Ss. Andreae Dũng Lạc, presbyteri, et sociorum, martyrum

Die 24 novembris

Ss. Andreae Dũng Lac, presbyteri,
et sociorum, martyrum

Memoria

Martyres in Vietnamia 

Deus, omnis paternitatis fons et origo, qui beatos martyres Andream et socios eius Cruci Filii tui usque ad sanguinis effusionem fideles effecisti, eorum intercessione concede, ut amorem tuum inter fratres propagantes filii tui nominari et esse valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

In remotis Asiae orientalis regionibus et quidem in natione Vietnamensi, per saecula XVII, XVIII et XIX (ab anno 1625 ad annum 1886) permulti Christi discipuli in crudeli persecutione fidei testes gloriosi exstiterunt atque pro ea vitam ponere non dubitarunt.

Inter hos sanctos martyres nominantur missionarii Ordinis sancti Dominici atque e Societate Missionum Exterarum Parisiensium necnon Vietnamenses cuiusque condicionis ac aetatis, qui Evangelii nuntium sanguine suo generose fecundarunt.

Canonizati sunt anno 1988.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *