cum dives esset, pauper factus est. Secunda, quod paupertati extremitatem adjiciens, in praesepi positus est. Tertia, quod Matri subditus. Quarta, quod servi manibus hodie inclinavit caput. Quinta, quod discipulum furem tulit et proditorem. Sexta, quod sic fuit mansuetus ante iniquum judicem. Septima, quod 0063A crucifixeribus tam clemens intercessor fuit apud Patrem. His vestigiis, licet satis a longe, gigantem sequeris, si paupertatem diligis, si inter pauperes extremitatem eligis, si monasterii subditus es disciplinae, si minorem tibi pateris praeesse, si falsos fratres aequanimiter tuleris, si mansuetudine vincas cum judicaris, si charitatem rependas illis a quibus injuste pateris. Haec humilitas plane sine injuria unici Baptismi rebaptizat: quia mortem Christi non iterat, sed mortificationem et sepulturam criminum instaurat; et quod in illo Baptismo gestum est specie, hic rursus impletur veritate. Haec siquidem humilitas coelos aperit, spiritum adoptionis restituit: Pater agnoscit filium, quippe in innocentia et puritate pueri regenerati 0063B reformatum. Unde bene de Naaman Scriptura meminit quia restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli (IV Reg. V, 13, 10, 14): significans, ut arbitror, 0064A quia eorum, qui sic se abluunt, non solum corda recuperant innocentiam parvulorum; sed etiam corpora secundum quemdam modum puerilem sibi vindicant puritatem mortificatione membrorum. Sic enim de quodam sanctorum legitur, quia in membris defuncti, septennis quodammodo pueri gratia videbatur (De S. Martino dictum apud Sulpicium). Ecce, fratres, qui primi gratiam Baptismatis tantis voluptatum sordibus amisimus, ecce verum Jordanem, descensum scilicet humilium, ubi die rebaptizari licet, invenimus. Hoc tantum est, ut non parcamus nobis de die in diem descendere profundius, et plenius mergi, Christoque penitus consepeliri. Ipsi gratias agamus, cujus humilitas et formam Baptismi hodie dedicavit credentibus, 0064B et gratiam non disparem reservavit poenitentibus. Ipsi gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN FESTO PURIFICATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS.0063 SERMO I. De caeremonia luminum hoc festo usitata.0063B

1. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc, XXII, 35). Sint lumbi nostri praecincti, ut Purificationem Mariae aemulemur; sint lucernae ardentes in manibus, ut gaudium Simeonis, lumen in manibus portantis, etiam visibili signo in nobis repraesentemus. Simus videlicet casti corpore, et mundi corde; et Purificationem 0063C Mariae expressimus: simus ardentes devotione, et lucentes opere; et cum Simeone Christum portamus in manibus. Maria tamen non tam purificata fuit, quam mysterium Purificationis commendavit, implendo legalem, 945 significando spiritualem. Quid enim in ea purificandum esse potuit, quae virgo concepit, virgo peperit, virgoque permansit, imo quae ipso conceptu plane purificata fuit, si quid forte minus ante puritatis habuisset alias habuit>? Quid, inquam, mundandum habuit conceptus ille, qui solus potest facere mundum de immundo conceptum semine (Job. XIV, 4), qui fontem quo immundus purificetur edidit, fontem domus David, qui hodieque patet indefesseque scatet in ablutionem peccatoris, et menstruatae? 0063D (Zach. XIII, 1.) Suscepit tamen Mater totius puritatis, purgationis legitimae speciem, ut simul et obedientissimae humilitatis virtutem, et evangelicae purificationis insinuaret veritatem. Ubi nunc ille, qui tam fallaciter quam contumaciter praesumens de sanctitate, detrectat purgatoria poenitentium remedia subire? Esto quod sanctus sit; nunquid sicut sanctarum Sanctissima, quae Sanctum sanctorum peperit, Maria? Utinam, fratres mei, utinam nos illam haberemus humilitatem in peccatis nostris, quam vere habuerunt sancti in virtutibus suis. Sed omittamus nunc istud, ut quod coepimus 0064B prosequamur. Ac primo quidem de illa spirituali Purificatione, quam Maria, offerens pro se et pro Filio par turturum aut duos pullos columbarum, nobis commendavit, prosequeremur, nisi quod patres nostri, sicut vobis notissimum est, omnia ad liquidum prosecuti sunt; et quomodo turtur ad castitatem carnis, columba ad simplicitatem mentis pertineat, diligenter discurrerunt; nec illud quidem praetereuntes, quid sit sacrificium de uno turture vel pullo columbino, quid holocaustum de altero. Hoc unum tamen adjicimus, quod quanto 0064C notiora nobis sunt mysteria, tanto districtius et justius eorum a nobis exiguntur opera; quia scienti bonum et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17); et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47).

2. Relinquentes igitur quod tractatum est sufficienter, illud potius tractemus, si placet, quid haec pulcherrima Ecclesiae consuetudo luminarium hodie gestandorum, aut factum repraesentet, aut faciendum demonstret. Quanquam ne id puto quidem vobis incognitum, etiamsi nunquam sit auditum. Quis enim hodie, cereum ardentem gestans in manibus, non statim illius senis recordetur, qui, hodie Jesum accipiens in ulnas suas, Verbum in carne 0064D tanquam lumen in cera, ipsum esse lumen ad illuminationem gentium perhibebat? Erat profecto et ipse lucerna ardens et lucens, testimonium perhibens de lumine, qui ad hoc ipsum in Spiritu quo plenus erat, venit in templum, ut, suscipiens misericordiam tuam, Deus, in medio templi tui praedicaret ipsam esse misericordiam, et lumen populi tui. Vere tu, senex serene, lumen portabas non modo manibus, sed et sensibus; qui sic eras illuminatus, ut, cum tanto ante futuram illuminationem gentium tam clare videres, etiam nunc inter tenebras Judaicae infidelitatis, hodierna claritas fidei 0065A nostrae tibi coruscaret. Laetare jam, senior juste, vide jam quod praevidebas: discussae sunt mundi tenebrae, ambulant gentes in lumine tuo; plena est omnis terra gloria luminis illius quod occultum in sinu fovebas, imo quo sensus tuos refovebas. O fomes amoris, ipse amor suavis et dulcis ad refocillandam animam! Prorsus suavis et dulcis, etiam cum crucias et affligis; cruciatus feliciter delectans, sicut ignis salubriter refrigerans. Ignis iste, fratres, si in sinu absconditus fuerit, vestimenta non comburit; imo illum ignem exstinguit, qui, in sinu celatus, non modo vestimentum adurit, sed et quod vestitum est, depascit, id est, corpus et animam pariter consumit. Deus, inquit, noster ignis consumens est (Deut. IV, 24), sed ignem 0065B consumentem; nam animam refovet, demulcet mentem, spiritum recreat, reparatque pereuntem. Hujus ignis vim Simeon non ignorabat, qui in sinu suo eum portare gaudebat, pectusque senile fotu illius calefaciebat. Quanto salubrius et suavius ignis iste senem nostrum calefecit, quam regem David Abisag Sunamitis? (III Reg. I, 17) nisi forte Abisag hic ignis idem fuit, sapientia scilicet, cujus amplexu non solum recalescunt frigidi, sed etiam reviviscunt mortui.

3. Amplectere igitur, o beate senex, sapientiam Dei 946, et recalescant atque recanescant quasi do novo sensus tui; astringe uberibus tuis misericordiam. Dei, et erit senectus tua in misericordia uberi. Inter ubera, inquit, mea commorabitur 0065C (Cantic. I, 12), etiam cum reddam illum Matri suae, manebit apud me. Et cum inter materna ubera continebitur, nihilominus inter ubera mea commorabitur, et ubera quoque mea inebriabit misericordia uberi; etsi non quantum ubera Matris. Illa quippe sicut singulariter mater est summae misericordiae, sic excellenter habet ubera uberis misericordiae. Gratulor et gratificor tibi, gratia plena, quae misericordiam genuisti quam suscepi; cereum praeparasti, quem accepi. Tu ceram ministrasti suscepto lumini, Virgo virginum Virgini; dum incorrupta mater incorruptibile Verbum, incorrupta carne vestisti. Eia, fratres mei, ecce ardet cereus in manibus Simeonis, accendite et vos cereos 0065D vestros de illius mutuatione luminis, lucernas dico quas Dominus jubet esse in manibus vestris (Luc. XII, 35). Accedite ad eum, et illuminamini, ut non tam lucernas feratis quam ipsi lucernae sitis, lucentes intus et foris, vobis et proximis. Sit ergo lucerna in corde, sit in manu, sit in ore. Lucerna in corde luceat vobis: lucerna in manu vel ore luceat proximis Lucerna in corde, est pietas fidei; lucerna in manu, exemplum operis; lucerna in ore, sermo aedificationis. Non solum autem coram hominibus lucere nos necesse est per operationem et sermonem, sed et coram angelis, per orationem, coram Deo per intentionem. Lucerna nostra eoram angelis est pura devotio, cum in conspectu angelorum psallimus sapienter, vel oramus ardenter: 0066A lucerna coram Deo, simplex intentio, ut ei soli placeamus, cui nos probavimus.

4. Et ne putemur, in his quae dicimus, sensus nostri somnia secuti fuisse; probemus nos potius in omnibus adhaesisse testimoniis Scripturae. Quod enim fides lucerna sit, testatur Salamon loquens de muliere forti, Non exstinguetur in nocte lucerna ejus (Prov. XXXI, 18); quod utique intelligimus, Non deficiet in tentatione fides ejus. Nam et de charitate, quae nihil aliud est quam fides operans per dilectionem, apud eumdem legimus Salomonem: Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam (Cantic. VIII, 6, 7). Quod opus bonum lucerna sit, lux ipsa veritatis indicat, cum ait, Sint 0066B lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35): et, Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V, 16). Quod sermo aedificationis lucerna sit, David dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Et Petrus apostolus de sermone prophetico, cui benefacitis, inquit, intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco (II Petr. I, 19). Declaratio quoque sermonum Dei illuminat, et intellectum dat parvulis (Psal. CXVIII, 130), sive cum sermones evangelici declarant umbram legis, sive cum ipsi sermones tam Evangelii quam legis declarantur expositionibus dilucidis, qui non intelligentibus parvulis videbantur obscuri; et in lumine dicimus quod dictum erat nobis in tenebris. 0066C Ideo Philippus in figura cujuslibet ecclesiastici doctoris dictus est os lampadis, eo quod de ore ipsius ad illuminationem audientium coruscaret ignitum eloquium Domini. Sermonem autem Dei intelligo, fratres mei, quidquid spiritus ejus dignatione sua loquitur in vobis; omnem utique sermonem qui bonus est ad aedificationem fidei, in provocationem charitatis. Si quis ergo vestrum loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11); ut etiam in privatis colloquiis omnis sermo malus non procedat de ore vestro, sed si quis est ad aedificationem fidei, ut gratiam det audienti; ut qui audierit, dicat gratias agens tibi, Benedictus sermo oris tui, quia lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis 0066D meis (Psal. CXVIII, 105). De oratione autem quod et ipsa lucerna sit, maxime si divinitus sit illuminata, ex eo colligimus quod Salomon ait: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX, 27). Lumen namque quod nobis orantibus vel psallentibus desuper aperitur, spiraculum vitae est, in quod suaviter respiramus. Hujus lucernae videtur Job recordari, cum in moerore tentationis recolens cum suspirio laetitiam praeteritae consolationis, ait: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum 947 dies quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris? (Job XXIX, 2, 3.) Caeterum quod lucerna haec dicitur investigare omnia secreta ventris, id est 0067A mentis; non illud esse putandum est, quod Dominus comminatur se scrutaturum in lucernis (Sophon. I, 12): cum istud gratiae sit illuminantis, illud judicii exquirentis. Nam et aliter investigat secreta ventris potio medici, aliter gladius carnificis. Jam vero de intentione, quod et ipsa dicatur lucerna, nemo est qui ambigat, si tamen evangelicum illud intelligat: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22, et Luc. XI, 34).

5. Ut igitur tot lucernas vobis, fratres, illuminetis, accedite ad fontem luminis, et illuminamini, Jesum dico, qui lucet in manibus Simeonis, ut scilicet fidem illuminet, opus illustret, sermonem homini subministret, orationem inflammet, intentionem purget; ut sive opere, sive sermone vel oratione 0067B quaeratis placere coram eo in lumine viventium, qui scrutari habet Jerusalem in lucernis suis (Sophon. I, 12), et examinare etiam lumen nostrum. His omnibus accensis, o fili lucis, jam non ambulabis in tenebris, nec timenda tibi erit sententia maledicti, Qui maledixerit patri, vel matri, exstinguetur lucerna ejus in tenebris (Prov. XX, 20), id est, deficiet consolatio hujus lucis, irruentibus undique hinc exterioribus, inde interioribus tenebris. Tibi enim, cui tot interius ardent lucernae, cum exstincta fuerit lucerna hujus vitae, orietur lux inexstinguibilis vitae, et quasi fulgor meridianus consurget tibi ad vesperum: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer, et tenebrae tuae erunt sicut meridies (Job. XI, 17, 18, et Isai. LVIII, 10). Non tamen 0067C erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, aut splendor lunae illuminabit te; sed Dominus erit tibi in lucem sempiternam; quia Agnus lucerna est novae Jerusalem cui benedictio et claritas in saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. Quanto sit affectu occurrendum Jesu advenienti.

1. Sicut ad diem nativitatis, id est adventus Dominici, pertinuit illa gratiarum actio et vox laudis, Benedictus qui venit in nomine Domini; et ad diem apparitionis, id est, nostrae illuminationis, illud quod sequitur: Deus Dominus et illuxit nobis, sic etiam quod subsequitur, Constituite diem solemnem in confrequentationibus in condensis> usque ad cornu altaris; non absurde, ut arbitror, pertinere 0067D dicetur ad hunc diem, nobis utique celebrem, frequentia solemni, diem scilicet Dominicae Praesentationis, quando a Matre solemniter ad altare praesentatus est Patri. Nam et in eo quod adjungitur, Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te; confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem (Psal. CXVII, 26-28), quid tam convenienter accipimus quam fidem et confessionem Simeonis et Annae, quae et ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant consolationem Israel. (Luc. II, 38)? Bene ergo citharista noster monebat laetari Jerusalem et conventum facere in die tam solemni: Constituite, inquiens, diem solemnem in 0068A confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). Non mediocris aut parum solemnis illa frequentia fuit, cum inde venit Jesus et Maria cum turba parentum inducentium puerum, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo (Luc. II, 27); inde occurrit Simeon et Anna cum turba exspectantium consolationem Israel, quibus testificati sunt de eo.

2. Non crediderim ego de hac solemnitate quae tam pium, tam laetum conventum habuit, illam fuisse prophetae querelam lacrymabilem, Viae Sion lugent, quia non est qui veniat ad solemnitatem (Thren. I, 4): nisi forte arguat paucos venisse de tanto populo qui erat in omni Judaea et Jerusalem. Ad comparationem siquidem tantae multitudinis pauci venerunt, et de 0068B ipsis paucis paucissimi, ut arbitror, eum receperunt, cum praesentem viderent diu exspectatum, sicut voce Patris per Malachiam fuerat repromissum: Ecce, inquit, veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis (Malach. III, 1). O Judaei, adest, ecce, Dominator quem vos quaeritis; 948 cur offerentem se vobis non recipitis? Quaeritis et non quaeritis. Sed si quaeritis; quaerite: convertimini et venite (Isai. XXI, 12). Quaeritis qui redimat de manu hominum, non quaeritis qui redimat de manu daemonum. Quaeritis qui eruat de servitute Romanorum, non quaeritis qui eruat de captivitate vitiorum. Si vere utique liberatorem quaeritis, quaerite liberatorem animarum vestrarum, qui salvum faciat populum 0068C suum a pecatis eorum. Si quaeritis sublimem, quaerite prius humilem, quoniam, ut ait Daniel: Humillimum hominem constituet Deus super omne regnum (Dan. IV, 14). Si quaeritis dominatorem potentiae, quaerite prius doctorem justitiae, quia justitia firmabitur thronus ejus (Prov. XXV, 5), et justitia et judicium praeparatio sedis ejus (Psal. LXXXVIII, 15). Quia enim perfecte non quaeritis, ideo nec praesentem invenitis, sicut de vobis ipse praedixit: Quaerent me mali, et non invenient me, quia oderunt me (Joan. VII, 34-36). Quaerent absentem, nec invenient etiam praesentem, quia oderunt lucem mala eorum opera arguentem, cum sapientia non nisi per dilectionem possit quaeri, nedum inveniri. Simeon namque, quia pio et fideli quaerebat desiderio, 0068D quaesitum invenit, et inventum agnovit sine alterius indicio, sine humano scilicet testimonio. Nam Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas (I Joan. V, 6); virtus utique quae de ipso procedit, unctio docens de omnibus, quae de illo, singulariter secundum nomen suum uncto, multipliciter profluit.

3. Quid autem putamus, fratres mei, unctus iste, qui ungit etiam quos non tangit, quomodo candidum et sanctum pectus senis nostri perunxerit, cum suscipiens eum in ulnas suas, astringeret eum uberibus suis, et gestiret includere, si posset, in intimis cordis sui? Quid, inquam, putamus ille suavis et mitis, qualem 0069A insinuabat seipsum castissimo sinui pii senis, qualis illabebatur medullis, quam delectabilem et salubrem, imo quam omnino ineffabilem se implicabat ossibus, inspirabat sensibus? Prorsus liquescebat unctus in unctionem, quasi ad ignem resolutus ad amplectentis amorem; ut nimirum doceret unctio quod dicit lectio, sed non discit nisi dilectio. Quomodo enim legis? Unguentum, inquit, exinanitum effusum> nomen tuum (Cantic. I, 2). Hoc siquidem unguentum exinanitur, cum a quadam duritia sui resolvitur, non ut pereffluat substantia illius, sed ut fluant aromata illius, ut quasi nihil habens solidi sentiri possit, teneri non possit. Aut certe magis anima senis liquescebat in amplexu hujus uncti, vel unguenti, 0069B ut diceret: Anima mea liquefacta est, ut dilectus meus infusus est mihi. Infusio itaque unctionis, testimonium est uncti. Haec seni testabatur de puero, Simeoni de Christo, tanquam spiritus veritatis et charitatis, veritate docens, charitate ungens et accendens, et omnia interiora gelidi senis ponens, quasi cum unguenta bulliunt. Motus bullientium unguentorum, aestus desideriorum: sonus eorum, jubilus affectuum pariter dicentium (si tamen aliquid exprimere valentium), Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te (Isa. XXV, 1). Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II, 32), annuntians te. Confitebor, inquam, tibi, quoniam exaudisti me, quotidie cum lacrymis dicentem, 0069C Quando consolaberis me? (Psal. CXVIII, 82.) Exaudisti me, et nunc demum Simeonem, id est, exauditum fecisti me; quia factus es mihi in salutem (Psal. CXVII, 28). Jesus mihi factus ex semine David secundum carnem, qui David et omnia fecisti secundum deitatem, omnibus quidem generaliter factus es in Salvatorem; sed mihi specialiter factus es in salutem, pectus morbidum perungens, vitalemque resuscitans calorem, animam refocillans, et oculos illuminans. Defecerat enim anima mea in salutare tuum, o Domine, Pater Domini mei Jesu Christi, defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? (Psal. CXVIII, 82.) Factus eram sicut uter in pruina, frigidus corpore, aridus corde, spiritu marcidus, et totus desiderio 0069D languidus. Sed quia in verbum tuae promissionis supersperavi, non visurum scilicet me mortem, nisi viderem Christum tuum, quod speravi jam video, quod desideravi teneo, quod concupivi complector. Video Deum Salvatorem meum in carne mea, et salva facta est anima mea. Viderunt oculi mei salutare Dei, et illuminati sunt interiores 949 oculi mei, qui languebant prae inopia. Omnino ad tactum hujus pueri, hujus hominis novi, renovata est ut aquilae juventus mea, sicut paulo ante mihi loquens pollicebar. Introibo ad altare Dei, ubi Maria Jesum offert Patri, ad Deum qui laetificat senectutem meam, imo renovabit juventutem meam (Psal. XLII, 4).

0070A 4. Nec minore fortassis gaudio exsultabat cor Annae in Domino; quae, ut arbitror, tanto majoris fuit meriti, quanto altioris propositi et sanctioris desiderii, quam illa Anna mater Samuelis: cum illa cogitaret quae mundi sunt, quomodo placeret viro; haec quomodo Deo: illa de thoro viri quaereret sobolem; haec de sinu Patris peteret Salvatorem. Haec igitur, quodam presagio gratiae excellentis quae in vita ejus efforuit, qua etiam gratiam Redemptoris agnoscere et praedicare meruit, gratiae nomen accepit; exemplar verae viduitatis, speculum sanctitatis, et vivum in emortuo corpore simulacrum totius virtutis. Haec finem Legis et initium Evangelii sentiens propinquare, ritus Judaicos christiana jam coeperat pietate mutare, jejuniis 0070B potius et orationibus serviens nocte ac die, quam cibis et potibus et variis baptismatibus, justitiis carnis, non animae. Inde erat quod benedictione filiorum, quae in Lege magni habebatur, contempta, nomen melius a filiis et filiabus elegerat, et jam per annos octoginta quatuor, lignum esse aridum lignoque insidere arido, tanquam turtur amissa semel conjuge, gaudebat

5. Ecce habes par turturum, senem justum, et viduam anum, utrumque castum, utrumque desiderio Redemptoris gemebundum; qui utique semetipsos hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, Domino et pro Domino obtulerunt. Par turturum sane dico, non conjugum, sed conjunctorum, non copula matrimonii, sed sacratioris mysterii; pares 0070C nimirum fide, aequales castitate, similes devotione, consortes praedicatione gratiae, ambos provectae aetatis, ambos perfectae sanctitatis, qui etiam ante Evangelium, evangelicae puritatis ac pietatis in utroque sexu primitias dedicaverunt. Hi duo vario decore virtutem adornaverunt thalamum tuum, Sion, ad suscipiendum Christum Regem; non parietes templi tui, sed penetralia cordis sui, secreta cubiculi, ubi adorare Patrem in spiritu et veritate jubemur (Joan. IV, 23), ubi et suscipitur qui in manufactis se nequaquam habitare testatur (Act. VII, 48). In istis itaque suscepit Christum fidelis Sion, in istis gaudens et laetabunda occurrit Deo suo. Alias vix habet ubi reclinet caput suum, et secundum Isaiam, Aporiatus est, et non est qui occurrat 0070D (Isa. LXIX, 16). Sufficit tamen istorum occursus ad omnem solemnitatem et laetitiam, eo quod consummatio abbreviata inundet justitiam, et consummata atque abundans justitia paucorum facile compenset infidelitatem multorum.

6. Mihi omnino celebris est iste conventus, mihi solemnis ista processio, omnique festiva gaudio, ubi hinc advenit puer et puerpera, Jesus et Maria; inde occurrit senex et vidua, Simeon et Anna; hinc Dominus et Domina, inde servus et ancilla; hinc Mediator et Mediatrix, inde tam fideles tamque devoti ipsorum testes et ministri. In hoc denique conventu misericordia et veritas obviaverunt sibi, misericordia scilicet redemptionis in Jesu, 0071A veritas confessionis in senibus. In hoc occursu, justitia et pax osculatae sunt; dum justitia piorum senum, et pax reconciliantis mundum invicem in osculo affectuum et gaudio Spiritus consociatae sunt. Recte ergo quod hac nocte cantavimus, ad laetitiam hujus diei pertinere credimus, salvo duntaxat alio profundiore intellectu: Laetare, Jerusalem; et diem festum agite, omnes qui diligitis eam (Id. LXVI, 10). Ac si diceretur: Laetata est Nazareth de annuntiatione, Bethlehem de nativitate: laetare et tu, Jerusalem, de purificatione, quoniam qui in Nazareth conceptus, et in Bethlehem natus est, in Jerusalem est susceptus et praedicatus. Et diem, inquit, festum agite, sive conventum facite, omnes qui diligitis eam, scilicet Jerusalem, id est, 0071B Festiva devotione convenite in templum, ad suscipiendum Redemptorem, omnes qui exspectatis redemptionem Israel.

7. Jam vero, fratres, si moraliter, sicut mos vester 950 est, aedificari vestra quaerit Sanctitas, quatuor illas illustres in hac processione consideret personas; quarum vita, non solum ecclesias illustrat, sed et coelos adornat: Jesum loquor et Mariam, Simeonem et Annam. Et, ut ab inferioribus ad superiora progrediatur sermo, in Anna, quae jejuniis et obsecrationibus serviebat nocte ac lie, jejunium nobis commendatur et oratio; in Simeone, qui tanto Jesum amplectitur gaudio, pietas et devotio; in Maria, quae cum nihil deberet legi, in hac scilicet parte purificationis legem nihilominus 0071C implevit, humilitas et obedientia; in Domino autem Jesu, qui factus ex muliere, factus est etiam sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, charitas et misericordia. Nam castitatis sanctimonia, cujus laus, ut comperi, vestram semper puritatem delectat, in omnibus effulsit communiter, licet satis dissimiliter; cum in senibus fuerit labore continentiae; in puella, munere gratiae in puero, jure et proprietate naturae, non pueritiae recens natae, sed puritatis innatae. In ipso non solum hujus virtutis, sed etiam omnium origo et perfectio; ab ipso singularum distributio; per ipsum earum conservatio; apud ipsum remuneratio. Apud ipsum igitur ambiamus, tam virginis 0071D Mariae, quam Simeonis et Annae meritis suffragantibus, ut quod minus habemus virtutis largiatur, quod largitus fuerit tueatur; ut depositum ipsius, per tutelam ipsius integrum ei reconsignantes, remunerationem consequamur ipsius, qui vivit et regnat per omnia saecula seculorum. Amen.

SERMO III. Quomodo Simeon imitandus.

1. Senex puerum portabat, senex plenus dierum, puerum antiquum dierum. Longitudine dierum ad impleverat Deus senem istum, ut ostenderet ei salutare suumin vultu nostro; sed adhuc aliorum longitudine dierum adimpleturus erat, ut ostenderet 0072A ei salutare suum in vultu suo. Plenus ergo dierum temporalium portabat antiquum dierum antiquorum, atque spei aeternae pignus fidelissimum tenebat in sinu repositum; quod videlicet dies suos super dies regis adjiceret puer ille, juventutemque ejus renovaret ut aquilae. Quanquam senem quoque istum, sicut Abraham, cum dicitur plenus dierum, libentius accipiam plenum virtutum quam temporum: cum tempora statum nullum habeant, suoque accessu decedentia, hominem potius exhauriant quam adimpleant. Sed neque magnum est, imo magis malum est, multis vixisse diebus, si non senueris virtutibus; cum puer centum annorum moriturus sit, et peccator centum annorum maledicendus (Isai. LXV, 20). Ideo, Si annis multis vixerit homo, ut ait 0072B Salomon, et in omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita (Eccle. XI, 8). Caeterum e contrario, Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt enim sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8, 9). Si hac utique senectute Simeon non consenuisset, nunquam coronam senum, sapientiam Dei Christum portare meruisset. Sic namque scriptum est: Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperitur (Prov. XVI, 31). Et quae est illa senectus, quae est in viis justitiae reperitur, quae reperienti in coronam aptatur, nisi sapientia Dei Christus? ipse namque merito justorum operum tribuit canos sensus sapientiae, 0072C quam postmodum formabit justis in coronam gloriae. Sanctus itaque senex Simeon, ut sanctius senesceret adhuc, senectutem sapientium, sive sapientiam senum factam puerum, in viis justitiae, cum scilicet in spiritu venit in templum, reperit, et comperit in veritate; quia senectus erat in lactente, sapientia in infante, virtus in infirmitate, Verbum in carne. O infantia, o senectus! quam bene vobis pariter convenit in hujus pueri sensibus et moribus; quo utique nihil innocentius, sed nihil sapientius, nihil jucundius, sed nihil maturius, nihil mitius, sed nihil justius!

951 2. Vobis, o filii hominum, vobis jam tunc ipso suo silentio loquebatur Dei Sermo, ut videlicet 0072D malitia sitis parvuli, sensibus autem perfecti. Alii siquidem ex vobis columba seducta non habens cor, simplicitatem non salientes prudentia, relinquuntur fatui; alii sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt, et, prudentiam non dulcorantes bonitate, efficiuntur acerbi. Prorsus congruum et gratum utrisque temperamentum atque condimentum puer iste antiquus dierum, in pueritia praeferens ingenitam sibi innocentiam, et de antiquitate dierum referens primogenitam omnium sapientiam. Si quis se imperfectum sensibus, aut inconditum intelligit moribus, veniat in templum cum Simeone, et puerum quem mater affer Maria, accipiat in manibus, id est Verbum Dei quod mater offert Ecclesia, complectatur affectibus. 0073A Ipsum utique repositum in sinu sensus aedificabit, mores dulcorabit, totum statum mentis et ordinem vitae grata et salubri suavitate temperabit. Non solum autem mater Ecclesia in audiendo, sed multo magis mater gratia in orando, puerum tibi dabit amplectendum, si modo frequens et devotus orator venias in templum, ut dicas quotidie Deo: Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo (Psal. V, 8). Quem enim Ecclesia praedicans offert auribus, gratia illuminans infert cordibus, eo utique praesentiorem et suaviorem, quo nudam veritatem puris tradidit sensibus. Veritatem quippe, quae est Christus, Maria vestitam carne, Ecclesia vestitam sermone. gratia nudam tradit amplectendam Spiritus infusione: quanquam hoc ipsum diverso modo fiat, 0073B pro captu scilicet suscipientis animae, sive pro arbitratu dispensantis misericordiae. Licet enim ipsam summae veritatis faciem non facile videamus, magnusque habeatur, cui vel per speculum et in aenigmate eam intueri datur: quiddam tamen ipsius, cum Spiritus nobis illabitur, veluti nudum sentimus, sensusque noster in amorem ipsuis veluti ad nudum confricatur. Tunc prorsus ex sententia dicere possumus, et cantare laetabundi: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui (Psal. XLVII, 10). Beatus qui ut dignius et crebrius eam suscipiat, congruum ei locum in cordis penetralibus parat. Beata Sion illa, quae thalamum suum diligenter ac decenter adornat, ut cum digno ac placito Christum regem honore suscipiat.

0073C 3. O sancta Sion, anima speculans aeterna, considera quae sit illa majestas suscipienda; cogita qua cura ac diligentia te illi praeparare locum oporteat. Si quis dixerit: Et ad haec quis idoneus? quis esse potest magnificentiae et gloriae tanti Regis congruus ornatus? Frustra, inquit David, paupertatem quispiam causetur: In pace factus est locus ejus (Psal. LXXV, 3); et: Justitia et judicium praeparatio sedis ejus (Psal. LXXXVIII, 15). Simeon utique quia hujusmodi palliis thalamum adornavit, ideo Christum cum multa suscipere gratia dignus fuit. Vis videre quia in pace invenerat locum Domino, quia sedem praeparaverat ei in justitia et judicio? Homo, inquit, erat in Jerusalem, cui nomen Simeon; 0073D et homo iste justus et timoratus (Luc. II, 25). In pace erat domus Simeonis, qui habitabat in Jerusalem, id est, in visione et amore pacis; de qua scilicet Jerusalem audierat David promittentem: Non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem (Psal. CXXIV, 1, 2). Et, ut noveris quia pacis habitator et amator erat, pacemque imperturbabilem illius stabilis et aeternae Jerusalem prae omnibus requirebat; cum pacem Dei et hominum Jesum, qui pacem super pacem dare veniebat, sinu recepit, haec prima vox de pectore senis jamdudum pacem meditantis erupit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace (Luc. II, 29). Postquam viderunt oculi mei salutare tuum, qui est pax nostra faciens utraque unum, non solum 0074A Judaeum et Gentilem, sed etiam Deum et hominem, et in homine spiritum et carnem: jam hoc solum superest desideriis servi tui, ut in pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9); et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, me totum in illius summae et simplicis unitatis absorbeat consensum. Venit pax quam sustinui: requiescat in pace qui pacem quaesivit, et quae pacis sunt sectari semper studuit. Sic quippe Isaias ait: Veniat pax, requiescat in cubili suo, quia ambulavit in directione sua (Isai. LVII, 2). In pace utique Simeon straverat cubile suum, 952 qui omnibus aliis curis ejectis solum in corde meditabatur Jesum, ubi et reclinavit susceptum. In directione quoque sua ambulaverat, qui justus et timoratus erat, et exspectans consolationem 0074B Israel, adventanti quotidie desideriis occurrebat.

4. In eo igitur quod justus dicitur et timoratus, justitiam et judicium intellige, quo sedes Dei praeparatur. Et justitia quidem suo nomine demonstratur: judicium vero timoris nomine, vel timor nomine judicii ideo recte accipi posse putatur, quia scilicet timor non solum nascitur de futuri consideratione judicii, sed etiam operatur nunc in nobis quamdam illius formam et exsecutionem judicii. Qui enim prohibemur judicare ante tempus de proximis (I Cor. IV, 5), jubemur de nobis ut, dum nosmetipsos dijudicamus, a Domino non judicemur (I Cor. XI, 31, 32). Porro timor iste sanctior est, cum justitiam sequitur, quam cum praecedit: quia 0074C qui praecedens ad justitiam initiat, sequens eamdem consummat et conservat; dum scilicet de justitia praesumere non sinit, sed omnia opera sua hominem vereri facit, ut post judicium sui adhuc de subtiliore judicio suspectus sit, dicatque sibi: Qui judicat me Dominus est (I Cor. IV, 4), qui cum acceperit tempus, etiam justitias judicabit. Qui sine timore isto est, non poterit justificari (Eccli. I, 28), ut Scriptura testatur; quia quantumcunque se justis exercitet operibus, alieni comedunt robur ejus, dum suam volens justitiam constituere, justitiae Dei non est subjectus.

5. Vigilanter itaque Evangelium perfectam commendans Simeonis justitiam, non ait: Timoratus et 0074D justus, ne timorem, qui est initium justitiae, intelligeremus: sed ait, justus et timoratus, ut timorem, qui justitiae per omnes gradus comes individuus ipsam promovet et tuetur, ipsius exemplo disceremus. Nam neque illud putaverim otiosum, quod non timentem dixit, sed timoratum: non novum, non horarium, aut perfunctorium volens intelligi timorem illum; sed qui utique versus esset in habitum, qui altius hominis imbibisset affectum, possideret sensum, modestia et gravitate sermonem ornaret et vultum, circumspectione moderaretur actum, totum denique interioris et exterioris hominis componeret statum. Neque enim vanis animum consolationibus resolvebat, qui consolationem Israel exspectabat. Quod et ipsum ad suae cumulum adjecerat 0075A justitiae, ut sollicitus non pro sua tantum, sed etiam pro populi consolatione, longa suspensus maneret exspectatione.

6. Denique, ut manifestius audias quam pretioso ac vero nitore virtutum, non fuco colorum adornaverat thalamum suum illa Sion, id est Simeon, Spiritus sanctus, inquit, erat in eo. Quid huic ornatui Sion illa terrena comparare poterat, in omni illa multifaria thalami, id est templi sui, ambitione et gloria? Si faciem templi coronis ornasset aureis, quid aurum nisi lutum etiam sine comparatione virtutis? Puto quia nec Salomon in omni gloria sua ornatus est sicut Simeon: cum ille sapientiam, qua florebat, in senectute perdiderit, iste susceperit. Te tamen, o infidelis Sion, thalamus tuus arguit, 0075B quod cum satis tibi praedictum esset: Ecce veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis (Malach. III, 1); adorna thalamum tuum, Sion, induere vestimentis gloriae tuae, civitas Sancti (Isai. LII, 1): tu tamen nihil prorsus ad quotidianum cultum templi in adventu ipsius addidisti, non vela, non coronas, non lucernas plures, aut victimas, non alios psalmos, aut cantica; omnino inhonoratum, insalutatum remittis, qui te salvare venerat. Ideo utique tuus iste thalamus, domus gloriae tuae deserta tibi relinquetur; imo non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Tibi enim, Domine, templum augustius, amplius et perfectius, scilicet Ecclesiam magnam a solis ortu usque ad occasum fides aedificabit gentium, et secundum nomen tuum, 0075C Deus, ita et laus tua in fines terrae; unde etiam hodie laudes audivimus, gloriam justi, voces scilicet laudantium et dicentium: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII, 11, 10), id est, in communione sancti populi tui. O fratres, suscepistis misericordiam Dei et vos, imo abundantius vos: videte ne in vacuum susceperitis, ne gratiam ingratitudine vacuetis. Gaudeat ergo 953 vestra devotio: quem Simeon hodie portavit in sinu suo, vos omni die glorificate et portate in corpore vestro Jesum Christum Dominum nostrum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. De quatuor purificationis nostrae generibus.

0075D 1. Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae (Luc. II, 21). Scriptura redemptionis nostrae narrans mysteria, sic refert quae pro nobis historialiter sunt gesta, ut significet quae moraliter a nobis sunt gerenda. Cum enim hodie beatae Purificatio Mariae recensetur, manifeste de nostra ipsorum purificatione admonemur. Quem vero tanti non moveat auctoritas exempli, cum videamus scilicet, quia illa sanctarum sanctissima, quae nihil purgandum habuit, purgationis tamen legalis implere mandatum non renuit? O mater immaculata, mater intacta, nonne tuae tibi conscia es puritatis; quia scilicet integritatem tuam nec conceptus, nec partus violavit, sed sacravit? Quare ergo, tanquam muliebre aliquid in concipiendo vel pariendo sis 0076A passa, sic mundationis quae mullebri provisa est infirmitati, quaeris remedia? Sic, inquit, decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15), ut quae summae mater electa sum justitiae, speculum quoque sim totius et exemplar justitiae. Novi ego superbiam filiorum Evae, quae promptior est ad excusandum, quam ad expurgandum commissa. Necessarium arbitror, ut vitiis originis antiquae statim in initiis omnia novae generationis occurrant exempla. Mater praevaricationis peccavit et excusavit procaciter: mater redemptionis non peccet, et satisfaciat humiliter; ut filii hominum qui de matre vetustatis traducunt necessitatem peccandi, de matre saltem novitatis trahant humilitatem purgandi.

2. O filii hominum, tempus purgationis advenit, 0076B quando Mater summae puritatis, de cujus purgatione dies festus est nobis, pariter et fontem edidit, et exemplum dedit nobis quod debeamus purgari. Satius est, o fratres, et suavius fonte purgari quam igne. Prorsus qui fonte non fuerint modo purgati, igne habent purgari, si tamen purgari meruerint: quando scilicet Judex ipse, quasi ignis conflans, sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi (Malach. III, 4, 5). Nunc Christus aqua diluens; tunc ignis consumens. Modo fons patens in ablutionem peccatoris et menstruatae; tunc flamma saeviens et ignis vorans usque ad medullas animae. De ardore siquidem irati fontis ille purgatorius ignis exardescet in conspectu ejus, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Ascendit, 0076C inquit, fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit (Psal. XVII, 19). Inde cadent super eos carbones poenaliter purgatorii, quibus modo non adhibentur carbones salubriter desolatorii: qualem illum fuisse reor carbonem sublatum de altari, qui prophetae labia purgavit (Isai. VI, 5-7). An vero et illi carbones hujusmodi queant intelligi, de quibus cuidam dicitur: Ecce dati sunt tibi carbones, et sedebis super eos; hi erunt tibi in adjutorium: vobis relinquo dijudicandum. Illud autem non dubius assero, quia ignis ille, quem Dominus Jesus misit in terram (Luc. XII, 49), si vehementer (sicut est voluntas mittentis) in nobis arserit, ignis ille purgatorius qui in judicio purgabit filios Levi, non ligna, 0076D non fenum, non stipulam consumenda reperiet in nobis. Uterque quidem ignis purgatorius, sed satis differenti modo. Iste siquidem purificat ungendo, ille urendo. Hic refrigerium roris, ibi spiritus judicii et spiritus ardoris, quo abluet Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem lavabit de medio ejus.

3. Est quidem et in hoc ipso multa Domini clementia erga filias Sion: sed longe clementius et mitius purificata est illa, quam beatam praedicant filiae Sion, cui scilicet dictum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Haec nempe supernae virtutis obumbratio, vera fuit purificatio Mariae; non ista, quae quadam mystica dispensatione tantum specie tenus hodie celebrata 0077A est. Haec plane fuit tota ac vera sanctificatio 954 Matris et Filii, sicut et angelus exposuit ei. Ideo, inquit, et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Antea namque purificanda erat natura mortalis, ut Deum conciperet, non posteaquam concepisset: cum concepisse Sanctum sanctorum summa sanctificatio sit, et ea quae Mater ipsius sanctitatis effecta sit, nihil sanctius esse possit. Cum ergo filiae Sion quae mollius et dissolutius vivunt, et ardorem forsitan experiuntur carnis, merito purificandae sint spiritu judicii et spiritu ardoris; Virgo perpetua ac singularis, quae sola Spiritus obumbratione Deum concepit, solo purificata est spiritu gratiae et refrigerio roris. Omnium sane purgationum, quibus conditio reparatur 0077B mortalis, haec beatae purificatio Virginis mitissima atque felicissima fuit: nam illa filiarum Sion quae purgatorio fiet igne judicii, sicut novissima, sic et severissima omnium erit. Nec ista itaque potest esse nobis nisi admirationi, nec illa nisi formidini: quippe qui nec ad istam possimus aspirare, et in illam, si sapimus, semper formidamus incidere. Omnino si sapimus, semper clamabimus, plus emendatione morum, quam strepitu verborum: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 2).

4. Necessarie igitur nobis et misericorditer inter utrumque genus purgationis, illud summum ad quod non attingimus, et illud ultimum quod metuimus, alia purgationum genera pietas providit 0077C divina, sicut tempus et locum poenitentiae, sic plurima salutis indulgens remedia. Quae licet multa ac varia sint, sub quatuor tamen generibus videntur omnia fere posse comprehendi; ne scilicet indigesta multitudine rerum memoriam confudamus auditoris. Haec igitur quatuor esse arbitror quibus opportune et commode his diebus purgationis nostrae purgari possumus: scilicet contritionem cordis, afflictionem corporis, opera pietatis et fidei, patientiam tribulationis. Ad hunc siquidem modum quatuor invenies, quibus mundum generaliter purificat Christus, purgationem peccatorum faciens: aquam scilicet et sanguinem, spiritum et ignem. Hic est, inquit Joannes, qui venit per aquam et sanguinem. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto 0077D et igni (I Joan. V, 6, 8). Aqua baptizavit, pedesque discipulorum lavit, dedicans baptismum quoque lacrymarum, quae de contritione profluunt cordis. Sanguinem fudit; ut et nos mortificatione corporis participantes ejus passioni, lavemus stolas nostras in sanguine Agni. Spiritum dedit; ut charitas Dei ac proximi diffusa in cordibus nostris per Spiritum, multitudinem in nobis operiat peccatorum. Quae, si minus perfecta est, ut tot et tanta non sufficiat operire, admovet ignem conflator ille, qui purgat filios Levi; et quidquid residuum est rubiginis, ignis excoquit, seu praesentis, seu futurae tribulationis, ut tandem decantare possint: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium 0078A (Psal. LXV, 12). Sic nempe et mundus iste prius baptizatus aqua diluvii, postea purgatus igne judicii, in novum transibit statum incorruptionis.

5. Denique, ut teneris atque delicatis geramus aliquatenus morem, si lacrymas non habent, si labores horrent, si nesciunt ferre tribulationem; nunquid et illud excusabunt, quod Salomon commendat: Per misericordiam, inquiens, et fidem purgantur peccata? (Prov. XV, 27; XVI, 6.) Quid misericordia suavius? quid fide jucundius? Haec oleum est membris, illa lumen oculis. Haec ungit affectus, illa sensus illuminat, dirigitque gressus: ut ad lumen ejus ambules in tenebris, ut invisibilia contempleris, et futuram tuam beatitudinem jam animo 0078B praesumptam mediteris. Bene autem dicitur, per misericordiam et fidem purgari peccata: quia misericordia de proprio impendens, redimit debita; fides autem etiam gratis sine operibus indulgentiam impetrat. De misericordia nempe dicit propheta: Iniquitates tuas redime misericordiis pauperum (Dan. IV, 24); et Dominus prophetarum: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). De fide autem ait Apostolus: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9); et Dominus apostolorum: Vade, inquit, fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52). Quanquam in hac Salomonis sententia, possit intelligi non fides qua credimus, sed qua credibiles nos exhibemus, dum fidem Deo et hominibus servamus; ut quod hic dicitur: Per misericordiam 955 et fidem 0078C purgantur peccata (Prov. XV, 27), et paulo post: Misericordia et veritate redimitur iniquitas (Prov. XVI, 6), eadem sit in diversitate verborum repetita sententia. Recte igitur misericordia et veritas seu fides sociata sunt: cum in omnibus viis nostris nisi misericordia et veritas obvient sibi, plus augeri quam purgari peccata sit verendum. Ut enim de aliis actionibus interim taceam, et de misericordiis pauperum loquar, quas abundantius nunc fieri temporis hujus postulat necessitas: quid in ipsis etiam, quibus peccata purganda sunt, peccati committitur, si misericordia fide, vel fides misericordia destituatur?

6. Audiant ergo quibus dispensatio credita est; audiant quibus credita non est: isti scilicet, ne sic velint esse fideles, ut misericordiam deserant; illi, 0078D ne sic velint esse misericordes, ut fidem laedant. Sunt enim aliqui qui plus volunt esse fideles quam oportet; et sunt aliqui qui plus volunt esse misericordes quam eis liceat. Qui ergo contra fidem indebitam usurpant misericordiam, audiant Salomonem dicentem: Multi homines misericordes vocantur; fidelem autem virum quis inveniet? (Proverb. XX, 6.) Qui autem velut propter fidem negligunt debitam misericordiam, audiant plus quam Salomonem dicentem: Quod superest date eleemosynam (Luc. XI, 41); ut saltem abundantia vestra aliorum suppleat inopiam. Multum prorsus pepercit infirmae et pusillae nostrae fidei, qui bona communia non ex aequo fratribus partiri, sed ex eo quod superest propriae necessitati, 0079A jussit eleemosynam eis impertiri. Ut enim taceamus de jure naturae, quae quidquid parens omnium terra generat, omnibus commune terrigenis adjudicat: illis saltem quibus indifferens est germanitas adoptionis, et communis sors haereditatis, quomodo communis non erit usus panis, quem Pater administrat coelestis? Esto tamen, sit istud jus ordinatae charitatis, quod moderatio Evangelii suas cuique necessitates primum excepit: quis ille est qui recte metiatur necessitates proprias; qui inter necessarium et superfluum aequo judicio discernat? Attendamus nobis, fratres, ne de mortibus pauperum fratrum nostrorum incipiamus judicari, si superflue retinemus aut insumimus nobis unde vita eorum valeat sustentari. Et quoniam hodierna purificatio 0079B purissimae ac pauperrimae Virginis de nostra nos purificatione loqui commonuit, in hoc maxime nostram constare puritatem noverimus, si quidquid superfluum est nobis amputemus: ut non solum sanctitate castitatis, sed etiam simplicitate paupertatis aliquatenus aemulemur pauperem Matrem pauperis Christi, cui regnum et imperium, et nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO V. De mundanda et adornanda Christo anima.

1. «Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe regem Christum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.» Ad nos, fratres, ad nos loquitur Spiritus sanctus, qui sumus Sion, qui sumus speculantes, qui die ac nocte 0079C levamus oculos nostros ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Adornemus igitur thalamum nostrum, et suscipiamus regem Christum. Ecce, fratres, Christus in propria veniens, et a suis repulsus, non habet ubi caput reclinet. Prae foribus nostris inter materna brachia vagiens, per Spiritum sanctum quaerit hospitium, dicens: «Adorna thalamum tuum, Sion.» Emundemus igitur thalamum nostrum, prius expellendo quae oculos Christi intrando offendere possunt; et sic demum adornemus ea inferendo quibus delectatur et gaudet. Quae sunt, ait forsitan aliquis vestrum, quae oculos Christi offendere possunt? Cui dicimus: Nihil ita oculos ejus offendit, sicut superbia, 956 0079D quae angelum de coelo, et hominem expulit de paradiso: quae est initium omnis peccati: quam hortatur nos Spiritus sanctus vitare, dicens: Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X, 9); et alibi: Omnis caro fenum; exsiccatum est fenum, et flos ejus decidit (Isai. XL, 6, 7; Eccli. XIV, 18). Videamus nunc quid superbia fecit. Angelum de coelo, et hominem expulit de paradiso. Merito haec oculos Christi offendit quae pulcherrimum opus ejus in coelo et in paradiso foedavit; quae fecit de angelo diabolum, et de homine nuper creato justo perfidum. Quae sicut 0080A est peccatorum primum et maximum, sic est omnium regina et mater vitiorum.

2. Videndum est igitur et sollicite considerandum, ut eam mens nostra cum tota prole sua excludat, ut thalamus noster emundatus et ornatus Christum regem qui foris al. fores> pulsat, suscipiat. Cum tota, inquam, prole sua, septem scilicet principalibus vitiis. Quae sunt haec? Inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Hae sunt filiae superbiae, quae matrem suam sequuntur: quae hospitium quodcunque intraverint, fetidum reddunt. Sed quae nobis cum istis communio? Quis consensus templo Dei cum idolis? Nulla nobis (Deo agimus gratias) cum eis societas, quas, exuentes veterem hominem cum actibus suis, gladio verae 0080B confessionis et poenitentiae enecavimus. Nihil igitur in nobis ultra possit superbia, quae de archangelo diabolum, et de primo homine fecit impium et Creatori suo rebellem. Nihil habeat in nobis vana gloria, qui a die conversionis nostrae, in cruce Domini nostri Jesu Christi coepimus gloriari cum Apostolo dicentes: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! (Galat. VI, 14.) Gloria itaque nostra sit crux Christi quam portamus, et testimonium conscientiae per crucem Christi purgatae, de qua Apostolus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). In qua conscientia gloriari, de donis Dei est Deo gratias agere. Ad quod nos hortatur Apostolus, dicens: 0080C Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31; Jer. IX, 24; II Cor. X, 17): id est, in Domino de puritate conscientiae suae glorietur. Non enim qui se ipsum commendat, etc. Caeterum qui in se gloriatur, et qui sibi placet, stulto homini placet. Qui in alio homine gloriatur, aut laudem in mente ab ore alterius exspectat, mercedem operum recipit, ac oleo peccatoris ungit caput suum, auditque prophetam sibi dicentem: Maledictus homo qui ponit spem suam in homine (Jerem. XVII, 6). Et in die judicii cum dixerint: Domine, Domine, aperi nobis, ait: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 11, 12). Haec vana gloria filia est superbiae; quae in quocunque fuerit, inobedientem facit.

3. Rursum, post conversionem, nihil ultra in nobis 0080D habeat invidia, per quam mors intravit in orbem terrarum. Diabolus enim invidit homini ascensum unde corruerat, et propter hoc tentavit, et in anima occidit. Haec est illa, quae non magnos, sed parvos semper torquet (Sap. II, 24, 25), dicente sancto Job: Parvulum occidit invidia (Job V, 2). In eo enim quod aliquis alicui invidet, minorem se ostendit ei cui invidet. Sic diabolus invidit primo homini, sic Esau Jacob, et Cain Abel. Haec invidia parvulum occidit; quia nisi inferior esset, de bono 0081A alterius non doleret. Hac peste nullus moritur, nisi qui terrena haec appetit, quae tota non veniunt pluribus. Unde si qua desiderat, illi invidet qui penitus ea accepit, vel illi partem habendo quantitatem ei restringit. Hunc parvulum occidit invidia, quia dum non potest adipisci quod alii invidet, in odium, invidiae filiam, cadit.

4. Rursum, fratres, post conversionem nostram ira non habeat in nobis locum, quia, ut ait Dominus in Evangelio, gradatim ducit ad gehennae puteum, dicens: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui dixerit, Racha, hoc est, vocem indignationis per iram emiserit, reus erit concilio, in quo tractatur qua poena sit mulctandus. Qui dixerit, Fatue, hoc est, tale quid fecerit aut verbo aut verbere, 0081B ut inter fratres despiciatur, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22), nisi resipuerit. Haec est ira, quae stultorum oculos exstinguit, sapientium oculos nonnunquam turbat, dicente Psalmista: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Et de ira stulti Job ait: Virum stultum interficit iracundia (Job V, 2). Ecce duas iras videmus; quarum altera nonnunquam 957 turbat oculum, altera semper exstinguit. Altera venit ex impatientia; altera, ex zelo rectitudinis. Altera venit ex vitio; altera, ex virtute. De altera quae venit ex virtute Psalmista ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5; Ephes. IV, 26). Quasi dicat: Crudeles estote in vitium, mites in fratrem, considerantes vosmetipsos, ne et vos tentemini. De altera, quae venit ex vitio, ait 0081C Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26): id est, Christus, qui est sol justitiae, mentem vestram irascentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat. Ira, quae venit ex zelo rectitudinis, debemus irasci prius nostris erratibus; et post, erratibus proximorum: quae melior est risu, quia per tristitiam vultus corrigitur proximus (Eccle. VII, 4). Quae debet tamen subesse rationi, ne sit immoderata, sed in ultione peccati tempus et modum considerat Haec sapientes interdum turbat: ira per vitium stultos occidit, dum in rixas et in contumeliam linguam relaxat.

5. Rursum, fratres, post conversionem nostram muniendus est thalamus cordis nostri, ne tristitia rediens introeat; illam dico quae mortem operatur, 0081D quae de amissione rerum temporalium venit. Haec est illa quae pravas cogitationes generat, murmurosum monachum reddit, quae fastidium parit, et tenentem aratrum Dei cum uxore Loth retro respicere compellit. Sine dolore namque non potest amittere, quod cum inordinato amore possedit. Hanc itaque tristitiam quae mortem operatur excludamus: et intromittamus eam quae venit de memoria peccatorum, et de peregrinatione nostra, dicamusque cum Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5, 6). Haec est tristitia, quae vitam operatur, de qua ait Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes 0082A (II Cor. VI, 10). Haec est illa de qua Dominus ad discipulos dicit: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Altera parit mortem, parit animi rancorem.

6. Rursum, fratres, post conversionem muniamus thalamum nostrum, ne avaritia, quae est radix omnium malorum, rediens introeat, nosque ab unius Dei cultura abstrahat, idolorum cultores faciat. De qua inter caetera sic ait Apostolus ad discipulos suos: Mortificate membra vestra quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Ecce avaritiam idololatriae comparat, et merito: quia sicut uni Deo idololatra nititur auferre gloriam, ne solus habeat 0082B nomen Deitatis; ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quae Deus omnipotens in usum plurimorum fecit. Utraque Deo inimica, quia negat Deo quae sunt ejus. Est et avaritia non solum amor congregandae pecuniae aut conservandae, sed ambitio praelationis, cum nititur homo homini praeesse. Haec, ut verum dicam, etiam pauperes (qui semel pro Christo reliquerunt sua) in tantum vexat, ut contra jus et fas, et propositum suum, non tantum velint, sed etiam studeant fratribus et conservis praeesse. Quod si abbas aut prior eorum voto non consenserit, irascuntur, obloquuntur, eosque aut invidos, aut sibi malevolos (qui se non provehunt) clamant. Haec est avaritia quae memoriam mandatorum Dei turbat, dicente Psalmista Domino: 0082C Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal. CXVIII, 36): quae proditionis est mater, quae Judam Dei discipulum primum ad mandatorum Dei oblivionem, de oblivione ad proditionem, de proditione traxit ad laqueum.

7. Rursum, fratres, post conversionem nostram muniamus thalamum cordis, ne gula rediens introeat, quae et Adam innocentiae veste, et Esau privavit primogeniti dignitate. Haec est illa pestis quae patres nostros in deserto ingratos beneficiis Dei fecit, quae compulit eos murmurare contra Deum, et dicere: Utinam mortui essemus in Aegypto, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus allia, cepe, et pepones (Exod. XVI, 3; Num. XI, 5, 6; XIV, 3.) Haec est illa funesta pestis quae eos ad blasphemiam 0082D duxit, quasi non esset alia vita post istam, cum dicebant: Comedamus et bibamus; cras enim moriemur (Isa. XXII, 13; II Cor. XV, 32), id est, in futuro Quasi dicerent: Hoc solum habemus quod comedimus; nihil in futuro post hanc vitam nos habituros speramus. Hanc pestem 958 cum homine perituram pronuntiat Apostolus, dicens: Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et hanc destruet (I Cor. VI, 13). Haec pestis tripartita est: quia aut ante horam canonicam, aut aliud quam licet, aut plus quam necesse est facit comedere, et carnis curam in concupiscentiis nititur facere. De qua nascitur inepta laetitia: sicut de populo Israel dicitur: Sedit populus manducare et bibere, 0083A e surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6; I Cor. X, 7).

8. Rursum, fratres, post conversionem nostram muniamus thalamun cordis nostri, ne luxuria rediens introitum inveniat: quae pestilentia rediens est pejor quam ante fuerat. Nunquam enim sola redit; sed sicut Dominus ait in Evangelio: Assumit septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 45). Haec est pestis illa quae corpus Christi dimembrat, quae de membris Christi facit membra diaboli. Nam qui adhaeret alicui personae causa libidinis explendae, unum corpus fit cum illa persona, et fit membrum diaboli: cujus et illa membrum est per conjunctionem malorum operum. Haec est illa pestis quae ignem infernalem in corpus humanum 0083B accendit, ut vegetum sit et robustum ad libidinem explendam: et quae igni illi inexstinguibili materiam semper apponit, et vires ministrat, ut de suo semper habeat unde sine fine ardeat. De his duobus ignibus luxuriae et gehennae habemus auctoritatem Scripturae. De igne luxuriae ait: Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente (Osee VII, 4). De igne gehennae ait: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui, hoc est, judicii, ut intus ardeant (sicut clibanus accensus) in conscientia. Dominus in ira sua conturbabit eos (Psal. XX, 10), dicens: Discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27; Psal. VI, 9; Matth. VII, 23). Et devorabit eos ignis extremus infernalis, quem accenderunt propter luxuriae foeda opera. Sit ergo, fratres, 0083C summa cura et summum studium his qui in talibus sunt, de talibus evadere et fugere

9. Nobis vero qui per gratiam Dei evasimus, et veterem exuimus hominem, qui sumus Sion, sit summum studium thalamum nostrum munire et adornare, et Christum regem suscipere, sicut haec scriptura praecipit quam recitavimus: «Adorna thalamum tuum, Sion.» Quid est adornare thalamum tuum? Virtutes congregare, quibus et pavimentum et parietes quasi cortinis, et floribus tota domus adornetur. Primus ornatus thalami nostri, qui sumus Sion, sit timor, qui est initium sapientiae, id est, primus gradus per quem ascenditur ad sapientiam. De quo timore ait Scriptura: Beatus 0083D homo qui semper pavidus (Prov. XXVIII, 14). Et Psalmista ait: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11): ut timor auferat securitatem noxiam, et exultatio mortiferam tristitiam. Hic timor generat humilitatem, quae est pretiosissimus ornatus thalami Sion, quae magis placuit Christo cum in thalamum virgineum ingrederetur, dicente beata Maria: Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I, 48). Haec, inquam, humilitas est ornatus Sion, id est, pauperum Christi, de quibus ipse dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3; Luc. VI, 20). Ecce quomodo timor Domini primus gradus ascensionis, et primus ornatus thalami Sion, alios 0084A etiam ornatus generat, humilitatem scilicet, et voluntariam paupertatem. Adorna ergo thalamum tuum, Sion, timore Domini.

10. Secundus ornatus thalami Sion, et secundus gradus ad sapientiam, est pietas, de qua dicit Scriptura: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24); et alibi: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum? (Isa. LXVI, 2.) Haec miseretur in se peccantibus, fraterna onera portat; magis eligit quaelibet temporalia bona perdere, quam cum fratre lite contendere. Quae profecto pietas aliud nihil est nisi Deum colere, et per cultum Dei Deo placere. Haec in nobis generat mansuetudinem, optimum ornatum thalami Sion, quae filios Dei nos facit, dicente Domino: Beati mites, quoniam 0084B filii Dei vocabuntur (Matth. V, 4; Psal. XXXVI, 11). Ecce quomodo pietas secundus ornatus thalami Sion et secundus gradus ascensionis, alium ornatum de se generat mansuetudinem, quae filios Dei efficit. Adorna igitur thalamum tuum, Sion, pietate.

11. Tertius ornatus thalami Sion et tertius gradus ascensionis 959 est scientia, quae homini sui cognitionem praebet, ut scilicet homo, neque minus neque plus quam debet de se praesumat. Quorum alterum, scilicet de se nimium praesumere, in mala facit praecipitem; alterum, scilicet se non cognoscere, facit ad quaelibet bona torpentem. Ad hanc scientiam Spiritus sanctus invitat Ecclesiam in Canticis: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, abi post vestigia gregum tuorum, scilicet haereticorum: et pasce haedos tuos (Cantic. I, 7), hoc est, carnales 0084C concupiscentias. Haec scientia praebet nobis fiduciam vincendi omnes tentationes per veram fidem, dicente Domino in Evangelio: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22), per Dei scilicet gratiam, et liberum arbitrium. Videmus jam quomodo scientia tertius ornatus thalami Sion, et tertius gradus ascensionis, alium ornatum in nobis generat, religiosum videlicet luctum, qui consolationem a Domino in futuro meretur. Haec scientia parat in nobis dolorem et luctum peregrinationis, ut videndo mala exsilii quae patimur, cum luctu desideremus patriam a qua peregrinamur, audimus. que a Domino nobis dici: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 6; Isa. LXI, 2).

0084D 12. Quartus ornatus thalami Sion, est fortitudo, quae convenit laborantibus pro veris bonis acquirendis. Haec est quae munit thalamum Sion, ut non extollatur prosperis, non frangatur adversis: quae linguam increpantem et blandientem his verbis confundit, dicens: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2). Haec est illa quae semper de die in diem robustior, esuriem et sitim justitiae in thalamo Sion accendit, facitque eam audire a Domino: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Adorna igitur thalamum tuum, Sion, fortitudine. Quintus ornatus thalami Sion est consilium, quo homo infirmitates suas requirit, suum posse et suum non posse investigat; et ex sua infirmitate alios 0085A considerat, aliis parcit et miseretur, sicut et vult Deum sibi misereri; aliis dimittit debita, sicut sibi vult dimitti a Deo: mereturque audire a Domino: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 4, 7). Adorna igitur thalamum tuum, Sion, consilio. Sextus ornatus thalami Sion, est intellectus; qui mentem hominis super haec infirma rapit, omnesque corporeas substantias intellectuali intuitu transiens, non corporeis substantiis figitur, volensque ultra progredi, et propius accedere audit a Domino: Ne appropinques huc (Exod. III, 5): non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Hic intellectus convenit iis qui a Deo purgatum oculum habent, de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 0085B 8). Adorna igitur thalamum tuum, Sion, intellectu.

13. Septimus ornatus thalami Sion, est sapientia, quae convenit iis qui intellectualibus oculis aeterna contemplantur; quorum conversatio in coelis est, qui cupiunt dissolvi, et esse cum Christo: in quorum persona dicebat Apostolus: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Quasi diceret: Ut Christum magnificem, Christo vivere volo tantum, et Christus est praemium mortis. Et post pauca: Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo melius: manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 21, 23, 24). Ecce quid facit vera sapientia, quae omnes rebelles motus corporis ita subjugat, ut nullam ultra 0085C pugnam in carne sentiat: pro infirmis fratribus (ut eis Christum nuntiet) exsilium libenter patitur; probra non audit, damna non sentit, auferenti tunicam dimittit et pallium, percutienti unam maxillam praebet et alteram, auditque a Domino: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Hi ornatus thalami Sion: istis nos adornemus qui sumus Sion, et regem Christum suscipiamus, quem Virgo concepit, Virgo peperit, Virgo post partum quadragesima, hoc est hodierna die, in templo Dei praesentavit.

14. In lege namque scriptum erat, ut mulier quae suscepto semine peperisset masculum, quadragesimo die purgata templum cum filio intraret, deferens 0085D hostias secum pro peccato, agnum anniculum immaculatum. Si autem non haberet agnum, par turturum, sive duos pullos columbae offerret (Levit. XII, 2, 4, 6, 8). Haec omnia beata Virgo non ex necessitate, sed ex humilitate implevit. Abstinuit ab 960 introitu templi quadraginta diebus, non necesse habens purgari, quae sine omni delectatione, salvo virginitatis sigillo, de Spiritu sancto concepit. Obtulit hostiam non pro peccato, sicut aliae mulieres, sed pro humilitate: ostendens etiam in hoc quod Filius Dei Jesus Christus non solvere venerat legem, sed adimplere. Et ecce Simeon grandaevus, qui acceperat responsum non visurum se mortem nisi videret Christum Domini, et eum susciperet quem exspectabat, accepit eum in ulnas suas, hoc 0086A est, inter brachia sua amplexatus est; illum qui appendit tribus digitis molem terrae, qui omnia implet, omnia complectitur, inter brachia portat, dicens: Nunc dimittis, servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Cupio dissolvi, et ejus adventum cum patriarchis et prophetis in inferno exspectare, qui inter te et humanum genus facturus est pacem. Quia viderunt oculi mei salutare tuum, Filium tuum, quem desideravi, de quo responsum a Spiritu sancto accepi. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II, 29, 30, 32). De quo ait Isaias: Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. IX, 2): quia, cum plenitudo Gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25, 26).

0086B 15. Audite, fratres, audite quid offert Maria, quid Simeon suscipit: Unigenitum Dei, Deo Patri consubstantialem et coaeterum, Verbum in principio. Et, ut utilitatem et consolationem nostram audiamus, illum offert Virgo, quem Deus Abrahae promisit, dicens: In semine tuo, hoc est, in Christo, benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18; XII, 3, et XVIII, 18); et quem David promisit, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Hic est quem Virgo offert, patriarcharum gaudium, desiderium prophetarum, Gentium exspectatio, Judaeorum qui eum receperunt salvatio, ruinae angelorum reparatio. Talis est quem Virgo offert Deo, imo multo major quam lingua, aut hominum, aut angelorum possit dicere. Et cum sit 0086C tantus ac talis, qualem aut quantum ipse se novit, non sufficit Virgini ipsum solum offerre; sed hostiam, quam lex praeceperat, pro eo obtulit: ob humilitatis scilicet exemplum, ut nos doceret quomodo et nos eum debeamus offerre. Duos turtures, aut duos pullos columbae pro eo obtulit. Columba, fratres, simplex est animal, fello caret, rostro non laedit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, ut visa umbra accipitris fugiat, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Et nos, fratres, cum ante altare steterimus, ut Dei Filium Deo offeramus, cum eo et pro eo par turturum, castitatem corporis et animae offeramus: 0086D et duos pullos columbarum, pro cantu gementes, compunctionem geminam pro desiderio patriae coelestis, et de consideratione nostrae miseriae habentes. Columba felle caret: et nos ira careamus, quae peccare nos facit. Rostro non laedamus, sed percussi in unam maxillam, aliam praebeamus. In cavernis petrarum nidificemus; in fide plagarum Christi refugium habeamus. Alienos pullos nutriamus; de filiis diaboli facientes verbo praedicationis filios Dei. Juxta flumina maneamus: id est, juxta hunc mortalitatis fluxum sedentes, umbram accipitris, hoc est, peccata quae sunt umbra diaboli, malorum ruinas considerantes, ab ejus ungulis fugiamus. Meliora grana eligamus: id est, meliores sententias in Scripturis sanctis. Gregatim volemus: 0087A unum consensum in bono in congregatione sub pastore habentes. Alis Novi et Veteris Testamenti contra inimicos Dei nos defendamus; vel duobus praeceptis charitatis, Dei videlicet amore et proximi. Visum recuperemus, de bono actionis ad bonum semper intendentes contemplationis.

16. Fratres charissimi, tales oportet nos esse cum corpus Christi consecramus, cum consecratum manducantes sacrificamus, cum vobis idem corpus in salutem corporis et animae porrigimus. Tales etiam vos oportet esse, cum sacrum sacramentum de manibus nostris accipitis, scientes, quod qui corpus Christi indigne accipit, et sanguinem ejus indigne bibit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Verum, quia raro invenitur talis qui in se haec omnia habeat, diligat 0087B illum qui bonum habet, quod in se non habet: 961 et in illo habeat, quod in se non videt. Neque enim credere debemus quod soli sacerdoti supradictae virtutes sint necessariae, quasi solus consecret et sacrificet corpus Christi. Non solus sacrificat, non solus consecrat, sed totus conventus fidelium qui astat, cum illo consecrat, cum illo sacrificat. Nec solus ligni faber facit domum, sed alius virgas, alius ligna, alius trabes, etc., comportat. Debent itaque astantes habere de suo, sicut et sacerdos, fidem firmam, orationem puram, devotionem piam. Sciendumque quod sine firma fide nemo astantium esse debet Caeteras vero virtutes, quas supra diximus, etsi omnes non habent, diligant illum qui habet quod in se non inveniunt, et in illo habeant quod 0087C in se nondum vident. Sicut Petrus in Joanne virginitatis habet meritum: sic Joannes in Petro martyrii habet praemium.

17. Sciendum quoque, quod corpori Christi, quem Maria hodie praesentavit in templo, quem Simeon in ulnis suis suscepit, tria debemus: dignitatem, reverentiam et fructum. Dignitatem, ut eum Dei Filium, Deum de Deo, omnipotentem, creatorem omnium, judicem vivorum et mortuorum credamus. Dignitatem, ut credamus nos statim postquam de corpore exierimus, ab eo, sicut a judice, percepturos sicut gessimus, sive bonum, sive malum. IIIe namque quem Maria in templo praesentavit, quem Simeon suscepit, quem in manibus consecrantes ante 0087D Deum levamus, benedicimus, manducamus, vobis porrigimus manducandum; ille familiaris noster, judex erit noster. Caveamus ergo ab eo separari per judicium post mortem, cui ita sumus familiares in vita. Dicamus itaque ei in corde, cum eum tractamus; 0088A dicamus cum eum consecramus: Domine, ad te veniemus post mortem, ante tuum tribunal judicandi astabimus. Qui nobis ita familiaris esse dignaris in vita, quod a nobis tractaris, consecraris, manducaris, noli nobis alienus esse in morte, sed parce nobis in die mala. Confundantur daemones qui nos tunc persequentur, destrue fortitudinem illorum in virtute tua; quia non est qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus et familiaris noster. Haec est dignitas quam ei debemus.

18. Debemus ei et reverentiam, investigare scilicet nosmetipsos: et si invenimus cor pollutum foedis cogitationibus aut mala voluntate, ab ejus contactu, ut ab igne, et nos et alios arceamus. Ignis enim consumens est (Deut. IV, 24.), ad quem indignus 0088B non debet accedere, ne interius consumatur, et in reprobum sensum tradatur. Exeat ergo extra castra, sicut Moyses praecepit, qui nocturno pollutus est somno (Deut. XXIII, 10), hoc est, qui per negligentiam istius obscurae vitae (quae tota ut somnus pertransit) pervenit usque ad pollutas cogitationes. Exeat extra castra, hoc est, dum in illo statu est, judicet se indignum societate fidelium communicantium hoc sacro corpore, lavetque vestimenta sua per sanctam confessionem; et post solis occasum, hoc est, post tentationis calorem et ardorem jam mortuum, laetus redeat, et cum aliis fidelibus communicet. Haec est reverentia quam debemus corpori Christi, quem virgo Maria hodierna die in templo praesentavit, quem Simeon laetus inter brachia suscepit.

0088C 19. Debemus etiam fructum scire, intelligere scilicet quem fructum accipimus, si eum digne comedimus. Audite, fratres, non me, sed Apostolum dicentem: Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Calix, id est communicatio calicis, facit nos habere quamdam communionem cum Christo. Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis est Domini? (I Cor. X, 16.) Ac si dicat: Panis, quem frangimus, facit nos unum corpus sub Christo capite: quoniam, sicut unus panis ex multis granis conficitur, qui postea in corpus Christi et per fidem, et per sancta verba, quae Christus suos docuit, convertitur: sic diversi 0088D participantes hoc corpore in unitate fidei, spei et charitatis, unum corpus cum Christo sunt, ad Christum statim post mortem venturi, et cum Christo sicut cum capite suo sine fine regnaturi: quem Virgo concepit, Virgo in peperit, Virgo in temolo hodierna 0089A die praesentavit, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

962 SERMO VI. De perficienda nostri purificatione, ut Domino sisti possimus.

1. Postquam impleti sunt dies purgationis, tulerunt Jesum in Jerusalem. O quam felix est, de quo dici potest: Impleti sunt dies purgationis ejus: ut jam nihil aliud ei supersit, nisi ut ferant eum in Jerusalem supernam, et sistant eum Domino (Luc. II, 22). Talis nimirum erat Simeon ille noster senex, tam desiderabilis quam plenus desideriis, cujus cum jam olim, ut arbitror, essent impleti dies purgationis, hodie impleti sunt etiam dies exspectationis: ut 0089B jam, secundum verbum Domini, nihil aliud ei restaret, postquam vidisset Christum Domini, Christum pacem Dei et hominum, nisi ut dimitteretur in pace, et dormiret in pace in idipsum; hoc est, ut ferrent eum in Jerusalem pacis aeternae, et sisterent eum ad contemplandam pacem quae exsuperat omnem sensum. O Simeon vir desideriorum, impletum est in bonis desiderium tuum. O beate senex, renovata est ut aquilae juventus tua. Introisti jam ad altare Dei illud supernum, aeternum, totum aureum, ad Deum qui laetificat juventutem tuam aeterna visione sui, cujus laetificavit senectutem hodierna visione Christi sui. Ad altare illud invisibile jam ipse praesentatus es Patri; cui ad altare hoc visibile Filium hodie praesentasti. Ibi Filium ipsum, 0089C quem hodie tuo sinu gestasti, aeterno jam et indissolubili tibi conseris amplexu.

2. Repletum est igitur in bonis beati senis desiderium, cujus tota erat exspectatio et desiderium, Exspectatio gentium et Desideratus earum. Renovata est ut aquilae juventus ejus, quoniam in senectute bona impleti sunt dies purgationis ejus. Alioquin nequaquam illius capax novitatis esse posset, nisi sedulo vetustatem his diebus expurgasset. Fratres, expurgate vetus fermentum, dum tempus habetis ad expurgandum; ut cum impleti fuerint dies vestrae purgationis, inveniamini et vos capaces illius gaudii, quo plena est jam anima Simeonis. Et quidem dies qui ad purgandum nobis dati sunt, velimus, nolimus, implemus: sed vae nobis si dies 0089D implentur, et purgatio minime impletur; ut postea necesse sit illo nos igne repurgari, quo nihil poenalius, nihil acrius, aut vehementius in hac vita excogitari potest. Sed quis ille tam perfectus, tam sanctus, qui cum hinc exierit, nihil illi debeat igni: qui sic ad purum omnem in se scoriam excoxerit peccati, ut gloriari possit castum se habere cor, ut dicere possit: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? (Prov. XX, 9.) Pauci quidem sunt electi; sed inter illos paucos paucissimi sunt, ut arbitror, ita perfecti, ut purgationem illam impleverint, de qua Sapiens dicit: De negligentia purga te cum paucis (Eccli. VII, 34). Omnino, si de negligentia nos 0090A purgaremus, de paucis essemus. Nunc autem quoniam non modo minima, sed et maxima negligimus, longe a paucis de terra divisi sumus, et de nobis dicit ille, qui paucitatem sanctorum multitudini praefert negligentium: Inter multos erant mecum (Psal. LIV, 19).

3. Et quid hodie tam proprium simul et commune his quos religionis fovet umbra, sicut negligentia? et, ut de meipso loquar, quoties derident hostes Sabbata mea? quoties dormitat anima mea prae taedio, diemque fere totum, ac si tempus revocabile esset, inertia consumo? Et utinam sic dormitaret anima mea, ut apertis et vigilantibus oculis, ipse mihi misero non fingerem somnia vana et illusoria! At nunc in perversum mutata sententia, ego vigilo, et 0090B cor meum dormit, somnoque tam gravi, ut vix aliquando valeat expergisci ad tonitruum supernae illius increpationis: Usquequo, piger, dormis? quando consurges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus (Prov. VI, 8-11; XXIV, 33, 34). Illud sane miserrimum est, quod hodie non putatur jactura, sed lucrum, si dies qui nobis ad purgationem dati sunt, elabantur nobis dormiendo, praetereant et pereant negligendo. Gentilis, aiunt, cum sederet ad mensam, 963 venissetque in mentem nihil strenuum, aut memorabile se egisse die illo; cum gemitu gravi et dolore mensam repulit, exclamans: «O amici, diem perdidi » Nos hodie dicere videmur, diem lucrifeci, 0090C si sine opere totus per inertiam possit elabi. Sic nullus fere est qui tempori pretium ponat, qui cogitet apud se quantum valeat ad comparandam aeternitatem dies una. Putasne est aliquis in nobis, qui quotidianam dierum suorum a semetipso rationem exigat; qui cujusque diei dispendia vel emolumenta diligenter sibi describat: ut si deprehenderit se hodie negligenter egisse, vindicet in seipsum, ac de caetero cautius agat? Beatus ille servus, quem, cum venerit dies extremus, invenerit ita facientem.

4. Hoc nempe esset de negligentia cum paucis purgari, si recte et utiliter implerentur dies purgationis, ut aliquando posset accessus ad sancta salubriter 0090D obtineri. Alioquin, quandiu manserit quis in sanguine purificationis suae, sancivit aeterna justitia (sicut scriptum est in lege Moysi) ut omne sanctum non tangat, nec ingrediatur sanctuarium, donec impleantur dies purgationis ejus (Levit. XII, 4). Viderint ergo qua fronte ingrediantur sanctuarium, qua conscientia non solum tangant sancta, sed etiam tractent et sumant Sanctum sanctorum; qui scilicet nondum liberati de sanguinibus, nullum tamen suae purificationis studium gerunt. Annon audiunt protestantem et dicentem: Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt? (Isai. I, 15.) Quid enim, si mundus sum a sanguine alieno, et conculcari me 0091A Dominus videt in sanguine proprio (Ezech. XVI, 6), sicut de Jerusalem loquitur per Ezechielem? Quid, inquam, mihi proderit, si veloces non sunt pedes mei ad effundendum sanguinem proximorum; et veloces sunt affectus mei ad acquiescendum carni et sanguini, de quibus dicit Apostolus: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt? (I Cor. XV, 50.) Maledictus, inquit Jeremias, qui prohibet gladium suum a sanguine (Jerem. XLVIII, 10): id est, qui vitia carnis et sanguinis sibi parcit abscindere. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L, 16), ne cum sanguine purificationis meae sanctuarium ingrediens, aut sancta contingens, reus inveniar corporis et sanguinis tui, indigne manducans et bibens. Verumtamen gratias tibi, Deus, 0091B Deus salutis meae, qui in hoc ipsum pretiosum tuum fudisti sanguinem, ut immunditiam nostri purificares sanguinis, tactumque peccatricis sanguinem fluentis, sed salutem desiderantis non abhorreres: sciens nimirum quod nullus potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu, qui solus es; nec sanis, sed male habentibus, melius tamen habere cupientibus, medicus opus est. Tangere itaque Sanctum sanctorum, sicut illis quos delectat in sanguine suo versari, judicium est mortis: sic illis qui desiderant purificari, remedium est salutis, juxta prophetiam Simeonis, Quia hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum (Luc II, 34).

5. Fratres, et vos quidem in sanguine fuistis, sed 0091C abluti estis, sed purificati estis: nisi quia, sicut justus confitetur: Si loti fueritis velut aquis nivis, sordibus vos statim intingit (Job IX, 30, 31), non solum conditio corrupta, sed etiam voluntas infirma; ut semper novis sordibus opus sit purificatione nova. Illa vero mirabilis et miserabilis est in hominibus sui negligentia, ut, cum nemo sit qui se purificatione non indigere praesumat, vix tamen est aliquis qui tempus ad hoc indultum, quasi purgatissimus sit, non negligat. Fratres, breves dies hominis sunt (ibid., 25), sed tamen valde pretiosi sunt; imo quo breviores, eo pretiosiores; quia dies sunt purificationis, cum statim postmodum futuri sint dies retributionis. Beati qui in diebus istis lavant stolas 0091D suas, et candias eas faciunt in sanguine Agni; ne postea vestimentum eorum, si mistum fuerit sanguine, sit in combustionem et cibus ignis (Isai. IX, 5). Nec solum timor urget supplicii, sed etiam spes invitat praemii, ut omni cura et instantia nostrae modo studeamus purificationi; ut quod hodie figurare voluit in seipso Filius Dei quadam dispensatoria 0092A specie, completum quandoque gaudeamus in nobis ipsa rerum veritate. Quid illud? Postquam, inquit, impleti sunt dies purgationis, tulerunt Jesum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino (Luc. II, 23). Et nos utique, si tempora 964 purgationis legitime fuerint a nobis impleta, tollent in supernam Jerusalem ministeria angelorum, ut illic assistentes vultui Dei, oblatio ejus simus accepta et immaculata. Ibi demum purificabimur ex toto; sicut a peccato, sic etiam a poena peccati. Ibi nostrae purificationis ipsa erit consummatio, quae et remuneratio; cum scilicet divinus ignis totos nos absumet in holocaustum Domino.

6. Porro hunc ipsum beatissimae purificationis inexplicabilem modum nec modo quidem cessat 0092B aemulari devotio sanctorum, quantum tamen corruptela corporum, et sollicitudo terrenae inhabitationis permittunt: dum scilicet mente excedentes in illam Jerusalem, verum orationis locum, illic in conspectu Domini quasi turturem et columbam pro seipsis ac de seipsis offerunt; corde videlicet et carne exsultantes in Deum vivum, quia scilicet columba invenit sibi domum, et turtur nidum, altaria tua, Domine virtutum (Psal. LXXXIII, 4). Ego tamen arbitror quod ad meritum non sit inferius, et fortassis ad purgationem efficacius, si illud quod per speculum et in aenigmate raro et raris experiri datur, id est, ut in Jerusalem sistantur Domino, nos per fidem jugiter actitemus: proponentes scilicet Dominum in conspectu nostro semper, et oculos 0092C ejus et judicia super nos pervigili fide, irremissoque semper timore cogitantes. Fides ista, fratres, sit in vobis, et eritis de paucis: timor iste sit in vobis, et de negligentia purgabitis vos cum paucis; quia timor iste nihil facile negligit. Denique ab initio hujus pertransibitis, sicut sponsus sponsae pollicetur, euntes de virtute in virtutem, a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18): proficientes de visione quae est per fidem, ad illam quae est per speculum et imaginem, ac postremo, de illa, quae est in imagine speciei, ad eam quae erit in ipsa veritate faciei, seu facie veritatis. Si enim jugiter praesentiam Domini, licet velatam, intendatis per fidem; aliquando etiam 0092D revelata facie gloriam ejus speculabimini, licet per speculum et imaginem. Cum autem impletis diebus purgationis venerit quod perfectum est, assistetis Domino in Jerusalem, habitantes cum vultu ejus, ac sine fine contuentes eum facie ad faciem, cui benedictio, et claritas in saecula saeculorum. Amen.

IN QUADRAGESIMA.0091 SERMO I. De tribulatione et consolatione.0091D

1. Benedictus Deus, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione 0092D nostra (II Cor. I, 3, 4). Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20). Duplex autem genus tribulationum patimur, quia non solum duplici 0093A natura subsistimus, carne scilicet ac spiritu, sed etiam duplici qualitate vivimus; partim scilicet carnaliter, partim spiritualiter. In mundo eramus toti carnales; in coelo erimus toti spirituales: nunc autem ex parte carnales, ex parte spirituales. Prout autem proficimus in spiritu, aut magis efficimur spirituales et minus carnales, aut magis remanemus carnales et minus spirituales. Propterea duplex modo consurgit tribulatio; quia, quod in nobis carnale est, contristat adversitas; quod spirituale, iniquitas. Si nihil in nobis esset carnale, nulla nos contristaret, imo nulla esset adversitas: si nihil spirituale, non nos nostra contristaret, sed magis delectaret iniquitas, sicut de quibusdam dicitur: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus 0093B pessimis (Prov. II, 14). Illa ergo nostra de adversitate tristitia, carnalis et secundum saeculum est: haec autem de iniquitate, spiritualis et secundum Deum. Illa mortem operatur, si desit consolatio: haec salutem operatur, si non desit consolatio. Multum tamen interest in adversitate exteriori, cujusmodi sit consolatio tristium; quia consolationi divitum comminatio divina vae intentat aeternum (Luc. VI, 24). Quia nimirum plerumque qui humiliari poterant ex adversitate, gravius superbiunt de prosperitate, proditque ex adipe iniquitas eorum: imo et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum.

2. Nos autem et cum abundat illa consolatio 0093C temporalis, oportet esse gratiores et humiliores: et cum 965 deficit, de aeterna redemptione certiores et laetiores. Cum tamen suppetit sive salus corporum, sive tranquillitas temporum aut copia rerum; ea moderatione utenda ac dispensanda est, ut sit non occasio peccati, sed adjutorium virtutis, ac potius de bonis bona faciamus quam de bonis mali fiamus. Illa namque consolatione, qua se diffundit voluptas, vel extollit vanitas, renuat consolari anima mea (Hebr. XII, 5); magisque eligat cum Moyse et viris Israeliticis affligi, quam temporalis peccati habere jucunditatem. Sive autem consolemur exterius, sive tribulemur, benedictus Deus, qui consolationem internam et aeternam dedit in cordibus nostris, id est, gaudium spei, quae suadet nos 0093D etiam gloriari in tribulationibus nostris, pollicens, quia si compatimur, et conregnabimus (II Tim. II, 12). Illam sane tribulationem, quam interius de iniquitate nostra patimur, tanto molestiorem portamus, quanto periculosiorem experimur; quia nimirum quotidie de vita periclitamur, ut veraciter confiteamur: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Gratias tibi, Domine Jesu, quia si gravia sunt pericula, facilia sunt remedia; quia, si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 17, 18). Et quod semel in Petro figurasti corporaliter (Matth. XIV, 29-31), in filiis Petri quotidie adimples spiritualiter. Jussisti nos venire ad te super aquas, id est, hoc mare magnum et spatiosum 0094A manibus: ecce virtute tua ambulamus, sed pondere nostro gravamur, et plerumque irruente spiritu procellarum impellimur, ut etiam mergi incipiamus, id est, pene jam jamque tentatori consentiamus. Sed, si celeriter confiteamur pedem motum, id est, titubasse animum, et fideliter invocemus auxilium, tu misericorditer porrigis manum, firmasque et dirigis gressum.

3. Super hoc quotidie justus decantat: Impulsus sum, ut caderem, sed non cecidi, quia Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13). Sed, cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI, 24): id est, cum peccaverit, non condemnabitur, quia advocatum habet Jesum, eo quod etsi septies in die cadit, septies resurgit. Non delectatur 0094B jacere ubi cadit, et in luto volutari; sed ocius exsurgens excutit se de pulvere, et sordes diluit satisfactione. Per hoc namque justus fit, quod semper in initio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17), memor consilii divini, quo dictum est ei: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, sec. LXX). Ita fit ut, dum seipsum judicat, et Deum de se vindicat, illum quem judicem metuebat justum, reus advocatum habeat. Justus enim Dominus, et justitias dilexit (Psal. X, 8); nec potest injustas causas suscipere aut tueri, qui, cum acceperit tempus, etiam justitias judicabit. Et tamen qui judicem se minatur futurum superbe de justitia praesumentium, advocatum se pollicetur humiliter peccata confitentium; 0094C quoniam apud illum, in cujus conspectu non jusficabitur omnis homo, nullatenus causam testificari nostram melius possumus, quam si nosmetipsos accusantes et punientes, justitiam ipsius in nos transferamus, et partes judicis adversus reos exsequamur.

4. Sed etsi in aliquo veniali vel per ignorantiam fallimur, vel per infirmitatem vincimur, ut Jebusaeum nostrum nequaquam exterminare praevaleamus, sed semper sub oculis nostris in terra nobiscum habitare patiamur; in hac quoque imperfectione nostra consolatur nos sermo propheticus, qui nos in se transfigurans ait: In ipsis fuimus semper et salvabimur (Isai. LXIV, 5). Imperfectum meum, inquit corpus Christi, viderunt, misericordes oculi tui, et in libro 0094D tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16); id est, scripti invenientur tam perfecti quam imperfecti. Pollicetur siquidem Dominus se perfecturum imperfectionem nostram, loquens per Joelem prophetam: Et mundabo, inquit, sanguinem eorum quem non mundaverunt (Joel III, 21). Hinc Isaias, cum praemisisset de perfectione futurae coelestis Jerusalem: Et erit, omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem: quod in infirmis nonnisi purgatione divina perficienda sit sanctitas illa, subjunxit, dicens: Si abluerit Dominus sordem filiarum Sion, et sanguinem laverit de medio Jerusalem. Consolatur quidem me lavatio quae promittitur; sed terret modus qui subditur: Spiritu, 966 inquit, judicii, et 0095A spiritu ardoris (Isai. III, 4). Ignis enim opus cujusque probabit. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus fiet merito fundamenti; sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 13, 15).

5. Quanto melius nunc arderemus delectabili amore, quam tunc illo poenali ardore? quanto suavius nunc igne amoris purgaremur, ut mundanum in nobis non relinqueretur quod mundi incendio obnoxium inveniretur, sed, sicut tribus pueris ventus roris fieret nobis fornax Babylonis? (Dan. III, 49, 50.) Alioquin, si tepide et negligenter viventes, ligna, fenum, stipulam nobis coacervamus, et tantam ignium materiam hinc nobiscum portamus; cum examen illius purgatorii tales intraverimus, quis poterit de nobis habitare cum igne devorante? aut quis habitabit ex 0095B nobis cum ardoribus sempiternis, quando omne etiam vestimentum mistum sanguine erit in combustionem et cibus ignis? (Isai. IX, 5.) Scio quidem quia, si satis arderem igne charitatis, de me quoque diceretur: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Nunc autem, si purgari non mereor igne dilectionis, utinam vel purgarer alicujus igne passionis, fieretque mihi quod propheta imprecatur sibi: Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis (Habac. III, 16). Utinam qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me: et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Verumtamen nosti, Domine, infirmitatem figmenti mei. Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis 0095C finis meus, ut patienter agam? Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est (Job VI, 9-12). Hoc primum quidem peto, Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 2). Sed, quoniam audio abs te: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19); et: Beatus homo qui corripitur a Domino (Job V, 17): corripe me, Domine, in misericordia, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me (Jerem. X, 24), et dicatur de me: Detraxisti eum ab emundatione (Psal. LXXXVIII, 45). Intuere infirmitatem meam, et secundum illam manum tuam moderare, ne vehementia verberis frangat patientiam cordis; sed magis tribulatio patientiam operetur, patientia probationem, probatio spem. Sed vae mihi, si quotidie uror, et non emundor, ut et de 0095D me dici contingat: Multo labore sudatum est, et non exivit de anima rubigo ejus, neque per ignem. Immunditia tua exsecrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te (Ezech. XXIV, 12, 13)

6. Quam vereor ne id cadat in nos, qui districtione vitae, velut quodam purgatorio igne, quotidie coquimur, et nunquam ab iniquitate nostra, sicut oportet, mundamur! et forsitan non mundabimur, donec sedeat Judex ipse quasi ignis conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi (Malach. III, 2, 3). Verumtamen, quantulumcunque proficiat nunc iste ignis, malo tamen interim mihi hunc adhiberi, 0096A quam ad illum penitus differri. Nam, si ad invicem comparentur, iste quidem medicina est misericordis, ille ultio irati. Ita sentiebat, qui dicebat: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 2). Scio quidem quia tunc etiam, cum conturbata fuerit anima mea, Domine, in ira misericordiae memor eris. Scio quia etiam in luctu et poenis consolarer me spe meliori: et inimicae potestati, cui emendandus ad tempus traditus essem, verbis prophetae responderem, dicens: Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris; Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quia peccavi ei, donec judicet causam meam. Educet me in lucem, videbo justitiam ejus: et aspiciet me inimica mea, et operietur confusione (Mich. VII, 8-10). 0096B Et dicam in illa die: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me (Isai. XII, 1). Verumtamen cur timebo in die mala? Cur non magis in die bona bonis fruor, et diem malam praecaveo? Nonne ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis? Cur non audiam modo consilium Sapientis: Quodcunque potest manus tua instanter operare: quia non est consilium, nec ratio, nec sapientia apud inferos quo tu properas (Eccle. IX, 10); et illud Apostoli: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes? (Galat. VI, 10.) Coeperamus quidem a consolationibus, sed 967 ad terrores devenimus; quia tunc nimirum consolatio utilis erit, si terrori mista fuerit; tunc ingrediemur in veritate tua (Hebr. IV, 3), Domine, si ita laetatur cor 0096C nostrum, ut timeat nomen tuum. Alioquin, si omnino vos securos faceremus, diceretur et de nobis: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et vestigia gressuum tuorum dissipant (Isai. III, 12). Tunc autem vere beati erimus, si miseriam nostram recte agnoscamus et pie doleamus: tunc securi in morte erimus, si semper pavidi suspectique vivamus.

SERMO II. SABBATO HEBDOMADAE QUADRAGESIMAE. De parabola filii prodigi. (Luc. XV, 11-32.)

1. O Felix humilitas poenitentium! o beata spes confitentium! quam potens es apud omnipotentem, quam facile vincis invincibilem, quam cito tremendum judicem convertis in piissimum patrem! Prodigus 0096D iste filius, cujus hodie in magnam aedificationem nostram audivimus peregrinationem aerumnosam, poenitentiam lacrymosam, susceptionem gloriosam: prodigus, inquam, iste tam graviter reus, nondum confessus erat, sed tantum confiteri deliberaverat; nondum satisfecerat, sed tantum ad satisfaciendum animum inclinaverat: et de solo fere proposito conceptae humilitatis veniam statim obtinuit, quae tanto tempore tantis expetitur votis, imploratur lacrymis, ambitur obsequiis. Latronem in cruce sola confessio absolvit; istum, sola voluntas confitendi. Dixi, inquit, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5): ubique misericordia praevenit. Praevenerat voluntatem confessionis, ipsam inspirando: praevenit 0097A et vocem confessionis, quod confitendum erat indulgendo. Cum adhuc, inquit, longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est; et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. Quantum haec verba sonare videntur, tardius videbatur patri filio veniam dedisse, quam illi accepisse. Sic festinabat absolvere reum a tormento conscientiae suae, quasi plus cruciaret misericordem compassio miseri, quam ipsum miserum passio sui. Neque hoc dicimus quo in natura incommutabili humanos ponamus affectus, sed ut in amorem illius summae bonitatis affectus noster dulcescat; dum ipsam plus nos amare, quam ipsi nos amemus, ex similitudine discimus humana.

2. Vide autem quomodo ubi abundavit delictum, 0097B superabundet gratia. Reus vix poterat sperare veniam; Judex, imo non jam judex, sed advocatus, accumulat gratiam. Cito, inquit, proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedes; et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus et epulemur: quia hic filius meus mortuus erat, et revixit. Verum ut haec omnia praetereamus, scilicet stolam primam, id est sanctificationem spiritus, qua baptizatus induitur, et poenitens reinduitur; annulum fidei, quo subarrhatur; calceamenta, quibus ad calcanda serpentum venena munitur, vel ad evangelizandum praeparatur; vitulum saginatum, qui ei in altari immolatur; festiva illa gaudia, quae, pro recepto indicta filio, toto celebrantur coelo: ut haec, inquam, 0097C omnia taceamus, et doctioribus tractanda servemus; amplexus ille et osculum paternae pietatis, quid non habet gratiae et dulcedinis? quid non felicissimi gaudii? quid non sanctissimae voluptatis? Cecidit, inquit, super collum ejus, et osculatus est eum. Cum sic super eum affectabat, quid agebat amplectens et osculans, nisi illum sibi vel se ipsum illi insinuabat, se illi inspirabat, ut, adhaerendo sibi, unus secum fieret spiritus, sicut adhaerendo meretricibus unum cum eis corpus fuerat effectus? Parum erat illi summae misericordiae viscera suae miserationis non claudere miseris; in ipsa sua eos viscera trahit, suisque inserit membris. Non poterat nos sibi arctius astringere, non poterat nos magis intimos 0097D habere, quam ut incorporaret sibi, et, sicut charitate, sic virtute ineffabili, non solum assumpto corpori, sed etiam ipsi couniret 968 spiritui. Quod si tanta est gratia poenitentium, quae erit gloria regnantium? si ista sunt solatia miserorum, quae erunt gaudia beatorum? et qui hoc praerogat in via, quid servat in patria? Utique quod in cor hominis non ascendit; ut ei similes simus, et sit Deus omnia in omnibus.

3. Jam vero tu, beate peccator (sed licet non ideo beatus quia peccator, sed quia poenitens de peccato), quid tibi, rogo, animi erat inter amplexus patris et oscula, cum prope desperatum refovebat, cum cor mundum tibi innovans, laetitiam salutaris sui tibi refundebat? Et quomodo, inquit, sermo 0098A explicabit quod mens non capit? Inenarrabiles gemitus, et inexplicabiles sunt affectus, quos de incomprehensibili velut impraegnatus parturit animus. Angustum est eis cor humanum: unde et scissum effundit se ipsum; et ardorem quem concipit, sed non capit, quibus potest modis, lacrymis, gemitibus, suspiriis, evaporat ac digerit. Norunt haec melius, qui gustaverunt saepius et uberius. Nunc quoque, inquam, cum dimissus post illos amplexus et oscula, te et te ipsum recogitas, cum causam tuam qualis fuerit, qualiterve ab eo judicata sit retractas, et illinc abundantiam delicti tui, hinc superabundantiam gratiae pensas: quid tibi, obsecro, parit cogitatio tua? Quidni, inquit, intolerabilis in meditatione mea exardescat ignis, illinc dolore 0098B et pudore, hinc gaudio et amore? Non me hominem putarem, sed lapidem, si ita duri cordis existerem, ut me ipsum non dolerem vel erubescerem, vel ita nequam et ingrati, ut non totus in gaudium vel amorem illius Patris liquefierem.

4. Custodi igitur, o felix peccator, custodi sollicite ac vigilanter hunc spiritum tuum, hunc justissimum humilitatis ac pietatis affectum; quo semper ita de te sentias in humilitate, de Domino in bonitate. Nihil illo majus in donis Spiritus sancti, nihil pretiosius in thesauris Dei, nihil sanctius inter omnia charismata, nihil salubrius inter omnia sacramenta. Custodi, inquam, si vis ipse custodiri, humilitatem illius sensus et vocis, qua Patri confiteris, et dicis: Pater, jam non sum dignus 0098C vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis. Nihil ita Patrem promeretur, sicut hujus vocis affectus; nec melius te filium facies dignum, quam si semper confitearis indignum. Haec humilitas non solum peccatores justificat, sed etiam justos consummat, justitiamque eis accumulat, si videlicet se servos fateantur inutiles, etiam cum quae praecepta sunt, fecerint omnia. Peccatum tuum coram te sit semper, et, juxta consilium Sapientis, etiam de propitiato peccato noli esse absque metu (Eccli. V, 5). Incerta et occulta sunt judicia Dei; non temere praesumendum est de illis, cum nil inde certius teneamus, quam quod in conspectu Dei non justificabitur omnis vivens, nisi in quantum se judicat 0098D peccatorem. Alioquin quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae (Isai. XLIV, 6). Blande te misericordia suscepit, pie refovit; time judicium, ne gratia, quae data est humili, auferatur superbienti. Elegisti abjectus esse in domo patris tui; contentus eras fieri quasi unus ex mercenariis; sta in sententia, ut, etiamsi promotus es, adhuc ad majora proveharis. Extremum locum semper occupa, aut certe desidera; servitutem tibi mercenarii, non libertatem filii tibi vindica. Devotione quidem filii Patrem cole, conscius quid ipse de te meruerit; sed humilitate et labore mercenarii contentus esto, conscius quid ipse merueris. Nunquam tibi displiceat humilitas, per quam placere coepisti, et sine qua displicere 0099A incipies, quantiscunque pollere virtutibus, quantumcunque patri officiosus deservire videaris. Humilitas siquidem omnium virtutum est maxima, cum tamen virtutem se esse nesciat. Ipsa fere omnium radix, et seminarium, et fomes, et incentivum, et ipsa cumulus et fastigium, custodia et disciplina. Ab ipsa 0100A incipiunt, per ipsam proficiunt, in ipsa consummantur, per ipsam conservantur. Cumque omnibus ut virtutes sint tribuat, si qua earum defuerit, vel minus perfecta fuerit, ipsa alterius defectu proficiens, dispendium illius de se compensat.

IN FESTO SANCTI BENEDICTI.0099 969 SERMO I. De mansione in sapientia.0099A

1. Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei! (Eccli. XIV, 22.) Quam congrue verba haec in laudem beati Benedicti cantata sint, facile quivis vestrum intelligit, cui tamen vita et doctrina ipsius non ignota sit. Quam commode vero ad vitae nostrae doctrinam trahi possint, ipsa per se verborum facies ostendit, quae scilicet illa 0099B quibus nihil est utilius in vita, sapientiam, justitiam, timorem Dei, cum praemio etiam beatitudinis commendat. Beatus, inquit, vir qui in sapientia morabitur. Prorsus haec est beatitudo, haec sapientia, si moreris in sapientia, ut perseveranter eam teneas: non enim statim qui invenerit, sed qui tenuerit eam, beatus. Dicit quidem Scriptura: Beatus qui invenit sapientiam. Sed non ibi quievit, imo addidit, et qui affluit sapientia (Prov. III, 13); ne videlicet solum invenisse statim putaretur ad beatitudinem sufficere, nisi, cum inveneris, cum ea et in ea demoreris, et contubernio atque convictu ipsius delecteris; nec discedas a magisterio ejus, donec meditando justitiam, cogitando circumspectionem Dei, affluere prudentia possit. Nam 0099C et Salomon sapientiam invenit; sed, quia prudentia minus affluxit, nec satis prudenter sibi circumspexit, dum videlicet non caute sibi providit a mulieribus alienis, non modo sapientiam perdidit, sed usque ad ultimam idololatriae insipientiam proruit (III Reg. XI). Sapientes quoque hujus mundi, qui invisibilia Dei, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspexerunt, sapientiam invenisse visi sunt; sed, quia nec ipsi prudentia affluxerunt, et, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, stulti et ipsi facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum usque ad reprobum sensum, et ignominiam turpitudinum (Rom. I, 21-32).

2. Alios itaque, sicut istorum exemplo liquet, 0099D repellit a sapientia quam invenerant, superbia cordis; alios, sicut in Salomone patet, abstrahit illecebra carnis; alii autem levitate et inconstantia mentis, levi perturbatione offensi eam relinquunt, qui scilicet ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quare autem recedunt? Quia radices non habent, quibus teneantur? (Luc. VIII, 13, 14.) Quomodo autem radicari poterunt, nisi morentur? Quae unquam planta radicatur, nisi loco cui affixa fuerit immoretur? Sic justus plantatus in 0100A domo Domini, nec radicari nec fundari in charitate poterit, nisi mora et stabilitate loci. Si autem radicatus non fuerit, nec florere, nec fructum qui maneat, afferre poterit; et, si florere visus fuerit alicujus spei initio, dicetur de illo: Ante messem totus floruit, et immatura perfectio germinavit (Isai. XVIII, 5); et secundum alium prophetam: Si fecerit fructum, alieni comedent eum (Osee, VIII, 7). Vis autem scire quam sit necessaria stabilitas loci ut in sapientia moreris, ut radicari et fructificare possis 0100B mora temporis? Interroga Patrem tuum Benedictum, et annuntiabit tibi quia claustrum monasterii, et stabilitas in congregatione, locus idoneus sit ad ferendum omnium fere fructus virtutum, quarum longum ibidem texit catalogum (Reg. S. Bened. cap. 4). Quid enim de instabili Salomon ait? Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit locum suum (Prov. XXVII, 8). Invenerat turtur nidum ubi poneret pullos suos, coeperat eum calefacere et ab eo calefieri, venerant usque ad partum pulli, et ecce avolat, opusque coeptum imperfectum relinquit. Quare, unde, vel quo avolet, ipse viderit, vel quando tot dispendia, quae interim patitur, compensabit, vel qua ratione primam fidem irritam factam excusabit. Ego enim non putarem esse consilii, 0100C pro spe incerta, certa subire dispendia; etsi profectus quorumdam me jubeat interim a praecipitatione cohibere sententiam.

3. Enimvero multum dissimilis est causa eorum qui amore sapientiae inquieti fiunt, et eorum de quibus loqui coeperam, qui levi et frivola permoti causa a sapientia resiliunt. Sicut enim per patientiam disciplinis sapientiae quis immoratur, ut discat sapientiam; sic qui facile perdunt sustinentiam, non demorabuntur, ut scriptum est, projicere 970 illam. Quid autem eos offendat, praemisit Scriptura, cum ait: Quasi lapidis virtus, probatio erit in illis (Eccli. VI, 22). Offenderunt in lapidem offensionis et petram scandali, cujus probata virtus corripiebat et 0100D erudiebat insipientes, probabatque mentes; cum ipsi virtutem sapientiae duritiam lapidis interpretarentur, duraque omnia, disciplinam, vultum, sermonem causarentur. Durus est, inquiunt, hic sermo (Joan. VI, 61). Esto, sermo durus est; numquid non verus est? Lapis durus est; nunquid non pretiosus est? Quare autem veritas dura est tibi, nisi propter duritiam cordis tui? si cor tibi pietate mollesceret, plus tibi soliditas veritatis quam vanitas mendacii vel oleum adulationis placeret. Durus 0101A est, aiebant, hic sermo, quia quasi lapidis virtus erat illis probatio sapientiae; ideoque non sunt demorati eam projicere, et retro abire. Nec ob aliud pretiosum et electum a Deo lapidem reprobaverunt, nisi quia durum putaverunt. Et erat quidem petra Christus, sed virtute, non duritia. Erat petra, sed quae converti posset, imo et conversa est in stagna vel fontes aquarum, ubi mollia et humilia, quibus influeret, invenit corda fidelium. Nam et isti, qui tam cito offensi quadam specie duritiae retro abierunt, si permansissent cum Apostolis, bibissent forsitan et ipsi cum eis de consequenti eos Petra, bibissent flumina aquae vivae de petra percussa in cruce fluentis largissime, ita ut hodieque bibat populus et jumenta; imo suxissent etiam mel de petra, 0101B oleumque de saxo durissimo.

4. Prorsus tu beatus es, Simon Bar-Jona, tibi jam revelabat Pater pietatem mysterii, latentem, ut videbatur, sub duritia sermonis, qui, interrogatis duodecim, an et ipsi vellent abire, constanter respondisti: Domine, verba vitae aeternae habes; ad quem ibimus? (Joan. VI, 69.) Plane beatus, qui cum sapientia morari, et cum domesticis ejus ad mensam ipsius pane interim Sacramenti nutriri delegisti; donec de fide proficientem ad intellectum pane vitae et intellectus te cibaret, et aqua sapientiae salutaris potaret. Beati et vos, fratres mei, qui in disciplinam sapientiae, et christianae scholam philosophiae nomina dedistis, sed, si perseveranter in sapientia moremini; ut cum durior sermo ipsius visus fuerit, 0101C duriora scilicet praecipientis aut durius corripientis, non sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sed constanter dicatis cum Apostolo: Verba vitae aeternae habes; ad quem ibimus? Fingis quidem laborem in praecepto (Psal. XCIII, 20), duritiam in sermone; sed scimus quia magna est multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20), perficies sperantibus in te. Ego autem semper sperabo, etiamsi occideris me. Imo tunc amplius sperabo, cum flagellaveris, secueris, usseris, occideris quidquid vivebat in me; ut non ego, sed Christus vivat in me. Omnino non discedimus a te, quia vivificabis nos etiam occidens, sanabis percutiens. Vere beatus qui cum sapientia moratur, ac constantia et fide 0101D longanimiter patiens et fideliter obediens usque ad mortem, nec deserens locum suum, quotiescunque spiritus potestatem habentis ascenderit super eum, sciens quia curatio disciplinae faciet cessare maxima peccata (Eccle. X, 4).

5. Sane ad hanc sapientiam morandi in sapientia, illud praecipue pertinere arbitror, ut inquietudo vel quaelibet levis molestia non facile quodcunque opus sapientiae nobis excutiat, verbi gratia, solemnem psalmodiam, orationem, lectionem divinam, pensum operis diurni, aut silentii disciplinam Quia enim sapientia in exitu canitur: Gaudebunt, ait sanctus, labia mea, cum cantavero tibi (Psal. LXX, 23), dum etiam ad litteram, exitus 0102A matutini et vespere delectabis (Psal. LXIV, 9). De oratione quoque certum et ipsi quotidie capitis experimentum, quod melior est finis orationis quam principium; ut fidele probetis dominicum illud toties inculcatum, tot exemplis commendatum de orationis perseverantia consilium. Jam legere et negligere, vel, antequam ceperis librum, de manibus projicere, quem fructum, putas, tibi poterit parere? Si Scripturae immoratus non fueris, ut assiduitate studii ei fias familiaris, quando, putas, se tibi revelabit? Qui habet, inquit, amorem verbi, dabitur ei intellectus, et abundabit; qui vero non habet, et quod habet per naturam, auferetur ab 971 eo (Matth. XIII, 12; XXV, 29) propter negligentiam. De opere autem manuum, nonne et de isto satis comperistis 0102B quia sicut denarius operariis, sic consolatio saepius servatur in fine operis? De silentio quippe nota est promissio prophetica, quia in silentio et spe erit, inquit, fortitudo vestra (Isai. XXX, 15). Si enim colas justitiam in silentio, et, sicut Jeremias bonum esse ait, praestoleris cum silentio salutare Domini; in medio silentio secretus tibi illabetur a regalibus sedibus omnipotens sermo, et aquae Siloe, quae vadunt cum silentio, convallem quieti ac placidi pectoris grato rigabunt profluvio. Hoc non semel, sed saepius experieris, si modo silentium tuum cultus justitiae sit (Isai. XXXII, 17), id est, si in justitia mediteris, ut perseveres in Scriptura quam proposui, et in sensu cogites circumspectionem Dei.

6. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus 0102C manifestus fiat. Si enim iniquitatem mediteris in cubili tuo, malitias scilicet quas malignus immittit, aut phantasias quas cor tuum parturit, aut inanes philosophias, seu fallaces theorias, quae sunt velut aegri somnia; nonne magis injustitiae quam justitiae cultus erit silentium tuum? Si ergo vis in sapientia morari, stude in justitia meditari. Concupisti, inquit, sapientiam? conserva justitiam, et Dominus praebebit illam tibi (Eccli. I, 33). Si autem quasi violente irruunt cogitationes noxiae, pone tibi virilem et fidelem custodiam, quae omni custodia servet cor tuum. Dico autem timorem Dei, qui nihil negligit, qui nullum indiscussum intrare permittit, saepius interrogans etiam angelum lucis: Noster es, an adversariorum? (Josue V, 13.) Undique enim 0102D sibi circumspicit, tanquam omni hora cogitans circumspectionem Dei, quem sine intermissione intueri ac judicare corda filiorum hominum attendit. Pulchre autem dictum est: In sensu cogitabit (Eccli. XIV, 22); quia prorsus sine sensu est et a corde excessit qui timorem Dei cogitare negligit, qui pondus tantae majestatis ac judicii sibi incumbentis non sentit. Signanter quoque circumspicere Deus dicitur, quia omnia tam praeterita quam futura habet praesentia, ut nec ista respiciat, nec illa prospiciat, sed similiter, quia simpliciter, cuncta circumspiciat; sitque illa aeternitas velut punctum, omnium media temporalium, cujus immobili simplicitati semper aequaliter praesens est circuitus et rota temporum. 0103A Hunc oculum aeternum, sine intermissione videntem et judicantem omnia, semper cogitat, suaque se cogitatione sollicitat timor Domini, qui revocat a malis non solum operibus, sed et cogitationibus; erudiens nos, ut justitiam potius meditemur; continens, ut cum sapientia moremur. Ita enim sensim fit ut qui primo coercetur timore judicii et poenae, postea pascatur amore ac meditatione justitiae, demumque requiescat ac delectetur in convictu et amplexu sapientiae. Haec non modo foras mittit timorem, diffundendo charitatem; sed etiam pellit ab animo taedium et langorem, infundendo suavitatem, sicut quidam, contubernium habens ipsius, de ea loquebatur: Intrans in domum meam conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio 0103B illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium (Sap. VIII, 16). Horum participes nos faciat, qui particeps nostri fieri dignatus est Dei sapientia Christus Jesus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. De fiducia in Deum.

1. Benedictus vir qui confidit in Domino (Jerem. XVII, 7). Sanctus Pater noster gratia Benedictus et nomine, cujus memoria in benedictione est, ipse profecto fuit benedictus vir qui confisus est in Domino. Quem enim Dominus praevenit in benedictionibus dulcedinis, ut in Domino confideret, jam 0103C benedixit omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, quia in Domino confisus est. Nec solum in coelestibus benedictionem omnium angelorum, sed etiam in terrestribus benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus. Ubi enim gentium non benedicetur hodie benedictus Domini Benedictus? Plane benedictio Domini super caput justi (Prov. X, 6), quem tot benedictionibus coeli et terrae gratia Dei cumulavit. Non tamen, sicut Esau, in pinguedine terrae et in rore coeli benedictio 972 ejus (Gen. XXVII, 28); sed in pinguedine spiritus et in rore coeli, qui per prophetam loquitur: Ero quasi ros (Osee XIV, 6), et cui dicitur: Ros lucis, ros tuus (Isai. XXVI, 19). In Christo utique benedictio Patris, cui Pater imprecatus est: Qui benedixerit 0103D tibi, benedictionibus repleatur (Gen. XXVII, 29). Merito proinde benedictus in Domino vir qui confidit in Domino, quia qui in Domino fidit, in eo se ipsum figit. Ubi autem arbor radicem figit, inde succum vitae atque humorem pinguedinis bibit. Plane ad humorem radices misit, qui, ut verbis utar Benedicti magistri, spem suam Deo commisit, ac de ipso fonte summi boni aquas vitae totius benedictionis et gratiae bibit (Reg. S. Bened. cap. 4).

2. Per hanc nempe piam et fidelem fiduciam remittuntur peccata; sanitatum corporalium, sed magis spiritualium, obtinentur remedia; propulsantur pericula; terrores contemnuntur; vincitur 0104A mundus; omnia denique possibilia credenti redduntur. Illi quippe qui in peccatis erat: Confide, ait, fili, remittuntur tibi peccata tua. Illis quibus donabatur sanitas corporum vel animarum: Secundum fidem tuam fiat tibi; et: Fides tua te salvum fecit (Matth. IX, 2, 29, 22). Illis, qui periculo terrebantur naufragandi: Habete, inquit, fidem Dei (Marc. XI, 22); et: Quid timidi estis, modicae fidei? (Matth. VIII, 26.) Illis quos armabat adversus saevitiam mundi furoresque diaboli: Confidite, ait; ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Et utique haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4), si modo non sit tepida, non trepida; sed sit fiducia, id est fides non ficta, seu spes non infirma. Non solum autem mundus per eam vincitur sed et coelum 0104B possidetur, super aeternitatem homo stabilitur, et in Deo ipso per charitatem radicatur et fundatur. Qui enim confidunt in Domino, sunt sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui fundatus est super Aeternum (Psal. CXXIV, 1). Tam enim perire non potest, quam nec ille cui adhaerens unus cum ipso spiritus est. Quis enim speravit in Domino, et confusus est. permansit in mandatis illius, et derelictus est? (Eccli. II, 11, 12.) Si dixerit infidelis, Ille derelictus erat qui in cruce clamabat: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? (Matth. XXVII, 46.) puto quia non usquequaque dereliquit, in quo erat mundum reconcilians sibi. O quanta consolatio, sic desolari; quanta dilectio, sic derelinqui, ut Unico Patris unice dilecto merearis 0104C vel in passionibus consociari!

3. Aperi, Domine, oculos hujus pueri, rudem loquor et novitium, cui, cum tribulatur, putat se derelictum. Novum hoc omnino et insolitum, si justum quempiam viderem derelictum, cum Ecclesia dicat: Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum (Psal. XXXVI, 25). Aperi, inquam, o Domine, oculos pueri tui, ut videat quia plures nobiscum sunt quam cum adversariis. Siquidem Dominus virtutum nobiscum, et cum eo omnis virtus et militia coeli, imo favor omnis creaturae, servientis nutui et arbitrio Creatoris sui. Si enim Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII, 31.) et quis est qui nobis noceat, si boni 0104D aemulatores fuerimus? (I Petr. III, 13.) Poterit invidus ille saevire; sed hoc erit servire. Poterit urere; tundere, dissecare; sed hoc erit coronas fabricare. Diligam te, Domine, fortitudo mea, per quem mihi vermiculo succumbit omnis fortitudo contraria, et illuditur ab angelis tuis, in ministerium nostrum missis, antiqui draconis astutia, ut, volens nocere, prosit. Diligam te, Domine, propugnator potens, gubernator prudens, consolator clemens, remunerator affluens. Securus in eum projicio omnem sollicitudinem meam, cujus nec potentia vinci, nec sapientia falli, nec benevolentia potest fatigari quominus expleat omnem indigentiam meam. Quam satius, quam securius est ipsum esse sollicitum, quam me ipsum pro me! quam bonum est confidere 0105A in Domino, quam in homine! quam jure maledictus qui confidit in homine, carnem ponit brachium suum, et recedit a Domino cor ejus! (Jerem. XVII, 5.) et quidem egenus et pauper ego sum; sed si Dominus sollicitus est mei, dives sum, beatus sum; cui nimirum omnia cooperantur in bonum. Sperent igitur in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinquis sperantes in te, Domine (Psal. IX, 11); sedeatque populus tuus, sicut scriptum est, in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta, in securitate sempiterna (Isai. XXXII, 18, 17). Omnino pulchra pax et securitas sempiterna, habitare in adjutorio Altissimi, in protectione 973 Dei coeli commorari. Prorsus requies opulenta, sedere feriatum sub vite vera, 0105B ficu et oliva; et post saturitatem variorum fructuum, se ipsum mulcere carmine amatorio, ac dicere: Sub umbra illius quam desiderabam quem desideraveram> sedi, et fructus illius dulcis gutturi meo? (Cant. II, 5.) Plane dulcis gutturi fructus de cujus gustu tam dulcis erumpit ructus.

4. Haec sunt ergo tabernacula fiduciae, in quibus verus Israel habitat confidenter, pascit et cubat, et non est qui exterreat; et, sicut Sapientia promittit, Requiescet absque terrore, abundantia perfruetur, malorum timore sublato (Prov. I, 33). Et bene timore malorum sublato, non timore Domini; ne fiducia ista et securitate, quam commendamus, negligentiam putes generari, cum non in alio quam in timore Domini sit fiducia fortitudinis. Timor 0105C quippe, dum cavet offensam, custodit gratiam; locumque servat fiduciae, quandiu tibi conscius non es Dominum offendisse. Inde fit ut nonnisi caste timeas eum; praeter eum nullatenus timeas alienum. Sola ergo conscientia bona fiduciam istam praesumit, suadet corda nostra esse in conspectu Judicis aeterni. Quis enim bene sibi de illo promittat, a quo se minime diligi intelligat? Qui autem diligit, nunquam diffidit, sciens quia is quem corda non fallunt, diligentes se diligit, etiam cum arguit et corripit. Siquidem eruditis corde in sapientia non aufert, sed auget fiduciam Patris disciplina, scientes scriptum, Beatus qui corripitur a Domino (Job V, 17), et: Ego quos amo arguo et 0105D castigo (Apoc. III, 19; Prov. III, 12). Cum igitur exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo (Psal. II, 13), quos scilicet amoris proprii conscientia consolatur, quia, cum iratus fuerit, misericordiae recordabitur; et, cum dixerint: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi, statim subsequentur: Conversus est furor tuus, et consolatus es me (Isa. XII, 1), eo quod nonnisi in brevi exarserit ira ejus, quam tam cito placaverit confessio reatus.

5. Merito igitur benedictum virum qui confidit in Domino ligno comparat Jeremias quod transplantatur super aquas: quod quia ad humorem amoris mittit radices cordis, non timebit cum venerit aestus irae et tribulationis; sed et in tempore 0106A siccitatis, cum multo tempore coelum clausum fuerit, nec ros nec pluvia gratiae super eum descenderit, non erit tamen sollicitum, quasi Deus eum projecerit (Jerem. XVII, 7, 8). Sentit quippe se plantatum fide, radicatum charitate super aquas vitae, quae, secundum Ezechielem, de sanctuario egredientes vivificant omnia, et habent in utraque ripa omne lignum pomiferum, cujus folium non defluit, nec fructus deficit (Ezech. XLVII, 3-12). Cur igitur lignum illud benedictum aut timeret aestum, aut de siccitate esset sollicitum, cui aqua viva, id est Spiritus sancti gratia, vitalem in occulto succum spei et charitatis subministrare non desinit; unde et folium sit viride, id est Verbum plenum gratiae et veritatis; et ipsum non desinat 0106B aliquando facere fructum quodcunque opus pietatis? Et grata quidem illa verna temperies, pacis et laetitiae; desiderabilis illa pluvia voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae; sed, si ita necesse est, adurat omnia aestus tribulationis, veniant iterum quaecunque prophetavit Jeremias de sermonibus siccitatis spiritualis; non tamen timebit, quem fiducia Domini radicavit super aquam refectionis (Jerem. XVII, 6, 8), id est gratiam Spiritus sancti; quae etsi manifeste non pluat, ut sensibiliter influat, occulte tamen interius vivificat et fecundat; quandiu videlicet fidem propositi conservat, ad perseverandum confortat, verbumque irreprehensible et opus stabile subministrat.

6. In hujusmodi vestra, fratres, sit consolatio, 0106C quoties alias consolationes non modo carnales, sed et spirituales subtraxerit vobis non negligentia vestra, sed dispensatio divina. Et fortasse quidem illa, quam diximus, occulta gratia Spiritus irriguum est inferius, quo nimirum Axa non vult esse contenta, nisi adjiciatur ei et irriguum superius (Josue XV, 19); ut scilicet de excelso effundatur Spiritus, rorent coeli desuper, et nubes angelicae pluant justum, justificans Dei verbum, loquens ad cor Jerusalem. Et bene illud irriguum inferius, quod quasi ad radices fluensnutrit humilitatem; hoc autem superius, quod sese desuper effundens, spe et exsultatione attollit mentem. Si ergo et vos, fratres, ad illud suspiratis superius irriguum, 974 laudabile quidem desiderium; 0106D si tamen nondum attingitis, mittite radices interim ad humorem, salubre remedium. Qui igitur non praevalet capere laetitiam contemplativae, meditetur justitiam vitae activae. Inde radices affectionum impinguet, dulcoret mores, omnemque vitae statum informet, quatenus in ipso nec marcescat aut defluat folium, id est verbum leviter aut inutiliter prolatum, nec aliquando vita desinat facere fructum. Benedictum lignum, cujus folium ad medicinam, fructus ad vitam; id est, cujus sermo gratiam parit audienti, et opus vitam facienti.

7. Ad hoc profecto vos, fratres mei, quos carnalis generatio vel consuetudo saecularis plantaverat in terra inaquosa, in terra salsuginis, divina generatio vel mutatio dexterae Excelsi transplantavit super 0107A aquas refectionis; ut quibus prius propter sterilitatem parabatur securis et ignis, nunc plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, floreatis, et fructum faciatis, et fructus vester maneat. An non aquae refectionis Scripturae Spiritus sancti, in quibus meditamur die ac nocte? an non aquae refectionis, lacrymae compunctionis, quae nobis factae sunt panes die ac nocte? an non aquae refectionis, Sacramenta et subsidia nostrae salutis, quibus pascimur et potamur in altari? In his siquidem omnibus, quasi quibusdam rivulis, fons sapientiae qui oritur in medio paradisi, derivatur foris, et in plateis aquas suas dividit. Ego, inquit Sapientia, quasi aquaeductus exivi de paradiso. Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, inebriabo partus mei fructum (Eccli. XXIV, 41, 0107B 42). Ecce, ut colligere potestis ex ipsius ore Sapientiae parientis et plantantis, hortus plantationum est congregatio filiorum. Numquid enim ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? (Isai. LXVI, 9.) Ipse parit, cum ingenerat voluntatem bonam; plantat, cum instituit vitam; rigat, cum sensibus infundit gratiam; colit, cum moribus adhibet disciplinam. Audite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate (Eccli. XXXIX, 17). Mittite radices ad humorem vitae, id est ad amorem terrae viventium, non hujus in qua omnia senescunt et putrescunt. Non potest arbor facere fructum qui permaneat, nisi sursum in coelestibus radicem figat, ut quae sursum sunt, non quae super terram, quaerat et sapiat. Quod enim physici dicunt 0107C hominem esse arborem inversam, eo quod nervi corporis radicem et initium in vertice habeant, ego illo potius sensu interpretor, quod radicem amoris et desiderii figere debeat in coelo, in summo vertice rerum capite nostro Jesu Christo. Qui illuc radices miserit, et de illo fonte aeterno succum vitae et gratiae jugiter biberit, non timebit cum venerit aestus judicii; sed afferens et offerens fructum quem fecit plurimum, id remunerationis accipiet ut floreat in aeternum ante Dominum, cui est honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. De amicitia Dei prae omnibus quaerenda.

1. Dilectus a Deo et hominibus (Eccli. XLV, 1). 0107D Paucis expressit bonum ac beatum virum, qualem nimirum constat dilectum Domini fuisse Benedictum. Paucis, inquam, comprehendit summam perfectionis, plenitudinem gratiae et virtutis, simulque beatitudinem vitae perennis, et consolationem praesentis. Quid enim deesse potest ad aeternam felicitatem illi qui a Deo diligitur? quid ad praesentem consolationem, illi qui ab hominibus diligitur? Illi nempe qui a Deo diligitur, etsi aliquid deesse videtur, non ob aliud deest, nisi ut nihil ei desit, et suo, ut putatur, defectu perfectior sit. Nam virtus in infirmitate perficitur. Paule, ait Dominus, sufficit tibi gratia mea (II Cor. XII, 9). Cui gratia Dei sufficit, sine damno gravi, imo cum lucro non mediocri aliquid gratiae deficit, quandoquidem ipse defectus et infirmitas 0108A virtutem perficit; et imminutio cujusdam gratiae, summam omnium gratiam Dei ampliorem ei et stabiliorem efficit. Longe fac, Domine, a servis tuis gratiam illam, quaecunque sit, quae adimere aut imminuere gratiam tui possit; unde videlicet aliquis, gloriosior in oculis suis, odiosior fiat in oculis 975 tuis. Non est illa gratia, sed ira, illis plane quibus iratus es dari digna; quibus propter dolos posuisti talia, dejiciens eos dum allevantur, et elidens valide, dum super ventum ponuntur. Ut igitur illa sola gratia, sine qua nullus a te diligitur, salva nobis maneat, omnem aliam gratiam tua nobis gratia subtrahat, aut certe gratiam utendi simul conferat; quatenus habentes gratiam, per quam serviamus placentes cum metu et reverentia, de gratia 0108B muneris gratiam promereamur remuneratoris; et quanto quis fuerit gratiosior, tanto tibi fiat gratior.

2. Sane mirabili arte, sed mirabiliori charitate, prudens clementia clemensque prudentia Dei, saluti consuluit humanae, ut, cum cunctos diligat, non tamen facile de dilectione sua certos aut securos esse sinat; nec ob aliud magnam multitudinem dulcedinis suae timentibus se abscondat, nisi ut, dum semper custodit humiles, semper habeat amabiles. Sunt enim justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit; sed omnia in futurum servantur incerta (Eccli. IX, 1, 2). Moderator nempe omnium sic eis dispensat gratiam munerum et operum, ut ex quibusdam quae concedit, consolationem quod digni 0108C sint amore tribuat; ex quibusdam quae subtrahit, suspicionem ac metum quod odio digni sint injiciat. Consolatur, cum diluculo visitat; terret, cum subito probat. Nunc mortificat, nunc vivifiat; nunc deducit ad inferos, nunc reducit. Nunc pauperem facit et ditat, nunc humiliat et sublevat (I Reg. II, 6, 7). Et in tanta vicissitudinum varietate tanto certius salutem nostram operatur, quanto nos incertiores de ea, cum majore metu ac tremore ei cooperamur. Ait quidem Paulus: Certus sum quia nihil me separabit a charitate Dei (Rom. VIII, 38, 39). Sed vere Paulus hic erat, non ego aut tu, quibus omnia in futurum servari expedit incerta. Paulus, inquam, hic erat qui hoc dicebat, cui nimirum et illud dicere 0108D competebat: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20), qui scilicet ita totus in quemdam divinum conversus erat affectum, ut adhaerens Domino unus cum ipso esset spiritus. Vide tamen hunc ipsum Paulum, qui ita modo certus erat, alias trepidum ac sollicitum, et castigantem corpus suum, ne forte, cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur (I Cor. IX, 27): vide etiam colaphizari a Satana (II Cor. XII, 7), ne forte extollatur. In ipso itaque Paulo jam tibi est videre quomodo omnis certitudo quae ad horam confortatur et convalescit de spiritus consolatione, item infirmatur et evanescit superveniente tentatione. Ego igitur miser et ipsa indignus vita, qua consolatione, qua fiducia me dignum esse amore praesumam, 0109A cui omnia et interiora et exteriora manifestum odium denuntiant; cujus vita, non tentatio, non militia est adversus peccatum, sed ultronea servitus peccati; qui tam mente quam carne servio legi peccati; qui cum prudentia carnis et amicitia mundi, quae ambae inimicae sunt Deo, foedus miserum pepigisse videor, plane foedus cum morte, pactum cum inferno? Scio tamen, scio qui dixit: Delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum cum inferno non stabit (Isai. XXVIII, 18); quia nimirum inimicis Dei nil amicum esse poterit, et non mortem aut infernum, sed omnem quoque creaturam ad ultionem inimicorum zelus armabit. Quam beatus in die illo quicunque erit ille dilectus a Deo! quam laudabiles quibus tunc laus erit a Deo, quibus dicet 0109B evidenti rerum argumento: Vos amici mei estis, eo quod feceritis quae praecepi vobis! (Joan. XV, 14). Et haec quidem prima virtus, istud optimum gratiae munus, praecipuus vitae fructus: quia beatitudinis certissimum pignus, Dei scilicet amicitia promereri; quo propitio poterit homini aliquis inimicari, sed nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei (Psal. LXXXVIII, 23).

3. Jam vero si post hanc et per hanc summam omnium causamque bonorum, gratiam etiam illam promerearis, ut, dilectus a Deo, etiam dilectus sis ab hominibus, quae consolatio est illa in miseriis hujus vitae, quae requies, quod gaudium, quae deliciae; praesertim si didiceris favore gratiae humanae non evanescere, sed exardescere ad diligendum 0109C Deum amplius, propter quem diligaris ab hominibus? Alioquin nempe si aliunde oriatur, vel alio referatur, quid est favor humanus, nisi ventus urens, 976 aura corrumpens vel pestilens, latrunculus spolians, homicida insidians, coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro? Vir quippe vanus erigitur in superbiam, et vanitate sensus sui, velut equo praecipiti, fertur in ruinam. Hujusmodi nimirum serpens vulnerat et subvertit vestigia, dum, veluti blandiens capiti, tenera illius facit laudari primordia. Haud secus, nisi fallor, contingit homini qui, antequam diligere sciat, diligi nimie affectat, et, antequam vel sibi ipsi amicus esse didicerit, amicos 0109D sibi omnes conciliare quaerit; facit divitias non cum judicio, in medio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens, cum omnes amici ejus spreverint eum, pro quibus sprevit ipse Deum. Tunc fiet sermo qui scriptus est: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6).

4. Primo itaque omnium illa, quae prima et finis est omnium, quaerenda est dilectio Dei, cujus merito digni simus etiam ab hominibus diligi; et cujus studio docti simus, dilectione hominum qualiter nos oporteat uti. Cum autem rem in tuto locaveris; ita scilicet firmato affectu mentis, ut nonnisi in Deo et propter Deum diligi velis: tunc omnino volo ut 0110A dulcedo morum tuorum, humilitas obsequiorum, honestas studiorum, ad omnem te commendet conscientiam hominum, ut ultro rapias affectus omnium, testimonio praediceris omnium; quatenus ipsa religio, quae te commendat, justa vicissitudine per te commendabilis fiat. Sic in te quoque filio adoptivo, Unigeniti complebitur oratio: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1); dum videntes claritatem operum tuorum glorificabunt Patrem tuum. Neque id dicimus, quod inter dilectionem Dei et dilectionem proximi sit aliquis ordo temporis, quamvis sit ordo affectionis. Statim quippe ab initio et illam oportet observare, et istam non negligere; quando nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo vere potest diligi; 0110B quamvis ordinata affectio ignorare non possit quae de duabus dilectionibus praeponderet alteri, quae debeat alteri formam et modum praescribere, finemque praefigere. Sed hoc dicimus, quod aliud est amari, aliud amari studere. Quod profecto studium sicut periculose assumitur ab illis qui plus vanitate quam charitate blandi sunt, sic periculose negligitur ab his qui plus superbia quam sapientia austeri sunt. Quam ob rem beatum dixerunt, qui inter utrumque vitium, illius scilicet vanae amicabilitatis, et superbae severitatis, mediam tenere potuit regalem viam veritatis; id est ut, vera charitate plenus, nec per vanitatem hoc studium sectetur, nec per tumorem dedignetur.

5. Illa tamen est vis et natura veri amoris, ut, 0110C etiam cum non affectat, tamen efficiat se reamari: quoniam veritas, etiam sine alieno, suffragio facile se ad omnem conscientiam commendat, nisi dira malignae mentis obsistat nequitia, quae parata est sinistre interpretari omnia. Ad hunc tamen sanctum amorem conciliandum quidam proprium donum habent ex Deo; qui exhilarans facies eorum in oleo, perfudit eos quodam placore ac nitore gratioso, omnia tam facta quam dicta ipsorum gratificans in oculis omnium; cum multi qui forsitan non minus, imo et amplius amant, non facile eamdem gratiam inveniant. Ad omnes autem pertinet ut, providentes bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17 et II Cor. 0110D VII, 21), nec conscientiam negligant amore famae, nec famam fiducia conscientiae. Nam et de ipsa conscientia quomodo tibi blandiri potes, nisi sine querela sis inter fratres; imo, nisi te fratrem inter fratres in omni conversatione tua demonstres? Putas enim satis esse, si non scandalizas? Imo scandalizas, si non aedificas; si non, testimonium habens bonum intus et foris, quantum ad gradum tuum attinet, Deum ubique glorificas. Sane malis, quibus non placet nisi malum, quibus justus gravis est etiam ad videndum, si illis placere te non sinit, non tua negligentia (cum omnes etiam inimicos diligas), sed ipsorum nequitia, qui retribuunt mala pro bonis. odium pro dilectione tua; consolatur te qui ait, Beati eritis cum vos oderint homines (Luc. 0111A VI, 22), et ille qui ait quia, talibus si placeret, Christi servus non esset (Galat. I, 10).

977 6. Verum illud miserabile est malum, omnique lacrymarum flumine plangendum, quod quidem saepius experiuntur non modo praelati, sed etiam subditi, qui fratres suos aemulantur Dei aemulatione; quod scilicet et boni, licet non ex ea parte qua sunt boni, bonos inveniuntur odisse. Oderunt corripientem in porta (Amos V, 10), et inimici hominis domestici ejus (Mich. VII, 6), ita ut etiam Paulus ingemiscat quod filiis et amicis inimicus factus sit, vera dicens (Galat. IV, 16). Ergo et ipse expertus est quod comicus ait, «Veritas odium parit ;» imo et illud quod sponsa memorat: Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cantic. I, 0111B 5), cum ego pugnarem pro eorem salute. O victrix regina, o triumphatrix magnifica, pugna, ne cedas, ne discedas, aut lassescas. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21). Sapientia vincit malitiam (Sap. VII, 30); quanto magis infirmitatem aut imprudentiam? Neque contradictionem carnalium, malitiam interpretari potest charitas spiritualium; sed magis ignorantiam, aut infirmitatem qua praeventi sunt. Quanquam nec ipsis Apostolis contumelia visa sit quod mali a Domino sunt appellati. Quare autem haec ita loquor, fratres mei, dilecti Deo et mihi? Nunquid quia malum hujusmodi suspicer in aliquo vestrum, contra quod mihil vel fratribus meis sit pugnandum? Nunquid enim aliquis iuvenitur in vobis, non dico rebellis, 0111C sed vel durus et intractabilis? Loquor haec non quia ita in vobis sit, sed ne aliquando sit; ne forte aliquando cuipiam aliqua infirmitas subrepat, ut quamcunque correptionem charitatis, nisi cum chatate suscipiat. Sic fiet ut tam is qui corripit, quam ille qui corripitur, dilectus sit a Deo et hominibus, et memoria utriusque in benedictione sit; quod meritis beati Benedicti patris nostri praestare dignetur ille singulariter benedictus Dei Patris Jesus Christus, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO IV. De lenitate et fide.

1. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum (Eccli. XLV, 4). Haec quidem de Moyse scripta sunt, 0111D sed hodie beato Benedicto non incongrue, quantum arbitror, aptata sunt. Qui, cum omnino plenus fuerit Spiritu sanctorum, multo magis de spiritu Moysi credendus est habuisse non minimum. Si enim Dominus de spiritu Moysi tulit, et posuit super omnem illam suffraganeam turbam seniorum, qui in partem ministerii sunt asciti (Num. XI, 24-27), quanto magis super istum qui plenitudinem totius ministerii tanto verius quanto spiritualius implevit? Ille dux fuit exeuntium de Aegypto; iste, renuntiantium saeculo: legislator ille, legislator et iste: ille tantum minister litterae occidentis; iste, spiritus vivificantis: ille ad duritiam cordis Judaeorum dedit eis justificationes non bonas, praeter pauca moralia; 0112A iste solam puritatem evangelicam simplicemque morum tradidit disciplinam: ille tam multa scribit intellectu difficilia, factu impossibilia, vel inutilia; iste rectissimam vitae scribit Regulam, sermone luculentam, discretione praecipuam. Denique dux ille filiorum Israel, quos de Aegypto eduxit, in requiem promissam non induxit; dux noster recta via, orientis tramite, tanquam signifer exercitus monachorum hodie praecessit nos in regnum coelorum. Itaque non erit absurdum si credatur illius adaequasse meritum, cujus invenitur etiam superasse ministerium. Nec incongrue videbitur ad ipsum esse translatum quod de illo scriptum legitur: In fide et lenitate ipsius sanctum illum Dominus; praesertim cum harum praecipue virtutum, 0112B fidei scilicet et lenitatis, nobis ipse magister sit, qui nequaquam aliter vixit quam docuit.

2. Quid enim praeclarius illius fide, qui in aetate puerili mundum sibi arridentem irridens, tam mundi quam corporis sui florem quasi jam aridum calcavit, magis appetens pro Deo mala mundi perpeti, quam in eo temporaliter prosperari? Quid similius illi fidei Moysi, quam Apostolus commendans ait: Fide Moyses grandis factus negavit se filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem (Hebr. XI, 24, 25)? Quid autem sanctius lenitate Patris nostri, qui nec malitia falsorum fratrum vitae ipsius insidiantium, et pro vino 978 venenum propinantium, 0112C potuit exasperari? Moysen quidem Scriptura praedicat mitissimum fuisse super omnes homines qui morabantur in terra (Num. XII, 13); nunquid tamen exacerbatum spiritum ejus negat? nunquid non iratum et valde iratum adversus aemulos memorat (Id. XVI, 15)? Hujus autem magistri nostri mansuetudinem, non solum erga maledicos, sed etiam erga maleficos, mirabilem me legisse memini, iracundiam non memini. Quanquam nec in ipso, sicut nec in Moyse, praeconio sanctae lenitatis praejudicet, si justus zelo contra peccantes fervet, sine quo lenitas tepor aut timiditas est. Quomodo namque lenitas illa sanctum quempiam faceret, quae in Heli, qui alius sanctus erat, damnata est? (I Reg. II). Fratres, habete pacem inter vos, mandat ille 0112D Magister pacificus et lenis; prius tamen praemittit: habete salem in vobis (Marc. IX, 49); sciens nimirum pacis lenitatem vitiorum esse nutricem, nisi prius asperitas zeli mordacem eis insperserit salem; sicut et carnes vermescere facit clementia temporis, nisi desiccaverit eas fervor salis. Habete itaque pacem inter vos, sed quae sale condita sit sapientiae; sectamini lenitatem, sed quae ferveat fide.

3. In fide et lenitate vos quoque sancti eritis; nec jam lenitas suspecta erit, si fides praecesserit: tantum fides non ficta, sed vera sit; fides non mortua, sed viva et vivida sit. Non modo viva vel vivida, sed et constans et intrepida fides erat Moysi, 0113A de quo Paulus scribit: Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis. Animosi sunt reges, sed animosior est fides, quippe quae potentiam eorum nullam esse videt, ac per hoc omnem persequentium insaniam secura, quasi superior, irridet; promptior et fortior ad perferendum, quam illorum furor ad persequendum. Duo sane commendare mihi videtur Apostolus in illa memorabili fide Moysi, cui occasione lectionis hodiernae comparandam diximus fidem sancti patris nostri Benedicti: scilicet quod idem Moyses, qui fidei exemplum factus est, hujus mundi contempsit prospera, nec timuit adversa. Prospera contempsit, majores divitias aestimans thesauris Aegyptiorum improperium Christi: adversa non timuit, non veritus scilicet animositatem 0113B regis. Ad utrumque vero causam Apostolus subjunxit, unde scilicet id potuerit, ut discamus unde fides nostra infirmetur in nobis. Majores divitias reputabat thesauris Aegyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim, inquit, in renumerationem. Non est veritus animositatem regis: invisibilem enim, inquit, tanquam videns sustinuit (Hebr. XI, 27, 26)? Nimirum inde fit ut nihil reputentur temporalia, si prae oculis habeantur aeterna; inde fit ut facile potestas contemnatur humana, si tanquam semper imminens potestas timeatur divina. Utrumque vero sola fides agit, cujus tam vividi, tam perspicaces sunt oculi, ut et in ea quae futura sunt prospectum vivaciter porrigat, et in ea quae, licet praesentia sint, occulta tamen, intuitum perspicaciter figat. Fidei siquidem, 0113C quam aeternus Spiritus illuminat, nec mora temporis, nec moles corporis praejudicare potest quin et tempus praecedat, praesumendo quod futurum est, et corpus excedat, intuendo quod spiritus est. Gemina siquidem est fidei virtus, contemplantis non ea quae videntur, sed quae non videntur; sicut gemina est ratio eorum quae non videntur. Aut enim ideo non videntur quia praesentia non sunt, aut ideo quia, etsi praesentia sunt, spiritualia sunt. Praesentia non sunt bona futura quae promittuntur; praesens est, sed occultus est, quia spiritus est, Deus ipse qui promittit vel minatur. Porro fides, quia est substantia sperandarum rerum, bona futura, quae sperat, quasi praesentia praesumit, et jam 0113D quasi subsistere in corde credentis facit. Item quia est argumentum non apparentium (Ibid. 1), Deum, etsi non appareat, praesentem tamen esse sibi coarguit, probat et convincit. Illi qui dicebat: Qui conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus in Christo (Ephes. II, 6), fides erat substantia rerum sperandarum; illi qui invisibilem tanquam videns sustinebat (Hebr. XI, 27), argumentum erat non apparentium. Qui enim dicebat: Spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), nonne quod sperabat et per patientiam exspectabat, jam per fidem in corde suo subsistere demonstrabat? Et qui proponebat Dominum in conspectu suo semper, nonne persuasum 979 tenebat, argumento fidei, eum praesentem esse, qui non apparebat (Psal. XV, 8)?

0114A 4. Huic fidei prorsus aptissime congruit quod Scriptura dicit: Justus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. I, 17). Haec enim justum facit, justumque custodit, et, ut vivat in aeternum, interim spei gaudio pascit. Quid enim sic hominem a peccato revocat et servat sicut fides, quae invisibilem tanquam videns sustinet et observat? quid ita spe gaudentem facit sicut fides, quae semper in remunerationem aspicit? Nos enim, fratres, quare negligentes sumus, nisi quia praesentiam Judicis nostri minus vigilanter intendimus? aut quare tristitia pene absorbemur, nisi quia remunerationem promissam minus fideliter cogitamus? Haec siquidem duo mala sunt, negligentia scilicet et tristitia, quibus miserabiliter infidelitas nostra laborat; quia videlicet 0114B aut negligimus mandata, aut, si necessitate timoris a negligentia coercemur, nequaquam hilariter operamur, nec, sicut fides postulat, spe remunerationis in labore consolamur. Credere, inquit, oportet accedentes ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator est (Hebr. XI, 6). Si non dissimulemus quia est, habemus custodiam timoris; si non dissimulemus quia inquirentibus se remunerator est, habemus consolationem spei. Ubi custodia timoris, nullus locus negligentiae; ubi consolatio spei, nullus locus tristitiae. Sicut autem de fide, qua Deus esse creditur, timor salutis nascitur, ita cum minime creditur, aut dissimulatur, omnibus malis frena laxantur. Quare enim corrupti et abominabiles facti sunt in iniquitatibus, nisi quia dixit ille generalis 0114C insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 2, 1)? aut certe si nescire Deum non permittitur, non est timor Dei ante oculos ejus, sed dolose agit in conspectu ejus, dissimulans quod novit invitus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium (Psal. XXXV, 2, 3). Merito prorsus dolosus ad odium, qui ignorantiam Dei non habet, sed odium. Quomodo enim non odit Deum, cujus declinat aspectum, contemnit imperium, vellet non esse judicium? Ignorans quidem ignorabitur, odiens autem et odietur. Ille reprobabitur veritate judicii, in istum vindicabitur severitate odii.

5. Adeo, fratres, periculosior est fides ficta, fides dolosa, quae se ipsam dissimulat, quam fides nulla. 0114D Fides nulla, per insipientiam dicit in corde suo: Non est Deus; fides ficta per nequitiam dolose agit in conspectu ejus, et se scire Deum vel sciri a Deo dissimulat; dum sciens et prudens, imo imprudens et impudens sub oculis ejus peccat. Nescio tamen quomodo possit dici fides, quae fictos et dolosos potius facit quam fideles. Scio quidem quia confessione fidei plena est terra, sed tamen audio prophetam plangentem, quia periit fides de terra (Jerem. VII, 28). Putas enim, Filius hominis si nunc veniret, inveniret fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Nunquid fidem reputaret hanc fidem fictam negligentium et contemnentium, qua levius damnat caecitatem infidelium, qua meliorem judicat credulitatem daemonum? Daemones credunt et contremiscunt (Jacob. 0115A II, 19); homines credunt nec contremiscunt. Daemones quem credunt verentur; homines dum quem credunt, nec timent nec verentur, gravius de contemptu judicantur. Non fallamur ergo, fratres, generali nomine fidei, quasi quaecunque fides ad justitiam debeat reputari; sed meminerimus Doctor gentium in fide et veritate, qualem definierit fidem, qua Deo est placendum: Fides, inquiens, est substantia rerum sperandarum, argumentum non apperentium. Haec est fides quae per dilectionem operatur; ut, suadente conscientia meritorum, de fide spes nascatur, fidesque supponatur velut subjectum et fundamentum, cui superaedificentur bona aeterna, quae speranda sunt. Sine ista fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 1, 6), et cum ista impossibile 0115B est displicere Deo. Oculi tui, Domine, respiciunt fidem (Jerem. V, 3), dixit ille qui jugiter in conspectu tuo stabat per fidem. Omnino juste et merito. Prorsus debita vicissitudo, ut oculi tui, Domine, respiciant fidem, quia oculi mei semper ad Dominum fidelem.

6. Nos autem, fratres, si tanquam sine fide simus, Deum post dorsum nostrum ponimus, ut, dissimulantes timorem ejus, in vanitates potius respiciamus, 0116A quo merito nos respiciendos putamus? Imo respiciemur, sed quo vultu? Vultus Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17); sed quam iratus, 980 quam terribilis, quam importabilis tunc demum scietur, quando fugient qui oderunt eum a facie ejus. Et a facie tua, Domine, quo fugient, nisi in tenebras exteriores, in illud chaos et abyssum ignis et caliginis? Tunc enim dicent montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite nos (Luc. XXIII, 30), levius aestimantes absorberi voragine inferni, quam sustinere faciem Dei irati. Enimvero tunc stabunt justi in magna constantia; tunc fides, quae modo sollicita stat in conspectu Domini ad videndam voluntatem ipsius, secura stabit ad videndam gloriam ejus. Vigilate, fratres, state in 0116B fide (I Cor. XVI, 13). Quem fides timore sollicitat, non potest dormitare per negligentiam; quem fides in spe radicat, non potest titubare per diffidentiam. Omnia autem vestra in charitate fiant, ut fidei lenitas jungatur, quatenus de unoquoque vestrum dicatur, In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum Dominus (Eccli. XLV, 4); quod ipse praestet Sanctus sanctorum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *