«Appendix ad Diatribam» — Auctor incertus
1505 619 APPENDIX AD DIATRIBAM DE ILLUSTRI GENERE S. BERNARDI CLAREVALLENSIS ABBATIS In qua et Charta Fontenetensis vulgo dicta excutitur, et balteus argenti et coccini ductu gemino tessellatus qua ratione ad S. Bernardum pertineat, ostenditur; et de tota ejus consanguinitate atque affinitate accuratius disputatur. PRAEFATIO, De connexione Appendicis hujus cum Diatriba, et ejus Probationibus.1505A
Genealogiam aggressus hactenus intentatam, nec me in ea nihil ignorare censui, nec Apostoli monito deterritus sum, quibusdam per Timotheum denuntiantis ne intenderent fabulis, et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est 620 in fide (I Tim. I). Licuerit enim Chrysostomo Pauli locum hunc interpretari de Hesiodi Theogonia aliisque gentilium fabulis; Ambrosio, de Judaeorum in eo genere deliramentis; Tertulliano, de Valentini haeresiarchae somniis; nostri certe Bernardi genealogiam ista non petunt aut emendandi sunt sacri codices, et contrarius 1505B ipse sibi est Spiritus sanctus, qui tot avorum ac proavorum series libris Geneseos, Paralipomenon, Jesu Nave, Judith aliisque canonicis Scripturis inseruit. Censoria quoque nota inurenda est Hieronymo, cujus hoc est epiphonema in Epitaphio Paulae:
Scipio quam genuit, Pauli fudere parentes,
Gracchorum soboles, Agamemnonis inclyta protes,
Hoc jacet in tumulo. Paulam dixere priores
Eustochii genitrix, Romani prima senatus,
Pauperiem Christi, et Bethlemica rura secuta est.
Scio quibus Celantiam suam praeceptis idem informet Hieronymus; si tamen idem et non Paulinus Nolanus ut multis visum: Nulli te unquam, ait 1505C (Epist. 19), de generis nobilitate praeponas, neque obscuriores quoque, humiliori loco natos, te inferiores putes. Nescit religio nostra personas accipere; nec conditiones hominum, sed animos suspicit singulorum, servum et nobilem de moribus pronuntiat. Sola apud 1506A Deum libertas est non servire peccatis: summa apud Deum nobilitas est, clarum esse virtutibus. Lego apud Hilarium Arelatensem, in viri nobilissimi decessoris sui Honorati panegyrico: Fastigium nobilitatis est inter Dei filios computari, nec addere nobis quidquam ad dignitatem hanc terrenae originis decus, nisi contemptu suo potest. Nemo est in coelestibus clarior, quam qui repudiato patrum stemmate, elegit sola Christi paternitate censeri. 621 Spectetur per nos Bernardi natalium splendor, ut, quid ille prae Christi paupertate fastidierit appareat, fiantque animi, et humili loco natis, ut in Dei filiorum, quae ad manum est conditione acquiescant, et genere claris, ut calcato avorum fastu, ad Christianarum virtutum solidam nobilitatem aspirent. Nihil nos interim puduerit 1506B hujus argumenti, sed nostrae potius in eo pertractando inopiae ac tenuitatis. Si quidem ex libris jam publico donatis vix quidquam ad hoc negotium luminis traximus: unde multorum archivorum membranas consulere necesse habuimus, ad quarum latebras quia simul et semel nobis non licuit penetrare, ideo sudante praelo, et operis properantibus, quidquid in rem nostram casus obtulit, Diatribae nostrae probationibus tumultuarie illigavimus. Diversae notae nummis, sive per species distinctis, sive in acervum promiscue congestis, idem valor est, et pretium idem. Distinguet autem singula haec Appendix, ut, quantum opus erit, quo quidque pertineat intelligatur.
CAPUT PRIMUM. Proponitur tabula Fontenetensis, S. Bernardi paternum et maternum genus repraesentans.1506C
Circumfertur haec tabula Gallico idiomate: quam, ut ad me pervenit, hic tibi exhibeo, methodi causa tres in partes divisam. 622
PREMIÈRE PARTIE DE LA CHARTE DE FONTENET. GÉNÉALOGIE DE SAINT BERNARD, DU COTÉ PATERNEL.
VERRICUS, comte de Chastillon et seigneur de Laigne, eut trois fils.
ANDRÉ, l’aisné, dit de Chastillon, après le decez de sa femme, se fit chevalier de l’ordre de Jérusalem. Saint Bernard luy adressa l’épistre 288. Il eut deux fils.
GODEFROY, second fils, fut religieux, troisième prieur â Clairuau, abbé de Fontenet, et enfin éuesque de Lengres.
TECELIN, troisième fils, fut seigneur de Fontaines, né et marié à Chastillon. Il eut de sa femme ALETH sept enfants, dont l’ordre sera déduit en la troisième partie de cette charte.
GODEFROY, qui donna droit d’usage par toutes ses terres à Fontenet; et de sa femme GERTRUDE eut deux fils.
GERARD de Chastillon, seigneur d’Eschalo, marié à la soeur du seigneur de Saliue, frère du comte de Graucey, dont il hérita, eut un fils.
1507 HUGUE, qui eut une fille. NIVARD, qui mourut sans hoirs. MILO.
N., mariée à un seigneur de la maison de Tonnerre, auquel elle porta en dot le bourg de Laigne.
Ils eurent plusieurs filles, dont l’une, N., épousa ROBERT, fils d’un duc de Bourgongne, dont les ayant cause se sont conservez la ville de Chastillon.
623 SECONDE PARTIE DE LA CHARTE DE FONTENET. GÉNÉALOGIE DE SAINT BERNARD, DU COTé MATERNEL.
Le seigneur de MONTBAR eut quatre enfants.
1. REGNAULD l’aisné.
2. ALETH, femme de Tecelin, mère de saint Bernard.
3. GALDRIC, seigneur de Touillon, au territoire d’Autun, converti par saint Bernard, se fit religieux à Cleruau.
4. MILO, religieux à Cleruau, d’où il fut envoyé prieur en l’abbaye de Fontenet.
ANDRÉ, qui en l’an 1210 espousa HELVIDE, héritière d’Espoisse, eut un fils.
BERNARD, qui eut de son mariage une fille.
BERNARDIN, qui eut une fille N. mariée au fils du comte de Grignon
N. mariée à DROGO de Mello, seigneur de Chasteau chinon et de Saint-Pris, l’an 1233. Leur fils de même nom.
Leur fille N. espousa un ROBERT, duc de Bourgongne, et vint par cette voye à la comté de Montbar, au domaine des ducs, en l’an 1286, sous le règne de Hugues, duc de Bourgongne.
DROGO de Mello espousa EUSTACHIA, cousine germaine du roy d’Angleterre Edouart. Elle mourut à Carthage, ayant suiuy son mary avec saint Louys, et voulut estre rapportée à Fontenet, où elle gist avec une épitaphe datè de l’an 1270.
1507A TROISIESME PARTIE DE LA CHARTE DE FONTENET. ORDRE DES SEPT ENFANTS DE TECELIN ET D’ALETH DE MONTBAR
1. GUY l’aisné fut marié. Sa femme résista d’abbord à sa conversion; puis y consentit, et se fit religieuse. De ce mariage sont sorties plusieurs filles.
624 2. GERARD, suiuit les armes: et S. Bernard luy predit qu’il seroit blessé au costé, et que lors il desireroit estre Religieux.
3. S. BERNARD, dit de Chastillon.
4. ANDRÉ, qui resistant à se faire Religieux, eut une vision qui l’obligeant de s’écrier le vois ma mere, il acquiessa au dessein de S. Bernard.
5. BARTHELEMY, le premier qui se conuertit apres son Oncle Galdric.
1507B 6. NIVARD, qui respondit à ses freres que le partage n’estoit pas bien fait.
7. HVMBELINE, soeur unique, mariée, puis moniale à Iuilly les Nonnains proche Molesme.
Haec charta, ut stylus prodit, vix ante ducentos abhinc annos descripta est. Quamvis autem ipsis qui nunc sunt Fontenetensibus ignota sit, Fontenetensem tamen opinor dictam, quod a quopiam Fontenetensi monacho confecta fuerit, partim ex vulgari S. Bernardi vita, partim ex tabulis Fonteneti, sed iis nec diligenter perlustratis, nec satis intellectis. Ego quidquid apud Fontenetum tabularum est his manibus versavi; earumque vel ectypa, vel saltem excerpta, quaecunque S. Bernardi genus spectarent 1507C in Diatribae Probationes transtuli. Ex quibus agnoscet lector, tum quid ad veram ejus genealogiam faciat, tum quid in eam chartae concinnator, de suo sensu, haud levi cum historicae veritatis detrimento inculcarit
CAPUT II. Werricus de Castellione, nec fuit comes, nec pater Tecelini: ad cujus Tecelini genus nihil etiam pertinet Godefridus Gertrudis maritus, Hugonis et Nivardi pater; neque Gerardus aut Milo Castellionenses; sed fortasse ex eadem familia Eva nurus.1508A
625 Aliquot Galliarum Castelliones, qui nobilibus familiis fecerunt nomen, distinxit Duchesnius ipso initio Probationum Historiae Castellionensis ad Matronam, quibus addi possent alii plures; nam et in Sequanis diversos ab illis Castelliones novimus, ut minimum, quinque. De familia Castellionensi ad Sequanam in Burgundiae ducatu et in Lingonibus, quaestio est num S. Bernardum et ejus parentem protulerit, uti chartae Fontenetensis prima parte 1508B affirmatur.
Hujus opinionis primus (quod sciam) auctor fuit Robertus de Monte, in Appendice ad Sigeberti Chronicon, ad annum Christi 1113. Bernardus, inquit, juvenis egregius, scientia, moribus et genere clarus vir, postmodum magnae virtutis exemplar futurus, Castellione castro Burgundiae oriundus, cum germanis fratribus et aliis comitibus multis Cistercii habitu religionis induitur, et miro religiositatis fervore conversatur. Non ait ex familia dynastarum Castellionensium oriundum fuisse Bernardum; quod tamen existimarunt recentiores supra a nobis laudati pag. 408. Robertum sic interpretati, quod eum et genere clarum et Castellione castro editum diceret: quasi non ex alia aliqua Castellionensis castri nobili familia natus 1508C esse potuerit, quam primaria illa quae a Castellione nomen tulit. Appendicem suam perduxit Robertus ad annum 1210, apud S. Michaelem in Tumba, sive in periculo maris, ubi abbas praefuit. Procul ergo et loco a Castellione et tempore a Tecelini natalibus — 1509A quod longe positis evenire solet, a scopo aberravit.
Vide autem quid eum in errorem induxerit. Legerat in libro primo De Vita S. Bernardi, capite primo, quod 626 Aleth de Montebarro Bernardum filium suum Deo dicatum, quam citius potuit, in ecclesia Castellionis (quae postmodum ipsius Bernardi opera, a saeculari conversatione in Ordinem regularium Canonicorum promota cognoscitur) magistris litterarum tradens erudiendum, egit quidquid potuit ut in eis proficeret. Deinde capite tertio, ubi de propositi sui sociis ab eo congregatis: Erat enim eis Castellioni domus una propria, et communis eorum, ubi conveniebant et cohabitabant, et colloquebantur: quam vix ingredi aliquis audebat qui non esset de coetu eorum. Verum si haec 1509B ipsa verba propius inspiciantur, plane contrarium evincunt ejus quod Roberto abbati visum est, et Vincentio Belvacensi, ac Paradino, aliisque horum sectatoribus. Cum enim praemisisset Willelmus abbas, Bernardum Burgundiae partibus, Fontanis oppido patris sui fuisse oriundum, mox cum e nutricum et gerularum curis excessisset, inde emissum ait piae praesertim matris studiis, ut in Ecclesia Castellionensi litteris operam daret. Distant Fontanae Divionensis agri a Castellione bidui pene itinere. Ibi Bernardus liberalium artium excultus disciplinis, concepto demum vitae perfectioris consilio, ejusdem propositi socios aliquot sibi adjunxit. Erat illis domus propria, quam toto studiorum cursu per annos fere quatuordecim a Bernardo fuisse 1509C inhabitatam, Castellionensium traditio est: et quae a quadraginta circiter annis, regii pariter et civilis magistratus auctoritate Feuillantinis Patribus est attributa. In ea domo Bernardus cum sociis clanculum coetus suos agebant, per sex admodum menses antequam sese in Cistercium reciperent, vix alio quoquam intro admisso, ne novum, et sane audax, ac multas turbaturum familias consilium 627 ante tempus in vulgus emanaret. Nunquid haec ipsa fuit, ut nonnulli meditantur, avita S. Bernardi domus, Castellionensium procerum sedes, quae populis e tota ditione adventantibus, quae famulantium turbis, quae matronarum etiam et puellarum gregibus circumflueret?
1509D Sentio quid hic reponant adversarii. Tecelinum Bernardi patrem Castellionensi familia natum traditionem esse Fontenetensem, quae Fontenetensibus tabulis contineatur. Si sic habet, ultro concedo in eorum sententiam. Ostendant illi vel apicem unum ex eis tabulis, quo Werricum de Castellione, aut comitem, aut Tecelini genitorem fuisse; quove Godefridum et Girardum Castellionenses, Andrea S. Bernardi avunculo patre natos esse appareat. Leges in Diatribae Probationibus Werricum de Castellione, Werricum de Ponte Castellionensem (sive idem est cum praecedente, sive ab eo diversus), Godefridum Gertrudis maritum, Hogonem et Nivardum horum filios, Gerardum Theobaldi de Saliva sororium, Milonis patrem, Achardum, Petrum, Reinerium, 1510A Girbertum, Matthaeum, de Castellione omnes. Quis eorum S. Bernardi aut Tecelini vel verbo indicatur consanguineus? Memorantur in Fonteneti tabulis Rainardus Montisbarri dominus, ejusque fratres Gualdricus et Milo S. Bernardi avunculi, Guido et Gerardus ejus fratres; Willelmus de Spiriaco cum Richardo fratre, ejus nepotes; consobrina ejus Milesendis, Rainerii conjux, aliquot etiam alii de ejusdem progenie; Castellionensium, qui plurimi de nomine appellantur, ne unus quidem ad S. Bernardi aut Tecelini genus pertinere ullo modo significatur. Commentum est igitur asserere fuisse hos origine 628 ac familia Castellionenses, atque hoc ex Fontenetensibus tabulis comprobari.
Non negaverim tamen aliquid intercessisse affinitatis 1510B inter Castellionensem et Fontanensem Tecelini familias. Constat enim fundi quidpiam apud Castellionem possedisse Tecelini posteros; et conjectura est Evam Castellionensem, cum qua, anno Christi 1100 (ex tabularum Safrensium recensione), Aalysiae S. Bernardi matris nonnulla pactio fuit, conjugem fuisse Guidonis, S. Bernardi fratris primogeniti; quae domos aliquas aut agros de dominio Castellionensis familiae, viro in dotem tulerit. Sed conjectura haec esto, ut dixi, non affirmatio, donec plus nobis aliunde affulgeat lucis.
CAPUT III. Rainardi de Montebarro Andreas non fuit filius, sed ex Bernardo filio nepos. Alter quoque fuit Andreas Rainardi frater, in charta Fontenetensi vel praetermissus, vel potius e materno S. Bernardi genere in paternum translatus.1510C
Andreae domini de Montebarro mentio est in quibusdam Tabulis Godefridi Lingonensis episcopi, nullo temporis charactere notatis, quibus dona Fontenetensi monasterio a Milone de Molismis collata confirmat. Idemque subscriptus legitur in tabulis Reomaensibus Godefridi ejusdem episcopi, datis anno Christi 1150, apud Petrum Roverium in Reomao, in Petro abbate XLII, et in illustratione 138. Hunc porro Andream filium fuisse Bernardi qui Rainardo patre natus erat, docuit nos autographum diploma Godefridi Lingonensis episcopi, absque temporis nota, sed quod ex adjunctis datum 1510D videtur haud procul anno 1160: quo diplomate testatur episcopus 629 Andream Montisbarri dominum, filium Bernardi filii Rainardi confirmasse omnia dona et privilegia, quae abbatiae Fonteneti eatenus contulerat. Postremo, inquit, quidquid avus suus Rainardus, et pater suus Bernardus praedictae Fonteneti abbatiae dederant et concesserant sicut in chartis eorum continebatur, et ipse similiter Andreas concessit. Perperam igitur chartae auctor Rainardo Andream et Bernardum filios assignavit.
Praeterea tabulae nonnullae in autographo primae magnae chartae Fontenetensis descriptae his verbis clauduntur. Horum omnium donorum, quae facta sunt in praesentia domni Bernardi abbatis Claraevallis, sunt isti testes. Boso decanus, Eurardus sacerdos de Campinola, 1511A Bernardus dominus Montisbarri, Andreas avunculus ejus; Nivardus et Rainerius fratres. Avunculi appellationem, quam Latium vetus de solo matris fratre usurpavit, posteriora saecula etiam de patris fratre, sive patruo intellexerunt. Qui ergo Andreas, Bernardi Rainardo patre nati avunculus nuncupatur, hunc Rainardi fratrem fuisse non dubitamus. Nec vero de alio accipiendam opinamur inscriptionem epistolae Sancti Bernardi 288 ad Andream avunculum suum militem Templi, quem Tecelini fratrem fuisse nullo probatur antiquitatis testimonio. Ne igitur unum Andream S. Bernardi avunculum diffundere cogamur in duos, is Alethae matris ejus frater fuisse dicendus est. Cum enim consobrini fuerint Bernardus de Montebarro Rainardi filius, et S. Bernardus Aletha matre natus, et Andream constet ex autographis Fonteneti tabulis, prioris illius 1511B Bernardi Montisbarri domini fuisse avunculum, certe Bernardi utriusque Andreas non potuit 630 esse avunculus, nisi Rainardi pariter et Alethae frater fuit. Quare Andreas miles Templi e paterno S. Bernardi stemmate in maternum est restituendus.
CAPUT IV. Godefridus Lingonensis episcopus, non fuit frater Thecelini Sauri, sed Rainerii militis; vel de Acrimonte, vel de Rocha.
Guillelmus abbas, lib. I. De Vita S. Bernardi, cap. 9: Narrare, inquit, solet venerabilis episcopus Lingonensis Godefridus, sancti viri et propinquus sanguine, et in conversione socius, et extunc per omnia individuus comes. Bernardus abbas Bonaevallis, 1511C lib. II. De Vita S. Bernardi, cap. 5: Aderant ei in consiliis venerabiles fratres sui; aderat Godefridus prior ejusdem loci, propinquus ejus in carne et spiritu, vir sapiens et constans, qui etiam religionis et prudentiae merito, postea in Ecclesia Lingonensi factus episcopus, et sanctitatis formam retinens, et dignitatis in qua est honorem non minuens, usque hodie ingrediens et egrediens laudabiliter perseverat. Propinquum dicunt carne et sanguine; propinquitatis neque gradum, neque lineam exprimunt. Charta Fontenetensis Godefridum patris ejus Thecelini fratrem facit: quod si esset, Godefridum certe hi auctores, S. Bernardi aut patruum, aut ex aevi sui usu avunculum dixissent. Alia igitur quaerenda est horum inter se sive consanguinitas, sive affinitas.
1511D Rainerius miles, frater Godefridi Lingonensis episcopi memoratur in tabulis anni 1141, quibus Barrenses Ecclesiae Adoni S. Eugendi abbati adjudicantur, contra Adalardum abbatem et monachos Melundenses. Hunc vero Rainerium dominum fuisse Acrimontis, filium Ulrici sive Odolrici, fratresque habuisse Ulricum canonicum, 631 et Gerardum Sineterra, docere nos videntur tabulae abbatiae Morimundi, cujus ille Odolricus fundator fuit. Si res ita se habet, affinitatem S. Bernardi cum Godefrido ostendet locus supra a nobis relatus ex Chronico Alberici Triumfontium monachi. Guido enim de Acrimonte (qui uxorem duxit Hescelinam dominam de Mulleio, filiam Holdoini de Jonevilla) frater fuit 1512A uterinus Thecelini Sori de Fontanis, et Holdoini atque Haynonis de Colombeo; frater autem ex patre tantum, Utrici sive Odolrici Acrimontis domini, cujus in fundo abbatia Morimundi posita est. Quare, cum Odolrico filium fuisse Rainerium constet ex tabulis Morimundensibus, si huic Rainerio frater fuit Godefridus, hi certe patruum habuerint Guidonem de Acrimonte, qui Thecelini Sori frater matruelis fuit. Et haec fuerit Godefridi cum S. Bernardo propinquitas; quod eorum patres, vere quidem fratres non essent; communem tamen fratrem haberent Guidonem de Acrimonte, Ulrici fratrem patruelem, matruelem Thecelini: quae est affinitas, non quidem legalis seu civilis seu canonica, sed popularis, ac jampridem in vulgi usus recepta.
Fateor dici haec posse haud improbabiliter. Obstare nihilominus videntur tabulae Morimundenses, 1512B quibus Godefridus Lingonensis episccopus ratum habuit donum cujusdam terrae, quam Rainerius dominus Acrimontis, consensu et laude fratrum suorum Ulrici canonici et Gerardi Sineterra, Morimundo concesserat. Quomodo enim episcopus in iis tabulis hos fratres suos esse ne verbo quidem indicavit? Fratrem igitur Godefridi episcopi potius existimaverim fuisse Rainerium de Rosa, qui duodecies 632 minimum appellatur in prima et secunda magnis chartis Fontenetensibus, memoraturque Nivardi frater, et maritus Milesendis S. Bernardi consobrinae, quippe sororis Bernardi Montisbarri domini, adeoque patre natae Rainardo S. Bernardi avunculo. Idem Rainerius de Rocha, seu de Rochia 1512C octies subscriptus legitur inter testes magnae tabulae de fundatione Albaeripae, anno 1135 confectae, amore, opinor, Cisterciensis instituti, ac praesertim Claraevallis, unde Albaripa derivata est, in qua et fratrem, et cognatos atque affines plerosque habebat. Firmat autem conjecturam nostram, quod Rainerius hic etiam frequentior interfuit donis in Fontenetenses collatis, quibus primum abbatem constat praefuisse Godefridum. Haec si vera sunt (ut sunt sane vero quam simillima), pronum cuique est Godefridum episcopum agnoscere S. Bernardi propinquum in carne et spiritu; quia illos et propositi communis ratio, et quaedam etiam sanguinis affinitas conjunxerat. Nam frater ejus qui consobrinam duxerit, quamvis nullum ad gradum civilis aut canonicae affinitatis 1512D pertineat, tamen hodie in usu vulgi et censetur affinis et dicitur; multoque magis in consuetudine id fuit S. Bernardi aevo, ante concilium Lateranense anni 1215, cum longe latius protenderentur affinitatum et consanguinitatum gradus, etiam in ordine ad matrimonia.
633 CAPUT V. Neptis Bernardi Montisbarri domini, comitis autem Grinionensis filia, non fuit uxor Roberti Burgundiae ducis; neque Montisbarri comitatum in Burgundiae ducis dominium intulit, ut habet Chartae Fontenetensis pars secunda.
Multiplex hic labes in Charta Fontenetensi. Roberti Burgundiae ducis, ejus nominis secundi uxorem 1513A unicam agnoscit historia, Agnetem S. Ludovici Francorum regis filiam; quae illi copulata ex anno 1272, multos ei liberos genuit; eique mortuo die nona Octobris anni 1309, ad annos octodecim superstes fuit. Deinde, ut non fuerit Agnes Roberti ducis conjux, quomodo Bernardus Rainardi Montisbarri domini filius, qui circa annum Christi 1130 in vivis fuit, neptem habere potuit ex filia Grinionensi comitissa, tanto centum et quadraginta annorum intervallo adhuc superstitem?
Quod additur in charta transiisse comitatum Montisbarri in dominium Burgundiae ducum ex anno 1286, imperante Hugone quodam duce Burgundiae, nihil veri continet. Nam per ea tempora titulo comitatus non gaudebat Montisbarri toparchia; et 1513B anno illo 1286. Dux erat Burgundiae Robertus II: et jam multo ante Monsbarrus ducum ditioni accesserat, ut ostendit Petrus Roverius in Reomao, illustratione 138; ubi laudat tabulas quasdam Reomaenses anni 1235, ex quibus constat Hugonem IV, Burgundiae ducem, Montisbarri jurisdictione tunc potitum, eamque per praepositos exercuisse. Quod et confirmatur ex ejusdem Hugonis IV testamento, dato ad annum 1272, quo uni ex suis liberis Montembarrum haereditario jure transcribit. Translati ad duces dominii 634 Montisbarri tempus ac rationem infra aperiemus.
CAPUT VI. Roberti Burgundi conjugis genus perperam edixit Charta Fontenetensis.1513C
Hanc conjugem ex patre Tornodorensem profert Charta, ex matre porro, Hugonis neptem, proneptem Godefridi, abneptem Andreae Castellionensis, quem S. Bernardi patruum facit. Omnia hinc falsa, ut ex dictis intelligi potest: hoc loco tantum ostendo male hanc dari Roberto Burgundo uxorem. Etenim Roberto de quo agitur Roberti II Burgundiae ducis filio conjux fuit Joanna de Cabilone, filia Guillelmi de Cabilone, Antisiodorensis et Tornodorensis comitis, atque Alienorae sive Elienorae filiae Amedei VI Sabaudiae comitis. Quippe Guillelmo materna haereditate obvenerat comitatus Antisiodorensis, Tornodorensis porro ex Januario anni 1292, a matertera Margarita, relicta Caroli Andegavensis, Jerusalem et 1513D Siciliae regis, et comitissa Tornodorensi; cujus pietatis illustre monumentum exstat xenodochium Tornodori ab ea fundatum, in quo et sepulta est. Joannae Guillelmi filiae frater fuit Joannes de Cabilone; cum quo sic divisa est haereditas, ut fratris esset comitatus Antisiodorensis, ipsa Tornodorensi potiretur: quem deinde anno 1321 pro dote attulit Roberto Roberti 1514A II ducis filio, sancti vero Ludovici regis nepoti ex Agnete matre, ejus filia. Constant ista non tantum ex historiarum genealogicarum probis aliquot scriptoribus, sed etiam (et multo certius) ex compluribus quas legimus, autographis tabulis. Joannis et Joannae Cabilonensium mater Elienor Sabauda, post obitum Guillelmi 635 conjugis, Drogoni de Melloto domino de Sancta Hermina, circa annum 1307 secundis nuptiis copulata est.
CAPUT VII. Expenduntur quae de duobus Drogonibus de Melloto, et horum junioris conjuge Eustachia refert Charta Fontenetensis; ac via aperitur qua Espissiae toparchia e Montisbarri familia ad hos Drogones devenit.
1514B Bernardino Monsbarrensi, inquit chartae auctor, filia fuit, quae Drogoni de Melloto anno Christi 1233 desponsata, alterum ei genuit Drogonem, maritum Eustachiae, regis Anglorum Edouardi consobrinae: quae in S. Ludovici comitatu virum secuta, obiit Carthagine, relicto in mandatis ut ejus corpus ad Fontenetum reveheretur; ubi jacet cum epitaphio praeferente annum 1270.
Id quidem certum est, Eustachiam Drogonis conjugem fuisse Edouardi regis consobrinam; in reliquis fides nulla. Nam fabulosus est Bernardinus de Montebarro; nec ulla unquam stirpis hujus puella in Drogonum de Melloto familiam enupsit. Rem altius repeto, et ex toparchiae de Espissia per has familias transitu illarum inter se affinitates sic explico.
1514C Andreae Montisbarri domino, Bernardi filio, Rainardi nepoti, uxor fuit Helvydis Espissiae domini, cujus obitus VII Kal. Decembris in Necrologio Fontenetensi, ut opinor, filia haeres. His parentibus natus est Bernardus dominus Espissiae, qui anno 1210, rata habuit dona, quae mater ejus Helvydis, IV Kal. Februarii defuncta Fontenetensibus contulerat: nec diu matri superstes, jam mortuus 636 memoratur mense Octobri 1213, relictis tribus filiis, videlicet Andrea, qui dominus erat Espissiae adhuc anno 1232, Bernardo domicello domino de Vi, et Guidone Lingonensi et Antisiodorensi canonico. Sed vita functo seniore Andrea, ejus relicta Helvydis Hugoni domino de Ulmo (de l’Orme) secundis nuptiis conjuncta est, eique genuit filiam, cognomine Helvydem 1514D de Ulmo, per quam maritus ejus Drogo de Melloto, dominus erat Espissiae jam ex anno 1247, nempe post Andream, ut conjicere est, improlem, Bernardi uxoris suae fratris uterini filium. Porro Drogo hic, primus e sua familia Espissiae dominus, Drogonis Eustachiae mariti non pater, sed avus fuit, ut ex pagina 581 intelliges, et ex brevi hoc schemate.
HELVYDIS domina Espissiae duos habuit viros, ANDREAM, dominum Montisbarri, et HUGONEM dominum de Ulmo.
Ex ANDREA viro priore Ex HUGONE viro posteriore.
BERNARDUS de Montebarro, dominus Espissiae 1210, 1213. ALAYS uxor Odonis secundi comitis Grinionensis. HELVYDIS de Ulmo, uxor DROGONIS de Melloto, per illam domini Espissiae jam anno 1247.
1515 ANDREAS dominus Espissiae 1213, 1232. BERNARDUS domicellus, dominus de Vi. GUIDO canonicus, 1213, et 1220. DROGO de Melloto, dominus Espissiae, cujus uxor filia Anserici domini de Montreal. Adhuc vivebat 1269. DROGO de Melloto, dominus Espissiae. Uxor EUSTACHIA de Lusignan consobrina Edouardi I Anglorum regis, per aviam paternam communem, Isabellam Engolismensem. Adhuc in vivis erat Drogo 1290
1515A 637 Ex his videre est dominorum de Melloto illustrem familiam maternae S. Bernardi lineae affinem quidem fuisse, sed non consanguineam. De Drogonis Eustachiae mariti profectione transmarina in S. Ludovici comitatu, deque Eustachiae ipsius anno et loco obitus, fides esto penes chartae auctorem. Nam annus 1276, supra annotatus, pagina 582, ejus nuptias non spectat, sed quiddam a Drogone de Melloto pro vindicanda patrui Eustachiae nonnulla haereditate gestum, ut recentiore epistola me admonuit vir clarissimus dominus Du Bouchet. Vidimus in aede Fontenetensi, inter chorum et altare majus, a parte Evangelii, monumentum e nigro marmore quod Drogonis et Eustachiae conjugum esse dicitur, sed epitaphium quod aereae laminae marmori affixae 1515B praeferebant, his jampridem avulsis nullum superest. Alii sunt naevi Chartae Fontenetensis non pauci, ac praesertim in ordine Tecelini et Aalysiae liberorum. 1516A Nam Humbelinam velut ultimo loco natam exhibet, quam asserit Joannes Eremita fratrem suum beatum Bernardum nascendi ordine consecutam, adeoque inter sex fratres mediam, ex illis tres aetate priores, totidem posteriores numerasse; caeteros chartae defectus aperient quae nos infra, purioribus ex fontibus hausta, de tota S. Bernardi affinitate et consanguinitate dicturi sumus. Nunc igitur hujus argumenti tabulas aliquot proponamus, in quibus quae hactenus vel in Diatriba, vel in ejus Probationibus confuse et promiscue sparsa sunt, facili perspicuoque ordine digesta colligantur.
638 CAPUT VIII. Tabula I, paterni generis S. Bernardi, ex Alberico Triumfontium monacho.
1516B Locum ex Alberici Chronico supra dedimus, pagina 416. A Tecelini matre, S. Bernardi avia paterna hanc seriem cum illo sic deducimus.
Priorem N., ex quo
TECELINUS Sorus dominus de Fontanis. HOLDOINUS
S. BERNARDUS. N. Holdoini proles. ALBRICUS de Esmanciis.
N. mater Tecelini duos habuit maritos, Alterum Fulconem de Sarcellis ex quo
HAYNO de Colombeo. GUIDO de Acromonte, cujus uxor HESCELINA Jonevillensis, domina de Mulleio.
ABELINUS. WERRICUS. GALTHERUS de Mulleio.
1515B His addit Albericus, Fulconi de Sarcellis, antequam Tecelini matrem sibi desponderet, alteram fuisse uxorem, ex qua natus est Ulricus sive Odolricus dominus Acrimontis, fundator Morimundi. Hujus porro Odolrici tres filios memorant tabulae Morimundenses; Rainerium dominum Acrimontis, Ulricum canonicum, et Gerardum Sineterra, quibus quartus fortasse accessit Godefridus Lingonensis 1515C episcopus; quod tamen certis de causis minus probatum nobis est Appendicis hujus capite quarto.
Ignoti nominis aviam paternam S. Bernardi fuisse domo 639 et familia Granceianam conjectura est primum ex Chronico Granceiano, quod etsi in multis fabulosum est, in hoc tamen haud spernendum videtur quod ait prisco aevo de Granceiani toparchae filiabus unam fuisse ex marito dominam de Fontanis. Nam in castro Granceio adhuc exstat vetusta turris, quae dicta est post omnem memoriam et hodieque dicitur Turris S. Bernardi, quod ipse, dum cognatos suos subinde inviseret, in ea diversatus fuisse credatur. Nihilominus cum potuerit Guido S. Bernardi frater primogenitus ex Granceiana familia duxisse uxorem, quae per illum fuerit domina de 1516B Fontanis, in hoc dubio nolim definite quidquam affirmare; sed tantum cum disjunctione, nimirum quod ex matre Tecelini, aut Guidonis uxore, alterutra fuerit aut Eva de Castellione, aut Granceiana, ita ut si prior fuit Granceiana, fuerit posterior Castellionensis; et vicissim, si prior fuit Castellionensis, altera fuerit Granceiana.
Caeterum ex his Tecelini uterinis fratribus manasse 1516C videtur S. Bernardi consanguinitas sive affinitas cum matre Ascelinae sanctitate clarae virginis, quae ut in Chronico Clarevallensi ex Goswino refertur, beati Bernardi, et episcopi Godefridi fuit consanguinea, de villa juxta Firmitatem super Albam procreata. Itemque cum Josberto domino ejusdem Firmitatis ad Albam, cujus ille asseritur secundum carnem propinquus, Vitae libro I, cap. 9, in quo et primum signum fecisse dicitur novus abbas. Quod si, ut verisimile est, jure propinquitatis obvenit Josberto Firmitas, quam paucis ante annis possederat S. Simon ex comite monachus S. Claudii seu S. Eugendi Jurensis; vel hinc deprehendere est Josberti, adeoque S. Bernardi 640 genus perquam illustre, cum S. Simonem constet etiam Francorum 1517A Anglorumque reges, legitimae originis sanguine contigisse, uti alio in opere nondum edito, pluribus a nobis demonstratum est. De Josberto filio, opinor, potius quam de parente cognomine accipiendum est illud tabularii Clarevallensis, quod Odo Campaniensis et Sibylla ejus uxor laudaverunt totam eleemosynam quam Josbertus de Firmitate dederat fratribus de Claravalle. Cumque Josberti hujus magna exstent in Clarevallenses beneficia, opinari licet irrepsisse mendum in historiam Pontificum Romanorum et S. R. E. cardinalium, Romae anno 1630, typis Vaticanis editam, ubi habetur in Paschali 1518A papa II, pag. 461, monasterium Clarevallense Roberti viri illustris impensa fuisse aedificatum. Reponendus enim videtur Josbertus pro Roberto, cum Roberti per illa initia de Clarevallensibus bene meriti, nulla in eorum tabulis fiat mentio.
641 CAPUT IX. Tabula II materni generis S. Bernardi.
Constat haec tabula, uti et sequentes aliae, fere ex iis quae praemisimus, cui tamen, ubi opus erit, nonnullarum ejus partium brevem enarrationem subjiciemus.
TABULAE PARS PRIOR.
1. BERNARDUS dominus Montisbarri. HUMBERGA uxor.
2. RAINARDUS dominus Montisbarri Uxor AANOLDIS. AALAYS uxor TECELINI Sauri. DIANA uxor OTHONIS de Castellione. ANDREAS, miles templi. GUALDRICUS dominus Tullionis, postea monachus, MILO prior Fonteneti ex Converso.
3. S. BERNARDUS cum sorore et quinque fratribus. ROBERTUS abbas Domus Dei.
TABULAE PARS ALTERA.
2. RAINARDUS dominus Montisbarri. Uxor AANOLDIS.
3. BERNARDUS dominus Montisbarri. N. Uxor primum FERGANNI HELIRANNI Comitis Grinionensis; postmodum RAIMUNDI de Burgundia, item comitis Grinionensis; aut certe ejus socrus. (Vide sequens caput decimum.) MILESENDIS uxor REINERII de Rocha.
4. ANDREAS dominus Montisbarri. Uxor HELWIDIS Espissiae domina, quae postea nupsit HUCONI de Ulmo. MATHILDIS Raimundi filia ex Agnete de Montepenoerio secunda ejus uxore; conjux autem Odonis de Yssodun comitis Grinionensis.
642 5. BERNARDUS de Montebarro, dominus Espissiae. ALAYS Montisbarri domina, uxor Odonis de Yssodun, comitis Grinionensis hujus nominis secundi, Odonis I et Mathildis filii.
ANDREAS dominus Espissiae. BERNARDUS domicellus, dominus de Vi. GUIDO canonicus Lingonensis et Antisiodorensis.
1517B 1. BERNARDUM Montisbarri familiae caput, quod quidem novimus, indicavit nobis Joannes Eremita, itemque auctor Chronici S. Petri Vivi Senonensis: quo etiam ex auctore compertam nobis esse ejus conjugem Humbergam, atque alterutrius originem ex comitibus Tornodorensibus, supra monuimus in Diatriba. Ab avo materno S. Bernardus, ab avia soror ejus Humbelina appellationes traxere. Hanc enim non tantum Humbelinam, ut vulgo creditum est, sed etiam Humbergam fuisse nuncupatam, docuit nos vetus auctor Vitae sanctissimi viri Petri prioris Juliacensis. Nec plane diversa haec nomina, sed illud ex isto formatum eo more quo solent infantium ac puerorum nomina quadam adblandientium teneritudine amoris diminutione molliri. Quare 1517C dubitandum mihi non videtur quin soror S. Bernardi, primum in baptismo de aviae maternae nomine Humberga appellata sit; ac deinde per infantiae pueritiaeque annos Humbelina dicta, postmodum in matrimonio, et denique in monasterio verum suum ac primitivum Humbergae nomen receperit.
2. Rainardus scribi debet, ex Chronico Senonensi, 1518B ex prima magna Charta Fontenetensi, et ex tabulis Godefridi 643 Lingonensis episcopi; qui male in Fontenetensi Genealogia Regnaldus seu Regnaudus. Aanoldem ejus uxorem prima eadem Fonteneti magna Charta autographa nos docuit. Ab his duntaxat propagatum Monsbarrensium toparcharum genus, quod tabulae hujus docet pars altera.
2. AALAYS sive AELAYS; utroque enim modo eam appellat Joannes Eremita; quae in Necrologiis Benignianis Alasya et Alaysa; aliis passim Aalys, Alays, Aelaydis, Aeleth, Aleth; quae idem sonant, et eodem recidunt omnia. Haec vere septem liberorum dupliciter parens, quia illos et mundo et Christo genuit.
1518C 2. DIANA uxor Othonis de Castellione, de familia Montisbarri, ad annum Christi 1107, ex Recensione tabularum Saffrensium quae nisi fallit, Dianam opinor matrem fuisse Roberti abbatis domus Dei, ad Carum amnem in Biturigibus. Hunc enim S. Bernardi sobrinum, matre scilicet natum quae S. Bernardi genitricis soror erat, affirmat Joannes Eremita; addens quae de Alaydis S. Bernardi matris 1519A obitu mirabili narrat, accepisse se ex ore hujus Roberti abbatis, qui, inquit, magis quam sexaginta septem annis in monasterio sub jugo regularis disciplinae vixit. His congruit quod et in vulgata S. Bernardi Vita, et in Exordio Cisterciensi legimus fuisse Robertum hunc S. Bernardi secundum carnem propinquum; vel apud Petrum Cluniacensem, lib. VI, epist. 35, sanguine proximum. Quod vero prima illa S. Bernardi epistola, in medio imbre sine imbre scripta titulum praefert ad Robertum nepotem suum, aut epistolarum collectoris hallucinatio est, aut ea loquendi ratio ad illum morem pertinet olim usitatissimum, ut jam 644 alii observarunt, quo nepos dici solebat etiam patruelis, aut consobrinus, aut amitinus, si modo patrueli suo, aut consobrino, aut 1519B amitino esset aetate inferior, vel patre aut matre junioribus genitus. Ex quo licet conjicere Alayde S. Bernardi parente fuisse Roberti matrem aetate inferiorem; et Robertum, cum ad eum S. Bernardus scriberet, adolescentem ac pene puerum fuisse intelliget quisquis primam illam S. Bernardi epistolam legerit et Guillelmum abbatem, lib. I De Vita S Bernardi, capite undecimo.
2. ANDREAS miles Templi, ad quem est epistola S. Bernardi 288, avunculum eum praenotans, qui et avunculus dicitur Bernardi Montisbarri Domini, patre nati Rainardo S. Bernardi avunculo. Quas illi proles assignat Genealogia Fontenetensis, nullo modo eum spectant.
1519C 2. GUALDRICUS. De hoc Vita S. Bernardi, lib. I, cap. 3: Primus omnium Galdricus avunculus ejus, absque dilatione aut haesitatione, pedibus, ut aiunt, ivit in sententiam nepotis, et consensum conversionis, vir honestus, et potens in saeculo, et in saecularis militiae gloria nominatus, dominus castri in territorio Eduensi, quod Tuillium dicitur. Hic monendus es, mi lector, duo esse castra in Aeduis ejusdem fere appellationis. Alterum Tillium in pago Alisiensi, vulgo Til; alterum Tullium, quod in Tabulis Fontenetensibus Tullio, vulgo Touillon, cujus olim possessor Gualdricus. In hoc Tullione est decanatus foraneus, sive archipresbyteratus Aeduensis dioecesis, numero 19. Abest Tilium a Montebarro quinque circiter leucis horariis, Tullio vix duabus. 1519D Concessit Tullio in ditionem monasterii Fontenetensis; at non Tilium, a quo denominati in hoc opere 645 complures; et inter caeteros, ad annum 1174, Hugo Peccatum de Til. Ubi mirari licet viri humilitatem, qui se non tantum peccatorem cognominari voluit, ut alii permulti; sed Peccatum, quod solum a se habet homo; de anima, de corpore, de aliis suis bonis omnibus Deo auctori debitor. Porro in prima magna Charta Fontenetensi asseritur Waldricus hic jam tum monachus, cum fratre suo Milone converso, et Martino eremita, abbatiae Fontenetensis primus aedificator.
2. MILONEM vero S. Bernardi avunculum, tunc conversum, si postmodum priorem Fontenetensem legis, quod ex nonnullis tabulis colligi videtur, 1520A cave existimes id muneris eum adhuc conversum gessisse. Hoc enim in Ordine Cisterciensi nunquam licuit; sed pro certo habe Milonem qui humilitatis affectu, primo suo in Ordinem ingressu, inter conversos profiteri voluerat, postea dignum a praefectis judicatum qui monachus fieret, etiam monachis apud Fontenetum, cui domui initium dederat, aliquandiu praefuisse. Hunc ex anno 1113, abdicata saeculi vanitate, Cistercium in S. Bernardi comitatu se recepisse colligimus ex Chronico Senonensi.
CAPUT X. Enarratio alterius partis tabulae hujus secundae, ubi de antiquis comitibus Grinionensibus quaedam notatu digna.
3. Bernardus dominus Montisbarri, in tabulis Godefridi 1520B Lingonensis episcopi asseritur Rainardi filius, Andreae vero pater. Milesendis quoque in prima magna Charta Fontenetensi hujus Bernardi soror memoratur, et Rainerii conjux: quem, ut probabilius, putamus 646 Rainerium de Rocha, eumdemque fratrem Godefridi episcopi, unde hujus affinitas cum S. Bernardo.
4. ANDREAE uxor Helvidis Espissiae domina, quos illi filios genuerit, quosve Hugoni de Ulmo, cui secundis nuptiis copulata est; qua item ratione per ejus filiam cognominem, nempe Helvidem de Ulmo, Espissiae toparchia ad Drogones de Melloto derivata sit, supra jam satis explicuimus.
De comitibus Grinionensibus, quae olim illos cum 1520C familia Monsbarrensi affinitas conjunxerit, operosius est investigare. Citatae tabulae Godefridi episcopi haec habent: Divisio quoque terrarum inter Fontanas et Segestrum, sicut facta jam dudum fuerat in praesentia comitissae, amitae ejusdem Andreae, ubi et lapideae metae positae sunt. Erat Andreae, ut diximus, avus Rainardus, Bernardus vero pater, quare Andreae amita Bernardi soror fuit, Rainardi porro filia. At unde comitissa, nisi a marito comite? aut cujus tandem comitis uxor fuit, nisi Grinionensis, qui loco proximus Montisbarri castro, et multorum circa locorum primarius dominus? Aringiarum territorium cum Rainardus Montisbarri dominus Fontenetensibus contulisset, ratum id esse debuit Grinionensis comitis auctoritate et consensu; sic 1520D enim habet prima magna Charta Fontenetensis, numero 1: Hoc quoque cum magna benevolentia laudavit domnus Fergannus Grinnionis consul. Sub alio dono Leobaudi de Grinione, et Humbaudi de Rubeomonte. Hujus rei testes fuerunt consul Grinionis Helirannus Fercannus, Gothefridus de Sagniaco, etc. In hac ipsa prima charta non semel appellatur Bernardus dominus Montisbarri, ut de Ferganno Grinionensi comite 647 suspicari liceat fuisse illum Rainardi generum, Bernardi sororium, et conjugis charissimae intuitu seu rogatu, de ejus consanguineis, Fonteneti vel monachis vel fundatoribus bene mereri studuisse.
Post Fergannum, rediisse constat comitatum Grinionensem ad dominium principis, nempe Hugonis II 1521A Burgundiae ducis. Hic enim laudante ducissa Mathilde uxore sua dedit ecclesiae Fontenetensi quidquid habebat apud Puteolum Francum: qui locus, ut habent tabulae, descendebat de dominio Grinionis castri, cujus ipse dux erat dominus. Et translati hujus dominii non alia rationabilior causa occurrit, quam quod Fergannus vel improlis, vel absque prole mascula e vivis excessisset; quippe illa praesertim primariae clientelae feuda solis masculis a principe committebantur, hac tamen feminarum haeredum plerumque ratione habita, ut quos maritos nactae essent, illis ea praedia cum honorum titulis conferrentur.
Ad haec certum nobis est ex tabulis Henrici Aeduensis episcopi, anno 1165, datis, Raimundum Hugonis II ducis filium, et fratrem episcopi Henrici, 1521B fuisse comitem Grinionensem, etiam antequam Mathildis matrem duxisset uxorem, quae Mathildis matre nata Agnete de Montepencerio, paternum comitatum Grinionensem Odoni de Issolduno in dotem tulit. Dederat enim Raimundus comes Fontenetensibus quidquid ejus chasati de dominio Grinionis eis darent de chasamento suo, sic tamen, ut chasatum non perderet. Haec igitur dederat jam comes Grinionensis, nondum autem Agnetis maritus. Ex quo licet conjicere collatum Raimundo ab Hugone patre Grinionensem comitatum, cum ille Ferganni comitis vel 648 relictam viduam vel filiam sibi despondisset.
Per id tempus, observatu dignum est ex prima 1521C magna Charta Fontenetensi Walterium conestabulum dominum fuisse Montisbarri, non castri, opinor, sed tantum burgi seu villae, et de beneficio primarii domini Rainardi, seu Bernardi ejus filii, qui castrum obtinebat. Id possessionis olim nobis visum est evenisse Walterio conestabulo, ex ejus conjugio cum aliqua Rainardi sorore, et ea fortasse quae Roberti Domus-Dei abbatis mater fuit, ac S. Bernardi matertera. Sed alia nunc sese offert haud paulo verisimilior ratio quod, comitatum Grinionensem tunc obtinente Hugone duce, ille ejus militiae praefectus missus ab eo sit ad aliquod tempus, in dominium utile villae Montisbarri, ut Ferganni olim comitis relictae Bernardi Montisbarri domini sorori dotalitia jura vindicaret, in ejus vel 1521D secundum conjugem, vel generum Raimundum refundenda. Ignosce, lector, velut caeco in hac monumentorum penuria, in his tenebris conjecturas tanquam umbras palpanti, et ubi certa non suppetunt, saltem vero similia aequi bonique consule.
5. De Alayde, haud scio an in melius quid incurrerim. Hujus nominis Grinionensem comitissam Odonis de Yssolduno junioris conjugem supra exhibuimus; quam et Andreae Montisbarri domini filiam, Bernardi autem de Montebarro Espissiae domini sororem haud levi conjectura pronuntiavimus. Quod monuit eruditus quidam amicus ex Rigerio in Chronico Lerinensi, fuisse Alaydem hanc primum Archembaldi de Borbonio uxorem, tum hoc mortuo duxisse Odonem de Deols, unde illam asserit et Odonis 1522A II, Burgundiae ducis filiam, et 649 Odonis de Yssolduno junioris conjugem, non me ab ea quam proposui sententia dimovet. Fateor ego quidem Alaydi huic Burgundae maritum fuisse Archembaudum de Borbonio, ejus nominis, ut Duchesnius numerat, septimum, nego illam eamdem Odoni de Yssoudun juniori fuisse matrimonio junctam, argumento triplici: Primum, ob nimiam illorum sanguinis propinquitatem; cum certum sit, Raimundi, qui avus erat maternus Odonis hujus Yssoldunensis, fratrem fuisse Odonem ducem, adeoque Alaydem et Odonem Yssoldunensem fuisse in secundo et tertio gradu consanguineos. Quibus in gradibus nulla concessa esset incestum eluens dispensatio, praesertim ante concilium Lateranense anni 1215, 1522B cum ad septimum usque affinitatis aut consanguinitatis gradum vetita essent matrimonia. Secundo, ob temporum et aetatum improportionem; nam Alays Archembaldum priorem virum amiserat ex anno 1169, cum Odo de Yssolduno Mathildis Burgundae filius adhuc esset sub nutricum aut gerularum cura, certe pueriles annos nondum excessisset. Id nos docet Mathildis patruus Henricus Aeduensis episcopus, cum eam Odoni de Yssolduno seniori recens desponsatam, adhuc puellam nuncupat anno 1165. Quanam igitur ratione Alays post quadriennium Archembaldi relicta, Mathildis patruelis suae junioris filium adhuc infantulum sortiri conjugem potuit? Tertio denique, quia anno 1201, jam 1522C Alays inter Fontis Ebraldi moniales velata erat, ut videre est apud Duchesnium in Probationibus antiquae familiae ducum Burgundionum. At anno 1212, Alays Odonis Yssoldunensis relicta, adhuc in saeculo degens. Radulphi filii sui testamento interfuit.
650 Si qua ergo fides habenda est Chronico illi Lerinensi, capiendum illud opinor de Odone de Deols, qui patris Odonis de Yssolduno junioris consobrinus seu patruelis fuerit, adeoque Alaydi aetate propior. Nam ut monet Duchesnius, Odo maritus Mathildis, et junioris Odonis pater, filius fuit Gaufridi, filii Odonis, fratris Radulphi de Deols. Quare, in hujus gentis genitali arbore, ramus familiae Yssoldunensis, a ramo familiae de Deols, in Odone Alaydis marito quarta jam fissura erat divisus. Quaerendus 1522D ergo est Alaydis Archembaldi relictae secundus maritus in ramo de Deols ejusque fissura superiore. Unde etiam nonnulla apparet horum conjugum propinquitas, cujus mentio in Chronico Lerinensi, in eo videlicet quod Odo de Deols Radulphi vel filius, vel nepos, et ejus cognatus Odo de Yssoudun comes Grinionensis ejus nominis primus, uxores habuerint Alaydem et Mathildem patrueles.
Sto igitur in conjectura mea, cujus causas pagina illa 560, aperui, videri Alaydem Odonis junioris comitis Grinionensis conjugem, de Montisbarri familia, Andreae filiam, Bernardi sororem, cujus si qua esset quaerenda cum marito affinitas, in eo appareret quod esset Odo Raimundi ex Mathilde filia nepos, qui Bernardi Alaydis avi sororem, aut ejus 1523A fortasse, ut diximus, filiam in matrimonio habuisset.
CAPUT XI. Tabula III, Sombernionensem antiquam gentem in dueum Burgundiae regiam familiam desiisse ostendens.
Quia S. Bernardi paternum genus, quod a Fontanis 1524A appellationem habet, per Bartholomaeum Sombernionensem 651 ad nostra usque tempora propagatum fuisse constat, qua de re sequentes aliquot tabulae fidem facient; praemonere juverit, ad Sombernionensis antiquae familiae decus, illam in veterum Burgundiae ducum regium sanguinem e nubentis filiae haeredis affinitate esse transfusam.
WARNERIUS anno Christi 1020, cujus uxor ISTIBERGIS, Anna et Addila, filiae, Gozelinus fortasse frater aut patruelis, pag. 518, 520.
WARNERIUS, inter familiares Hugonis II Burgundiae ducis, anno 1104, p. 426.
WARNERIUS fundator abbatiae de Aseraule, sive de Buxeria anno 1131, de quo vide in Beatrice nostra Cabilonensi, p. 185; itemque abbatiae monalium Pratilongi, p. 442. BARTHOLOMAEUS dominus de Fontanis, cujus posteros dabunt tabulae sequentes.
HERVEIUS, sive Arveius, p. 442. WIDO, praenomine Rainaldus, de consensu Emengardis uxoris, Pratilongi monialium fundos extendit, 1149. Obiit pridie Kal. Septembris, p. 422, 461, 520.
GAUTERIUS, annis 1188, 1208, 1210. Obiit 1217; uxor illi Jacqua, seu Jacoba, p. 464, 466, 467, 468. GARNERIUS dominus de Montoillot. Uxor AALIZ, p. 465, 468, 469. GUIDO dominus de Toreis, p. 468.
HERVEIUS, GAUTERIUS, annis 1217, 1220, 1225, 1232, 1233, 1242. Uxor BLANCHA, quae et Maingerdis, marito superstes ab anno 1242 ad 1272, pag. 468, 469, 470, 474, 475, 482, 483, 484, 485, 563, 566, 567. GARNERIUS, cui UXOT ELISABETH, p. 469. JOANNES, p. 469. GAUTERIUS, p. 469. AGNA monialis de Praalon, p. 469.
652 JOANNES, p. 475. JAQCUETA, uxor GUILLELMI de Monteacuto, domini de Maelein, qui Hugonis III ducis Burgundlae pronepos fnit, p. 476, 477, 478.
ALEXANDER de Monteacuto, dominus Sombernionis, tanquam haeres aviae suae maternae Blanchae seu Maingerdis, propinquior ab intestato, p. 477, 478, 479, 482, 483 484, 563.
CAPUT XII. Tabula IV Sombernionenses dominos de Fontanis recensens, usque ad Mariam Richardi filiam et haeredem.1523B
Paterna S. Bernardi familia, hoc est Fontanensis, a Guidone fratre ejus primogenito ad Claudium de Clerone baronem de Saffris hodie superstitem venit, per feminas haeredes quinquies intercisa. 1524B Harum prima fuit filia Guidonis, Bartholomaei Sombernionensis conjux; secunda Belota uxor Willelmi de Sauz; tertia, Maria de Fontanis Guillelmo de Marrey desponsata; quarta, Amyota de Marrey, cui maritus fuit Antonius de Sagniaco et de Saffris; quinta et ultima Maria de Sagniaco, Othenino de Clerone matrimonio juncta. Primam et secundam quarta haec tabula dabit, caeteras reliquae ordine suo sequentes:
BARTHOLOMEUS de Sombernone, dominus de Fontanis per conjugem N. patre natam. Guidone S. Bernardi fratre primogenito, cujus soror memoratur in Chronico Clarevallensi abbatissae de Polengeio, p. 445, 457, 463, 464, 465, 547, 87, 88.
KALO, cujus obitus XIV Kal. Septembris, 463, 464. TECELINUS, p. 463, 464. GIRARDUS LI BROS, dominus de Asneriis. Uxor MARGARITA 465, 437, 563.
653 BELOTHA, uxor Willelmi de Sauz, p. 573. GARNERIUS nepos Gerardi de Asneriis, dominus Fontanarum pro tertia parte. Fundator prioratus de Bonuau subtus Talentum. Miles Templi, unde dictus homo Templariorum. Uxor Gertrudis, p. 467, 470, 471, 473, 572, 573.
JOANNES, dominus Fontanarum, pag. 573. KALO de Sauz, dominus de Fontanis. Obiit 1270, 31 Octobris. Uxor DANNEZ, vel Dannot, p. 471, 472, 480, 481, 482. OTHO, sive Otheninus, p. 471, 472.
HUMBERTUS. Uxor BONA. JOANNES, p. 481, 525. GUILLELMUS, p. 481, 593, num. 7, 10.
JOANNES, p. 523, 593, num. 11, 12. CECILIA, p. 523. GUILLERMETA, p. 523.
GILETUS. Uxor AGNES de Chartretes, p. 593, num. 12, 13, p. 594, num. 16, 18, 19. MARGARETA, uxor Ugonis de Buffons, p. 594, num. 16. DANNOT, uxor Haimonini de Montoillot, p. 594, num. 15.
HUGO. Uxor SIMONETA de Pontescisso, quae illi genuit tres filios et duas filias, de quibus infra, et mortuo conjuge nupsit secundo Hugoni de Bera, deinde Joanni Dart tertiis nuptiis copulata, tres ei filias peperit, Joannam, Margaretam et Mariam, p. 596, num. 26, 27, p. 599, num. 34, p. 615. MARGARETA. p. 593, num. 13, p. 596, num. 27. GUIDO, canonicus Lingonensis. p. 594, num. 18. AGNES monialis S. Joannis Augustodunensis. N. monialis de Lareyo, N. monialis de Loco Dei, p. 59, num. 13.
1525 654 JOANNES, p. 599, num. 34, p. 614, 616. ROBERTUS, p. 599, num. 34, p. 615. RICHARDUS. Uxor Philippa de Sauz, p. 599, num. 34, p 615, 616, p. 600, num. 39, p. 602. ELISABETH, p. 599, num. 34, p. 615, JOANNA, p. 599, num. 34, p. 615.
AGNES, p. 616. JOANNA, p. 616. MARIA. Uxor GUILLELMI de Marrey, de quibus tabula VI.
1525A Ad paginam 529 et ad annum 1237, notatus est Hugo de Fontanis burgensis Divionensis; qui cum nec miles, nec domicellus nuncupetur, nec ulla ejus reperiatur mentio in tabulis familiam Fontanensem spectantibus, illum opinamur vel a patria dictum de Fontanis, vel fortasse quod alicujus ex dominis Fontanensibus filius fuerit nothus, et ideo legitimis non accensendus.
Occurrent praeterea complures domini vel dominae de Fontanis in excerptis nostris ex Recensione tabularum Saffrensium et Fontanensium, a pagina 585 ad 590, quos huic nostrae tabulae ex autographis confectae inserere religio fuit, ne certa cum dubiis confunderentur. Quam enim illa Recensio mendosa, ac tum in personarum appellationibus, tum in temporum 1525B notis deformata sit, supra monuimus, p. 617.
CAPUT XIII. Tabula V familiae de Sauz, qua Fontanensem spectat. Quis Willelmus de Sauz, cujus uxor fuit Belota de Fontanis.
Adeo clara est inter Burgundiones familia de Sauz, ut digna videatur quam peritus aliquis genealogus justo illustret volumine. Fabulari mihi quidem videntur 655 et in verbo ludere qui ei ab oppido vulgo Saulieu, Fausti viri consularis pariter et Christianissimi sede nomen inditum putant. Id enim castrum in Itinerario Romano Sidoloucus, et in Actis sanctorum Benigni, Andochii aliorumque ejusdem scholae martyrum, quos aedibus suis Faustus 1526A altero post Christum saeculo benigne excepit, Sedelocus nuncupatur. Porro a villa seu castello de Sauz, quod in Aeduis et in agro Alisiensi haud procul a Sinemuro positum est, ne illi quidem se appellatos putant qui hodie se ex ea familia prognatos profitentur. Vera igitur gentis hujus origo, a castro est quod nunc vulgo Sauz-le-Duc, ex quo nimirum Burgundiae ducum ditioni adjectum est: quod antiquis Sals, et Sauz, et Salionem dictum constat. Possis etiam Salices, vel Salicem efferre, post Philippum Pulchrum Francorum regem, qui, dato diplomate ad annum 1304, Guillelmum ejus familiae caput de Salice nuncupavit. Aut ad gustum Jonae referentis, Columbano et sociis nonum jam diem apud Anagrates ciborum penuria laborantibus, 1526B Carantocum abbatem Salicis divinitus admonitum subsidio misisse Marculfum cellerarium suum cum vehiculis largo commeatu oneratis, per saltuum avia et opaca silvarum jumentis ductu divino praeeuntibus. Salicis enim nomine venire hic putamus villam hodie Sauz, inter Vesulium et Luxovium mediam, a qua distant Anagrates leucis horariis fere quinque.
De gente de Sauz pauca in praemissis sparsimus, eo duntaxat spectantes ut appareret qua ratione Fontanensis familia per Sombernionensem insita ei fuisset, nempe in Willelmo de Sauz Belotae de Fontanis marito, cujus genus, opinor, sequens tabula haud obscurum relinquet.
656 EVILO, qui et Ebalus, Hebalus, et Eubolus, comes de Sauz. Uxor Regina, pag. 486, 487, 489, 491, 492, 546. Obiit comes V Idus Octobris, pag. 520. WILLELMUS, pag. 486, 487, 489.
GUIDO qui comitatum Lingonensem permutatione transtulit in Hugonem III Burgundiae ducem; hic Galtero patruo suo Lingonensi episcopo, ejusque successoribus dono dedit, pag. 486, 487, 489, 490, 491, 492, 493. GIRARDUS, pag. 486, 489. WILLELMUS, pag. 489, 553, 569.
HENRICUS, p. 491, 492, 493. OTHO. WILLELMA uxor, p. 491, 613.
GUIDO, uxor Elizabeth, p. 487, 493, 494, 495, 496, 613. HUGO canonieus Lingonensis, pag. 496. WILLELMUS, cui ex BELOTA de Fontanis filii fuere Joannes, Kalo, et Otho tabula quarta recensiti, pag. 471, 472, 573.
BARTHOLOMAEUS, pag. 487, 494, 495, 496. BEATRIX, pag. 487, 495.
JACOBUS, uxor Maria de Monte S. Joannis, pag. 497, Jacobo in transmarinis partibus defuncto, relicta ejus Maria nubit Joanni de Passavant, pag. 498.
GUILLELMUS. Uxor ejus Margareta filia comitis Viennensis, sepulta apud Dominicanos Divionenses, 1290, pag. 498, 499, 618. JOHANNETA uxor GUIDONIS Pleepape scutiferi, 1285, pag. 617.
1525C Girardum de Sauz, quem exhibent tabulae Fontenetenses ad annum 1227, consulto praetermisimus, de ejus loco proprio incerti. Sic et Guillelmum de 1526C Sauz, cujus 657 uxor Beatrix cum Joanne et Guillelmo filiis memoratur ad annum 1265. Cum alioqui dubitare vix liceat quin hi omnes, aut Evitonis 1527A comitis, aut Willelmi ejus fratris posteris annumerandi sint; sed cujus e duobus, vel quo gradu, obscurum. Willelmus alius de Saux, et uxor ejus Hermengardis laudantur in tabulis Henrici Eduensis episcopi, tempore Arnaudi abbatis Fontenetensis, pag. 553. Nec diversus ab hoc fuisse videtur Willelmus is, qui tempore Godefridi Lingonensis episcopi, et Rainerii Albaeripae abbatis memoratur pag. 489. Nam ordinatum constat abbatem Rainerium anno 1158, ut docet pagina 569. Abdicavit autem Godefridus episcopus anno 1161, ex Chronico Clarevallensi, pag. 82. Quare, datum videtur diploma Godefridi haud procul anno 1159: quo in diplomate mentio est Willelmi de Sauz, fratris Evilonis comitis; et ex horum fratrum praejudicio, 1527B Willelmi de Sauz junioris calumnia refellitur. Unde Willelmum hunc juniorem prioris cognominis filium haud improbabiliter statuimus. Sed adhuc propius quaerendus est nobis Willelmus Belotae maritus, hac videlicet ratiocinatione.
Othonis de Sauz, cujus avus fuit Evilo, sive Hebalus comes, liberorum mentio est in tabulis de comitatus Lingonensis alienatione anno 1179 confectis. Hos ego liberos puto Guidonem Elizabethae maritum, qui ejus primogenitus asseritur in diplomate 1528A Benigniano, pag. 613. Hugonem canonicum Lingonensem, et Willelmum cui data in conjugem Belota de Fontanis, Joannem, Kalonem et Othonem sive Otheninum filios genuit; fortasse et Elizabetham de Fontanis, cujus liberi 658 et Guiardus et Adelina in tabulario Claraevallis, ad annum 1223; sed hoc non usquequaque certum. Firmat vero nexum hunc, non tantum ratio temporis; sed etiam nominatim quod Willelmum Belotae conjugem, horum Otho filius; cui ab avo nomen inditum suadet aevo illo mos receptissimus, quo de avorum nominibus nepotes plerumque appellabantur.
CAPUT XIV. Tabula VI familiae de Marey in S. Bernardi paternam lineam insitae per Mariam de Fontanis.
1528B Haec tabula, uti et praecedentes, et quae mox sequentur, ex autographis duntaxat a me inspectis confecta est, nulla prorsus ratione habita Recensionis illius, de cujus dubia fide supra monuimus. Mariam de Fontanis praefert in fronte, uxorem Guillelmi de Marey, per quam in plerasque Burgundiae illustres familias paterna S. Bernardi linea derivata est; et hujus Mariae filius Bernardus de Marey, de S. Bernardi domo ac stirpe originem se traxisse gloriatus est.
1. MARIA de Fontanis, Richardi Fontanensis domini, et Philippae de Sauz filia haeres, uxor Guillelmi de Marey ex anno ut minimum 1391, duos ei filios et tres filias genuit. Horum haec est series, pag. 600. num. 39 et 42; pag. 601, num 50; pag. 602, num. 51, 52, 53; pag. 603, num. 55; pag. 615.
2. ALEXANDER de Marey primogenitus. Uxor MARGARETA de la Plectiere, pag. 602, num. 52, 53; pag. 603, num. 54, 55; pag. 604, num. 59; pag. 605, num. 63.
2. BERNARDUS de Marey. Uxor ALAIS Perron, pag. 527, 528, 529, 602, num 52, 53; pag. 603, num. 55; pag. 604, num. 56, 58, 59; pag. 605, num. 63.
2. AMIOTA de Marey, uxor Antonii de Saigny, de quorum 659 posteris erit tabula sequens, pag. 602, num. 53; pag. 603, num. 55; pag. 604, num. 59; pag. 605, num. 60.
2. PERRENOTA, seu Petronilla de Marey, uxor JOANNIS de Chavanges scutiferi, pag. 602, num. 53; pag. 603, num. 55
2. ODOTA de Marey, uxor Joannis de Champlite, domini de Vonges, pag, 602. num. 53; pag. 603, num. 55.
3 ODO, pag. 602, num. 55. JOANNES, pag. 603, num. 55. HUGUETA, pag. 603, num. 55.
1527C Haec familia de Marey, sicut dominorum Fontanensium stirpem late propagavit, ita Fontanensem ipsam toparchiam ad exteros transmisit. Etenim Alexander de Marey primogenitus, primarium jus suum in praedium illud nobile universum, et insuper proprii dominii quartam suam partem, Joanni Rolin Cabilonensi episcopo vendidit anno 1434, quingentorum sexaginta quatuor Francorum pretio. Deinde Bernardus de Marey, frater Alexandri, anno 1462, vi morbi ad extrema redactus, quartam suam partem de dominio castri Fontanensis cum omnibus adjunctis, abbati Humberto et monasterio Cisterciensi dono dedit, cui largitioni dux Burgundiae cum assensum suum denegasset, ne scilicet feudum nobile in manum mortuam, ut loquuntur, 1527D deveniret, ea Fontanarum quarta pars a Cisterciensibus quadringentarum librarum Turonensium summa vendita est; et quidem eidem ipsi, ut videtur, Cabilonensi episcopo Joanni Rolin, cum certum sit, dominii Fontanarum medietatem postmodum a Margarita Rolin cognominis episcopi consanguinea, ad Mariam Chambellan, Guidonis de Rupeforti, 1528C Franciae cancellarii conjugem pervenisse. Exinde Fontanarum saltem ex parte dominos reperimus 660 Petrum de Saigny, Otheninum de Cleron, Humbertum de Rupeforti, Guillelmum de Damas, et Joachimum de Damas. Verum quia per alias quoque manus versata est ea ditio, et hodieque, ut audio, in contentione est, omnes ejus in solidum vel ex parte possessores, seu praesumptos, seu legitimos persensere meum esse non putavi, praesertim cum ad S. Bernardi genus nunc ista nullo modo pertineant.
CAPUT XV. Tabula VII familiae de Sagniaco in Fontanensem insitae per Amiotam de Marey, filiam Mariae de Fontanis.
1528D Sagniaci, seu Saigneyi, et ab eo loco nuncupatorum nobilium virorum frequens est mentio in tabulis Fonteneti. Ibi ad annum 1282 refertur Hugo de Sagneyo quamdam vineam suam, de consensu Mariae conjugis, Fontenetensibus certo pretio concessisse. Falluntur qui Huonis et Hugonis confundunt nomina, quae distinxit superior aetas: unde 1529A in autographo S. Stephani Divionensis quod publici juris fecimus, Hugonis Bouins militis de Virgeio, et ejus uxoris Engelvidis recensentur filii Petrus clericus, Hugo dictus Bouins, et Huo. Ejusdem familiae et appellationis alius quidam, nempe Huo de Saigneyo, sequente saeculo, amissa conjuge Isabella de Blaisey, et Philiberto ex ea suscepto filio, Isabellam alteram ex familia de Saffris 1530A sibi despondit anno 1382; natusque ex hoc conjugio Antonius de Saigneyo, Amyotam de Marey uxorem habuit, Maria de Fontanis matre genitam. Hic nexus clarissimarum familiarum Sagniacensis et Saffrensis cum Fontanensi. Et de Saffrensi quidem proxime sequens tabula plura exponet, nunc de Sagniacensi pauca.
661 HUO de Saigny. Uxor ejus secunda ISABELLA de Saffris ex anno 1382, pag. 599, num. 38; pag. 600, num. 41, 44, 45; pag. 601, num. 47, 48, 49.
ANTONIUS de Saigny. Uxor AMIOTA de Marey, filia Guillelmi de Marey, et Mariae de Fontanis, pag. 602, num. 53; pag. 603, num. 55; pag. 604, num. 57, 59; pag. 605, num 60. Secundam uxorem duxit CATHARINAM de Montebeligardo, ex qua nullos liberos tulit. CATHARINA, uxor HUGONINI de la Perrière, pag. 601, num. 46 47
PETRUS cujus conjux ROLINA de Choiseul, pag. 604, num. 59, 60, 61; pag. 606, num. 64, 65; pag. 607, num. 69, 70, 71; pag. 608, num. 77. JOANNES, pag. 604, nu. 59, 60, 61. ANNA uxor BERNARDI de Bruillart, pag. 605, num. 59, 60, 61; pag. 606, num. 66. JOANNA, uxor GAUFREDI MARIA, uxor Stephani de Bruillart, pag. de Ruffey, pag. 605, 605, num. 59, 60, nu. 59, 60, 61, 62. 61.
MARIA uxor OTHENINI de cleron, de quibus in tabula IX. ANNA uxor WABINI de S. Banssonem, domini d’Ymonville, pag. 607, num. 73. JOANNA major, conjux Girardi de Cappis, pag. 607 num. 72; pag. 609, num. 84, 87. CATHARINA de Ruffey, uxor PETRI de Coublans, filii Guillelmi de Coublans domini de Boussenois, pag. 605, num. 62; pag. 609, num. 85.
JOANNA minor abbatissa Puteiorbis ex anno 1504, pag. 609, num. 83. MARGARETA, et GUILLETA, moniales de Trisenon, pag. 607, num. 75. JACOBUS. JOANNES. CATHARINA, pag. 609, n. 84.
662 CAPUT XVI. Tabula VIII familiae de Saffris, desinens in Isabella Huonis de Saigneyo uxore.1529B
Quoniam hodie haec maxime familia de S. Bernardi consanguinitate gloriatur, cujus et generosos animos egregie refert, hac tabula antiquum ejus splendorem aperire consilium fuit, a primo (quod quidem nobis innotuit) ejus capite iniens, finiensque in Isabella, quae masculorum haeredum ad se usque traductam seriem intercepit.
A Saffris, vel a Saffra promiscue in antiquis nuncupatur, cujus nominis quia sunt apud Burgundos 1530B nonnulli accipitres, qui et in Saffrensium gentilitio emblemate quinario numero videntur depicti, suspicio est haec esse de genere vocalium insignium, vulgo armes parlantes; qualia norunt feciales ac genealogi non paucis familiis perquam illustribus convenire. In diplomate Henrici Aeduensis episcopi, ad annum 1154, memoratur Robertus Saffredus, abba quoque frater ejus; nec non Stephanus, Joannes, et Galterus Sineterra, eorum liberi; quorum quia obscura est connexio cum Arveio comitissae marito, quem sequens tabula primum exhibet, ideo a nobis consulto sunt praetermissi.
1529 HERVEUS, qui et Arveus, et Herverius, de Saffra seu de Saffris, circa annum 1185. Uxor ejus COMITISSA; quam scilicet comitis alicujus viduam, opinamur Herveo secundis nuptiis adhaesisse. Sed hujus comitissae neque nomen, neque genus produnt tabulae, pag. 516, 517.
HERVEUS II obiit in reditu de marinis partibus, anno 1249. Uxor ejus GILLA, pag. 485, 486, 516, 517, 525, 592, num. 1, 2, 3, 4. GALTERUS, pag. 517.
663 GUIDO. Uxor ALVIZ de Tienges, pag. 486, pag. 592, num 2, 3. HERVEUS III, pag. 592. num. HUGO, p. 592, num. 3; p. 593, num. 6. JOANNES dominus de Camporainaudi. Uxor Margarita, pag. 592, num. 3, 4, pag. 593, num. 5.
HERVEUS IV. Uxor BEATRIX de Buxeria, pag. 593, num. 8, 9; pag. 594, num. 14, 17; pag. 595, num. 20; pag. 598, num. 32. STEPHANUS, pag. 593, num. 8, 9. STEPHANUS, p. 592, num. 3.
GUIDO, pag. 594, num. 17; pag. 595, num. 20, 22; pag. 598, num. 32. HELVIS primo nuta Joanni de Muxeio; secundo Joanni de Valle Olligniaci, pag. 594, num. 17; pag. 95, num. 20; pag. 598, num. 32. JOANNES Decanus Lingonensis, pag. 594, num. 17; pag. 595, num. 20, 22; pag. 697, num. 30; pag. 598, n. 32. HERVEUS V, canonicus Lingonensis, p. 594, num. 17; p. 595, num. 20, 22; pag. 598, num. 32.
1531 HERVEUS VI. Uxor prima JOANNA de Caseolo, secunda AALYS de Gisseyo. Miles fuit Jerosolymitanus, pag. 595, num. 20, 21, 23; pag. 596, num. 24, 25; pag. 597, num. 30. JOANNES canonicus Lingonensis, pag. 595, num. 20, 22; p. 596, num. 24; pag. 597, num. 28, 30; pag. 599, num. 35. SIMON, p. 595, num. 20, 22; pag. 597, num. 28, 30. MARGARITA, et AALYS moniales de Rubeomonte. BEATRIX et JOANNETA moniales de Polongeyo, pag. 397, num. 28.
Ex 1a uxore, 664 JOANNES miles Jerosolymitanus. Uxor AALYS de Blado, p. 597, num. 28, 29, 30, 31; pag. 598, num. 32, 33; p. 599, num. 36. AALYS, et JOANNETA moniales de Pralon, p. 597, num. 28. Ex 2a uxore, GUILLELMA. HUGOTA uxor Huguenini de Varennis, pag. 599, num. 33, 37.
PHILIBERTUS, pag. 599, num. 38. ISABELLA, de qua vide tabulam VII.
1531A Unum te, mi lector, hic monitum volo, in autographis, ex quibus hanc dynastarum Saffrensium Tabulam fere a quingentis retro annis deduximus, ne unam quidem Fontanarum, aut dominorum Fontanensium reperiri mentionem, cum tamen constent haec autographa testamentis, pactionibus matrimoniorum, bonorum partitionibus, et aliis id genus scriptis in quibus Saffrensis familiae possessiones, fundos, jura, dotes, aliaque rem ejus spectantia passim recenseri necesse fuit. Hoc, inquam, te moneo, ut vel hinc intelligas quam parum fidei mereatur recensio illa Tabularum Saffrensium, cujus excerpta quaedam a pagina 585 tibi exhibuimus, cum in ea frequentes occurrant qui Saffrarum simul et Fontanarum domini fuisse affirmantur. 1531B Negare tamen omnino non ausim quin prioribus saeculis nonnulli utraque simul toparchia potiti sint, propter utriusque familiae insignium similitudinem. Aves enim praetulerunt in scuto gentilitio Saffrenses aeque ac Fontanenses domini. Sed, quia, ut jam monuimus, Saffrensibus vocalis est haec tessera, quae familiam per aves cognomines designat, videtur illis primigenita, et apud illos nata. Quare, sicut Kalo de Sauz, dominus de Fontanis, abjecto leone aureo 665 in parma cerulea, qui dominorum de Sauz insigne proprium est, aves praefert in tumulo tanquam Fontanarum dominus, sic et videri possunt derivati a Saffrensibus Fontanenses domini eo quod a Saffrensibus acceptas 1532A aves scutis suis impresserint. Sed ista conjecturis ascribi cupio, non certo argumento demonstratis propositionibus. Reliqua prosequamur.
CAPUT XVII. Tabula IX familiae de Cleron, cui Fontanensis per Sagniacensem et Saffrensem inserta hodieque superest.
A metropoli Sequanorum Vesontione tribus fere horariis leucis, Ornacum inter et Quingeyum, castellum est vulgo Cleron, cum ei apposito vico cognomine, a quo vetustae et praenobili familiae factum nomen. Hinc ortus Otheninus patre Simone de Cleron, matre Joanna de Domprey, Mariam de Sagniaco et de Saffris, quae Mariae de Fontanis erat proneptis, sortitus conjugem, posteros ex ea reliquit, per quos 1532B ad nostram usque aetatem, S. Bernardi paternum genus propagatum est. Inciderunt Mariae Sagniacensis cum Othenino nuptiae in annum Christi 1487: quo ex tempore, anno nimirum 1494, Petri de Saigny soceri sui scriptus est cum conjuge haeres ex asse. Exinde, nempe anno saeculari 1500, a Ludovico XII, Francorum rege, donatus est regni indigenarum praerogativa, per quam homo externus non Saffrarum modo, sed et Fontanarum ex parte, et ditionis totius Sagniacensis, Grinioni proximae quietus possessor fuit. Adhuc superstes erat Decembri anni 1533, et vivit etiamnum in posteris, quorum seriem exhibet 666 tabula sequens:
1531 SIMON de Clerone. Uxor Joanna de Domprey, pag. 608, num. 78; pag. 609, num. 86.
OTHENINUS. Uxor MARIA de Saigny, pag. 606, num. 67, 68; pag. 607, num. 74, 75; pag. 608, num. 78, 79, 80, 82; pag. 609, num. 84, 85, 86; pag. 610, num. 88, 89, 90. SIMON abbas Montisbenedicti, et Golliae, pag. 608, num. 78. CLAUDIUS dominus de Scay, pag. 608, num. 78; pag. 609, num. 86. JOANNES canonicus Bisontinus, pag. 608, num. 78; pag. 609, num. 86. JOANNES dominus de Belmont, pag. 609, num. 86.
CLAUDIUS, pag. 610, nu. 88, 89, 90. GUIDO. Uxor PHILIBERTA de Moisy, pag. 610, num. 88, 89, 90, 91, 92, 93, 94. JOANNES, pag. 610, num. 88. BARBARA, uxor PETRI de Montigny, pag. 610, num. 88, 91. CHRISTIANA uxor JOACHIM Du Bois, domini de Posanges, pag. 610, nu. 89; pag. 611, num. 98. ANTONIA, uxor JOANNIS de Colombier, pag. 610, num. 92
ARVERIUS, p. 611, num. 96, 98. JOACHIMUS. Uxor FRANCISCA de Pracontal, pag. 611, num. 95, 96, 97, 98, 99. BERNARDA uxor FRANCISCI de Pontescisso. pag. 610, num. 3.
ANTONIUS. Uxor PHILIBERTA de Damas, pag. 611, num. 102. ANNA uxor JACOBI de Chenu, pag. 610, num. 103.
CLAUDIUS, cujus prima uxor GABRIELLA Davion ex anno 1620; secunda MARGARETA de Chaugy Rossillon ex anno 1632, pag. 612, num. 106, 107.
1533A 667 Huic Claudio nunc sexagenario majori, suscepta utroque ex conjugio proles multiplex, generosa indole majores suos egregie refert, seseque morum integritate pariter ac suavitate, S. Bernardo consanguineo dignum probat.
CAPUT XVIII. Opinio de S. Bernardi gentilitio symbolo.
In scuto nigro balteus, argenti (sive auri, ut nonnullis placet) et coccini ductu gemino tessellatus, qualem hic utcunque depictum vides, plerisque censetur ipsummet S. Bernardi gentilitium insigne.
1533B
1533C Hoc illi appingit Hermannus Schedel in Chronico chronicorum. Hoc praeferunt quamplurimae sancti ejusdem pictae fictaeque imagines, etiam antiquae: imo idipsum spectare est non uno loco in Clarevallensis monasterii structuris, novis aeque ac vetustioribus; ut haud vana fide, ipso adhuc agente in vivis Bernardo, sacrae ejus domus parietibus insculptum existimetur. Edmundus de Cruce, creatus abbas Cisterciensis ex anno 1584, scuto 668 suo ex domesticis et Cistercii insignibus quadripertito, mediis quadrantibus balteum illum tessellatum imponi voluit, S. Bernardi nimirum intuitu, cujus ad sacras exuvias in Claravalle et sumpserat religionis 1533D habitum, et professionem fecerat. Hodieque mos invaluit ut Ordinis ejusdem abbates ex monachis Claraevallis, vel qui Claraevallis, ut loquuntur, filiabus praesunt, hoc est monasteriis e Clarevallensi propagatis, balteum eumdem, suae in S. Bernardum venerationis indicem symbolicis suis stemmatibus intexant.
Quae quidem Clarevallensium in sanctissimum suum patriarcham religio non potest mihi non probari; quippe cui fulciendae satis esse possit pia opinio, et illa certe minime imprudens, quod ad illum eique unice dilectam domum Clarevallensem ea insignia aliquo saltem modo pertineant. At Galliae 1534A Purpuratae auctori Petro Frizon aegre assentior, qui Petro de Fontanis, sub Calixto papa II tituli S. Marcelli presbytero cardinali, velut S. Bernardi consanguineo idem stemma appingit. Prius enim probandum illi fuerat, et id esse S. Bernardi gentilitium insigne; et ex Fontanis in pomoerio Divionensi ortum esse Petrum illum cardinalem, non ex alia ejusdem nominis familia, quas esse in Galliis quamplurimas certo scimus. Frizoni indulserim libentius quod Martino S. Stephani in Coelio monte, quod Stephano Praenestino, quod Bernardo SS. Cosmae et Damiani, quod Henrico Albanensi, quod Petro de Bar, S. Marcelli, cardinalibus e Claravalle assumptis idem stemma ascripsit, quanquam prudentius a Ciaconio, Cabrera et Victorello in pontificum et cardinalium Vitis praetermissum.
1534B 669 Caeterum, ne balteum illum, S. Bernardi tesseram gentilitiam existimem, facit ratio triplex: prima, quod illius aevo vix ulla fuisse putem ejusmodi stemmata, nisi forte virorum principum, aut militum cum in armis essent, eaque non toti familiae communia, sed personalia ac propria, quibus a se invicem in expeditionibus distinguerentur, qualia certe nulla suspicari licet in Bernardo litterarum studiis a pueritia addicto, et parentum curis ad ecclesiasticas dignitates destinato. Nam, et eruditis notum est, quae nunc sunt gentilitiorum symbolorum leges, recentius emersere. Altera, quod nemo prudens sibi persuadeat, Bernardum mundi contemptu tam illustrem virum, qui tota saeculi calcata vanitate in avios silvarum recessus sese abdiderat, 1534C sustinere potuisse ut sui generis splendorem eremi suae parietes loquerentur. Verum, inquies, id curarunt posteri ipso jam ad superos translato. Itane vero? Tune ignoras, non veteri tantum, sed etiam novo monasterio exstruendo Bernardum praefuisse? in hoc translata priorum ascetarum demortuorum ossa, quinquennio ante illius obitum, anno Christi 1148, cum in ipsa Claravalle S. Malachias Hiberniae primas animam ageret?
Sed esto, id curarint posteri quod Bernardus neglexisset. Hi porro Bernardo aut aequales aut suppares, quo tandem fato sic hallucinati sunt, ut hoc ei tribuerent quod ad eum nullo modo spectaret? Vix habuit ille, ut dixi, vel propria, vel familiaria 1534D insignia; ac si quae habuit, quomodo non ea ad dominorum Fontanensium sequentem seriem propagata sunt? Ecce Kalo dominus de Fontanis anno 1270, vita functus, in saxeo tumulo scutum gestat 670 zona inscriptum in medio, tribus aviculis in summo; his addunt Joannes de Fontanis, et Giletus ejus filius duas aves in imo scuto, ut in summa sint quinque. Quiescit Kalo in Bonavalle subtus Talentum; Joannes et Giletus in aede Franciscanorum Divionensium, defuncti aliter post alterum haud procul anno 1300. En illorum quae supersunt insignia.
1535A Nostra est igitur sententia, balteum duplici linea tessellatum, insigne esse Hugonis Trecensis comitis, Clarevallensis abbatiae primi fundatoris: quod a Bernardo abbate ad perpetuam acceptorum beneficiorum memoriam, sacrae illius domus impressum parietibus, pia posteritas ipsi sanctissimo abbati suo ascripserit. Rem totam, quia non levis momenti est, proprius inspiciamus.
671 CAPUT XIX. Hugo Trecensis comes, Clarevallensis monasterii fundator primus. Locus ipse longe ante Cisterciensis coloniae adventum, Claravallis vulgo dictus.
Nobilium aedium fundatores ad sempiternam memoriam aut inscriptione aliqua, aut expressis eorum imaginibus, vel saltem symbolis atque insignibus 1535B designare, non Romanorum modo, aut Graecorum, sed et caeterarum fere gentium mos fuit receptissimus. De Claravalle, omnium, pene dixi, totius orbis monasteriorum clarissima idipsum pronum est accipere. Quocirca qui aliquot ejus membris ab antiquo impressus apparet tessellatus balteus, non nisi ad fundatorem referri potest. Quis porro hic fundator fuerit, qui rerum Cisterciensium scriptoribus omnibus ignotus hactenus fuit, nunc a nobis accipe.
Claraevallis fundationem Theobaldo Campaniae comiti videtur ascribere Claudius Robertus in Gallia Christiana, translationem cum fundatione confundens, ut bene monet Angelus Manrique in Annalibus 1535C Cisterciensibus anno 1115, cap. 1, num. 4; conditam tamen Claramvallem ipse asserens, incerto fundatore. Nobis tamen nunc incertus non est, quem indicante reverendissimo abbate, cognovimus Trecensem comitem Hugonem. Tabulas fundationis descripsimus pag. 513, quibus dare se profitetur Deo, et Beatae Mariae, et fratribus Claraevallis, locum ipsum qui vocatur Claravallis, cum pertinentiis, agris, pratis, vineis, silvis, et agris, nihil omnino, inquit, 1536A mihi, aut haeredibus meis retinens. Nam, si fundator est qui exstruendae ecclesiae fundum tribuit, ut passim docent jurisconsulti, 672 multo potius Hugo fundator censendus est, qui non modo fundum concessit aedificando Clarevallensi monasterio, sed etiam fructuosos fundos complures alendis in perpetuum ejus asceterii monachis assignavit. Quare, merito ad illum S. Bernardus epistola 31: Quid enim, inquit, possumus ne oblivisci antiqui amoris, et beneficiorum quae domui nostrae tam largiter contulisti? Utinam ipse pro cujus amore fecisti in aeternum non obliviscatur Deus! Nam nos, quantum in nobis est, minime prorsus ingrati, memoriam abundantiae suavitatis tuae mente retinemus: et si liceret, opere monstraremus.
1536B Exstant sane principis hujus viri, qui denique, ut ait ibidem Bernardus, ex comite miles, et pauper ex divite effectus est, religionis ac munificentiae erga ecclesias praeclara monumenta, praesertim erga Trecensem in Promptuario Nicolai Camuzati, et erga Molismensem, atque Arremarensem pag. 507, 514, 515, 516, 537, praemissarum Probationum.
Disce interim ex Hugonis tabulis pro Clarevallensibus, minime natum esse Claraevallis nomen ex horum in eam vallem primo adventu, quod recentioribus nonnullis placuisse video, sed jam tum eam vulgo nuncupari solitam Claramvallem, cum ipsis ab Hugone attributa est. Quod et perspicuum facit Guillelmus abbas, lib. I De Vita S. Bernardi, cap. 5: 1536C Cum enim ibi ait Claramvallem, dictam fuisse antiquitus Vallem absinthialem, vel eo satis admonet, tum cum in eam Bernardus cum sociis coloniam duxit, jampridem abolito Vallis absinthialis nomine, Claramvallem vulgo fuisse appellatam.
Cum igitur nobis constet fundatorem esse domus 673 Clarevallensis Trecensem comitem Hugonem, nec minus certum sit fulgere solita fundatorum insignibus portarum fastigia, fumariorum loricas, 1537A aliasque aedium partes spectatissimas, vel hinc licet colligere Hugoni comiti pro symbolo fuisse tessellatam illam fasciam diagonalem, Clarevallensibus structuris illigatam, quam S. Bernardi stemma gentilitium non pauci arbitrati sunt. Nec ideo tamen damnaverim piam eorum consuetudinem, qui eam fasciam pro quodam tam sancti viri monumento habent. Vere enim illa ad S. Bernardum pertinuit, quod eam ipse sui erga comitem Hugonem grati animi testem esse voluit, ac domui suae Clarevallensi quasi tesseram impressit, quam omnes venerarentur sive ejus alumni, sive filiarum filii: et in qua una tum matrem communem Claramvallem, tum etiam Bernardum communem institutorem parentemque agnoscerent.
1537B Video quid hic opponi possit, alia nimirum esse veterum Campaniae comitum gentilitia symbola, in parma caerulea balteum argenteum, geminatis hinc inde taeniolis aureis, tredecies ex adverso alternatim patibulatis. Ad haec nusquam alibi apparere tesselatum illum balteum pro Hugonis comitis insigni. Sed nos non movent ista, quibus constat ex annotatis, pagina 578, primum ex Campaniae comitibus Henricum cognomento Largum, patibulata illa quae diximus insignia cum puro balteo argenteo gestasse. Praeterea, ante Henricum Largum diversa fuisse Trecensibus seu Campaniae comitibus symbola, et singulis propria fere singula. De balteo tessellato fateor, nec illum, sed nec aliud quidquam 1537C spectari in Hugonis comitis sigillis, quae et in Claravalle, et in aliarum 674 praesertim Trecensium ecclesiarum archivis exstant quamplurima; nam in iis expressus comes in equo, sic scutum obliquat ut nihil in eo videri possit. Mihi satis est proprium Hugonis comitis symbolum hoc indicio deprehendisse, quod certissime Clarevallensis monasterii primus fundator fuit, quod balteus tessellatus ad S. Bernardi familiam non pertinuit, quod denique tot Claraevallis aedium spectatissimis locis ab antiquo impressus, alium quemquam a fundatore spectasse nec potuit, nec debuit.
CAPUT XX. Annus et mensis fundatae Claraevallis.
Mihi dubium non est quin anno Christi Dionysiano 1537D 1114, mense Junio inierit monasterium Clarevallense; nam coepit anni ejusdem mense Julio, undecima die mensis, Morimundensis minor natu filia; quippe inter Cistercii filias numero quarta, cum tertia ex ordine natalium censeatur Claravallis; his adde auctorem Chronici S. Mariani Antisiodorensis, qui haec habet ad annum Christi 1114: Eodem anno Claravallis fundata est, cujus primus abbas exstitit servus Dei Bernardus, vir opinatissima sanctitate praeclarus; per quem sui temporis Ecclesia in antiquum religionis decus refloruit. Hujus Chronici Collectanea edidit Trecis, anno 1609, Nicolaus Camuzat vir reverendus, et de re publica litteraria optime meritus; edidit autem ex codice Pontiniacensi usque ad annum 1199 inclusive; reliqua 1538A usque ad annum 1217, ex codice Petaviano: monetque in dedicatoria, videri sibi auctorem ejus operis Robertum usque ad finem anni 1210, cui subscriptum est: Hucusque perduxit Chronica sua frater 675 Robertus: inde vero usque ad finem, annumque Christi 1217, Hugonem ejusdem coenobii S. Mariani Antisiodorensis Praemonstratensem monachum. At ego legi his oculis, in fronte antiqui ipsius codicis qui apud S. Marianum asservatur: Incipit Prologus magistri Hugonis in Chronicis suis. Quo persuasus sum, huic Chronico non alium ab Hugone quaerendum auctorem, qui Milonis abbatis sui jussu, ad annum usque 1203, in quo desinit, illud perduxerit; et cui postmodum appendicem adjecerit Robertus usque ad annum 1210; inde 1538B anonymus quae supersunt usque ad finem, et annum 1217. Optandum esset ut integrum hoc opus, et suis omnibus absolutum numeris in publicum prodiret. Ex eo interim hic obiter accipe quae de S. Bernardo scripsit ad annum 1153: Eodem anno dilectus Domini Bernardus, Clarevallensis coenobii primus abbas, aliorum quoque amplius quam centum sexaginta monasteriorum Pater, consummatis feliciter vitae suae diebus, et annis circiter sexaginta tribus expletis, XIII Kalendas Septembris, inter filiorum manus obdormivit in Christo, et ex illa sua Claravalle ascendit in montem claritatis aeternae. Sepultus est ante altare beatissimae Virginis matris; ipsoque in tumulo, pectori ejus superposita est capsula reliquias 1538C continens beati Thaddaei apostoli, quas eodem anno ab Jerosolyma sibi missas, suo jusserat corpori superponi. De ipso sequentes versus scripti sunt:
Sunt clarae valles, sed claris vallibus abbas
Clarior his clarum nomen in orbe dedit.
Clarus avis, clarus meritis, et clarus honore;
Claruit eloquio, religione magis;
Claraque mors, clarusque cinis, clarumque sepulcrum;
676 Clarior exsultat spiritus ante Deum.
His tamen quae de fundata anno 1114 Claravalle praemisimus, obstant monumenta quaedam Claravallensia. Primum antiqui versus:
Annus millenus ter quinis connumeratur,
1538D Nec non centenus, vir sanctus quando creatur abbas.
Deinde tabella S. Bernardi tumulo appensa, in qua legitur: Anno Domini millesimo centesimo decimo quinto, in mense Junio, missus fuit (S. Bernardus) cum fratribus germanis et conventu suo ad locum istum, qui nunc vocatur Claravallis; antea autem Vallis absinthialis dicebatur. Verum, nisi me conjectura fallit, indicant versus illi consecrationem S. Bernardi in abbatem, per manus Guillelmi de Campellis Catalaunensis episcopi, quae ante annum Christi 1115 facta esse vix potuit: cum ante illam in Claravalle statuendae essent ac struendae novis hospitibus sedes. Quare, a primo eorum in Claramvallem adventu, quod in anni 1114 Junium incidit, 1539A monasterii fundationem adnotarunt Morimundensis et Antisiodorensis chronographi; Clarevallenses ab inauguratione abbatis.
Superest difficultas ex verbis Guillelmi abbatis, lib. I De Vita S. Bernardi, cap. 7: Cum, inquit, missus noviter Claramvallem Bernardus, ordinandus esset in ministerium ad quod assumptus erat, et sedes Lingonensis vacaret ad quam ordinatio ipsa respiciebat, quaerentibus fratribus cui eum ducerent ordinandum, cito de primo se obtulit bona fama venerabilis Catalaunensium episcopi, opinatissimi illius magistri Guillelmi de Campellis; illucque eum transmittendum esse diffinitum est, sicque factum est. Quomodo enim vacabat sedes Lingonensis 677 anno 1115, cum Jocerrannum constet, ex anno 1112 1539B in 1125, Lingonensem fuisse episcopum, ut ex Chronico Benigniano retulimus? Sed responsio in promptu est, vacasse tum sedem Lingonensem improprie, non quod nullus tunc esset Lingonensis episcopus, sed quod, anno illo 1115, abesset ab episcopatu suo; fortasse in itinere ad limina apostolorum, vel ad synodos aliquas, quae frequentes illis ipsis temporibus a Guidone Viennensi, apostolico per Gallias legato, cogebantur.
CAPUT XXI. Quo tempore confectae sint tabulae Hugonis comitis Trecensis de fundatione Claraevallis; tres ejus profectiones ad sepulcrum Domini; tituli ejus pro tempore diversi.
Constituta Claraevallis fundatione in mense Junio 1539C anni 1114, haud statim consequens est eo ipso tempore datas esse illas tabulas, quibus Hugo comes domum Clarevallensem fundatam a se collato fundo, ac dotatam esse testatus est. Eae quidem tabulae (quod erat aevo illo usitatissimum) nullam praeferunt temporis notam, quamvis autographae, et Hugonis comitis ac Joceranni Lingonensis episcopi sigillis munitae. Neque vero ipso fundationis exordio datae fuisse videntur, quia colligunt et confirmant donationes aliquot a viris nobilibus Claraevalli factas, quae ad prima ejus initia referri vix possunt. Sic enim Fontenetensis abbatiae fundatio continetur in tabulis Stephani Eduensis episcopi, datis anno Christi 1136, cum tamen constet eam 1539D multo ante, et quidem, ut ferunt, anno 1118 fuisse fundatam ac deductam ex ea coloniam in Septem-Fontes, etiam quadriennio ante annum 1136. Et nos eumdem morem observavimus in tabulis 678 fundationum Morimundi, Albaeripae, et fere aliarum domorum Cisterciensis Ordinis, in quibus donationes pro prima earum fundatione olim factae, multis post annis colliguntur in chartam unam, quae episcopi alicujus privilegio, adhibito ejus sigillo concluditur et confirmatur.
Id porro factum esse nominatim in Claravalle persuadet Hugonis comitis profectio prima Hierosolymitana anni 1113, ex qua in suum comitatum rediisse vix potuit anno illo 1114, cujus in mense Junio primam Claraevallis fundationem constituimus. 1540A Ter siquidem Hugonem comitem Jerosolymam iter aggressum esse comperimus. Primum anno 1113, quo Arremarensibus quiddam beneficii contulit, ad sepulcrum Dominicum pia devotione profecturus, ut leges pagina 516. Iterum anno 1121, vel haud multo ante; nam anno 1122, VII Idus Octobris, secunda vice Jerosolymis reversus, ut te docebit pagina 569, 570, 571, Arremarensibus eorumque abbati Gualterio multa dona asseruit, quae paulo ante discessum, apud Eduam civitatem, in festo apostolorum Simonis et Judae eis contulerat. Priorem ex his duabus peregrinationem impedire conatus erat episcopus Carnotensis Ivo, data ad Hugonem comitem epistola 247, qua de onere debiti conjugalis eum admonuit: posteriori enim 1540B superstes non fuit.
Tertia denique, et ultima Hugonis profectio Jerosolymitana, in qua et Templariorum religiosae militiae sese addixit, colligitur ex epistola S. Bernardi 31; incertusque est ejus annus. Illud constat adhuc eum, anno 1124, versatum esse in Galliis: ait enim Sugerius in Vita 679 Ludovici Grossi palatinum comitem Theobaldum, cum avunculo nobili Trecensi comite Hugone, stetisse a partibus Henrici imperatoris adversus Ludovicum Francorum regem, in eo bello quod inter illos gestum est ante domini papae Calixti decessum: post quod imperator infra anni circulum e vivis excessit. Obiit autem Calixtus II anno 1124, 13 Decembris; imperator 1125, 23 Maii. Quare, obtinuit bellum illud aestatem fere, et 1540C autumnum anni 1124, praesertim vero mensem Augustum ex Appendice ad Sigeberti Chronicon. Post hoc bellum, quod Hugoni comiti haud prospere cessit, nihil ab eo in Galliis gestum reperiri; ac ne in concilio quidem Trecensi, quod anno 1127, aut 1128 celebratum est, ullam ejus mentionem depreprehendi: unde injecta mihi suspicio est, non diu post annum 1124 illum tertio Jerosolymam contendisse. Eo postremum discessurus, si fides habenda Petro Pithoeo, comitatum suum Theobaldo fratris sui Stephani filio vendidit, Odonem filium exhaeredavit, et quam (Constantia jampridem ob consanguinitatem dimissa) secundam conjugem duxerat, gravidam reliquit: obiitque in partibus transmarinis 1540D die mensis Junii 14. Ad hanc certe diem notatum est ejus anniversarium in Ecclesia S. Lupi Trecensis. At in Necrologio S. Claudii ascriptum legi illius obitum ad 11 Kalendas Julias. Vide pag. 539.
Nunc ad quaestionem propositam paucis respondeo, datas esse ab Hugone comite tabulas de fundata et dotata Claravalle, post ejus reditum a prima peregrinatione Jerosolymitana, priusquam aggrederetur secundam; adeoque inter annum 1114 et 1121; sed quo praecise anno 680 incertum.
De titulis diversis, quos pro tempore assumpsit Hugo comes, notatu digna res est eum primo nuncupatum comitem Campaniae, et in fundatione cellae Sermasiensis ad annum 1093, cum tantum esset Barrensis ad Albam comes. Sic enim et S. Simon 1541A ejus avunculus, comes Campaniae scribitur in Necrologio Jurensi, qui Barrensis duntaxat ad Albam comes fuerat. Hugo deinde, Trecensis comes dictus est, cum in eum honorem Odoni fratri successisset. Postmodum Trecensem simul et Barrensem comitem se appellavit, ut eum supra fratrem Odonem aliquid esse intelligeretur. Ad ultimum, comitis Campaniae titulum recepit, eo nomine utrumque, hoc est Trecensem ac Barrensem comitatum complexus; sicque inscribitur S. Bernardi ad eum data epistola. Et ipse auctor fuit successoribus, ut, abolito post unionem Trecensis et Barrensis comitatuum nomine, comites Campaniae nuncuparentur. Quare, in sensu duplici, pro tempore diverso comitis Campaniae appellatio usurpata est, prius quidem 1541B pro comite Barri ad Albam, postmodum, cum ille Barrensis comitatus Trecensi adjectus esset, pro comite simul Trecensi et Barrensi; qua ratione Hugo primum, deinde Theobaldus cognomento Magnus, et eum secuti Campaniae comites nuncupati sunt.
CAPUT XXII. Quid factum Odone Campaniensi, Hugonis Trecensis comitis filio exhaerede; et quomodo ille Burgundiae comitum familiam consanguinitate attigerit.
Hugonem Trecensem seu Campaniae inclytum comitem, Clarevallensis monasterii primum fundatorem 681 propius spectant secunda uxor, et quem ex ea suscepit, Odo filius, quam balteus tessellatus, quem hactenus illi pro symbolo vindicamus. Ideo 1541C de Odone corollarium hoc Appendici nostrae appendimus.
Odonem Hugo parens comitatu suo privaverat, sive quod ad id honoris ac muneris minus idoneum eum judicaret ob teneram ejus aetatem, sive quod nondum fortasse illi natus esset; trans mare enim abiens, gravidam uxorem reliquisse dicitur; sive denique quod ad rem domesticam, ac praesertim ad transmarini itineris sumptus pecunia indigeret, quam a Theobaldo fratris Stephani filio, sui comitatus pretium tulit. Quiddam tamen usuarii fundi, illi a patre fuisse attributum, colligi videtur ex tabulario Clarevallensi, in quo legimus quod Odo Campaniensis, et Sibylla uxor ejus, laudaverunt totam 1541D eleemosynam, quam Josbertus de Firmitate dederat fratribus de Claravalle. Sapit enim ista Josberti donorum confirmatio primariam clientelam, cujus in beneficio esset dominus Firmitatis ad Albam. Et solent regii juvenes, hujusmodi primoris juris clientelaribus praediis a supremo principe donari, ut habeant simul, et cui pareant, modestia sui status; et quibus imperent sanguinis praerogativa. Neque vero hic intelligi potest Odo senior, Hugonis frater, adeoque Odonis hujus, de quo agimus, junioris patruus; nam priorem illum Odonem et in Trecensis comitis honore Hugoni fratri juniori decessisse, et anno Christi 1097, longe ante fundatam Claramvallem, vivere jam desiisse certis ex monumentis comperimus.
1542A Eadem Odonis Campaniensis uxor Sibylla memoratur in tabulis abbatiae Accincti, sive de Aceyo, Cisterciensis 682 Ordinis, Bisontinae dioecesis, ad annum 1137.
Tamen aspirasse Odonem ad Trecensem patris comitatum asserit Robertus de Monte, continuator Sigeberti, ad annum Christi 1143, ubi haec habet: Ludovicus rex Vitriacum castrum comitis Theobaldi capit, ubi igne admoto ecclesia incensa, et in ea mille trecentae animae diversi sexus et aetatis sunt igne consumptae. Super quo rex Ludovicus misericordia motus plorasse dicitur, et hac de causa peregrinationem Hierosolymitanam aggressus a quibusdam aestimatur. Castrum vero Odoni Campaniensi contulit, nepoti comitis Theobaldi, qui patrimonium 1542B ab ipso sibi ereptum, per regem Ludovicum hac occasione recuperare voluit. Erat Odo Theobaldi patruelis, ille Hugonis natu minoris, hic Stephani majoris natu filius: ideo hic auctor Odonem Theobaldi nepotem dixit, ex aevi illius plurimorum usu: quod monuit Pithoeus. Auctor Chronici S. Petri Catalaunensis, tomo I Bibliothecae Labbei, ad annum 1142 incendium Vitriaci refert.
Sed non diu Odoni profuit Theobaldi comitis a rege Ludovico dissensio; inter hos enim, sequenti anno redintegrata pax est, conciliatore S. Bernardo, qui id eventurum quinto ante mense praedixerat, ut refert Gaufridus, lib. IV De Vita S. Bernardi, cap. 3. Igitur Odo abjecta spe recipiendae haereditatis, nec sibi tutum ratus diutius in Campania versari, 1542C ad avunculos suos Raynaldum et Guillelmum Burgundiae comites transfugit. Natus enim erat Hugoni Trecensi comiti ex eorum sorore: quae si Lombarda, seu Longobarda nuncupata est, ut ex quibusdam schedis Pithoeus notat, id proprium illius vel nomen, vel cognomen, non patriae designatio fuit. Idcirco 683 Odonem Campaniensem leges in antiquis tabulis, nepotem Guillelmi comitis, Beatricis imperatricis consanguineum, Rainaldum porro comitem, qui pater fuit Beatricis, Odonis avunculum. Guillelmo uxor fuerat Pontia de Treva, Rainaldo Agatha Lotharinga; neutra Campaniensem Odonem consanguinitate attigit, ut dubium non supersit quin Odo ea matre sit genitus, quae Rainaldi 1542D et Guillelmi soror fuerit.
Disces quoque ex iisdem tabulis possedisse Odonem in comitatu Burgundiae, jure beneficiario ex dono comitum, Campum Pagani juxta Dolam, Quingiacum, Lislam, Lobium Portum, et Scanlint sive Chanlitum, quod hodie Camplitum vocant. Filios illi ex conjuge Sibylla natos opinor Lodoicum, et Odonem patri cognominem, qui anno Domini 1202, terram Jerosolymitanam aditurus, mansum Aymonis Grucel apud Paygné, Bisontinae S. Stephani ecclesiae dedit. An ex his propagatae sint in Burgundia familiae quaedam nobiles, quas ex comitibus Campaniae derivatas nonnulli asserunt, aliis discutiendum relinquo.
CAPUT XXIII. Corollarium de Andreae Espissiensis, S. Bernardi consanguinei profectione in Orientem adversus Mahometanos.1543A
Jam portus in conspectu erat, jamjamque applicaturus, vela collegeram, cum ecce perferuntur ad me litterae ab amico, humanissimo viro et claro in paucis genealogo domino Du Bouchet, quibus ad me mittebat locum insignem ex Chronico Alberici Triumfontium monachi, 684 quo S. Bernardi familiam illustrari putaret. Nec immerito; erat enim Andreas de Espissia, cujus ibi mentio, abnepos Rainardi domini de Montebarro, qui S. Bernardi avunculus fuit, ut intelliges ex tabula maternae lineae S. Bernardi, quam pagina 941, et 942, duximus. 1543B Et ejus socer, atque itineris comes ab Alberico memoratur Joannes de Arceis, quem Jacobus de Vitriaco Acconensis episcopus, libro III Historiae Orientalis, et in epistola ad Lotharingos, virum venerabilem, et valde strenuum dixit, captumque a barbaris asseruit, cum Andrea genero suo; quem tamen ad suos reducem, anno 1232, adhuc superfuisse ostendimus ex tabulis Fontenetensibus, pagina 563. Sic ergo Albericus ad annum Christi 1219.
Expeditionem autem Crucesignatorum, ad partes transmarinas conduxerunt hoc anno archiepiscopus Mediolanensis Henricus, et Galtherus episcopus Eduensis, Petrus Parisiensis episcopus cum fratre suo Galthero regio cancellario; Milo Belvacensis 1543C electus, cum Andrea fratre suo; Herveius comes Nivernensis, Hugo Brunus de marcha Pictaviae comes cum Herveio de Werzone; comes Milo de Barro super Sequanam, cum filio suo Galthero; et cum Joanne de Arceis, cum filiastro suo Andrea de Espissia. Ex parte ducis Burgundiae defuncti, Guido de Tilio, Pontius de Granceio. Comes Renaldus de Castro in Anglia, cum Savarico de Malleone. Fuerunt etiam multi alii boni milites, qui omnes cum multis 1544A Romanis ante Damietam venerunt: quorum circiter decem millia Saracenis congressi, detrimentum passi sunt, et afflictionem sustinuerunt; multis de ipsis, et eorum collegio, aut captis, aut occisis, aut per se mortuis. Capti fuerunt de nostratibus Joannes de Arceis, et Galterus camerarius, et Milo Belvacensis electus.
685 Qui huic bello interfuit Jacobus de Vitriaco, libro illo III Historiae Orientalis, captos vel occisos insignes viros his plures recenset; et in epistola ad Lotharingos, Andream de Espeisse captis annumerat. Dissuaserat certe, sed frustra, congressus pro tempore illo cum Saracenis ex divino oraculo S. Franciscus ibi praesens; de cujus rebus cum soldano gestis, pauca Jacobus Vitriacus epistola 1544B illa extrema, plura S. Bonaventura in ejus Vita, cap. 9, et Marinus Sanutus in Secretis fidelium crucis, lib. III, parte II, cap. 7 et 8. Eo autem venerat S. Franciscus martyrii ardens studio, qua palma potitus non est, ad labores alios Dei providentia eum reservante: qui tamen si causam fuisset rogatus negatae sibi a Deo martyrii coronae, ut opinor, indignum sese affirmasset, eodem spiritu quo Franciscus alter labente quarto exinde saeculo, Xaverius, inquam, Indiarum et Japoniae apostolus; qui coelo jam receptus, Marcello Mastrillo ex ultimis difficillimi morbi angustiis admirabiliter ad virium firmitatem repente traducto, praeivit haec verba: Ave, lignum crucis. Ave, crux pretiosissima. Me tibi totum dedico in perpetuum, et oro suppliciter ut 1544C gratiam fundendi pro te sanguinem, quam Indiarum apostolus Franciscus Xaverius post tot exantlatos labores consequi non meruit, mihi, licet indignissimo, largiaris. Hujusmodi sanctis viris ad extrema quaeque mortemque ipsam anhelantibus si quis forte obloquatur, multasque potius Graeco more accinat polucronivas , referent illi haud cunctanter cum Ignatio Antiocheno ad bestias properante: Ignoscite. Quid mihi prosit, ego scio (Epist. ad Romanos).
Óñëóãè îðòîïåäà ëå÷åíèå øïîð íà ïÿòêàõ, ðàñòÿæåíèå ñâÿçîê