«Amplificata gloria posthuma» — Albani, J.
1543 S. BERNARDI GLORIA POSTHUMA AMPLIFICATA. (Decreta authentica Congregat. Sac. Rit. t. VIII, Romae, 1849, in-4, n. 4510 et 4516.) S. BERNARDUS ABBAS CLAREVALLENSIS DOCTORIS TITULO DECORATUS. ROMANA SEU ORDINIS CISTERCIENSIUM.
1543D Spiritu intelligentiae replevit Dominus Deus ad Fidelium exemplum et instructionem Sanctum Bernardum Clarevallensem Abbatem, qui mentis acumine, suavitate morum, ac sacrarum Litterarum peritia excellens tanquam imbres emisit eloquia 1544D sapientiae suae, quum tot volumina ediderit, Apostolicam Sedem, summosque Pontifices studio, et ardore maximo contra schismaticos adjuverit, ac debacchantium ea aetate Novatorum errores voce, et calamo oppugnaverit, atque exstinxerit. Licet vero 1545A pluribus abhinc saeculis, et viginti tantum annis elapsis a pretiosa illius morte ab Alexandro III sanctitate vitae, miraculisque cognitis inter sanctos Coelites ascriptus fuerit, ejusque cultus in Ecclesia amplificatus, adhuc tamen desiderabat inter Ecclesiae Doctores Sanctum Bernardum referri, ac per totum Orbem haberi Monachorum Cirterciensium Ordo, cujus propagator ac decus praecipuum Santus Abbas refulsit. Plures insuper Cardinales Patres ejusdem erga Ecclesiam merita recensentes cum iisdem Cisterciensibus a SSmo Domino Nostro Pio Papa VIII postularunt, ut S. Bernardi Abbatis festum cum officio et missa de Communi Doctorum celebrandum decerneret. Hujusmodi precibus in Ordinario Sacrorum Rituum Conventu in Quirinali 1545B Palatio habito die 18 Julii 1829, relatis ab Rmo. Cardinali Julio Maria De-Somalia jam Sac. Rituum Congregationi Praefecto, caeteri Cardinales Sac. Ritibus tuendis praepositi simul omnes proclivem animum ostenderunt: attamen SSmus Dominus Sac. Rituum Congregationis morem servandum in omnibus ratus, si quid objici posset, id per Sanctae Fidei Promotorem oppositis Animadversionibus in medium proferri voluit. Quibus quum Responsiones subjecissem, Postulatores in Ordinario Conventu diei 17 Julii 1830 in Quirinalibus Aedibus, referente Rmo Cardinali D. Placido Zurla Urbis vicario, re diutius perpensa, solutisque objectis omnibus, ea fuit unanimis Rmorum Cardinalium sententia, nimirum: Pro gratia confirmationis Tituli Doctoris cum Officio 1545C et Missa de Communi Doctorum et Epistola, secundo loco pro Ecclesia Universali, ad Emum Ponentem cum Promotore Fidei, et ad D. secretarium cum SSmo. Dic 17 Julii 1830.
Horum omnium et singulorum facta SSmo Domino Nostro Pio VIII. Pont. Max. per me infrascriptum Sac. Rituum Congregationis Secretarium relatione, Sanctitas Sua Sac. Congregationis Rescriptum in omnibus approbavit et confirmavit, hac desuper re Apostolicas Litteras in forma Brevis expediri jussit. Die 23 recensiti mensis et anni.
PIUS PAPA VIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
1545D Quod unum ad Divi Bernardi Clarevallensis Abbatis honorem et laudem plene cumulateque amplificandam maxime pertinere videbatur; quod erat in votis inclyto monachorum Cisterciensium Ordini, de hac S. Sede semper optime merito cujus propagator, ac decus praecipuum S. Abbas memoratus refulsit; quod erat optandum ab Universa Catholica Ecclesia, cui mentis illius acumine, suavitate morum, ac sacrarum Litterarum peritia maxime fuit adjumento, quum tot ipse volumina ediderit, Apostolicam Sedem, Summosque Pontifices studio, et ardore maximo contra Schismaticos adjuverit, et debacchantium ea aetate Novatorum errores voce, et calamo oppugnaverit, atque exstinxerit, ac quoscunque Romanae Ecclesiae osores sua doctrina retuderit; 1546A quod VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium sollicitabant preces, id, divino disponente consilio, Humilitati Nostrae perficere datum est. Licet enim pluribus abhinc saeculis, et viginti tantum annis elapsis a pretiosa illius morte, a fel. rec. Alexandro PP. III, Praedecessore Nostro, sanctitate vitae, miraculisque cognitis albo Sanctorum fuerit ipse adscriptus, ejusque cultus in Ecclesia amplificatus, adhuc tamen ejus virtutum, meritorumque coronae aliquid fulgoris erat addendum, titulus Doctoris, quo Divus Bernardus jam appellabatur, supremo hujus Sanctae Sedis Decreto in Universa Ecclesia confirmando. Quamvis autem VV. FF. NN. S. R. E. Cardinales Sac. Ritibus tuendis Praepositi in Ordinario Conventu in Quirinali Palatio habito die 18 1546B Julii anno 1829, referente cl. m. Cardinali Julio Maria De Somalia jam Sac. Rituum Congregationi Praefecto, petitae confirmationi tituli Doctoris simul omnes proclivem animum ostendissent, Nos nihilominus, suspenso hujusmodi judicio; Sanctae hujus Sedis morem servantes, si quid objici posset, id per S. Fidei Promotorem appositis animadversionibus in medium proferri mandavimus. Quibus cum responsiones subjecissent Postulatores in Ordinario Conventu diei 17 Julii currentis anni in Quirinalibus Aedibus, referente dilecto filio Nostro Placido S. R. E. Cardinali Zurla nuncupat. Nostro in hac Alma Urbe Vicario in spiritualibus generali, re diutius perpensa, solutisque objectis omnibus, ac ejusdem Sac. Rituum Congregationis Cardinalium sententiis 1546C consentientibus, Rescriptum pro gratia confirmationis tituli Doctoris cum Officio, et Missa de Communi Doctorum, et Epistola secundo loco pro Ecclesia Universali die dicta datum, confirmandum esse censuimus, ac Litteras Apostolicas hac desuper re expediri mandavimus. Quapropter precibus totis Ordinis Monachorum Cisterciensium, quibus plures dignitate, ac pietate praestantes viri sua studia, ac postulata junxerunt, benigne annuentes, de ejusdem Cardinalium Congregationis consilio, Auctoritate Nostra Apostolica, tenore praesentium, titulum Doctoris, quo Divus Bernardus Abbas est hactenus in dicto Ordine, et in aliquibus Ecclesiis appellatus, confirmamus, et quatenus opus sit, denuo 1546D ei attribuimus; ita quidem, ut in Universali Catholica Ecclesia semper Is Doctor habeatur, et in anniversario die festo tum a Regulari, tum a Saeculari Clero celebrando, Officium ac Missa fiat de Communi Doctorum, et cum Epistola secundo loco, quae incipit: Justus, etc., cum additione VI Lectioni, et Martyrologio juxta Decretum ejusdem Sac. Rituum Congregationis. Ac praeterea hujus Doctoris libros, commentaria, opuscula, opera denique omnia ut aliorum Ecclesiae Doctorum, non modo privatim, sed publice in gymnasiis, academiis, scholis, collegiis, lectionibus, disputationibus, interpretationibus, concionibus, sermonibus, omnibusque aliis ecclesiasticis studiis, Christianisque exercitationibus citari, proferri, atque cum res 1547A postulaverit, adhiberi volumus, et decernimus. Tandem, ut Christifidelium devotio ad hujus Doctoris diem festum colendum, ejusque opem pie implorandam eo magis accendatur, quo ex hoc coelestis gratiae dono se uberius conspexerint esse refectos, de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui die festo ejusdem Doctoris vere poenitentes, et sacramentali confessione praemissa, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumpserint, et unam ex Ecclesiis Ordinis Cisterciensium a primis Vesperis usque ad occasum solis ejusdem diei devote visitaverint, ac pro Christianorum Principum concordia, haeresum exstirpatione, ac Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione, 1547B pias inibi ad Deum preces, prout sua cuique suggeret devotio, effuderint, plenariam omnium peccatorum indulgentiam, et remissionem misericorditer in Domino concedimus, et elargimur, declarantes hanc praesentem Nostram concessionem perpetuo duraturam, sub quibusvis indulgentiarum revocationibus, vel limitationibus nullo modo comprehendi. Quocirca universis VV. FF. Patriarchis, 1548A Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis aliarum Ecclesiarum Praelatis per universum terrarum Orbem constitutis per praesentes mandamus, ut quae superius sancita sunt, in suis provinciis, civitatibus, ecclesiis et dioecesibus solemniter publicari, et ab omnibus personis ecclesiasticis saecularibus, et quorumvis Ordinum regularibus ubique locorum et gentium inviolate perpetuo observari procurent. Haec praecipimus, atque mandamus, non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem ut earumdem praesentium transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae, vel Procuratoris 1548B Generalis dicti Ordinis munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud S. Mariam Majorem, sub Annulo Piscaoris die 20 Augusti 1830, Pontificatus Nostri anno Secundo.