Missale Romanum

ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instauratum
auctoritate Pauli pp. VI promulgatum
Ioannis Pauli pp. II recognitum

EDITIO TYPICA TERTIA

www.binetti.ru

Index Missalis

Index of Latin texts

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MISSALE ROMANUM

EX DECRETO CONCILII OECUMENICI VATICANI II
INSTAURATUM PROMULGATUR

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

MISSALE ROMANUM, ex decreto Concilii Tridentini a Decessore Nostro S. Pio V anno MDLXX promulgatum, [1] nemo non suscipit in multis iisque mirificis utilitatis fructibus esse numerandum, qui ex eadem Sacrosancta Synodo in universam Christi Ecclesiam dilapsi sunt. Per quattuor enim saecula, non modo illud ritus latini sacerdotes pro norma habuerunt, ad quam eucharisticum sacrificium facerent, sed sacri etiam Evangelii nuntii in omnes fere terras invexerunt. Innumeri praeterea sanctissimi viri animorum suorum erga Deum pietatem, haustis ex eo sive Sacrarum Scripturarum lectionibus sive precationibus, copiosius aluerunt, quarum praecipuam partem sanctus Gregorius Magnus in certum digesserat ordinem.

Sed ex quo tempore latius in christiana plebe increbescere et invalescere coepit sacrae fovendae liturgiae studium, quod, de Decessoris Nostri ven. rec. Pii XII sententia, ostendere visum est, aeque providentis Dei erga huius aetatis homines propensissimae voluntatis indicium, aeque Sancti Spiritus per Ecclesiam suam salutiferum transitum, [2] palam pariter eluxit, Missalis Romani formulas tum aliquatenus recognoscendas tum accessionibus esse locupletandas. Cuius rei faciendae initium idem Decessor Noster attulit Vigilia paschali et Ordine Hebdomadae sanctae instauratis, [3] qui proinde primum quasi gradum posuit ad Missale Romanum novis huius temporis animi sensibus accomodandum.

Recens autem Concilium Oecumenicum Vaticanum II, edita Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente, generalis renovationis Missalis Romani fundamenta locavit: statuens, ut primum textus et ritus ita ordinarentur, ut sancta, quae significarent, clarius exprimerent; [4] deinde, ut Ordo Missce ita recognosceretur, ut singularum partium propria ratio necnon mutua conexio clarius paterent, atque pia et actuosa fidelium participatio facilior redderetur [5] tum ut, quo ditior mensa verbi Dei pararetur fidelibus, thesauri biblici largius aperirentur,[6] ut postremo novus ritus concelebrationis conficeretur, Pontificali et Missali Romano inserendus. [7]

Attamen huiusmodi Missalis Romani renovatio nequaquam ex improviso inducta putanda est; cum ad eam haud dubie viam munierint progressiones in disciplinis liturgicis, proximis hisce quattuor saeculis, factae. Nam si, post Concilium Tridentinum celebratum, ad Missalis Romani recognitionem non parum adiuvarunt evoluti et inspecti vetusti Bibliothecae Vaticanae aliique undique conquisiti codices, uti confirmatur Constitutione Apostolica Quo primum a Decessore Nostro S. Pio V data, posthaec nimirum hinc vetustissimi liturgici fontes et reperti et foras emissi sunt, hinc liturgicae Orientalis Ecclesiae formulae altius sunt investigatae; ita ut optarent multi, ut huius generis cum doctrinae tum pietatis divitiae, non modo in tabulariorum tenebris non iacerent, sed e contrario in lucem prolatae christianorum mentes animosque illustrarent et pascerent.

Nunc vero, ut novam Missalis Romani compositionem, summis saltem lineamentis, quasi praefiniamus, in primis animadvertimus, Institutione Generali, qua in libro tamquam prooemio usi sumus, novas normas eucharistici sacrificii celebrandi proponi, sive quoad ritus persolvendos et officia uniuscuiusque astantis et participis propria, sive quoad suppellectiles et loca rei divinae peragendae necessaria.

Praecipua instaurationis novitas in Precatione eucharistica, quam vocant, versari existimanda est. Quamvis enim in romano ritu prima eiusdem Precationis pars, hoc est praefatio, varias, saeculis volventibus, susceperit formulas, altera tamen pars, quam Canonem Actionis appellabant, per illud tempus, quod a iv ad v saeculum actum est, immutabilem induit formam; cum, e contrario, Liturgiae Orientales in ipsas Anaphoras quandam varietatem reciperent. Hac autem in re praeterquam quod Precatio eucharistica aucta est copia praefationum, vel ex antiquiore Romanae Ecclesiae traditione sumptarum, vel nunc primum compositarum, quibus et peculiares partes mysterii salutis clarius patefierent, et plura uberioraque gratias agendi argumenta praeberentur, praeterea ut eidem Precationi tres novi Canones adderentur statuimus. Attamen sive ut pastoralibus, quas nominant, rationibus consuleretur, sive ut concelebratio expeditius procederet, iussimus verba dominica in qualibet Canonis formula una eademque esse. Itaque in quavis Precatione eucharistica illa sic proferri volumus: supra panem: Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur; et supra calicem: Accipite et bibite ex eo omnes: Hic est enim calix Sanguinis mei novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Verba autem Mysterium fidei, de contextu verborum Christi Domini deducta, atque a sacerdote prolata, ad fidelium acclamationem veluti aditum aperiunt.

Quoad Ordinem Missae, ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores facti sunt. [8] Ea namque praetermissa sunt, quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita, [9] praesertim circa ritus oblationis panis et vini, et circa ritus fractionis panis et Communionis.

Huc accedit quod restituuntur ... ad pristinam sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum iniuria deciderunt; [10] cuius generis sunt homilia [11] et oratio universalis seu oratio fidelium [12] et ritus paenitentialis, seu reconciliationis cum Deo et cum fratribus, initio Missae peragendus: cui, ut oportebat, suum redditum est momentum.

Ad haec, iuxta illud Concilii Vaticani II praescriptum, quo praecipiebatur ut intra praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum sanctarum populo legeretur, [13] totum lectionum corpus diebus dominicis legendarum in trium annorum ordinem tributum est. Praeterea diebus utcumque festis, lectioni Epistulae et Evangelii alia praeponitur, ex Veteri Testamento, vel, tempore paschali, ex Actibus Apostolorum sumpta. Hac enim adhibita ratione, enucleatius mysterii salutis continuus processus illustratur, verbis Dei revelatis demonstratus. Quae amplissima lectionum biblicarum copia, qua diebus festis praestantior sacrarum Scripturarum pars fidelibus proponitur, accessione profecto completur reliquarum librorum sacrorum partium, quae diebus profestis recitantur.

Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in christifidelibus ea verbi Dei fames [14] exstimuletur, qua, Spiritu Sancto duce, novi foederis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur. Hisce ita compositis, illud etiam vehementer fore confidimus, ut sacerdotes et fideles simul sanctius animum suum ad Cenam Domini praeparent, simul, sacras Scripturas altius meditati, verbis Domini uberius in dies alantur. Exinde denique sequetur, ut, iuxta Concilii Vaticani II monita, divinae litterae sive quasi quidam spiritualis vitae fons perennis, sive praecipuum christianae doctrinae tradendae argumentum, sive demum cuiusvis theologicae institutionis medulla ab omnibus habeantur.

Verumtamen in hac Missalis Romani instauratione, non solum tres, de quibus adhuc diximus, partes, hoc est Precatio eucharistica, Ordo Missae et Ordo lectionum, mutatae sunt, sed ceterae etiam, in quibus idem constat, recognitae et valde variatae sunt, id est: Temporale, Sanctorale, Commune Sanctorum, Missae rituales et Missae votivae, quae vocant. In quibus peculiaris quaedam diligentia ad orationes adhibita est, quae non solum numero auctae sunt, ut novis horum temporum necessitatibus novae responderent, sed etiam vetustissimae ad antiquorum textuum fidem redditae. Ex quo factum est, ut singulis praecipuorum temporum liturgicorum feriis, scilicet Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, diversa cotidie adiceretur oratio.

Quod reliquum est, licet textus Gradualis Romani, ad cantum saltem quod attinet, non fuerit mutatus, tamen, facilioris intellectus gratia, sive psalmus ille responsorius, de quo S. Augustinus et S. Leo Magnus saepe commemorant, sive antiphonae ad introitum et ad Communionem in Missis lectis adhibendae, pro opportunitate, instaurata sunt.

Ad extremum, ex iis quae hactenus de novo Missali Romano exposuimus quiddam nunc cogere et efficere placet. Cum Decessor Noster S. Pius V principem Missalis Romani editionem promulgavit, illud veluti quoddam unitatis liturgicae instrumentum idemque tamquam genuini religiosique cultus in Ecclesia monumentum christiano populo repraesentavit. Haud secus Nos, etsi, de praescripto Concilii Vaticani II, in novum Missale legitimas varietates et aptationes [15] ascivimus, nihilo tamen secius fore confidimus, ut hoc ipsum a christifidelibus quasi subsidium ad mutuam omnium unitatem testandam confirmandamque accipiatur, utpote cuius ope, in tot varietate linguarum, una eademque cunctorum precatio ad caelestem Patrem, per summum Pontificem nostrum Iesum Christum, in Spiritu Sancto, quovis ture fragrantior ascendat.

Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus vigere incipient a die XXX proximi mensis Novembris hoc anno, id est a Dominica I Adventus.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Aprilis, in Cena Domini N. I. C., anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI

[1] Const. Apost. Quo primum, die 14 iulii 1570 data.

[2] Cf. Pius XII, Allocutio iis, qui primo Conventui ex omni natione de Liturgia pastorali, Assisii habito, interfuerunt, die 22 sept. 1956: A.A.S. 48 (1956) p. 712.

[3] Cf. S. CONGR. RITUUM, Decr. Dominicae Resurrectionis, 9 febr. 1951: A.A.S. 43 (1951) pp. 128 ss.; Decr. generale Maxima redemptionis nostrae mysteria, 16 nov. 1955: A.A.S. 47 (1955) pp. 838 ss.

[4] Cf. ibid., n. 50.

[5] Cf. ibid., n. 50.

[6] Cf. ibid., n. 51.

[7] Cf. ibid., n. 58.

[8] Cf. ibid., n. 50.

[9] Cf. ibid., n. 50.

[10] Cf. ibid., n. 50.

[11] Cf. ibid., n. 52.

[12] Cf. ibid., n. 53.

[13] Cf. ibid., n. 51.

[14] Cf. Amos 8, 11.

[15] Cf. CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 38-40.

 
Для ремонта дома паркетная доска Барлинек Дуб является действительно хорошим выбором.