S. Gregorii Magni, papae et Ecclesiae doctoris
Die 3 septembris
S. Gregorii Magni,
papae et Ecclesiae doctoris
Memoria
Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da spiritum sapientiae, intercedente beato Gregorio papa, quibus dedisti regimen disciplinae, ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus est Romae circa annum 540. Cursum honorum ingressus, praefectus Urbis renuntiatus est. Vita monastica inita, diaconus ordinatus et munere legati Constantinopoli functus est. Anno 590, die 3 septembris, ad Petri cathedram evectus, verum pastorem se exhibuit in rebus gerendis, in pauperibus iuvandis, in fide propaganda vel firmanda. Multa etiam scripsit de re morali et theologica. Mortuus est anno 604, die 12 martii.
Festum S. Gregorii Magni inde a saeculo VIII Romae semper celebratum est die eius depositionis, i. e. die 12 martii. Cum autem haec dies semper incideret in Quadragesima, anno 1970 memoria S. Gregorii in diem 3 septembris reposita est, qua die episcopus Urbis ordinatus est.