Ss. Pauli Miki et sociorum, martyrum

Die 6 februarii

Ss. Pauli Miki et sociorum, martyrum

Memoria

Martyres in Iaponia 

Deus, omnium fortitudo sanctorum, qui beatos martyres Paulum eiusque socios per crucem ad vitam vocare dignatus es, praesta, quaesumus, ut, eorum intercessione, fidem quam profitemur usque ad mortem fortiter teneamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Paulus in Iaponia natus est annis 1564/1566. Societatem Iesu ingressus, apud cives magno cum fructu Evangelium praedicavit. Ingravescente persecutione contra catholicos, una cum viginti quinque aliis comprehensus est. Aspera ludibria perpessi, tandem in urbem Nagasaki deducti, cruci affixi sunt anno 1597, pridie huius diei.

Isti sunt protomartyres canonizati totius Extremi Orientis (1862), quorum agmen constabat presbyteris et laicis, missionariis europaeis et christianis autochtonis.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *