In Exaltatione Sanctae Crucis

 Die 14 septembris

In Exaltatione Sanctae Crucis

Festum

 

Deus, qui Unigenitum tuum crucem subire voluisti, ut salvum faceret genus humanum, praesta, quaesumus, ut, cuius mysterium in terra cognovimus, eius redemptionis praemia in caelis consequi mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Hierosolymis, iam saeculo V, postridie festum Dedicationis basilicae Resurrectionis (die 13 septembris 335), lignum sanctae Crucis populo ostendebatur. Exinde ortum ducit festum huius diei, quod magna celebritate in omnibus Orientalibus ritibus peragitur. Romae saeculo VII receptum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *