Ioannes XXIII. Veterum sapientia

 

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

IOANNIS

DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XXIII

CONSTITUTIO APOSTOLICA

«VETERUM SAPIENTIA»

DE LATINITATIS STUDIO PROVEHENDO


V
ETERUM SAPIENTIA
,
in Graecorum Romanorumque inclusa litteris, itemque clarissima antiquorum
populorum monumenta doctrinae, quasi quaedam praenuntia aurora sunt habenda
evangelicae veritatis, quam Filius Dei, gratiae disciplinaeque arbiter et
magister, illuminator ac deductor generis humani, [1] his
nuntiavit in terris. Ecclesiae enim Patres et Doctores, in praestantissimis
vetustorum illorum temporum memoriis quandam agnoverunt animorum praeparationem
ad supernas suscipiendas divitias, quas Christus Jesus in dispensatione
plenitudinis temporum
[2] cum mortalibus communicavit; ex quo illud factum esse patet,
ut in ordine rerum christianarum instaurato nihil sane perierit, quod verum, et
iustum, et nobile, denique pulchrum ante acta saecula peperissent.

Quam ob rem Ecclesia sancta ejus modi sapientiae documenta,
et in primis Graecam Latinamque linguas, sapientiae ipsius auream quasi vestem,
summo quidem honore coluit: atque etiam venerandos sermones alios, qui in
orientis plagis floruerunt, quippe cum ad humani generis profectum et ad mores
conformandos haud parum valerent, in usum recepit; iidemque sive in religiosis
caerimoniis sive in Sacrarum Scripturarum interpretatione adhibiti, usque ad
praesens tempus in quibusdam regionibus, perinde ac vivacis antiquitatis numquam
intermissae voces, viguerunt.

Quarum in varietate linguarum ea profecto eminet, quae primum in Latii finibus
exorta, deinde postea mirum quantum ad christianum nomen in occidentis regiones
disseminandum profecit. Siquidem non sine divino consilio illud evenit, ut qui
sermo amplissimam gentium consortionem sub Romani Imperii auctoritate saecula
plurima sociavisset, is et proprius Apostolicae Sedis evaderet
[3]  et, posteritati servatus, christianos Europae populos
alios cum aliis arto unitatis vinculo coniungeret.

Suae enim sponte naturae lingua Latina ad provehendum apud
populos quoslibet omnem humanitatis cultum est peraccommodata: cum invidiam non
commoveat, singulis gentibus se aequabilem praestet, nullius partibus faveat,
omnibus postremo sit grata et amica. Neque hoc neglegatur oportet, in sermone
Latino nobilem inesse conformationem et proprietatem; siquidem loquendi genus
pressum, locuples, numerosum, majestatis plenum et dignitatis
[4]  habet, quod unice et perspicuitati conducit et
gravitati.

His de causis Apostolica Sedes nullo non tempore linguam
Latinam studiose asservandam curavit eamque dignam existimavit, qua tamquam
magnifica caelestis doctrinae sanctissimarumque legum veste
[5] uteretur ipsa in sui exercitatione magisterii, eademque
uterentur sacrorum administri. Hi namque ecclesiastici viri, ubicumque sunt
gentium, Romanorum sermone adhibito, quae sunt Sanctae Sedis promptius comperire
possunt, atque cum ipsa et inter se expeditius habere commercium.

Eam igitur, adeo cum vita Ecclesiae conexam, scientia et usu
habere perceptam, non tam humanitatis et litterarum, quam religionis interest, [6]
quemadmodum Decessor Noster imm. mem. Pius XI monuit, qui, rem ratione et via
persecutus, tres demonstravit hujus linguae dotes, cum Ecclesiae natura mire
congruentes: Etenim Ecclesia, ut quae et nationes omnes complexu suo contineat,
et usque ad consummationem saeclorum sit permansura …, sermonem suapte natura
requirit universalem, immutabilem, non vulgarem. [7]

Nam cum ad Ecclesiam Romanam necesse sit omnem convenire
ecclesiam, [8] cumque Summi Pontifices potestatem habeant vere
episcopalem, ordinarium et immediatam tum in omnes et singulas Ecclesias, tum in
omnes et singulos pastores et fideles
[9] cujusvis ritus, cujusvis gentis, cujusvis linguae,
consentaneum omnino videtur ut mutui commercii instrumentum universale sit et
aequabile, maxime inter Apostolicam Sedem et Ecclesias, quae eodem ritu Latino
utuntur. ltaque tum Romani Pontifices, si quid catholicas gentes docere volunt,
tum Romanae Curiae Consilia, si qua negotia expediunt, si qua decreta conficiunt,
ad universitatem fidelium spectantia, semper linguam Latinam haud secus usurpant,
ac si materna vox ab innumeris gentibus accepta ea sit.

Neque solum universalis, sed etiam immutabilis lingua ab
Ecclesia adhibita sit oportet. Si enim catholicae Ecclesiae veritates
traderentur vel nonnullis vel multis ex mutabilibus linguis recentioribus,
quarum nulla ceteris auctoritate praestaret, sane ex eo consequeretur, ut hinc
earum vis neque satis significanter neque satis dilucide, qua varietate eae sunt,
omnibus pateret; ut illinc nulla communis stabilisque norma haberetur, ad quam
ceterarum sensus esset expendendus. Re quidem ipsa, lingua Latina, jamdiu
adversus varietates tuta, quas cotidiana populi consuetudo in vocabulorum
notionem inducere solet, fixa quidem censenda est et immobilis; cum novae
quorundam verborum Latinorum significationes, quas christianarum doctrinarum
progressio, explanatio, defensio postulaverunt, jamdudum firmae eae sint
rataeque.

Cum denique catholica Ecclesia, utpote a Christo Domino
condita, inter omnes humanas societates longe dignitate praestet, profecto decet
eam lingua uti non vulgari, sed nobilitatis et majestatis plena.

Praetereaque lingua Latina, quam dicere catholicam possumus,
[10] utpote quae sit Apostolicae Sedis, omnium Ecclesiarum
matris et magistrae, perpetuo usu consecrata, putanda est et thesaurus …
incomparandae praestantiae, [11] et quaedam quasi janua, qua
aditus omnibus patet ad ipsas christianas veritates antiquitus acceptas et
ecclesiasticae doctrinae monumenta interpretanda; [12] et
vinculum denique peridoneum, quo praesens Ecclesiae aetas cum superioribus
cumque futuris mirifice continetur.

Neque vero cuique in dubio esse potest, quin sive Romanorum
sermoni sive honestis litteris ea vis insit, quae ad tenera adulescentium
ingenia erudienda et conformanda perquam apposita ducatur, quippe qua tum
praecipuae mentis animique facultates exerceantur, maturescant, perficiantur;
tum mentis sollertia acuatur judicandique potestas; tum puerilis intellegentia
aptius constituatur ad omnia recte amplectenda et aestimanda; tum postremo summa
ratione sive cogitare sive loqui discatur.

Quibus ex reputatis rebus sane intelligitur cur saepe et
multum Romani Pontifices non solum linguae Latinae momentum praestantiamque in
tanta laude posuerint, sed etiam studium et usum sacris utriusque cleri
administris praeceperint, periculis denuntiatis ex ejus neglegentia manantibus.

Iisdem igitur adducti causis gravissimis, quibus Decessores
Nostri et Synodi Provinciales, [13] Nos quoque firma voluntate
enitimur, ut hujus linguae, in suam dignitatem restitutae, studium cultusque
etiam atque etiam provehatur. Cum enim nostris temporibus sermonis Romani usus
multis locis in controversiam cœptus sit vocari, atque adeo plurimi quid
Apostolica Sedes hac de re sentiat exquirant, in animum propterea induximus,
opportunis normis gravi hoc documento editis, cavere ut vetus et numquam
intermissa linguae Latinae retineatur consuetudo, et, sicubi prope exoleverit,
plane redintegretur.

Ceterum qui sit Nobismetipsis hac de re sensus, satis aperte,
ut Nobis videtur, declaravimus, cum haec verba ad claros Latinitatis studiosos
fecimus: Pro dolor, sunt sat multi, qui mira progressione artium abnormiter
capti, Latinitatis studia et alias id genus disciplinas repellere vel coërcere
sibi sumant … Hac ipsa impellente necessitate, contrarium prosequendum iter
esse putamus. Cum prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitate
hominis dignum sit, ardentius acquirendum est id, quod animum colat et ornet, ne
miseri mortales similiter ac eae, quas fabricantur, machinae, algidi, duri et
amoris expertes exsistant. [14]

Quibus perspectis atque cogitate perpensis rebus, certa
Nostri muneris conscientia et auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus atque
praecipimus.

1. Sacrorum Antistites et Ordinum Religiosorum Summi
Magistri parem dent operam, ut vel in suis Seminariis vel in suis Scholis, in
quibus adulescentes ad sacerdotium instituantur hac in re Apostolicae Sedis
voluntati studiose obsequantur omnes, et hisce Nostris praescriptionibus
diligentissime pareant.

2. Paterna iidem sollicitudine caveant, ne qui e sua dicione,
novarum rerum studiosi, contra linguam Latinam sive in altioribus sacris
disciplinis tradendis sive in sacris habendis ritibus usurpandam scribant, neve
praejudicata opinione Apostolicae Sedis voluntatem hac in re extenuent vel
perperam interpretentur.

3. Quemadmodum sive Codicis Juris Canonici (can. 1364) sive
Decessorum Nostrorum praeceptis statuitur, sacrorum alumni, antequam studia
proprie ecclesiastica inchoent, a peritissimis magistris apta via ac ratione
congruoque temporis spatio lingua Latina accuratissime imbuantur,  hanc
etiam ob causam, ne deinde, cum ad majores disciplinas accesserint … fiat ut
prae sermonis inscitia plenam doctrinam intelligentiam assequi non possint,
nedum se exercere scholasticis illis disputationibus, quibus egregie juvenum
acuuntur ingenia ad defensionem veritatis. [15] Quod ad eos
quoque pertinere volumus, qui natu majores ad sacra capessenda munia divinitus
vocati, humanitatis studiis vel nullam vel nimis tenuem tradiderunt operam.
Nemini enim faciendus est aditus ad philosophicas vel theologicas disciplinas
tractandas, nisi plane perfecteque hac lingua eruditus sit, ejusque sit usu
praeditus.

4. Sicubi autem, ob assimulatam studiorum rationem in
publicis civitatis scholis obtinentem, de linguae Latinae cultu aliquatenus
detractum sit, cum germanae firmaeque doctrinae detrimento, ibi tralaticium
hujus linguae tradendae ordinem redintegrari omnino censemus; cum persuasum
cuique esse debeat, hac etiam in re, sacrorum alumnorum institutionis rationem
religiose esse tuendam, non tantum ad disciplinarum numerum et genera, sed etiam
ad earum docendarum temporis spatia quod attinet. Quodsi, vel temporum vel
locorum postulante cursu, ex necessitate aliae sint ad communes adjiciendae
disciplinae, tunc ea de causa aut studiorum porrigatur curriculum, aut
disciplinae eaedem in breve cogantur, aut denique earum studium ad aliud
rejiciatur tempus.

5. Majores sacraeque disciplinae, quemadmodum est saepius
praescriptum, tradendae sunt lingua Latina; quae ut plurium saeculorum usu
cognitum habemus, aptissima existimatur ad difficillimas subtilissimasque rerum
formas et notiones valde commode et perspicuae explicandas; [16]
cum superquam quod propriis ea certisque vocabulis jampridem aucta sit, ad
integritatem catholicae fidei tuendam accommodatis, etiam ad inanem loquacitatem
recidendam sit non mediocriter habilis. Quocirca qui sive in maximis Athenaeis,
sive in Seminariis has profitentur disciplinas, et Latine loqui tenentur, et
libros, scholarum usui destinatos, lingua Latina scriptos adhibere. Qui si ad
hisce Sanctae Sedis praescriptionibus parendum, prae linguae Latinae ignoratione,
expediti ipsi non sint, in eorum locum doctores ad hoc idonei gradatim
sufficiantur. Difficultates vero, si quae vel ab alumnis vel a professoribus
afferantur, hinc Antistitum et Moderatorum constantia, hinc bono doctorum animo
eae vincantur necesse est.

6. Quoniam lingua Latina est lingua Ecclesiae viva, ad
cotidie succrescentes sermonis necessitates comparanda, atque adeo novis iisque
aptis et congruis ditanda vocabulis, ratione quidem aequabili, universali et cum
veteris linguae Latinae ingenio consentanea — quam scilicet rationem et Sancti
Patres et optimi scriptores, quos scholasticos vocant, secuti sunt — mandamus
propterea S. Consilio Seminariis Studiorumque Universitatibus praeposito, ut
Academicum Latinitatis Institutum condendum curet. Huic Instituto, in quo corpus
Doctorum confletur oportet, linguis Latina et Graeca peritorum, ex variisque
terrarum orbis partibus arcessitorum, illud praecipue erit propositum, ut —
haud secus atque singularum civitatum Academiae, suae cujusque nationis linguae
provehendae constitutae — simul prospiciat congruenti linguae Latinae
progressioni, lexico latino, si opus sit, additis verbis cum ejus indole et
colore proprio convenientibus; simul scholas habeat de universa cujusvis aetatis
Latinitate, cum primis de christiana. In quibus scholis ad pleniorem linguae
Latinae scientiam, ad ejus usum, ad genus scribendi proprium et elegans ii
informabuntur, qui vel ad linguam Latinam in Seminariis et Collegiis
ecclesiasticis docendam, vel ad decreta et judicia scribenda, vel ad epistolarum
commercium exercendum in Consiliis Sanctae Sedis, in Curiis diœcesium, in
Officiis Religiosorum Ordinum destinantur.

7. Cum autem lingua Latina sit cum Graeca quam maxime
conjuncta et suae conformatione naturae et scriptorum pondere antiquitus
traditorum, ad eam idcirco, ut saepe numero Decessores Nostri praeceperunt,
necesse est qui futuri sunt sacrorum administri jam ab inferioris et medii
ordinis scholis instituantur; ut nempe, cum altioribus disciplinis operam dabunt,
ac praesertim si aut de Sacris Scripturis aut de sacra theologia academicos
gradus appetent, sit ipsis facultas, non modo fontes Graecos philosophiae
scholasticae, quam appellant, sed ipsos Sacrarum Scripturarum, Liturgiae, Ss.
Patrum Graecorum primiformes codices adeundi probeque intelligendi. [17]

8. Eidem praeterea Sacro Consilio mandamus, ut linguae
Latinae docendae rationem, ab omnibus diligentissime servandam, paret, quam qui
sequantur ejusdem sermonis justam cognitionem et usum capiant. Hujusmodi
rationem, si res postulaverit, poterunt quidem Ordinariorum coetus aliter
digerere, sed ejus numquam immutare vel minuere naturam. Verumtamen iidem
Ordinarii consilia sua, nisi fuerint a Sacra Congregatione cognita et probata,
ne sibi sumant efficere.

Extremum quae hac Nostra Constitutione statuimus, decrevimus,
ediximus, mandavimus, rata ea omnia et firma consistere et permanere auctoritate
Nostra Apostolica volumus et jubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus,
etiam peculiari mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Februarii,
Cathedrae S. Petri Ap. sacro, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

JOANNES PP. XXIII

ADNOTATIONES

[1] TERTULL., Apol. 21; MIGNE, PL 1, 394.

[2] Eph. 1, 10.

[3] Epist. S. Congr. Stud. Vehementer sane, ad Ep. universos, 1 iul. 1908:
Ench. Cler., N. 820. Cf. etiam Epist. Ap. Pii XI, Unigenitus Dei Filius, 19 mar. 1924: A. A. S. 16 (1924), 141.

[4] Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug. 1922: A. A. S. 14 (1922), 452-453.

[5] Pius XI, Motu Proprio Litterarum Latinarum, 20 oct. 1924: A. A. S. 16 (1924), 417.

[6] Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug. 1922: A. A. S. 14 (1922), 452.

[7] Ibidem.

[8] S. IREN, Adv. Haer. 3, 3, 2; MIGNE, PG 7, 848.

[9] Cfr. C. I. C, can. 218, § 2.

[10] Cfr. Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug. 1922: A. A. S. 14 (1922), 453.

[11] Pius XII, Alloc. Magis quam, 23 nov. 1951: A. A. S. 43 (1951), 737.

[12] LEO XIII, Epist. Encycl. Depuis le jour, 8 sept. 1899: Acta Leonis XIII 19 (1899), 166.

[13] Cfr. Collectio Lacensis, praesertim: vol. III, 1018 s. (Conc. Prov. Westmonasteriense, a. 1859); vol. IV, 29 (Conc. Prov. Parisiense, a. 1849); vol. IV, 149, 153 (Conc. Prov. Rhemense, a. 1849); vol. IV, 359, 361 (Conc. Prov. Avenionense, a. 1849); vol. IV, 394, 396 (Conc. Prov. Burdigalense, a. 1850); vol. V, 61 (Conc. Stagoniense, a. 1858); vol. V, 664 (Conc. Prov. Colocense, a. 1863); vol. VI, 619 (Synod. Vicariatus Suchnensis, a. 1803).

[14] Ad Conventum internat. «Ciceronianis Studiis provehendis», 7 sept. 1959; in Discorsi Messaggi Colloqui del Santo Padre GIOVANNI XXIII, I, pp. 234-235; cf. etiam Alloc. ad cives dioecesis
Placentinae Romam peregrinantes habita, 15 apr. 1959: L’Osservatore Romano, 16 apr. 1959; Epist. Pater misericordiarum, 22 aug. 1961: A. A. S. 53 (1961), 677; Alloc. in sollemni auspicatione Collegii Insularum Philippinarum de Urbe habita, 7 oct. 1961. L’Osservatore Romano, 9-10 oct. 1961; Epist.
Iucunda laudatio, 8 dec. 1961: A. A. S. 53 (1961), 812.

[15] Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug. 1922: A. A, S. 14 (1922), 453.

[16] Epist. S. C. Studiorum, Vehementer sane, 1.11.1908: Ench. Cler, n. 821.

[17] LEO XIII, Litt. Encycl. Providentissimus Deus, 18 nov. 1893: Acta Leonis XIII, 13 (1893), 342; Epist. Plane quidem intelligis, 20 maii 1885, Acta, 5, 63-64; Pius XII, Alloc. Magis quam, 23 sept. 1951: A. A. S. 43 (1951), 737.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *