«In circumcisione Domini» — Bernardus Claraevallensis
0131 IN CIRCUMCISIONE DOMINI. SERMO I. De lectione evangelica, «Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Puer, vocatum est nomen ejus Jesus.» (Luc. II, 21).0131D
1. Audivimus paucis expressum magnum pietatis sacramentum: audivimus congruam lectionem Verbo abbreviato quod fecit Dominus super terram. Abbreviatum enim in carne, amplius abbreviatur suscepta etiam carnis circumcisione. Minoratus paulo minus ab angelis Dei Filius, humanam naturam induit; sed jam nec ipsum respuens remedium humanae corruptionis, plane multo minoratus ab eis. Habes igitur hic magnum fidei documentum, habes et manifestum humilitatis exemplum. Ad quid enim tibi circumcisio necessaria, qui peccatum non commisisti nec contraxisti? Quod ipse non feceris, aetas manifestat; quod non contraxeris, 0132D multo certius probat Patris divinitas, integritas matris. Summus sacerdos es, quem nec super patre, nec super matre contaminandum, prophetatum est in lege (Levit. XXI, 11) potius quam mandatum. Est enim tibi Pater ab aeterno, sed Deus est, 789 in quem peccatum non cadit. Est et mater ex tempore, sed virgo; nec parere potuit incorruptio corruptelam. Super haec omnia circumciditur Puer, Agnus sine macula: etsi non eguit, tamen voluit circumcidi. Nec vestigium quidem ullum vulneris habens, alligaturam non refugit vulneris. Non sic impii, non sic; non sic agit perversitas elationis humanae. Erubescimus vulnerum ligaturam, qui de vulneribus interdum etiam gloriamur. Quem nemo potest arguere de peccato, ipse peccati remedium, et verecundum pariter et austerum, sine ulla necessitate suscepit; nec repulit cultrum lapideum, in quo solo 0133A vetus illa quae eraderetur rubigo non fuit. Nos e contra inverecundi ad obscenitatem culpae, erubescimus agere poenitentiam; quod extremae dementiae est: male proni in vulnera, pejus in remedia verecundi. Qui peccatum non fecit, non dedignatus est peccatorem reputari: nos et esse volumus, et nolumus aestimari. Itane sano opus est medicina, et non male habentibus? imo vero itane eget medicamine non aeger, sed medicus? Quis hominum tantae sibi non dicam gloriae, sed vel innocentiae conscius, aequanimiter circumcidentis manum admitteret? Christus vero patienter quae non rapuit exsolvit [alias exsolvebat], qui venerat purgationem facere, non suspicere, delictorum. Sed dicas: Quidni susciperet parvulus? Imo vero, quidni susciperet humilis 0133B et mansuetus? Quidni obmutesceret coram circumcidente, qui coram tondente obmutuit, coram crucifigente siluit? Alioquin non erat illi difficile carnem suam integram conservare ne scinderetur, qui fecerat ne virginalis uteri porta in exitu suo aperiretur. Non erat difficile parvulo prohibere ne caro illa circumcideretur, quando nec mortuo fuit difficile custodire ne corrumperetur.
2. Postquam ergo consummati sunt dies octo ut circumcideretur Puer, vocatum est nomen ejus Jesus. Magnum et mirabile sacramentum! Circumciditur puer, et vocatur Jesus. Quid sibi vult ista connexio? Circumcisio nempe salvandi potius, quam Salvatoris esse videtur; et Salvatorem circumcidere decet, quam circumcidi. Sed agnosce mediatorem Dei et 0133C hominum, qui ab ipso nativitatis suae exordio divinis humana sociat, ima summis. Nascitur ex muliere, sed cui fecunditatis fructus sic accedat, ut non decidat flos virginitatis; pannis involvitur, sed panni ipsi angelicis laudibus honorantur; absconditur in praesepio, sed proditur radiante stella de coelo. Sic et circumcisio veritatem susceptae probat humanitatis; et nomen, quod est super omne nomen, gloriam indicat majestatis. Circumciditur tanquam verus Abrahae filius; Jesus vocatur tanquam verus Filius Dei. Neque enim ad instar priorum meus iste Jesus, nomen vacuum aut inane portat. Non est in eo magni nominis umbra, sed veritas. Coelitus siquidem inditum nomen evangelista testatur, quod vocatum 0133D est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Et attende verbi profunditatem. Postquam natus est Jesus, Jesus vocatur ab hominibus, quo nomine vocatus est [alias qui vocatus est] ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Idem quippe et angeli Salvator, et hominis; sed hominis ab incarnatione, angeli ab initio creaturae.
3. Vocatum est, ait, nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo. In ore ergo duorum vel trium testium stat omne verbum: et ipsum quod in propheta abbreviatum, manifestius in Evangelio legitur caro factum. Nos, fratres mei, nos respicit haec parabola. Christus enim nec angelico eguit testimonio, nec humano: sed, ut scriptum est, omnia propter electos (II Tim. II, 10). Triplex proinde 0134A quaerendum nobis salutis propriae testimonium, ne forte videamur assumpsisse nomen Dei nostri in vanum. Et nos enim, fratres, circumcidi necesse est, et sic nomen salutis accipere; circumcidi sane non littera, sed spiritu et veritate; circumcidi non uno membro, sed toto corpore simul. Licet enim magis in ea parte, in qua mandata est Judaeis circumcisio, regnet additamentum Leviathan, quod a malo est, et amputari 790 debet, universam tamen occupat carnem. A planta pedis usque ad verticem non est in nobis sanitas; nec est aliqua pars quae non tabida sit hoc veneno. Propterea sicut parvulus adhuc in fide et dilectione populus congruum sibi mandatum exiguae circumcisionis accepit: sic ubi crevit in virum perfectiorem, toto jubetur corpore 0134B baptizari, quae totius est hominis integra circumcisio. Hinc est quod Salvator noster et circumcidi octavo die, et post annum tricesimum dignatus est crucifigi, ubi in poenam corpus omne distensum est: cujus similitudini mortis complantamur et nos, ut scribit Apostolus (Rom. VI, 5), nimirum quod novissime traditum est observantes.
4. Quae est ergo moralis circumcisio nostra, nisi quam commendat idem apostolus: Victum, inquiens, et vestitum habentes, his contenti simus? (I Tim. VI, 8.) Optime prorsus circumcidit nos, et superflua resecat universa, voluntaria haec paupertas, poenitentiae labor, regularis observatio disciplinae. Caeterum in hac circumcisione triplex nobis quaerendum est salutis nostrae testimonium, ab angelo, 0134C et Maria, et Joseph. Oportet, inquam, ut ante omnia nobis magni consilii angelus salutis nomen imponat. Dehinc et ipsius quoque congregationis necessaria est attestatio, quae tanquam mater est singulorum; mater, inquam, virgo, tanquam ea quam despondit Apostolus, uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Sed nec ipsius ministri contemnendum est testimonium ei qui imitari quaerit Salvatoris exemplum. Hic est Joseph, locum quidem obtinens sponsi, re autem vera servus et dispensator, qui sane pater vocatur, magis autem nutritius est.
5. Sed dico eadem manifestius. Et ab his qui foris sunt, fratres mei, et ab eo qui intus est, habere 0134D oportet testimonium bonum. Cujus enim omnibus grata, nemini onerosa est conversatio, huic sine dubio propria de salute universa fratrum congregatio attestatur. Frustra plane super his duntaxat quae sunt in manifesto, nequissimus ille fratrum accusator trahat [alias trahit] in causam, quem excusat universitas fratrum. Habet et a praelatis testimonium, quisquis et peccata saecularis vitae, et hujus quoque temporis negligentias (quoniam in multis offendimus omnes (Jacob. III, 2), nisi forte sanctiores nos arbitramur discipulo quem dilexit Jesus (I Joan. I, 8) humili eis et pura confessione judicanda semper exponit, et eorum satisfacere studet arbitrio. Jam ne in his quidem pessimi illius timenda est accusatio, quoniam non judicabit Dominus bis 0135A in idipsum. At forte criminari volet intentionem, et in ea parte calumniam struere machinabitur, in qua nec fratrum, nec ipsius patris testimonium satis efficax videatur. Necesse est ergo ut in hac parte opituletur nobis testis internus, qui magis cor quam faciem intuetur: a quo sane et incipiendum est, ut non prius quidquam concipiatur in animo, quam ab eo salutis nomen acceperit. Ubi vero in opus processerit manifestum, expedit jam exteriora quoque sibi testimonia conciliare, sicut ait Apostolus: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21).
SERMO II. De variis Christi nominibus.
1. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur 0135B Puer, vocatum est nomen ejus Jesus (Luc. II, 21). Ab initio Deus modum acceptat, et nihil unquam Immoderatum illi placuit aequitati. Hinc fuit quod non modo in pondere et mensura et numero condidit universa, sed et protinus ipsi homini modum praescripsit, mandatum contulit, dicens: Ex omni ligno paradisi comedes, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II, 16, 17). Levissimum plane mandatum, et larga omnino mensura! Sed transgressus est homo praescriptum sibi modum, et constitutum sibi terminum praetergressus. Unde et avertens ab eo faciem suam Deus, vix tandem in diebus 791 Abrahae amici sui placabilis fieri incipiens, rursus modum instituit, promulgavit legem, sed non priori similem usquequaque. Ea 0135C siquidem ad cautelam fuerat, haec ad medelam; ibi prohibitio, facta, ne superfluitas subintraret; hic jam indicta abscissio est, ut Sacramenti remedio, quae subintraverat, tolleretur; postremo illa quidem in arbore data est lex, ne fructu ejus vesceretur; haec in proprio corpore, ut caro praeputii scinderetur. Nec dubium sane quin caetera quoque humani corporis membra additamentum illud Leviathan occuparet, venenum scilicet concupiscentiae, et immoderatae atque inordinatae illecebra voluptatis, ut generalis quaedam abscissio omnibus necessaria videretur.
2. Caeterum, quia singulorum membrorum abscissionem humanae carnis fragilitas, et infantilis aetatis infirmitas nullatenus sustineret, pio moderamine dispositio 0135D superna providit ut in ea potissimum parte concupiscentia castigaretur in qua vehementius eam saevire constabat et violentius malignari. In omni siquidem contradicentium spiritui rebellione membrorum, solum illud usque adeo contumax invenitur, ut contra omnem voluntatis deliberationem ad inhonestos et illicitos motus assurgat. Nam quod haec circumcisio octava die fiebat, spem commendabat regni coelestis, quod videlicet ad primum reflexus dierum circulus praeferre quamdam coronae speciem videretur. Hinc est quod octava potissimum dies post solemnitates praecipuas celebratur; et in sermone Domini, primae beatitudini copulatur octava (Matth. V, 3, 10), ut coelestis regni demum iterata 0136A promissio, evidenter nobis coronam fabricaret [alias fabricet.]
3. Merito sane dum circumciditur Puer qui natus est nobis, Salvator vocatur; quod videlicet ex hoc jam coeperit operari salutem nostram, immaculatum illum pro nobis sanguinem fundens. Neque enim jam quaerere est Christianis, cur voluerit Dominus Christus circumcidi. Propter hoc siquidem circumcisus est, propter quod natus, propter quod passus. Nihil horum propter se, sed omnia propter electos. Nec in peccato genitus, nec a peccato circumcisus, nec mortuus est pro peccato suo, magis autem propter delicta nostra. Quod vocatum est, inquit, ab angelo priusquam in utero conciperetur. Vocatum est plane, non impositum: nempe hoc ei nomen est ab aeterno. A natura 0136B propria habet ut sit Salvator; innatum est ei nomen hoc, non inditum ab humana vel angelica creatura.
4. Sed quid dicimus, quod egregius ille propheta, hunc ipsum puerum multis nominibus appellandum fore praedicens, hoc unum tacuisse videtur quod solum (ut praemonuit angelus, et testatur Evangelista) vocatum est nomen ejus? Exsultavit Isaias, ut videret diem hunc; et vidit, et gavisus est. Denique et loquebatur gratulabundus et laudans Deum: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis (Isa. IX, 6). Magna quidem nomina; sed ubi est nomen quod est nomen quod est super 0136C omne nomen, nomen Jesu, in quo omne genu flectatur? Forte in his omnibus unum illud invenies, sed expressum quodammodo et effusum. Nempe ipsum est de quo sponsa in Cantico amoris: Oleum, inquit, effusum nomen tuum (Cantic. I, 2).
5. Habes ergo unum in his omnibus appellationibus Jesum; nec omnino aut vocari posset aut esse Salvator, si forte quidpiam horum defuisset. Nunquid non vere admirabilem eum singuli sumus experti, in mutatione utique voluntatum nostrarum? Hoc nempe est salvationis nostrae principium, cum incipimus respuere quod diligebamus, dolere unde laetabamur, amplecti quod timebamus, sequi quod fugiebamus, optare quod contemnebamus. Admirabilis plane qui haec operatur mirabilia. Sed nihilominus 0136D et consiliarium sese exhibeat necesse est in electione poenitentiae et vitae ordinatione, ne forte sit nobis 792 absque scientia zelus, et voluntati bonae prudentia desit. Sane opus est ut Deum quoque probemus, in remissione videlicet priorum delictorum: quia nec sine hac salus nobis constare potest, et nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus. Verum ne id quidem sufficit ad salutem, nisi fortem quoque experiamur in expugnando impugnantes nos; ne ab eisdem rursum concupiscentiis superemur, et fiant novissima nostra pejora prioribus. Videturne jam aliquid deesse Salvatori? Plane deesset quod maximum est, nisi et pater esset futuri saeculi, ut per eum scilicet in immortalitatem 0137A resurgeremus, qui per praesentis saeculi patrem generamur ad mortem. Neque hoc satis, si non etiam princeps pacis Patri nos reconciliaret, cui traditurus est regnum, ne forte sicut filii perditionis utique, non salutis, resurrecturi videremur ad poenam. Multiplicabitur sane ejus imperium, ut merito Salvator dicatur etiam pro multitudine salvandorum; et pacis non erit finis, ut veram noveris esse salutem, quae non possit timere defectum.
SERMO III. De die octavo De octo diebus].
1. In Circumcisione Domini, fratres, habemus quod amemus et admiremur, habemus etiam quod imitemur. Patet in ea magnum dignationis beneficium, unde gratias agamus; latet aliquid clausum, 0137B quod in nobis implere debeamus. Venit namque Dominus propter nos non solum redimendos sanguinis effusione, sed et docendos verbis, et exemplis nihilominus instruendos. Sicut enim penitus erat inutile viam scire, si detineremur in carcere, ita redimi non prodesset, si viae ignaros qui primus inveniret, primus reduceret in carcerem retrudendos. Itaque in majore quidem aetate, patientiae et humilitatis, et super omnia charitatis, caeterarumqu virtutum manifesta dedit Salvator exempla, in infantia vero figuris velata.
2. Sed antequam ad haec discutienda veniamus delectat aliquid prius de tanta et tam manifesta dignatione loqui. Habent angeli gloriam puram et perfectam; sed nec nos erimus sine gloria. Videmus 0137C gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, gloriam misericordiae et affectus vere paterni, gloriam procedentis ex corde Patris et paterna plane viscera exhibentis. Omnes enim peccaverunt, ait Apostolus, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Et alio loco: Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14)! Quid enim nobis gloriosius, quam quod tanti aestimavit nos Deus? Quaeve major illi gloria, quam tanta dignatio et tanta benignitas, eo utique dulcissima, quod tam gratuita? nam pro impiis mortuus est. Videtis quantum fecit, et pro qualibus: pro qualibus, ut non superbiamus; quantum, ne desperemus. Propterea, ut inveniamini non spiritum habere hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, et sciatis quae 0137D a Deo data sunt vobis, nolite, obsecro, fieri sicut equus et mulus, sed sicut pium jumentum, quod ait: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23). Talia enim jumenta cognoscunt possessorem suum, et praesepe domini sui: in quo positum est eis piissimum fenum, ipse qui panis est angelorum. Ipse enim est panis vivus, de quo vivere debuit homo; sed quia homo jumentum factus est, et panis factus est fenum, ut vel sic vivat de eo.
3. Et hujus quidem mutationis sacramentum die Nativitatis celebratum est, quando Verbum caro factum est, cum sit omnis caro fenum. Ipsa ergo die minoratus est paulo minus ab angelis, et habitu 0138A inventus ut homo: hodie vero mirabilius aliquid audio. Jam minoratus est multo minus angelis, qui non solum formam hominis, sed formam habet peccatoris, et infigitur velut quodam cauterio latronis. Quid est enim circumcisio, nisi superfluitatis et peccati indicium? In te, 793 Domine Jesu, quid est superfluum quod circumcidatur? Nonne tu verus Deus es de Deo Patre, homo verus sine omni peccato de Virgine matre? Quid facitis circumcidentes eum? Putatis quia super eum possit cadere illa sententia: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima ipsius de populo suo? (Gen. XVII, 14.) Potest oblivisci Pater Filii uteri sui? aut non cognosceret eum, nisi signum circumcisionis haberet? Imo vero si quo modo posset non agnoscere Filium, 0138B in quo ei bene complacuit, ex hoc maxime signo poterat ignorare eum, inventa in eo circumcisione quam peccatoribus ipse providerat, ob purgationem utique delictorum. Sed quid mirum si caput pro membris accepit curationem, quam tamen in se ipso non habuit necessariam? Nonne et in membris nostris saepe pro unius infirmitate alteri adhibetur curatio? Dolet caput, et in brachio fit coctura; dolent renes, et fit in tibia: ita hodie pro totius corporis putredine cauterium quoddam infixum est in Capite.
4. Denique quid mirum si pro nobis dignatus est circumcidi, pro quibus dignatus est mori? Totus siquidem mihi datus, et totus in meos usus expensus est. Ego enim, audiens quia transit ante carcerem filius magni Regis, coepi altius gemere, et miserabilius 0138C exclamare, dicens: Fili Dei, miserere mei. At ille, sicut benignissimus: Quisnam est, inquit, iste fletus et ululatus quem audio? Et dicunt ei: Ipse est Adam proditor ille, quem Pater vester trudi fecit in carcerem, donec cogitet quibus illum suppliciis faciat interire. Quid ageret, cujus natura bonitas, cui proprium est misereri semper et parcere? Descendit in carcerem, venit ut educat vinctum de domo carceris. Judaei vero non immemores odii quo oderant Patrem, exercent illud in Filium: unde et ipse ait: Quia oderunt me et Patrem meum (Joan. XV, 24). Quid ergo fecerunt impii, quibus gravis erat etiam ad videndum? Hic est, inquiunt, haeres, venite, occidamus eum (Matth. XXI, 38). Sic ergo occiderunt Agnum Dei, in suam quidem perniciem, sed in salutem 0138D nostram. Illi enim sanguinem Agni fuderunt; nos accessimus, et bibimus illum. Accepimus calicem salutaris: et calix [alias calix noster] inebrians quam praeclarus est! Ecce unde gratias agamus. Nam ante paucos dies celebravimus adventum ejus in carcerem hujus mundi, id est diem Natalis; hodie vero celebramus quod catenas et vincula nostra suscepit. Hodie enim qui peccatum non fecit, ut reos absolveret, innoxias manus eorum catenis inseruit; hodie sub lege factus est, qui legem dedit.
5. Sed dicendum est jam quid in hac circumcisione nobis spiritualiter indicetur agendum. Neque enim sine causa in lege praeceptum, nec sine causa completum est in Domino, ut octava die fieret circumcisio 0139A (Gen. XVII, 12). Sed quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.) Adsit nunc vestris desideriis advocatus Spiritus, qui scrutatur alta Dei, et edisserat nobis [alias vobis] sacramentum istud octavae diei. Non ignoramusjam oportere hominem nasci denuo: nam propter hoc secundo natus est Dei Filius. In peccatis siquidem nascimur omnes, et necesse habemus renasci in gratia, quam in Baptismate quidem percepimus, sed heu! totum periit in saeculari vita. Nunc primum, miserante Deo, virtus gratiae in nobis operatur, ut in novitate vitae ambulemus. Ergo tunc nascitur homo, quando Sol justitiae, ortus in animo, peccatorum illuminat tenebras, horrendumque Dei judicium internis obtutibus offert, addens ad terroris 0139B vinculum brevem dierum numerum, et finem incertum. Haec plane vespera est, ad quam demorabitur fletus; et necesse est addi matutini laetitiam, ut auditam faciat nobis misericordiam suam. Sic enim fit vespere et mane dies unus. Est autem dies ista justitiae, reddens unicuique quod suum est: nobis miseriam, misericordiam Deo. In hac die Puer nascitur, quando ex his quae diximus, ad amorem poenitentiae et odium peccati animus excitatur.
794 6. Sed periculosum est si forte velit inter saeculi turbas agere poenitentiam, ubi nimirum alii venenatis persuasionibus, alii undique exemplis pejoribus ad peccatum alliciant, alii adulationibus in vanam gloriam, alii detractionibus in impatientiam animum ejus dejiciant. Procedat jam necesse est 0139C prudentiae radius. Ostendat quantas et quam importunas, praesertim in hac generatione nequam, opportunitates et occasiones peccati offerat mundus et ingerat; quam debilis sit ad illas humanus animus, maxime qui in peccati consuetudine sit nutritus. In hac ergo die prudentiae eligat de praesenti saeculo nequam fugere, dicens cum propheta: Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 5). Sed nondum sufficit hoc. Forte enim vult eligere solitudinem, non satis attendens propriam infirmitatem, et periculosam diaboli luctam. Quid enim periculosius quam solum luctari contra antiqui hostis versutias, a quo videatur, et quem videre non possit? Itaque jam habet necessariam fortitudinis 0139D diem, ut noverit custodiendam ad Dominum fortitudinem suam, et in acie multorum pariter pugnantium esse quaerendam, ubi tot sunt auxiliarii quot socii, et tales qui dicere possint cum Apostolo: Quia non ignoramus astutias inimici (II Cor. II, 11). Congregatio enim pro fortitudine sua terribilis est, ut castrorum acies ordinata. Vae autem soli! quia si ceciderit, non habet sublevantem (Eccle. IV, 10). Quod si cuiquam ex antiquis Patribus gratiam hanc concessam audivimus, non expedit temere se committere huic periculo, nec oportet tentare Deum, sicut et magister noster, de anachoretis loquens: «Qui non, inquit, conversionis fervore novitio (Reg. S. Benedicti, cap. 1),» etc. Itaque in hac fortitudinis die ad id quod jam coeperat, id est, Odivi Ecclesiam 0140A malignantium, etiam addit quod sequitur: Lavabo inter innocentes manus meas.
7. Verum cum eligit esse in congregatione multorum, nunquid eliget esse magister, qui nondum discipulus fuit, et docere quod didicit nunquam? Et quomodo aut in se, aut in aliis motus irrationabiles poterit temperare? Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Quomodo ergo putatis, si jam magister suus fuerit iste, quin facile sibi aliquando, eo amplius quo familiarius, condescendat? Illucescat igitur dies temperantiae, ut quaerat quomodo temperari et refrenari possint incontinentes motus voluptatis, bestiales motus curiositatis, cervicosi motus elationis suae. Eligat abjectus esse in domo Dei sui, et subjectus esse magistro, sub quo frangatur ejus 0140B voluntas, et obedientiae freno concupiscentia reprimatur, sitque quod ait propheta: Imposuisti homines super capita nostra (Psal. LXV, 12). Nec dedignandum servo, quod praecessit in Domino; siquidem non est servus major domino suo (Joan. XIII, 16). Ille enim cum jam crevisset aetate, sapientia, et gratia apud Deum et homines; cum jam duodecim annorum esset, et remansisset in Jerusalem, inventus a beata Virgine et Joseph, cujus filius putabatur, in medio doctorum, audiens illos et interrogans: tamen descendit cum illis, et erat subditus illis (Luc. II, 42-51). Et tu ergo subditus esto propter illum.
8. Sed jam tibi in ipsa obedientiae via aliqua fortassis dura et aspera occurrere possunt, ut accipias 0140C interdum praecepta nonnulla, quae, licet salubria sint, minus tamen suavia videantur. Haec si moleste coeperis sustinere, si dijudicare praelatum, si murmurare in corde; etiamsi exterius impleas quod jubetur, non est haec virtus patientiae [fortasse obedientiae], sed velamentum malitiae. Necesse est ergo ut illucescat dies patientiae, per quam omnia dura et aspera tacita amplectaris conscientia, te magis dijudicans et durius arguens, cui nimirum displicent quae ad salutem sunt; et in cogitatione tua semper partem magistri, quoad potes, adversus temetipsum juvans; te quidem in omnibus accusare, ipsum vero magis excusare laborans.
9. Porro in hoc loco jam cavendum tibi arbitror 0140D a superbia. Magnum est enim omnino sic vincere semetipsum. Melior est, ait Salomon, patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). Considera 795 denique quam manifeste propheta doceat necessariam esse humilitatem post patientiam, dicens: Verumtamem Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea (Psal. LXI, 6). Nonne videtur hic occasione patientiae tentationem sensisse superbiae? Necesse est ergo ut illuminet cor tuum radius humilitatis, et declaret quid a te sit, quid a Deo, ut non altum sapias: quoniam Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam (Jac. IV, 6).
10. Jam vero cum in his diutius fueris exercitatus, roga dari tibi devotionis lumen, diem serenissimam, 0141A et Sabbatum mentis, in quo, tanquam emeritus miles, in laboribus universis vivas absque labore, dilatato nimirum corde currens viam mandatorum Dei; ut quod prius cum amaritudine et coactione tui spiritus faciebas, de caetero jam cum summa dulcedine peragas et delectatione. Hanc, ni fallor, gratiam petebat qui ait: Remitte mihi ut refrigerer (Psal. XXXVIII, 14); ac si dicat, Quousque in sudore et dolore isto crucior, et morte afficior tota die? Remitte mihi ut refrigerer. Verum, et ad hanc quidem perfectionem pauci, ni fallor, per veniunt in hac vita. Neque enim si quis aliquando videtur hanc habere, continuo credat sibi necesse est, maxime si novitius est, nec [alias sed necdum] per praefatos ascenderit gradus. Pius enim 0141B Dominus noster Jesus Christus pusillos corde blanditiis talibus solet allicere. Sed noverint qui hujusmodi sunt, gratiam hanc praestitam sibi esse, non datam, ut in die bonorum memores sint malorum, et in die malorum non immemores sint bonorum. Longe aliter qui exercitatos habent sensus, devotionis hujus felici fruuntur jucunditate. Sed multi tota vita sua ad hoc tendunt, et nunquam pertendunt; quibus tamen, si pie et perseveranter conati sunt, statim ut de corpore exeunt, redditur quod in hac vita dispensatorie est negatum, illuc perducente eos sola gratia, quo prius tendebant ipsi cum gratia, ut consummati in brevi, expleant tempora multa.
0142A 11. Illis vero qui ad hanc devotionis gratiam perveniunt, unum videtur restare periculum, et omnino timendum eis a daemonio meridiano: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Hoc ergo timendum ei qui tanta delectatione omnia facit, ne, dum sequitur affectionem, corpus destruat per immoderatam exercitationem, ac deinde necesse habeat, non sine magno spiritualis exercitii detrimento, circa debilitati curam corporis occupari. Ergo ne incurrat qui currit, illuminari necesse est lumine discretionis, quae mater virtutum est, et consummatio perfectionis. Haec nimirum docet, ne quid nimis; atque haec est octava dies in qua circumciditur puer: quia discretio vere circumcidit, ut non plus nec minus fiat. Nam et qui nimius est, fructum 0142B boni operis abscindit, non circumcidit; sicut qui tepidus est, si minus facit. In hac ergo die nomen imponitur, et nomen salutis; nec de eo qui sic conversatur dubitem dicere quod suam ipsius salutem operetur. Usque ad hunc enim diem dicere possunt angeli, qui norunt secreta coelestia; sed ego nunc primum ei fiducialiter nomen salutis impono. At vero, quia omnino rara ista avis est in terris (JUVEN. sat. VI), hujus discretionis locum in vobis, fratres, suppleat virtus obedientiae, ut nihil plus, nihil minus nihil aliter quam imperatum sit, faciatis.