S. Athanasii, episcopi et Ecclesiae doctoris

Die 2 maii

S. Athanasii,
episcopi et Ecclesiae doctoris

Memoria

 

Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Athanasium episcopum divinitatis Filii tui propugnatorem eximium suscitasti, concede propitius, ut, eius doctrina et protectione gaudentes, in tui cognitione et amore sine intermissione crescamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus Alexandriae anno 295, episcopo Alexandro in concilio Nicaeno astitit eique successit. Contra Arianos strenue dimicavit, propter quod multa perpressus est et pluries exsilio mulctatus. Egregia scripsit opera pro fidei orthodoxae illustratione et defensione.

Mortuus est anno 373. Depositio S. Athanasii Alexandriae recolitur die 2 maii in ritibus copto et byzantino. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1550.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *