
ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instauratum
auctoritate Pauli pp. VI promulgatum
Ioannis Pauli pp. II recognitum
EDITIO TYPICA TERTIA
83. V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Sequitur Praefatio iuxta rubricas proferenda, quae concluditur:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
84. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
TE IGITUR, clementissime Pater,
per Iesum Christum, Filium tuum,
Dominum nostrum,
supplices rogamus ac petimus,
iungit manus et
dicit:
uti accepta habeas
signat semel super panem et calicem simul,
dicens:
et benedicas haec + dona, haec munera,
haec sancta sacrificia illibata,
extensis manibus prosequitur:
in primis, quae tibi offerimus
pro Ecclesia tua
sancta catholica:
quam pacificare, custodire, adunare
et regere digneris toto
orbe terrarum:
una cum famulo tuo Papa nostro N.
et Antistite nostro
N.
et
omnibus orthodoxis, atque catholicae
et apostolicae fidei cultoribus.
85. Commemoratio pro vivis.
Memento, Domine,
famulorum famularumque tuarum N. et
N.
Iungit manus et orat
aliquantulum pro quibus orare intendit.
Deinde, manibus extensis, prosequitur:
et
omnium circumstantium,
quorum tibi fides cognita est et nota devotio,
pro quibus
tibi offerimus:
vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis,
pro se suisque
omnibus:
pro redemptione animarum suarum,
pro spe salutis et incolumitatis suae:
tibique reddunt vota sua
aeterno Deo, vivo et vero.
86. Infra Actionem:
Communicantes,
et memoriam venerantes,
in primis gloriosae semper Virginis
Mariae,
Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi:
+ sed et Beati Ioseph,
eiusdem Virginis Sponsi,
et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum,
Petri et
Pauli, Andreae,
(Iacobi, Ioannis,
Thomae, Iacobi, Philippi,
Bartholomaei,
Matthaei,
Simonis et Thaddaei:
Lini, Cleti, Clementis, Xysti,
Cornelii, Cypriani,
Laurentii, Chrysogoni,
Ioannis et Pauli,
Cosmae et Damiani:)
et omnium Sanctorum
tuorum;
quorum meritis precibusque concedas,
ut in omnibus protectionis tuae
muniamur auxilio.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
In Nativitate Domini et per octavam:
Communicantes,
et (noctem sacratissimam) diem sacratissimum celebrantes,
(qua) quo beatae Mariae intemerata virginitas
huic mundo edidit Salvatorem:
sed et
memoriam venerantes,
in primis eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae,
Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi:
+
In Epiphania Domini:
Communicantes,
et diem sacratissimum celebrantes,
quo Unigenitus tuus, in tua
tecum gloria coaeternus,
in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis
apparuit:
sed et memoriam venerantes,
in primis gloriosae semper Virginis Mariae,
Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi:
+
A Missa Vigiliae paschalis usquae ad Dominicam II Paschae:
Communicantes,
et (noctem sacratissimam) diem sacratissimum celebrantes
Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem:
sed et memoriam
venerantes,
in primis gloriosae semper Virginis Mariae,
Genitricis eiusdem Dei
et Domini nostri Iesu Christi: +
In Ascensione Domini:
Communicantes,
et diem sacratissimum celebrantes,
quo Dominus noster,
unigenitus
Filius tuus,
unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam
in gloriae tuae
dextera collocavit:
sed et memoriam venerantes,
in primis gloriosae semper
Virginis Mariae,
Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi:
+
In dominica Pentecostes:
Communicantes,
et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes,
quo Spiritus
Sanctus
Apostolis innumeris linguis apparuit:
sed et memoriam venerantes,
in
primis gloriosae semper Virginis Mariae,
Genitricis Dei et Domini nostri Iesu
Christi: +
87. Manibus extensis, prosequitur:
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae,
sed et cunctae familiae tuae,
quaesumus, Domine, ut placatus accipias:
diesque nostros in tua pace disponas,
atque ab aeterna damnatione nos eripi,
et in electorum tuorum iubeas grege
numerari.
Iungit manus.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
A Missa Vigiliae paschalis usquae ad Dominicam II Paschae:
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae,
sed et cunctae familiae tuae,
quam
tibi offerimus
pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu
Sancto,
tribuens eis remissionem omnium peccatorum,
quaesumus, Domine, ut
placatus accipias:
diesque nostros in tua pace disponas,
atque ab aeterna
damnatione nos eripi,
et in electorum tuorum iubeas grege numerari.
Iungit manus.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
88. Tenens manus expansas super oblata, dicit:
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus,
benedictam, adscriptam, ratam,
rationabilem, acceptabilemque facere digneris:
ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui,
Domini nostri Iesu Christi.
Iungit manus.
89. In formulis quae sequntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
Qui pridie quam pateretur,
accipit panem,
eumque parum elevatum super altare tenens,
prosequitur:
accepit panem in sanctas ac
venerabiles manus suas,
elevat oculos,
et elevatis oculis in caelum
ad
te Deum, Patrem omnipotentem,
tibi gratias agens, benedixit,
fregit,
deditque discipulis suis, dicens:
parum se inclinat
ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
90. Postea prosequitur:
Simili modo postquam coenatum est,
accipit calicem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accipiens et
hunc praeclarum calicem
in sanctas ac venerabiles manus suas:
tibi gratias agens, benedixit,
deditque discipulis suis, dicens:
parum se inclinat
ACCIPITE
ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.
Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
91. Deinde dicit:
Mysterium fidei.
Et populus prosequitur, acclamans:
Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
Vel:
Quotiescumque manducamus panem hunc
et calicem bibimus,
mortem tuam annuntiamus, Domine, donec venias.
Vel:
Salvator mundi, salva nos,
qui per crucem et resurrectionem tuam liberasti nos.
92. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
Unde et memores, Domine,
nos servi tui,
sed et plebs tua sancta,
eiusdem Christi
Filii tui, Domini nostri,
tam beatae passionis,
necnon et ab inferis
resurrectionis,
sed et in caelos gloriosae ascensionis:
offerimus praeclarae
maiestati tuae
de tuis donis ac datis,
hostiam puram,
hostiam sanctam,
hostiam
immaculatam,
Panem sanctum vitae aeternae,
et Calicem salutis perpetuae.
93.
Supra quae propitio ac sereno vultu
respicere digneris:
et accepta habere,
sicuti accepta habere dignatus es
munera pueri tui iusti Abel,
et sacrificium
Patriarchae nostri Abrahae:
et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus
Melchisedech,
sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.
94. Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:
Supplices te rogamus, omnipotens Deus:
iube haec perferri per manus sancti
Angeli tui
in sublime altare tuum,
in conspectu divinae maiestatis tuae:
ut,
quotquot ex hac altaris participatione
sacrosanctum Filii tui Corpus,
et Sanguinem sumpserimus,
omni benedictione caelesti
et gratia repleamur.
Iungit manus.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
95. Commemoratio pro defunctis
Manibus extensis, dicit:
Memento etiam, Domine,
famulorum famularumque tuarum N. et
N.,
qui nos
praecesserunt cum signo fidei,
et dormiunt in somno pacis.
Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
Deinde, extensis manibus, prosequitur:
Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus
locum refrigerii, lucis et
pacis,
ut indulgeas, deprecamur.
Iungit manus.
(Per
Christum Dominum nostrum. Amen.)
96. Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis,
de multitudine miserationum tuarum sperantibus,
partem aliquam et
societatem donare digneris,
cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus:
cum Ioanne,
Stephano,
Matthia, Barnaba,
(Ignatio, Alexandro,
Marcellino, Petro,
Felicitate,
Perpetua,
Agatha, Lucia,
Agnete, Caecilia, Anastasia)
et omnibus Sanctis tuis:
intra quorum nos consortium,
non aestimator meriti,
sed veniae, quaesumus,
largitor admitte.
Iungit manus.
Per Christum Dominum nostrum.
97. Et prosequitur:
Per quem haec omnia, Domine,
semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis
et praestas
nobis.
98. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum.
Populus respondet:
Amen.
Deinde sequitur ritus communionis.