S. Francisci Assisiensi

Die 4 octobris

S. Francisci Assisiensis

Memoria

 

Deus, qui beato Francisco paupertate et humilitate Christo configurari tribuisti, concede, ut, per illius semitas gradientes, Filium tuum sequi et tibi coniungi laeta valeamus caritate. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Assisii natus est anno 1182; post levem iuventutem conversus,bonis paternis renuntiavit et Deo firmiter adhaesit. Paupertatem amplexus vitamegit evangelicam, omnibus amorem Dei praedicans. Asseclas optimis informavitinstitutis quae Sedes Apostolica probavit. Initium fecit etiam ordinis monialium,coetui paenitentium in saeculo viventium, necnon praedicationi apud infideles. 

S. Franciscus obiit Assisii ad vesperum diei 3 octobris 1226.Canonizatus est anno 1228, eiusque festum statim ascriptum est in Calendarioromano, die 4 octobris celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *