Ss. Pontiani, papae, et Hippolyti, presbyteri, martyrum

  Die 13 augusti

Ss. Pontiani, papae, et Hippolyti, presbyteri,
martyrum

 

Patientia pretiosa iustorum tuae nobis, Domine, quaesumus, affectum dilectionis accumulet, et in cordibus nostris sacrae fidei semper exerceat firmitatem. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Pontianus episcopus Romae ordinatus est anno 231; ab imperatore Maximinio anno 235 una cum presbytero Hippolyto in Sardiniam relegatus est. Ibique munere se abdicavit et mortuus est. Eius corpus in coemeterio Callisti sepultum est, corpus vero Hippolyti in coemeterio ad viam Tiburtinam. Utrique martyri ab Ecclesia Romana iam initio saeculi IV cultus tributus est.

Translationem S. Pontiani in coemeterium Callisti et S. Hippolyti in suum coemeterium via Tiburtina, die 13 augusti, testificatur Depositio Martyrum (354). Saeculo autem XII, S. Pontianus ascriptus est in Calendario romano, die 19 novembris colendus, pridie eius memoriam in Martyrologio Flori.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *