S. Ioannis XXIII, papae
Die 11 octobris
S. Ioannis XXIII, papae
Omnipotens sempiterne Deus, qui per orbem terrarum in beato Ioanne, papa, Christi boni pastoris vivum effulgere fecisti exemplum, concede nobis, quaesumus, ut, eius intercessione, abundantiam christianae caritatis laetanter effundere valeamus. Per Dominum.
Angelus Iosephus Roncalli in vico Sotto il Monte in provincia Bergomensi in Italia anno 1881 ortus est. Undecim annos natus Seminarium dioecesanum ingressus est et studia dein apud Pontificium Seminarium Romanum perfecit. Anno 1904 presbyter ordinatus est et Secretarii Episcopi Bergomensis officiis functus. Anno 1921, ministerium apud Apostolicam Sedem inivit uti Praeses Consilii centralis pro Italia Pontificii Operis de Propaganda Fide; anno 1925, Visitator Apostolicus ac deinde Delegatus Apostolicus in Bulgaria fuit et, anno 1935, in Turcia et Graecia; anno 1944, Apostolicus Nuntius in Gallia nominatus est. Anno 1953, Cardinalis creatus est et Patriarcha Venetiarum exinde factus. Anno 1958, Summus Pontifex evectus est: in Pontificatu suo Synodum Romanam convocavit, Commissionem pro Codicis Iuris Canonici recognitione instituit et Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum indixit. Romae vesperi diei 3 Iunii 1963 obiit.