
ex decreto
Ss. Concilii Tridentini restitutum
Summorum Pontificum cura
recognitum
editio XXXI post typicam
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Si
quid est in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos
invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missae Sacrificium,
cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris caelum,
dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem.
Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque
honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli
venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac
preces, quas Summi Pontifices praedecessores Nostri Pius V et Clemens VIII
diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum
vestigiis inhaerentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod
plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem,
sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus
exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam
hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi
quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque
uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum dillgentia
ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricae, quae
sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutae; quae vero
non ita captui legentium accommodatae videbantur, darius explicatae: praeterea
collata omnia cum codice sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaeque diversa
irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum
prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad earn par typographorum accedat
industria; propterea dilecto filo Andreae Brugiotto Typographiae Nostrae
Apostolicae
Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem ernittat: sed, quae in
posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta
Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tarnen prius, et in
scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis
locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorurn locorum facultate;
alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolae
vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum
Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a
Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in
alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorurn
ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae
praedictae applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter
incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque
hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et
gentium, sub eisdem pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores,
seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant,
Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc
Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis
aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda,
de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus
licentiae copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si
secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad
illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autern locorum suspensionis a
divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis
similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia
in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione
pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum
ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis
ex benignitate Apostolicam rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa
penes se habentihus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective
possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis,
indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices
praedecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quae per praesentes expresse
revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium praemissorum
quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de
illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expreasa mentio habenda
esset; tenores hujusmodi praesentibus pro expressis babentes, hac vice dumtaxat
specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut praesentium transumptis,
etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus
personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides
adbibeatur, quae ipsis praesentibus adbiberetur, si essent exhibitae vel
ostensae.
Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris, die secunda
Septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.
M. A. Maraldus