«In obitu D. Humberti» — Bernardus Claraevallensis

0513 IN OBITU DOMNI HUMBERTI, MONACHI CLARAE-VALLENSIS SERMO.

0513B Humbertus famulus Domini mortuus est, devotus famulus, servus fidelis. Ipsi vidistis, quomodo nocte praeterita inter manus nostras exspiravit, tanquam unus ex vermiculis terrae. Per hoc triduum fatigavit eum mors, et demolita est intra fauces suas, ut satiaretur sanguine quem sitivit. Eia, fecit quod potuit; occidit carnem, et ecce recondita est in corde terrae. Separavit a nobis dulcem amicum, prudentem consiliarium, auxiliarum fortem. Nec mihi, nec vobis pepercit insatiabilis homicida, mihi autem minus. Siccine separas, amara mors? O bestia crudelis! o amaritudo amarissima! o terror alias, fetor> et horror filiorum Adam! quid fecisti? Occidisti. Sed quid? Carnem utique solam: animae enim non habes quid facias. Volat ad Creatorem 0513C suum, quem tam ardenter concupierat, tam fortiter secuta fuerat omnibus diebus vitae suae. Sed 1067 et ipsum corpus quod videris habere, auferetur a te, cum tu novissima inimica destrueris, et absorberis in victoria. Reddes utique, reddes aliquando corpus istud, quod ad signum adventus tui tantis hesterna die sputis et exsecrationibus, ac multiplici sordium squalore repleveras, laetabunda et laudans, quia et hunc tuis laqueis irretisses. Veniet Unigenitus Patris cum potestate magna et majestate Humbertum quaerere, et illud idem cadaverosum corpus configurare corpori claritatis suae. Tu autem quid? Profecto, quod in Jeremia scriptum est, in novissimo dierum stulta remanebis (Jerem. 0513D XVII, 11), et Humberto in aeternum vivente, tu in perpetuum morieris. Evomuit prophetam marina bestia, quem deglutierat (Jonae II, 11): et tu Humbertum 0514B reddes, quem videris tuo vastissimo ventre conclusisse.

2. De caetero, fratres, factitium vobis sermonem in omni forma sanctitatis iste Dei servus exhibuit , quem et longum fecit et magnum. Longum, quantum ad longinquitatem viae alias, vitae>; magnum, quantum ad vitae sublimitatem. Non oportet me amplius aperire os meum, si bene retinuistis sermonem ejus, si vestris illum cordibus impressistis. Quinquaginta annos, et eo amplius, vixit in servitio illius, cui servire regnare est, quia puerilibus annis locatus est in sanctuario Dei. Nobiscum triginta annis ab ipso pene principio monasterii hujus conversatus est, non solum sine querela, sed et cum gratia: cujus ex hoc memoria in benedictione 0514C erit nobis, et generationi quae ventura est. Sicut advena et peregrinus pertransiit viam et vitam istam, quantum minus potuit de mundi rebus accipiens, utpote sciens quia non erat de hoc mundo. Non habebat hic manentem civitatem, sicut nec patres sui; sed in anteriora extentus, sequebatur ad palmam supernae vocationis. Nihil habet mundus, quod jure clamet in eo, vel de eo; quia nec mundus ei placuit, nec ipse mundo. Quantum parcius potuit, de substantia ejus accepit; et minus accepisset, si non obedientia coegisset. Victum et vestitum habens, his contentus fuit, non ad superfluitatem, sed ad necessitatem: nisi quod ipsam quoque necessitatem, superfluitatem esse saepius causabatur. Ante 0514D hos paucos dies, si bene memini, dum colloqueremur ad invicem, dicebat se monasterii hujus praebendarium esse, et tanquam nullius utilitatis hominem 0515A pasci in domo Dei. Erat enim vere mitis, et humilis corde: et cum caeteris floreret virtutibus, gratiam tamen mansuetudinis specialiter obtinebat. Ideo sese amabilem et affabilem omnibus exhibebat, sicut erat amabilis valde.

3. Verumtamen in his omnibus quam circumcisum fuerit os ejus et lingua, omnes vos plenissimo cognovistis, qui tandiu vidistis ejus conversationem, et sermonem ejus audistis. Quis unquam ex ore ejus sonum detractionis, verbum scurrilitatis, sermonem gloriae, invidiae vocem audivit? Quis eum vel alios judicantem, vel judicanti consentientem aliquando deprehendit? Quis eum loquentem inania audire potuit? imo quis non ab eo timuit, si talia forte loqueretur, audiri? Nimirum sollicite custodiebat 0515B vias suas, ut non delinqueret in lingua sua; sciens quia qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2). Longe a te, Humberte, vae illud evangelicum: Vae vobis qui nunc ridetis, quia flebitis (Luc. VI, 25). Nunquid aliquis vestrum eum ridentem, etiam inter multos ridentes, invenit? Serenabat quidem vultum suum assidentium gratia, ne fieret onerosus; sed risum integrum, si bene recolitis, non admisit. Porro quanti fervoris in opere Dei diebus et noctibus fuerit, non solum vidistis, sed etiam admirati estis usque ad diem mortis suae. Cum enim fere jam ad decrepitam pervenisset aetatem, praeter incommoda senectutis, 1068 etiam tot et tantis infirmitatibus, quas multi vestrum non 0515C ignorant, lassatus atque quassatus; erat tamen, ut dicitur, animus victor annorum, et cedere nescius infirmitati. Denique in frigoribus et caloribus per montes et valles ascendens et descendens, juvenum laborem prosequebatur, ita ut admirationi esset omnibus et stupori. Si eum quandoque propter multitudinem negotiorum consilii gratia retinuissem, tristis perseverabat et nubilus, donec vestro consortio redderetur. Rarissime unquam solemnibus vigiliis, quas tamen non raro anticipabat, rarissime caeteris horis psallentium choro inventus est defuisse: nec nisi ea necessitate, ut ex instanti responsum mortis habens, infirmitas sequeretur.

4. Porro in refectorio vix communibus utens cibis, si quid forte aliud apponeretur, aut non accipiebat, 0515D aut tam moleste accipiebat, ut super hoc universitatem nostram saepius molestaret. Decreverat aquam bibere semper, si non totis viribus restitissem. Vinum si quandoque bibere cogeretur, erat vinum colore potius quam sapore, adeo illud aquis nimis obruebat. Vix unquam obedientia compellente infirmitorium introivit; vix, cum intrasset, teneri potuit. Fateor. minus obediens in hac parte, quod auctoritatis suae mole me premeret. Laudo eum, in hoc non laudo; quia, sicut vos scitis, non parum in hujusmodi perstitit obstinatus. Credo quia si 0516A quid triste sensit, propter hoc sensit, quod nobis minus consensit de necessitate corporis sui. Sed qualis erat in consiliis? Purus utique et discretus: quod ego tanto melius novi, quanto saepius tetigi pectus ejus. Non solus autem novi hoc; novit et universitas vestra. Quis denique multitudine vel magnitudine tentationum percussus, non audivit ab ore ejus et radicem tentationis, et curationis remedium? Ita enim percurrebat omnes angulos conscientiae infirmantis, ut credere posset qui confitebatur, eum vidisse omnia, omnibus interfuisse.

5. Quantae autem charitatis erat? Sic se induerat viscera pietatis, ut omnes excusaret, pro omnibus intercederet, nescientibus illis pro quibus loquebatur; non personarum acceptor, sed necessitatum. 0516B Erat ergo humilis corde, dulcis sermone, strenuus opere, fervens charitate, in commisso fidelis, in consilio circumspectus et prudens. Compositus erat super omnes homines, quos viderim in diebus istis; unus et idem perseverans omni tempore, et omni hora. Plane in semitis Domini Jesu posuit vestigia, nec retraxit pedem, donec cursum itineris consummaret. Ille fuit pauper, pauper et iste fuit. Vixit ille in laboribus, et hic in laboribus multis. Crucifixus est ille, et iste multis et magnis crucibus affixus, stigmata Domini Jesu tulit in corpore suo, adimplens ea quae deerant passionum Christi etiam in carne sua. Resurrexit ille, et iste resurget. Ille ascendit in coelum, et iste creditur ascensurus. 0516C Ascensurus plane, cum rex gloriae propter nos descendet, sicut prius ascenderat, ut notam faciat potentiam suam: cum non minoris excellentiae sit descendere per aera, quam per aerem ascendisse. Sic enim olim angeli praedixerunt; quia hic Jesus qui assumptus est a nobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Ne laudaveris hominem in vita sua, dicit Scriptura (Eccli. XI, 30), pro eo quod non est secura laudatio nisi post mortem. Hoc et ego in eo studiose servavi, qui dum adviveret, in hujusmodi non aperui os meum; ne forte possemus vel ego adulationis notam, vel ille culpam incurrere vanitatis. Ex hoc sane neutrum jam timetur; nec ego eum video, et ille forsitan me non audit. Sed etsi audiat, non movetur 0516D hominum verbis, fortius inhaerens atque felicius Verbo Dei. Nihil proficiet inimicus 1069 in eo, et vanitatis suggestor non apponet nocere ei.

6. Ecce jam coram te est, Pater dulcissime, fons ille puritatis, quem tanto ardore animi sitiebas: ecce immersus es in illam divinae pietatis abyssum, cujus memoriam abundantiae suavitatis tam devote eructare solebas. Quis enim tam devotus praedicator pietatis divinae, quis humanae puritatis commendator tam studiosus, quis utriusque rei tam affectuosus amator erat? aut cui aliquando quinque verba locutus 0517A es, in quibus non vera puritas resonaret, in quibus non sancta Dei pietas audiretur? Non ergo super te doleo, cui desiderium animae tuae tribuit Deus: mihi potius ademptum doleo fidele consilium, auxilium grande, virum unanimem, hominem secundum cor meum. In me haec omnia mala reciderunt. In me transierunt irae tuae, Domine Jesu, et terrores tui conturbaverunt me. Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria extrahens, me in miseriis reliquisti. Abstulisti mihi germanos carne, germaniores spiritu, et in tuis negotiis, et in saecularibus secundum te sapientes. Sustulisti hinc alios atque alios, qui onus meum portabant, onus grande, quod mihi imposuisti. Unus mihi et prope solus Humbertus supererat e tantis necessariis meis, 0517B eo suavior amicus, quo antiquior: et hunc tulisti, quoniam tuus erat. Ego, ego solus ad verbera relinquor, ego morior in singulis, et omnes fluctus tuos induxisti super me. Utinam quem flagellas, occidas semel, et non miserum hominem tot et tantis mortibus serves! Verumtamen non contradico sermonibus sancti; sed qui coepit, ipse me conterat: et haec mihi consolatio sit, quod affligens dolore, non parcat. Ego in flagella paratus sum, si forte pius Pater in beneficia flagella commutet. Unde et verba mea non murmure plena sunt, sed dolore. Non ploro Humbertum: neque enim ille plorandus est, qui vocatus est ad mensam divitis; sed super me et super vos ploro, super domum istam, super caeteros fratres nostros, qui omnes ab ejus ore consilium 0517C exspectabant. Sic et Salvator crucem suam, tanquam latro suum laqueum, portans, cum mulieres, quae eum a Galilaea secutae fuerant, super se lamentantes respiceret, conversus ad eas dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros (Luc. XXIII, 28). Etenim ea quae de me sunt, finem habent (Luc. XXII, 37). Quae videtis mihi praeparari, temporalia sunt; quae non videtis, aeterna. Si temporalia sunt, transitoria sunt; si transitoria sunt, et mortalia sunt: et transeundi vel moriendi argumentum hoc solum est, quia videri possunt. Temporalia fuerunt quae in Humberti morte conspeximus: sed jam obtinet gaudium et laetitiam in perpetuas aeternitates.

7. Non est ergo lugendus nobis, cui nec luctus, 0518A nec dolor est. Sed nec pro nobis, quibus ille sublatus est, murmurandum: magis gratias agamus, quod tandiu concessus est nobis. Siquidem, ut ego arbitror, decennium jam decursum est, quod non vixit nisi nobis, et pro nobis: atque hic timor meus est, ne ideo translatus sit, quia non eramus jam digni consortio illius. Quis scit tamen si idcirco sublatus fuerit, ut nos suis intercessionibus protegat apud Patrem? Utinam ita sit! Si enim tantae charitatis erat dum esset nobiscum, ut omnia quae ad corpoream necessitatem spectant, libentius mihi quam sibi cederet; quanto magis nunc, cum illi summae charitati, quae Deus est, inhaeret, majorem habet in me gratiam et charitatem? Sed forsitan nunc de me et de conversatione mea plenius novit 0518B veritatem; nec compatitur, ut solebat, sed, ut vereor, indignatur. Quod si etiam propter peccata nostra abstulit eum Deus, utinam idem ipse obtineat, ut nobis hoc ipsum misericorditer relaxetur, ne poenam super poenam sustineamus!

1070 8. De reliquo, fratres, dico vobis, si sequeremini vestigia ejus, non tam facile in vanis cogitationibus et otiosis sermonibus, in jocis et scurrilitatibus laberemini; quia in his multum perditis et de vita vestra, et de tempore vestro. Volat irrevocabile tempus; et dum creditis vos cavere poenam istam minimam, incurritis ampliorem. Illud enim scitote, quia post hanc vitam in purgabilibus locis centupliciter, quae fuerint hic neglecta, reddentur usque ad novissimum quadrantem. Scio ego 0518C quia durum est homini dissoluto apprehendere disciplinam, verboso silentium pati, vagari solito stabilem permanere; sed durius, et multo durius erit, futuras illas molestias tolerare. Et homo iste qui hic sepultus est, multa in principio, sicut ipse cognovi, super hujusmodi tentamenta sustinuit, sed cum multo luctamine pugnavit et vicit: et sicut tunc ei durum erat pugnam in tentationibus sustinere, sic ei modo durius esset ad illas ineptias revolare, quia bona consuetudo venerat in naturam. Exercete vos in doctrina ista, et attendite formam illam, quam vidistis in eo et audistis: ut ad eum perveniatis, ad quem ipse pervenit, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *