S. Caeciliae, virginis et martyris

Die 22 novembris

S. Caeciliae, virginis et martyris

Memoria

 

Deus, qui nos annua beatae Caeciliae celebritate laetificas, praesta, quaesumus, ut ea, quae de ancilla tua devote tradita sunt, exempla nobis praebeant imitanda et Christi Filii tui in servis eius praedicent mirabilia. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Cultus sanctae Caeciliae, sub cuius nomine saeculo V Romae basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminae christianae, quae virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

Festum S. Caeciliae die 22 novembris in eius basilica trans Tiberim agebatur iam anno 545, teste Libro Pontificali. Titulus Caeciliae certissime anterior est anno 313.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *