In Conversione S. Pauli, Apostoli

Die 25 ianuarii

In Conversione S. Pauli, Apostoli

Festum

 

Deus, qui universum mundum beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis, quaesumus, ut, cuius conversionem hodie celebramus, per eius ad te exempla gradientes, tuae simus mundo testes veritatis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. Qui dixit: “Quis es, Domine?”. Et ille: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris! Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere”. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit. <…> Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit:  Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto”. Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;  et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.  (Act 9, 1-9. 17-20)

Conversionem S. Pauli die 25 ianuarii Martyrologium hieronymianum commemorat. Festum referunt libri liturgici in Gallia exarati saeculo VIII exeunte.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *