«In Epiphania Domini» — Bernardus Claraevallensis

0141 IN EPIPHANIA DOMINI SERMO I. De verbis Apostoli, «Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei,» (Tit. III, 4), et de tribus Christi apparitionibus.0141C

1. Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Gratias Deo, per quem sic abundat consolatio nostra in hac peregrinatione, in hoc exsilio, 796 in hac miseria. Super his namque saepius vos admonere curamus, ut nunquam mente excidat, peregrinos nos esse, longe factos a patria, pulsos haereditate. Quisquis enim desolationem non novit, nec consolationem agnoscere potest. Quisquis consolationem ignorat esse necessariam, superest ut non habeat Dei gratiam. Inde est quod homines saeculi, negotiis et flagitiis implicati, dum miseriam 0141D non sentiunt, non attendunt misericordiam. Vos quibus non frustra dictum est, Vacate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XLV, 11); et de quibus idem propheta: Virtutem, inquit, operum suorum annuntiavit populo suo (Psal. CX, 6); vos, inquam, quos non detinet occupatio saecularis, attendite 0142C quaenam sit consolatio spiritualis. Vos qui non ignoratis exsilium, audite quia de coelo venit auxilium. Apparuit enim benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Priusquam appareret humanitas, latebat benignitas; siquidem et prius erat: nam et misericordia Domini ab aeterno est. Sed unde tanta agnosci poterat? Promittebatur, sed non sentiebatur; unde et a multis non credebatur. Multifarie quippe multisque modis loquebatur Dominus in prophetis (Hebr. I, 1), Ego, inquiens, cogito cogitationes pacis, et non afflictionis (Jerem. XXIX, 11). Sed quid respondebat homo, afflictionem sentiens, pacem nesciens? Quousque dicitis, Pax, pax, et non est pax (Ezech. XIII, 10)? Propter hoc angeli pacis amare flebant (Isa. XXXIII, 7), dicentes: Domine, 0142D quis credidit auditui nostro (id. LIII, 1)? Sed nunc credant homines vel visui suo, quia testimonia Dei credibilia facta sunt nimis (Psal. XCII, 5). Ut enim nec turbatum quidem oculum lateat, in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6).

2. Ecce pax non promissa, sed missa; non dilata, 0143A sed data; non prophetata, sed praesentata. Ecce quasi saccum plenum misericordia sua Deus Pater misit in terram; saccum, inquam, in passione concidendum, ut effundatur quod in eo latet pretium nostrum; saccum utique, etsi parvum, sed plenum. Parvulus siquidem datus est nobis, sed in quo habitat omnis plenitudo divinitatis. Postquam enim venit plenitudo temporis, venit et plenitudo divinitatis. Venit in carne, ut vel sic carnalibus exhiberetur, et apparente humanitate benignitas agnosceretur. Ubi enim Dei innotescit humanitas, jam benignitas latere non potest. In quo enim magis commendare poterat benignitatem suam, quam suscipiendo carnem meam? Meam, inquam, non carnem Adam, id est non qualem ille habuit ante culpam. 0143B Quid tantopere declaret ejus misericordiam, quam quod ipsam suscepit miseriam? Quid ita pietate plenum, quam quod Dei Verbum propter nos factum est fenum? Domine, quid est homo quia reputas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? (Job. VII, 17.) Hinc attendat homo quanta sit cura ejus Deo; hinc sciat quid de eo cogitet aut quid sentiat. Non interroges, o homo, ea quae pateris, sed quae passus est ille. Quanti te fecit, ex his quae pro te factus est, agnosce, ut appareat tibi benignitas ejus ex humanitate. Quanto enim minorem se fecit in humanitate, tanto majorem exhibuit in bonitate; et quanto pro me vilior, tanto mihi charior est. Apparuit, inquit Apostolus, benignitas et humanitas 0143C Salvatoris nostri Dei. Magna plane et manifesta benignitas Dei et humanitas! et magnum benignitatis indicium declaravit, qui humanitati addere nomen Dei curavit.

3. Et quidem ad Mariam missus Gabriel angelus Filium Dei loquitur, sed non nominat Deum. Benedictus Deus, qui talem nobis de nobis ipsis Angelum dedit, ut noster ipse suppleret quod ille non dixit. Nam et ipse spiritum Dei habuit, et ejus spiritu locutus est, quod nobis valde necessarium fuit. Quid enim sic instruit fidem, spem roborat, charitatem accendit, quomodo humanitas Dei? Sed Angelo nostro id reservatum est quod alii tacuerunt. Neque enim omnes 797 omnia dicere congruum erat, ut a diversis diversa colligere gratulemur, et debitas 0143D singulis gratias referamus. Attamen unum est in quo conveniunt Apostolus et angeli qui de Christi nativitate loquuntur, id est in nomine Salvatoris. Ad Mariam quidem, tanquam plenius edoctam per Spiritum, Gabriel loquens indicat nomen solum: Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum (Luc. I, 31). Ad Joseph veniens angelus non solum nomen protulit, sed et causam ejus interpretatus edocuit, dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Sed et pastoribus quoque annuntiatur gaudium magnum, natum illis Salvatorem Christum Dominum (Luc. II, 10, 11). Simile aliquid Paulus loquitur: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Bene dulce nomen nullus ex ipsis tacuit, 0144A qui hoc mihi maxime necessarium fuit. Alioquin quid agerem, audiens Dominum venientem? Nunquid non fugerem, sicut Adam qui a facie ejus fugit, sed non effugit? Nonne desperarem, audiens quia venit ille cujus legem sic praevaricatus sum, cujus patientia sic abusus sum, cujus beneficio tam ingratus inventus sum? Quae vero major consolatio poterat esse, quam in dulci vocabulo, in nomine consolatorio? Propterea et ipse dicit quia non venit Filius ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Jam confidenter accedo, jam supplico fiducialiter. Quid enim timeam, quando Salvator venit in domum meam? Ei soli peccavi; donatum erit quidquid indulserit ille; utique enim licet ei quod vult facere. Deus est qui justificat, 0144B quis est qui condemnet? aut quis accusabit adversus electos Dei? (Rom. VIII, 33, 34.) Propterea gaudere nos oportet, quod in nostra venerit; nunc enim facilis ad indulgentiam erit.

4. Denique parvulus est: leviter placari potest. Quis enim nesciat quia puer facile donat? Ecce si non fuerit nobis pro minimo, possumus reconciliari pro minimo. Pro minimo, inquam, non tamen sine poenitentia; sed quia minimum quiddam sit nostra ipsa poenitentia. Pauperes sumus, parum dare possumus; attamen reconciliari possumus pro parvo illo, si volumus. Totum quod dare possum, miserum corpus istud est; illud si dedero, satis est. Si quominus, addo et corpus ipsius: nam illud de 0144C meo est, et meum est. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX, 6). De te, Domine, suppleo, quod minus habeo in me. O dulcissima reconciliatio! o satisfactio suavissima! o vere reconciliatio facilis, sed perutilis! satisfactio parva, sed non parvipendenda! Etenim quam facilis modo, tam difficilis erit postea; et sicut modo nemo est qui reconciliari non possit, ita post paululum nemo qui possit: quoniam sicut benignitas apparuit ultra omnem spem, ultra omnem humanam aestimationem, similem exspectare possumus judicii districtionem. Noli ergo contemnere Dei misericordiam, si non sentire vis justitiam, sed iram, sed indignationem, sed aemulationem, sed furorem. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Ut enim scires quanta districtio succedit, tanta illam mansuetudo 0144D praevenit. Ex magnitudine indulgentiae, magnitudinem ultionis attende. Immensus est enim Deus et infinitus in justitia, sicut et in misericordia; multus ad ignoscendum, multus ad ulciscendum. Sed misericordia quidem priora sibi vindicat; ut, si voluerimus, districtio invenire non possit in quem saeviat. Propter hoc enim benignitatem praerogavit, ut per eam reconciliati severitatem videamus securi. Propterea voluit non solum ad terras descendere, sed etiam innotescere; non solum nasci, sed et agnosci.

5. Denique propter hanc agnitionem dies ista celebris habetur, et insignis dies apparitionis. Hodie enim magi ab Oriente venerunt, ortum Solem justitiae requirentes, eum de quo legitur: Ecce vir, 0145A Oriens nomen illi (Zach. VI, 12). Hodie adoraverunt novum Virginis partum, sequentes novi sideris ductum. Nonne et hic nobis est magna consolatio, sicut in illo, de quo locuti sumus, Apostoli verbo? Ille dixit Deum; isti non voce, 798 sed opere dicunt. Quid facitis, o Magi? Quid facitis? Lactentem puerum adoratis, in turgurio vili, in vilibus pannis! Ergone Deus est iste? Deus certe in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus; et vos eum quaeritis in vili stabulo, in matris gremio. Quid facitis, quod et aurum offertis? Ergo rex est ipse? Et ubi aula regia, ubi thronus, ubi curiae regalis frequentia? Nunquid aula est stabulum, thronus praesepium, curiae frequentia Joseph et Maria? Quomodo ita insipientes facti sunt viri sapientes, ut adorent parvulum despicabilem 0145B tam sua aetate quam paupertate suorum? Insipientes facti sunt, ut fierent sapientes, et praedocuit eos Spiritus quod postea praedicavit Apostolus: Qui vult sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Quia enim per sapientiam mundus in sapientia sua Deum cognoscere non poterat, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos fieri credentes (I Cor. I, 21). Nonne timendum erat, fratres, ne scandalizarentur viri isti, et illusos se crederent, cum tanta indigna viderent? A regia civitate, ubi regem quaerendum conjectabant, ad Bethlehem villam parvulam diriguntur; ingrediuntur stabulum, inveniunt involutum pannis infantulum. Non illis sordet stabulum, non pannis offenduntur, non scandalizantur lactentis infantia; procidunt, venerantur 0145C ut regem, adorant ut Deum. Sed profecto qui illos adduxit, ipse et instruxit; et qui per stellam foris admonuit, ipse in occulto cordis edocuit. Haec igitur Domini declaratio clarificavit hanc diem, et Magorum devota veneratio devotam fecit et venerabilem.

6. Nec sola haec apparitio, sed altera quaedam, sicut a patribus nostris accepimus, hodie celebratur; quae, etsi longo post tempore, facta creditur hoc ipso die. Cum enim jam Christus triginta annorum tempus exegisset in carne, qui secundum divinitatem idem ipse est, et anni ejus non deficiunt, inter populares turbas ad baptismum Joannis advenit; venit tanquam unus e populo, qui solus erat sine 0145D peccato. Quis eum tunc crederet Filium Dei? quis putaret Dominum majestatis? Valde quidem humiliaris, Domine; in imis absconderis, sed Joannem latere non poteris. Nonne ipse est, qui per maternum uterum, te nondum natum nondum natus agnovit? Nonne ipse est qui per utriusque materni uteri parietes te agnovit; et, quia turbis clamare non potuit, saltem matrem suam motu exsultationis edocuit? (Luc. II, 41.) Nunc autem quid? Vidit eum Joannes, ait evangelista, venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Vere agnus, vere humilis, vere mansuetus. Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. En ipse qui purgationem faciat delictorum, ecce sentinam nostram purgaturus advenit: et tamen post hoc testimonium 0146A baptizari vult a Joanne. Tremit ille. Quid mirum? quid, inquam, mirum, si tremit homo, nec audet attingere sanctum Dei verticem, caput adorandum angelis, reverendum Potestatibus, tremendum Principatibus? Baptizari vis, Domine Jesu? Utquid enim, aut quid tibi opus fuit baptismate? Nunquid sano opus est medicina, aut mundatione mundo? Unde tibi peccatum, ut baptisma sit necessarium? Nunquid a patre? At patrem quidem habes, sed Deum; et aequalis es illi, Deus de Deo, lumen de lumine. Nam in Deum peccatum cadere non posse quis nesciat? An vero de Matre? Nam et Matrem habes, sed virgo est. Quod ergo peccatum ex ea trahere potuisti, quae te sine iniquitate concepit, et salva integritate peperit? Quam maculam habere 0146B potest Agnus sine macula? Ego, inquit Joannes, a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Magna utrimque humilitas, sed nulla comparatio. Quomodo enim non humiliaretur homo coram humili Deo? Sine modo, inquit Dominus: decet enim sic nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14, 15). Acquievit Joannes, et obedivit: baptizavit Agnum Dei, et aquas lavit. Nos abluti sumus, non ille: quia nobis lavandis aquae cognoscuntur ablutae.

7. Sed fortassis minus credis Joannis testimonio, 799 quia et ipse homo est, et potes habere suspectum; cognatus ejus est cui testimonium perhibet. Ecce testimonium majus Joanne, testimonium advenientis columbae. Nec incongrue ad indicandum Agnum Dei venit columba; quia nihil melius agno 0146C convenit quam columba. Quod agnus in animalibus, hoc columba in avibus est. Summa utriusque innocentia, summa mansuetudo, summa simplicitas. Quid enim sic alienum ab omni malitia, sicut agnus et columba? Nocere cuiquam nesciunt, laedere non noverunt. Sed ne fortuito casu id evenisse causeris, ecce testimonium Dei Patris. Ecce Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3), et Vox Patris andita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Vere enim hic est, in quo non est quod Patri displiceat, quod oculos majestatis offendat. Unde et ipse ait: Quia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29). Ipsum, inquit, audite. Ecce, Domine Jesu, 0146D vel jam nunc loquere. Quousque siles? quousque dissimulas? Diu tacuisti, et valde diu; sed jam nunc loquendi licentiam habes a Patre. Quandiu, Dei virtus et Dei sapientia, quasi infirmus aliquis et insipiens, lates in populo? Quandiu, nobilis Rex, et Rex coeli, fabri filium te pateris appellari pariter et putari? Etenim Lucas evangelista testatur quoniam adhuc filius Joseph putabatur (Luc. III, 23.) O humilitas, virtus Christi! o humilitatis sublimitas! quantum confundis superbiam nostrae vanitatis? Parum aliquid scio, vel magis scire mihi videor, et jam silere non possum, impudenter me et imprudenter ingerens et ostentans, promptus ad loquendum, velox ad docendum, tardus ad audiendum. Et Christus cum tanto tempore silebat cum se ipsum. 0147A abscondebat, nunquid inanem gloriam metuebat? Quid timeret ab inani gloria, qui est vera gloria Patris? Utique timebat; sed non sibi. Nobis timebat ab illa, quibus noverat esse timendum; nobis cavebat, nos instruebat. Tacebat ore, sed instruebat opere; et quod postea docuit verbo, jam clamabat exemplo: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Nam de infantia Domini parum aliquid audio; extunc jam usque ad hunc tricesimum annum nihil invenio. Nunc vero jam latere non potest, qui tam manifeste demonstratur a Patre. Nam in prima quoque apparitione cum matre virgine voluit apparere, quod verecundia quaedam in virginitate signaretur.

8. Tertia quoque apparitio ejus in Evangelio invenitur: 0147B et haec nihilominus hodie celebratur. Invitatus enim ad nuptias Dominus, vino deficiente, compassus eorum verecundiae, aquam mutavit in vinum. Hoc etiam, sicut ait evangelista, signorum ejus fuit initium (Joan. II, 11). Itaque in prima apparitione homo verus innotuit, ubi inter ubera matris infans apparuit; in secunda vero, verum esse Dei Filium Patris indicat testimonium; in tertia vero, verus esse Deus demonstratur, ad cujus imperium natura mutatur. Tot testimoniis hodie confirmatur fides nostra, tot indiciis roboratur spes nostra, tot incentivis inflammatur charitas nostra.

SERMO II. De Magis, ubi exponitur illud de Canticis, III, 11, «Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem.»0147C

1. Tres apparitiones Domini legimus: una quidem die, sed non uno tempore factas. Et quidem mirabilis secunda, mirabilis tertia; sed prima apparitio mirabilius admiranda. Mirabilis aquarum mutatio, mirabilis Joannis et columbae pariter et paternae vocis attestatio; sed illud mirabile magis, quod agnitus est a Magis. Nam quod Deum agnoscant, indicat adoratio, indicat thuris oblatio. Nec solum Deum, sed et regem agnoscunt, quod designatur in auro. Et in his non latet eos magnum pietatis sacramentum: 800 unde et in myrrha indicant moriturum. Adorant Magi, et offerunt munera 0147D adhuc sugenti matris ubera. Sed ubi est, o Magi, ubi est purpura regis hujus? Nunquid viles panni isti, quibus est involutus? Si rex est, diadema ejus ubi est? Sed vos eum vere videtis in diademate, quo coronavit eum Mater sua, in sacco mortalitatis, de quo resurgens ait: Quia conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia (Psal. XXIX, 12). Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua, etc. Egredimini, virtutes angelicae, incolae civitatis supernae. Ecce rex vester, sed in corona nostra, in diademate, quo coronavit eum mater sua. Sed his deliciis usque modo caruistis, hanc hactenus dulcedinem non gustastis. Habetis sublimitatem ejus, sed humilitatem ejus non vidistis. Egredimini igitur, et videte 0148A regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua.

2. Verumtamen non est opus illis nostra exhortatione, quoniam ipsi sunt qui desiderant in illum prospicere. Illis enim quanto sublimitas notior, tanto humilitas pretiosior et amabilior est. Unde, (licet nobis major sit causa laetitiae: nobis enim natus est, et nobis datus,) tamen ipsi nos praeveniunt, ipsi nos exhortantur. Probat hoc angelus, qui gaudium magnum exangelizat pastoribus, et quae cum eo facta est multitudo coelestis exercitus (Luc. II, 10, 13). Vobis ergo dicimus, filiae Sion, animae saeculares, debiles, delicatae filiae, et non filii, in quibus nihil est fortitudinis, nihil est virilis animi: Egredimini, filiae Sion. Egredimini de sensu carnis ad 0148B intellectum mentis, de servitute carnalis concupiscentiae ad libertatem spiritualis intelligentiae. Egredimini de terra vestra, et de cognatione vestra, et de domo patris vestri, et videte regem Salomonem; alioquin non erit tutum vobis videre eum Ecclesiasten. Idem enim qui Salomon, id est pacificus, in exsilio est, Ecclesiastes, id est concionator, erit in judicio, Idida, id est dilectus Domini, in regno. In exsilio mansuetus et amabilis, in judicio justus et terribilis, in regno gloriosus et admirabilis. Egredimini igitur, et videte regem Salomonem: nam ubique rex est. Licet enim regnum ejus non sit de hoc mundo, tamen rex est etiam in hoc mundo. Iuterrogatus siquidem, Ergo rex es tu? Ego, inquit, in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum 0148C (Joan. XVIII, 37). Hic ergo rector est morum, in judicio discretor meritorum, in regno distributor praemiorum.

3. Egredimini proinde, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua, in corona paupertatis, in corona miseriae. Siquidem coronatus est et a noverca sua corona spinea, corona miseriae; coronandus a familia sua corona justitiae, quando exibunt angeli, et tollent de regno ejus omnia scandala, quando veniet ad judicium cum senioribus populi sui; cum pugnabit pro eo orbis terrae adversus insensatos. Coronat eum et Pater corona gloriae, sicut ait Psalmista: Gloria et honore coronasti eum, Domine (Psal. VIII, 6). Videte 0148D eum, filiae Sion, in diademate, quo coronavit eum mater sua. Suscipite coronam parvuli propter vos regis vestri, et una cum Magis humilitatem ejus adorate, quorum fidei devotio vobis hodie proponitur in exemplum. Cui enim comparabimus, et cui similes aestimabimus viros istos? Si latronis fidem, si centurionis confessionem considero, in eo superexcellere videntur isti, quod jam tunc miracula multa fecerat, jam tunc a multis praedicatus fuerat, a multis adoratus. Attamen consideremus quid et illi dixerint. Clamabat latro de cruce: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Ergone per supplicium ille vadit in regnum? Quis indicavit tibi quoniam oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam? Tu quoque, 0149A centurio, eum unde nosti? Videns quod sic clamans exspirasset: Vere, inquit, hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39). Mira res, et omni admiratione digna!

801 4. Propterea, rogo vos, intuemini et videte quam oculata sit fides; quam lynceos oculos habeat, diligentius considerate. Cognoscit Dei Filium lactentem, cognoscit in ligno pendentem, cognoscit morientem: siquidem latro in patibulo, Magi in stabulo cognoscunt; ille clavis infixum, isti pannis involutum; centurio vero vitam agnovit in morte. Isti Dei virtutem in teneri corporis infirmitate, ille summum Spiritum in exspiratione. Isti Dei Verbum in infantia cognovere: siquidem quidquid illi sermonibus, isti muneribus confitentur. 0149B Latro regem, centurio Dei Filium simul et hominem pronuntiat. Et quid haec tria ipsa magorum munera indicant, nisi quod in thure non tam Dei Filium monstravere, quam Deum? Obsecramus ergo, charissimi, prosit vobis tanta charitas, quam nobis Deus majestatis exhibuit; tanta humilitas, quam suscepit; tanta benignitas, quae nobis per Christi humilitatem apparuit. Agamus gratias Redemptori et mediatori nostro, per quem nobis innotuit tam bona erga nos voluntas Dei Patris; siquidem talem jam novimus ejus animum, ut non immerito dicamus: Sic currimus, non quasi in incertum (I Cor. IX, 26). Profecto enim tale est erga nos cor Dei Patris, quale nobis expressit qui de ejus corde processit.

SERMO III. De lectione evangelica, «Ubi est qui natus est Rex Judaeorum?» (Matth. II, 1-11).0149C

1. Necessarium nobis videtur, fratres, juxta caeterarum solemnitatum consuetudinem, etiam solemnitatis hodiernae vobis exponere rationem. Interdum enim contra vitia loquimur, et genus illud sermonis perutile; sed diebus caeteris videtur opportunius convenire. Festivis autem, et maxime in praecipuis solemnitatibus, magis circa ea quae solemnitatis sunt, immorandum videtur, ut pariter et erudiatur animus, et excitetur affectus. Quomodo enim celebrabitis quod nescitis? aut quomodo scietis, nisi annuntietur vobis? Propterea non sit molestum his 0149D qui sunt in lege periti, si parum doctis morem gerimus, ut exigit ratio charitatis. Credo enim ne ipsos quidem suis epulis esse fraudandos, si minus eruditis, tanquam popularibus turbis, grossiores prius apposuerint cibos. Ita vero apponent, si fraternae charitatis intuitu placuerint eis quae necessaria sunt non satis intelligentibus, etsi fortasse minus necessaria videantur. Sic autem fragmenta postmodum recolligent sibi ipsis, si diligentius recogitantes subtiliora quaeque, tanquam munda animalia ruminaverint quae parum intelligibiles animos prae subtilitate effugerint.

2. Solemnitas igitur hodiernae diei ab apparitione nomen accepit. Epiphania quippe apparitio est. Hodie ergo apparitio Domini celebratur, non tantum 0150A una, sed trina, sicut a patribus nostris accepimus. Hodie enim parvulus rex noster, paucis a Nativitate diebus transactis, stella declarante primitiis gentium apparuit. Hodie quoque, cum jam triginta ferme in dispensatione carnis egisset annos (qui secundum divinitatem idem ipse est, et anni ejus non deficiunt), inter populares turbas absconditus, ad Jordanem baptizandus advenit; sed testimonio Dei Patris innotuit (Matth. III, 13-17). Hodie nihilominus cum discipulis suis vocatus ad nuptias, deficiente vino, signo admirabili suae potentiae aquas in vinum mutavit (Joan. II, 1-11). Sed delectat eam, quae in infantia Salvatoris facta est, apparitionem diligentius intueri, quoniam et dulcissima est, et specialius hodie noscitur celebrari.

0150B 3. Hodie ergo, sicut audivimus in evangelica lectione, Magi Jerosolymam venerunt ab Oriente. Merito sane ab Oriente veniunt, qui Solis justitiae novum nobis ortum annuntiant, qui laetis rumoribus totum mundum illuminant; nisi quod infelix Judaea, 802 quia lucem oderat, ad fulgorem novae claritatis obtenebratur, et caligantes oculi ejus coruscante radio Solis aeterni multo magis excaecantur. Venientes ergo ab Oriente Magi, quid dixerint audiamus: Ubi est, qui natus est Rex Judaeorum? Quam certa fides, et nihil penitus haesitans! Non quaerunt utrum natus sit; sed fiducialiter loquuntur, et interrogant sine dubitatione, ubi sit qui natus est Rex Judaeorum. Porro, audito nomine regis, rex Herodes successorem 0150C suspicatus expavit. Nec mirum si turbatur Herodes; sed quod Jerusalem civitas Dei, quae visio pacis est, cum Herode turbatur, quis non miretur? Videte, fratres, quantum noceat iniqua potestas; quomodo caput impium subjectos quoque suae conformat impietati. Misera plane civitas, in qua regnat Herodes; quoniam Herodianae sine dubio particeps erit malitiae, et ad novae salutis ortum Herodiana movebitur turbatione. Confido ego in Domino, quoniam inter nos minime regnabit, etiamsi adesse contingat; quod et ipsum Deus avertat! Nam Herodiana malitia et Babylonica crudelitas est, nascentem velle exstinguere religionem, et allidere parvulos Israelis. Si quid enim ad salutem pertinens, si quid religionis oritur, quicunque resistit, quicunque 0150D repugnat, plane cum Aegyptiis parvulos Israeitici germinis necare conatur; imo cum Herode nascentem persequitur Salvatorem. Sed jam inchoatam prosequamur historiam. Credo, si quis conscius est hujus rei, studiosius sibi cavebit de caetero; et Herodianum exsecrabitur animum, ne similem exitum sortiatur.

4. Ergo quaerentibus Magis Regem Judaeorum, et sciscitante a Scribis Herode Dominicae Nativitatis locum, illi juxta prophetam nomen civitatis edicunt. Cumque recessissent Magi, et reliquissent Judaeos, ecce stella quam viderant in Oriente, antecebat eos. Hinc manifeste datur intelligi quoniam, humanum flagitantes consilium, divinum amisere ducatum; et conversos ad terrenum documentum, signum coeleste 0151A deseruit. Unde et relicto Herode, continuo gavisi sunt gaudio magno valde. Stella enim antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi puer erat. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Unde vobis hoc, o alienigenae? Neque enim tantam invenimus fidem in Israel. Sic vos non offendit vilis habitatio stabuli, non pauperes cunae praesepii? non vos pauperis matris praesentia, non lactentis infantia scandalizat?

5. Denique apertis thesauris suis, ait evangelista, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Si solum obtulissent aurum, videri fortasse poterant paupertati matris voluisse consulere, ut haberet nimirum unde parvulum posset filium educare. Nunc 0151B autem offerentes pariter aurum, thus et myrrham; sine dubio spiritualis oblationis genus insinuant. Aurum enim inter divitias saeculi videtur excellere; quod per ejus gratiam omnes nos devote obtulimus Salvatori, cum pro ejus nomine ex integro dereliquimus substantiam hujus muudi. Jam vero necesse est ut, qui perfecte terrena contempsimus, flagranti desiderio coelestia requiramus. Sic enim offerimus et thuris odoramentum; quo nimirum, ut in Apocalypsi beati Joannis legis, significantur orationes sanctorum (Apoc. V. 8). Unde et Propheta in psalmo: Dirigatur, inquit, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Sic et in alio loco legis, quia oratio justi coelos penetrat (Eccli. XXXV, 21). Oratio, inquam, non cujuslibet, sed justi. Nam qui 0151C avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.

6. Porro si justus esse volueris, et non avertere aurem tuam a mandatis Domini, ne avertat et ipse suam a precibus tuis, necesse est ut non solum praesens saeculum contemnas, sed et ipsam carnem castiges, et subjicias servituti. Nam qui dixit: Nisi quis abrenuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33), et alibi: Si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21), idem ipse in alio loco ait: Qui vult venire post me, 803 abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Quod exponens Apostolus: 0151D Quicunque, inquit, sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24). Duas igitur alas habeat oratio nostra, contemptum mundi, et afflictionem carnis; nec dubium quin coelos penetret, et dirigatur sicut incensum in conspectu Dei. Erit enim gratum sacrificium, et acceptabilis oblatio nostra, in qua cum auro et thure fuerit etiam et myrrha; quae, licet amara sit, tamen perutilis est, et conservat corpus quod mortuum est propter peccatum, ne defluens in vitium putrefiat. Haec breviter pro imitanda Magorum oblatione sint dicta.

7. Caeterum quoniam apparitionem hanc esse diximus, quid in ea appareat, dignum est ut quaeramus. Utique secundum verba Apostoli: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 0152A 4). Ecce enim in evangelica lectione audivimus quoniam intrantes domum Magi invenerunt puerum cum Maria matre ejus. In infantili corpore, quod virgineo mater fovebat in gremio, quid nisi veritas susceptae carnis apparuit? Quid in eo quod cum matre parvulus invenitur, nisi verus homo et verus hominis filius declaratur? Jam vero et in secunda apparitione vide si non manifeste vocis paternae testimonio Dei Filius approbatur. Coeli namque aperti sunt super eum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in illum, et vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Satis equidem manifestum est ex hoc ipso, satis evidens et indubitabile, quoniam Dei Filium necesse est Deum esse. 0152B Nam et filios hominum homines, et ipsorum quoque animalium fetus ex eodem cum eis genere esse nemo est qui dubitet. Verumtamen, ut nullus sacrilego errori remaneat locus, qui in prima apparitione verus homo et filius hominis est declaratus, et in secunda verus nihilominus Dei Filius, in tertia jam verus Deus et auctor naturae probatur, ad cujus nutum natura mutatur. Nos ergo, dilectissimi, Christum Jesum diligamus ut verum hominem et fratrem nostrum, honoremus ut Dei Filium, adoremus ut Deum. Secure credamus in eum, secure credamus ei nos ipsos, fratres mei, cui nec potestas deest salvandi nos, cum sit verus Deus, et Dei Filius, nec bona voluntas, cum sit tanquam unus ex nobis verus homo, et hominis filius. Quomodo namque nobis 0152C erit inexorabilis, propter quos factus est similis nobis passibilis?

8. Jam si desideratis super his apparitionibus aliquid ad aedificationem morum audire, illud attendite, quod primo omnium Christus appareat puer cum Virgine matre, ut simplicitatem et verecundiam ante omnia quaerendam nobis doceat esse. Nam et pueris simplicitas naturalis, et cognata virginibus verecundia est. Omnibus ergo nobis in conversionis nostrae initio nulla magis virtus necessaria est, quam simplicitas humilis, et gravitas verecunda. In secunda vero apparitione venit Salvator ad aquas baptismi, non quidem lavandus, sed magis a Patre testimonium accepturus. Hae sunt lacrymae devotionis, 0152D in quibus non indulgentia peccatorum, sed beneplacitum quaeritur Dei Patris, cum descendit in nos spiritus adoptionis filiorum, testimonium perhibens spiritui nostro quod sumus filii Dei, ut mellifluam nobis vocem de coelo videamur audire, quia vere Deus Pater in nobis complaceat sibi. Nec parum distat inter has lacrymas devotionis, et aetatis utique jam virilis, atque eas quas primaeva aetas inter infantiae vagitus emisit, lacrymas utique poenitentiae et confessionis. Verumtamen longe amplius utrisque praecellunt aliae quaedam lacrymae, quibus et infunditur sapor vini. Illas enim lacrymas vere in vinum mutari dixerim, quae fraternae compassionis affectu in fervore prodeunt charitatis; pro qua etiam ad horam tui ipsius immemor esse sobria quadam ebrietate videris.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *