«Hymnus de S. Malachia» — Auctor incertus
1117 HYMNUS DE S. MALACHIA. (MARTENE Amplissima collectio, tom. I, col. 746, ex ms. Veteris-Montis.)
1117 Nobilis signis, moribus suavis,
Meritis sanctus, inclytus triumphis,
Hodie carnis pondere levatus,
Migravit antistes.
Nec vacat viro Malachiae nomen,
Angelum sonans, Angelorum signat
Similem esse puritate vitae,
Gloria parem.
Angelus noster civium suorum
Redditus votis, sociatus choris,
Praeminet multis, coaequatur summis,
Merito quidem.
Sobrius victus, castitas perennis,
Fides, doctrina, animarum lucra,
Meritis parem coetui permiscet
Apostolorum.
Opere vicem, animo virtutem
Tenuit horum praesul et legatus,
Ac per hoc jure etiam honorem
Vindicat sibi.
1118 Signa si quaeras, quis referre queat?
Hoc tamen dico; manifesta satis
Mortua surgens quantus in hac parte
Fuit gloriae.
Christo regnanti sitne ulla nostri
Cura putamus, quos amavit prius
Pauperes, fovit humiles spiritu,
Humilis ipse.
Absit ab illo fonte pietatis
Sorte levata segnius manare:
Absit ut spernat miseros beatus
Orphanos pater.
O Malachia, Clara-Vallis tua,
Clarior tui corporis thesauro,
Postulat supplex te tuente frui
Pace perenni.
Gloria Patri Filioque ejus,
Gloria tibi, amborum Spiritus;
Una sit tibi, quia tres sunt unum,
Una majestas.