«Acta S. Bernardi, § XXVII-XXXIX» — Pinus, Joannes

DE SANCTO BERNARDO CONFESSORE PRIMO CLARAE-VALLENSI ABBATE, PATRE AC DOCTORE ECCLESIAE IN TERRITORIO LINGONENSI IN GALLIA COMMENTARIUS, § XXVII-XXXIXAuctore Joanne PINIO societatis Jesu presbitero theologo. (Acta sanctorum Bolland., Augusti tom. IV, die 20, p. 101.) § XXVII. Sanctus Romam redit; Petrus Pisanus Ecclesiae unitur, uti et Victor, Anacleti successor; schisma item deserit Rogerius; pignus sacrum Bernardo Roma discedenti datum; tunicam suam ibi relinquit, varia puncta chronologica.

287. Annum Christi 1138, ita exorditur historicus Cisterciensis: «Initium anni auspicetur nobis Bernardus reversus Romam, et, reconciliato Ecclesiae Petro Pisano, Anacletus deficiens, vix prius a suis desertus, quam a seipso: quippe semel assuetus pontificalibus, animam maluit perdere, quam nomen 0782D pseudo-pontificis. Singula qua ratione gesta sunt, nonnulla etiam per menses, diesque penicillo antiquorum describamus. Regressum [ed. male reversum] sancti ad Urbem per hoc tempus, atque item reconciliationem Petri Pisani, auctor Vitae illius his paucis tradidit. Cum omnium igitur populorum favore, solo rege (scilicet Rogerio) in malitia permanente, abbas Romam revertitur, praedictum quoque Petrum Pisanum et quosdam alios reconciliat Ecclesiae, et Innocentio papae confoederat.» Pergit Manricus: «Verum reconciliationem Petri Pisani quarta die Januarii contigisse, argumento est, quod Anacletus triduo supervivens, obiisse legitur ejusdem mensis septima. Triduo ante mortem Anacleti reconciliatum testatur Antoninus . . . part. II, titulo 17, cap. 0783A 1, § 4: Abbas S. Bernardus ipsum Petrum Pisanum papae Innocentio reconciliavit. Post triduum Petrus Leonis impoenitens moritur. Obiisse autem septimo Januarii, Falco Beneventanus, quem Baronius ad annum 1134 (imo 1138) adducit, diserte tradit.» Ad annum itaque 1137, pag. 125: «Hoc anno, inquit Falco, Anacletus, qui sub nomine pontificatus advixit, septimo die stante mensis Januarii mortuus est, qui sedit annis septem, et mensibus undecim, et diebus viginti duobus,»

288. Sed Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 1138, n. 1, diem emortualem Anacleti perperam a Baronio, et aliis signari animadvertit, serius eumdem differens his argumentis: «Falco, qui annum a Kalendis Martii exorditur, ad annum 0783B 1137, ait: «Hoc anno Anacletus, etc. Baronius num. 1, Mabillonius in Notis fusioribus ad epistolam 126 divi Bernardi, Papebrochius in Conatu Chronico-hist., aliique passim viri docti diem illum a Falcone memoratum, diem septimum mensis Januarii interpretantur. Verum Peregrinius in notis ad Falconem, recte hunc loquendi modum a Falcone usurpatum explicat de Januario exeunte, docetque mensem STANTEM, SEU INSTANTEM, SEU ASTANTEM, esse mensem finientem: quod postea Ducangius in Glossario mediae et infimae Latinitatis, ad vocem MENSIS STANS, variis exemplis probavit . . . Anacletus igitur mortuus est die vicesima quinta mensis Januarii, qui septimus est a die ultimo ejusdem 0783C mensis, a quo Falco, et qui eo loquendi modo usi sunt, diem primum stantis alicujus mensis inchoant. Hanc Peregrinii explicationem confirmat Ordericus lib. XIII, pag. 915, dicens: Petrus Anacletus, qui sedem apostolicam fere septem annis usurpaverat, in cathedra sedens, VIII Kal. Februarii (seu die 25 Januarii) subita morte decessit . . . Durationem invasionis ejus, quam Ordericus numero rotundo exprimit, et septem circiter annorum fuisse dicit, Falco definierat; sed librarii numeros corrupere,» etc. Ex his itaque Pagii rationibus temporis consequens est, ut mors pseudopontificis Anacleti a die septima Januarii, quem alii volunt, ad diem 25 ejusdem mensis differenda sit; ac proin Petri Pisani cum Innocentio 0783D II, reconciliatio ad diem 22 istius mensis, secundum dicta ex S. Antonino. Consuli praeterea potest notatio ad alium Falconis locum in editione Mediolanensi, quam superius assignavi, pag. 129.

289. Funestam Anacleti mortem narrat Ernaldus lib. II Vitae, cap. 5, num. 137. De ea etiam scribit S. Bernardus ad Petrum Cluniacensem epistola 147. At vero hujus schismaticae factionis capite amputato aliud succrevit. Factum refert Falco pag. 125, et sequente, e quo haec delibo: «Cum praedictus Anacletus mortuus esset, cardinales sui . . . ad regem miserunt Rogerium, ipsius Anacleti mortem significantes, ut, si ei placeret, papam constituerent. Rex itaque, ut domini papae Innocentii partem impediret, 0784A voluntati eorum assensit . . . Qui Romam reversi, fautoribus eorum congregatis, medio mense Martio Gregorium cardinalem papam sibi, et invasorem constituerunt, Victoremque eum vocaverunt. Sed Dei misericordia auxiliante, haeresis illa et invasio pauco tempore regnavit. Diebus autem non multis evolutis, fratres praedicti Anacleti, tantam cognoscentes turbationem, in se reversi, Domino favente, cum praedicto domino Innocentio papa pacis firmamentum composuerunt, et ipsi, et omnes ejus adversarii ad ejus fidelitatem conversi sunt, et sceleratus ille, qui sub Victoris nomine apparuit, vestem et mitram deposuit, et ad voluntatem pontificis Innocentii pervenit. Sicque gaudio magno, et gloria exsultationis tota Romana civitas exsultavit, 0784B et pontifex ipse Innocentius ad unitatem Ecclesiae . . . perducitur;» sive unicus ipse agnoscitur Ecclesiae pontifex. Haec Falco, rei quidem hujus exoptatissimae eventum memorans; non vero causam, quae S. Bernardo ascribenda est.

290. Hanc quippe sic pandit Ernaldus num. 137: «Pars ipsius (videlicet Anacleti) papam sibi pro illo alterum statuerunt, non tam ex pertinacia schismatis, quam ut opportunius per aliquam temporis moram papae Innocentio reconciliarentur. Quod sine mora per manum servi sui Christus effecit. Nam et ipse ridiculus pontifex, Petri Leonis haeres, ad eumdem virum Dei nocte se contulit, et ille quidem nudatum eum usurpatis insignibus ad domini Innocentii podes adduxit. Quo facto, civitas gratulabunda 0784C laetatur . . . Abbas Claraevallis in mira reverentia habetur, ab omnibus auctor pacis, et pater patriae praedicatur,» etc. Elogium de S. Bernardi meritis a Christi in terris vicario pronuntiatum, quo expertus loquitur, ac diserte testatur, quid vir magnus Ecclesiae, quid sedi Petri, quid pontificatui suo contulerit, habetur in Vita sancti Patris lib. III, cap. 2, num. 163.

291. De tempore ac modo, quo ista evenere, nec non de die, quo Roma discessit abbas sanctus, quid memorare praetermittam? In epistola 317 editionis Mabillonianae, al. 320, a Sancto ad priorem suum Godefridum data, habentur singula: «In Octavis Pentecostes, ipsa die, complevit Deus desiderium 0784D nostrum, Ecclesiae unitatem, et Urbi dando pacem. Nam illa die filii Petri Leonis omnes simul humiliaverunt se ad pedes domini papae, et facti homines ejus ligii, juraverunt ei ligiam fidelitatem. Clerici quoque, qui in schismate erant simul cum idolo, quod erexerant (Victore nimirum antipapa), humiliantes se ad pedes domini papae, obedientiam ei juxta morem promiserunt, et facta est laetitia magna in populo. Hanc pacem nisi cum quadam securitate, occultata tamen diu a nobis, exspectavissemus, jam dudum venissemus. De caetero jam nihil est, quod nos hic detineat . . . Ecce . . . venio cito: etiam et merces mea mecum est, victoria Christi, et pax Ecclesiae. Sexta feria post diem illum egressus est noster de civitate. Itaque venientes veniemus cum exsultatione, 0785A portantes manipulos pacis.» Hactenus vir sanctus. Quando autem indicat cum usitata animi modestia, «hanc pacem cum quadam securitate se exspectasse;» an nimium tribuerem ei, si dicerem, hanc antea, Deo rem revelante, ipsi praecognitam fuisse? Ne vero vox ligius quemquam moretur, eam explicat Mabillonius in notationibus ad hanc epistolam col. 296, dicens: Ligius est, qui domino suo ratione feudi vel subjectionis fidem omnem contra quemvis praestare debet. De vocis ligius origine ac etymo plures scriptorum sententias profert Cangius in Glossario mediae et infimae Latinitatis.

292. Porro laudata S. Bernardi epistola praebet nobis materiem duplicis observationis; quarum altera 0785B sit, quo mense ac die Romam reliquerit: altera, an inter manipulos pacis, de quibus superius scribebat sanctus Pater, fuerit Rogerius, qui primum Siciliae dux, deinde a legato antipapae Anacleti rex coronatus, ac demum ab Innocentio II rex declaratus est? Manipulis hisce eum esse annumerandum negat Baronius ad annum 1138, n. 12, his verbis: «Porro Rogerius neque exstincto Anacleto, et submoto victore, recognoscere adhuc voluit Innocentium summum pontificem.» Affirmat Falco pag. 126, pseudopontificis Victoris, ejusdemque asseclarum obedientiae erga Christi Vicarium Innocentium II, praestitae adjungens ista: «Diebus autem non multis evolutis, praedictus Apostolicus consilio accepto Albanum venit, disponens 0785C exercitu congregato ad ducem Rainulphum venire; sed infirmitate percussus venire non potuit. Interea rex Rogerius, congregato exercitu, in finibus venit Apuliae, cogitans civitates sibi ab imperatore ablatas suae submittere potestati. Dux igitur Rainulphus regis illius sentiens adventum, totius Apuliae partes submovit, ut contra ejus rabiem unanimiter insistant. Nec mora, cursu rapido ad ducem festinant nominatum, et sic contra regis illius ferociam mensibus fere duobus resistunt. Haec inter, sicut nobis est relatum, praedictus rex dominum papam Innocentium in patrem, et dominum accepit, et civitati Beneventanae, et per totius regni sui partes mandavit, eum patrem, et dominum accepisse. 0785D Nos autem, litteris ejus acceptis, dominum illum et patrem vocavimus.» Rogerius itaque ex obstinato schismatis errore tandem in viam rectam deductus dicitur apud Falconem laudatum: quod sive Bernardi precibus, sive verbis, sive aliorum, de quibus locuti modo sumus, legitimo pontifici sese submittentium exemplo acciderit; non gravate patimur nobis persuaderi, hanc mutationem spectare ad manipulos pacis, ab eo in Italia tam feliciter collectos. Haec de prima observatione.

293. De altera observatione dicendum mihi etiam proposueram, quando videlicet Roma discesserit Sanctus noster. In Octavis Pentecostes, ipsa die, ut habemus ex epistola sancti doctoris, amplexi sunt 0786A schismatici Ecclesiae unitatem. Dies autem octava Pentecostes an. 1138, incidit in 29 mensis Maii. Sexta feria post diem illum discessui ejus ex Urbe assignatur, quae fuit dies 3 Junii. Illa igitur die, si nihil interea acciderit impedimenti, quod in mora fuerit sancto Patri, itineri se dedit ad suos Claravallenses profecturus. Hunc tandem famosum illud schisma finem habuit, quod antea a viro illo magno repressum in suo exordio, impugnatum in decursu, et tandem expugnatum, nunc, eodem agente, radicitus evulsum est. Sed «optata tandem Ecclesiae pace potitus (utor verbis Manrici n. 10) qui tempestatem septennio sustinuerat, vix quinque dies tranquillum passus est; quippe non sibi natus, sed bono publico, ne quem fructum in vita ipse perciperet, semper aliquem 0786B faceret, serere quam colligere paratior, segetem omnem aliis reservabat.» Rem sic exprimit Ernaldus abbas Bonaevallis cap. 5, num. 138: «Abbas Claraevallis in mira reverentia habetur, ab omnibus auctor pacis, et pater patriae praedicatur . . . Sed quandiu ille gloriam toleravit? Quandiu pace fruitus est post tam diuturnum laborem? Nec diem pro anno recipere acquievit. Sedatis omnibus et compositis, vix quinque dies teneri potuit, qui septem annis et ultra pro resarcienda eadem scissione sudavit.»

294. Sed priusquam sanctum Patrem ad suos redeuntem comitemur, supersunt nonnulla memoranda, quae ante ejus discessum Romae accidisse 0786C observat Annalium Cisterciensium auctor cap. 2. Ac primo quidem scribit de paterna ejus sollicitudine pro filiis Alpensibus, quando, Garino Alpium abbati ad cathedram Sedunensem promoto, novus ibidem coenobii moderator erat eligendus. Videatur de hac re S. Bernardi epistola 143, quae est ad monachos eosdem Alpenses hoc argumento: «Monachos Alpenses, qui se sub ordine Cisterciensi Claraevallensibus aggregaverant, commendat, et consolatur de absentia Patris ad altiorem gradum assumpti. Hinc de novo abbate eligendo eos monet.» In hoc monasterio, ut legi potest lib. I de Vita sancti nostri, cap. 7, num. 73, mulier morbo caduco laborans fuit ab eo sanitati restituta. Dein idem Annalista n. 3, agit de Humberto Igniacensi abbate, ad 0786D quem data a viro sancto exstat epistola ordine 141, in qua «graviter eum perstringit ob munus praelationis inconsulto ac temere dimissum.» Tertio memorat idem Manricus, n. 4, coarctatam sedis Lingonensis electionem, et electorum querelas. Verum quaenam ab ipsis Romae, quaenam a S. Bernardo, nec non ab Innocentio PP. in hac re sint acta, intelligitur ex illius ad hunc epistola ordine 164. Quarto post illa subdit n. 6, memoratus auctor litem inter coenobitas Bertinianos ac Cluniacenses a viro sancto compositam. Quinto denique eximiam Petri Cluniacensis erga S. Bernardum venerationem exponit n 8. Haec in compendio sufficiant.

295. Porro «discessurum ab Urbe Bernardum 0787A Patrem, sicut referunt praedicti Annales, cap. 3, n. 1, Innocentius muneribus prosequitur, qualia dantem, accipientemque decerent: nam non corruptibilibus auro argentove, neque his, quae auro et argento comparantur; sed pretioso thesauro sacrorum ossium per miraculum etiam comprobatorum, atque approbantium Innocentii donationem. Certe in S. Caesarii martyris dente insigne fuit id quod Gaufridus Claraevallensis in Actis Bernardi narrat . . . lib. IV, cap. 1.» Dens enim ille, qui nulla vi ab aliis prius evelli poterat e martyris capite, a sancto abbate, praemissa ab eodem oratione, incredibili facilitate deinde ablatus est, seu auferentis, ut ita loquar, digitis obsecutus. Factum hoc pluribus narratur apud biographum citatum: qui ibidem 0787B etiam memoriae proditum reliquit, per ejusdem S. Bernardi tunicam, quae apud Templarios Romae remanserat ante ipsius ex Urbe discessum, sacerdoti cuidam, apud eosdem gravissima febri usque ad desperationem vitae laboranti, pristinam valetudinem fuisse restitutam.

296. Jam vero quantum vir sanctus Roma discedens sui ibidem desiderium reliquerit, ex his verbis apud Ernaldum biographum lib. II, cap. 5, num. 138, colligere quilibet liquido potest: «Exeuntem Roma prosequitur, deducit clerus, occurrit populus, universa nobilitas comitatur: nec poterat sine communi moerore dimitti, qui colebatur amore communi. (Lacrymantur post eum, et se ab eo postulant 0787C benedici, et orationibus ejus cum omni devotione se commendant.)» Dein «Accepta . . . ab Innocentio licentia, confirmata pace vir Dei regreditur, et maximum domi reportans gaudium, a fratribus cum gratiarum actione devote suscipitur.» Sed nos sanctum Patrem ad Claravallenses suos reducem tunc conveniemus cum Ernaldo, quando antea ipsius suppleverimus silentium de rebus nonnullis, quae in itinere ad eosdem instituto evenere, illas aliunde collecturi.

§ XXVIII. Acta pro ecclesia Lingonensi; cura tironum Claravallensium; continuatio sermonum super Canticis; obitus B. Gerardi fratris germani; Gaufridus cathedrae Lingonensi admotus; S. Hugo in spiritu et corpore adjutus; iter Dunense; mors S. Malachiae.

0787D 297. Virum sanctum, pro communi Ecclesiae bono itinera suscipientem, comitari solebant miracula: nullumne igitur edidit in itinere Italico, quando Claramvallem redibat? Historicus Cisterciensis ad annum 1138, cap. 3, num. 3, nullum quidem certo determinat, sed credit tamen, eum non sine miraculis iter illud instituisse, dicens: «Residuum viae, saltem per Italiam ab antiquis omissum: nec credendum, peractam sine miraculis, quae tamen a frequentia jam non mira, ut non vilescerent, fere inter leges communes reputabantur.» Hinc itaque Galliam ingrediamur, quo dum pervenisset S. Bernardus, nactus est occasionem, qua ecclesiae Lingonensi fructuosam ac omnino necessariam navaret offeram, Etenim transcensis Alpibus sicut perhibet 0788A laudatus historicus num. 4, cum jamjam Claravallis in januis esset, divertere Lugdunum compulsus est, consecrationem Lingonensis electi impediturus. Nam Lingonenses professione tantum monachum, sed vita et moribus hominem degenerem; et opinione foedum usque ad infamiam, contra fas, contra jus, contra promissa, contra praeceptum Innocentii papae (Burgundiae principis filio interveniente) in pontificem sibi nominaverant. Ergo tum primum delatam ad ejus aures horruit sanctus praevaricationem in tantis viris, maxime in Lugdunensi metropolita, et doluit vicem dilectae sibi Ecclesiae, si forte vera essent quae dicebantur: quam ne lupo permitteret exponi, relictis filiis, patres adorsus est . . . Verum quid tunc Lugduni 0788B gestum sit, ex eadem, quam ad Innocentium scripsit, epistola supra a nobis adducta referamus.» Est ordine 164, et ad quam lectorem mittimus.

298. Rebus itaque apud Lugdunenses ita dispositis, charissimos sibi filios Claravallenses revisit sanctus Pater, et maximum domi reportans gaudium, ut paulo ante retulimus ex Ernaldo, a fratribus cum gratiarum actione devote suscipitur; quanto autem cum affectu, nihil opus est verbis exprimere. Prima vero cura, quae paternum illud pectus coquebat, erat tota in tironibus sui coenobii Claravallensis: hoc namque ingressum, ad illorum cellam sine mora se contulisse, auctor est historiographus Cisterciensis c. 4, egregiam sancti Patris erga filios charitatem commendans ex hoc Exordii magni 0788C textu, qui apud Tissierium distinctione 2, cap. 12, haec memorat: «Explicitis itaque causarum nexibus, pro quibus exierat, ad monasterium revertitur, quam citius opportunitas datur, cellam novitiorum ingreditur, quatenus novelli et teneri filioli, quos lacte nutriebat, quanto diutius sacrae exhortationis ipsius dulcedine caruerant, tanto copiosius ab uberibus consolationis ejus reficerentur . . . Cum ergo, sicut praediximus, cellam novitiorum intrasset, et in lingua sua illa placabili et aedificatoria cunctos hilares, et ad observantiam sacri propositi ferventiores reddidisset, unum ex eis seorsum revocans dixit ad eum: Fili charissime, unde tibi haec tristitia, quae intimos recessus cordis tui tam perniciose depascitur?

0788D 299. «Novitio autem prae verecundia vix aliquid loqui audente, ait illi vere mitis, et humilis corde, qui se pastorem, et non mercenarium ovibus exhibere noverat: Scio, fili dilectissime, scio ea, quae circa te aguntur, et propterea paterno pietatis affectu tibi compatior. In hac namque tanta mora absentiae meae, cum desideratissima semper mihi fratrum meorum praesentia corporali carere compulsus fuissem, et per Domini gratiam concessum mihi esset, ut quod corporaliter non poteram, spiritualiter supplerem, rediensque in spiritu singulas circuirem officinas, qualiter se fratres haberent, diligentius explorans, etiam ad cellam novitiorum accessi: in qua cum universos in timore Dei exsultantes, 0789A et ad poenitentiae labores accinctos invenissem, te solum nimia tristitia deperire considerans, ingemui. Cumque blandiendo tibi, te mihi astringere vellem, tu me aversatus, faciem a me avertens, amarissime flebas: ita ut cuculla nostra lacrymis tuis infunderetur. Haec dicens Pater sanctus, et salutaribus monitis aggressus captivum, moerorem fugavit, et ad spiritualis laetitiae libertatem jam pene tristitia absorptum revocavit.» Haec ibi; sed ex iis, quae ibi praecedunt, «Iste fidelis et prudens dispensator annonae Dominicae quodam tempore pro causis Ecclesiae solito diutius foris moratus fuerat: siquidem pro pace facienda, pro schismate resarciendo, pro haeresibus confutandis, frequenter ex mandato summi pontificis, licet invitissimus, exire cogebatur:» 0789B ex his, inquam, non satis est perspicuum, an factum, quod narravi, quodque Manricus praedicto S. Bernardi regressui ad Claravallenses innectit, revera tunc acciderit, an alio ex pluribus. Sed quidquid sit de tempore, laudatus Manricus num. 2, rem ita confirmat: «Hanc eamdem desolati novitii consolationem antiquior auctore Exordii Godefridus, Bernardo Patri, dum vixit, a secretis, post mortem in abbatia etiam successor, etsi non immediatus, in quodam, quem de ipso habuit, sermone ad fratres in capitulo, reliquit scriptam: ubi non solis verbis peractam docet, sed etiam osculo.» Et mox rem gestam his verbis confirmat: «Haec, ait (sanctus videlicet Pater) et propius illum accedere jubens, sua illa piissima dignitate osculatus, 0789C etc. Et post pauca, uti addit, sed gemina quaedam sacrorum gratia labiorum in verbo veritatis, et in osculo charitatis confestim tristitiam depulit.»

300. Verum quibus sacris commentationibus ad suos redux, et jam suus, operam impendit? Ernaldus abbas, exposito ejus reditu, cap. 5. Abbas sanctus ad studia sua reversus, dilectum amplectitur epithalamium, inquit cap. 6, idem biographus. Hoc etiam affirmat, et magis distincte exponit Annalium Cisterciensium concinnator num. 3: «Tunc vero, ait, rursum intermissum opus in Cantica, fratrum suorum precibus resumens, tribus supra viginti, quos jam ediderat, vigesimum quartum sermonem 0789D superaddidit, initium capiens ab ipsa intermissione.» Audiatur ipse sanctus Pater sermone 24 in Cantica, quem sic orditur: «Hoc demum tertio, fratres, reditum ab Urbe nostrum clementior oculus e coelo respexit, et vultus tandem serenior desuper arrisit nobis. Quievit Leonina rabies, finem accepit malitia, Ecclesia pacem recepit. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, qui eam per hoc ferme octennium diro schismate conturbarat. Num vero ego gratis de tantis periculis ero redditus vobis? Vestris desideriis donatus sum, vestris me profectibus paro: quorum vivo meritis, volo vivere studiis, et saluti. Quodque dudum coepta in Canticis me exsequi vultis, libenter quidem accipio, et dignum arbitror, interruptum 0790A potius resarcire sermonem, quam novi ordiri quidpiam,» etc.

301. Duplex elucidando hujus sermonis exordio subserviet animadversio. Nam prima est ex Mabillonii in illum notis, ubi col. 1346, observat, insignem esse inscriptis diversitatem ab initio sermonis usque ad locum, quem indicat ibidem, et addit ista: «Ex hac varietate nata est magna confusio in plerisque editis, in quibus refertur utrumque exordium, sed perperam. Haec enim varietas inde orta est, quod Bernardus bis hunc eumdem sermonem pronuntiavit: primo quidem cum exordio breviori anno 1137 antequam Romam tertio proficisceretur: secundo vero, cum inde rediit anno 1138 eumdem repetiit cum altero exordio, 0790B ut interruptum opus ab ultimo hoc sermone resumeret. Codex unus regius num. 4511 consequenter eumdem sermonem sub duplici exordio repetit: unus item Thuano Colbertinus semel hoc loco cum uno exordio, et iterum post sermonem 60, cum altero.»

302. Altera est animadversio ex Annalibus Cisterciensibus num. 4, videlicet indicare sanctum Patrem in initio ejusdem sermonis, sese «tertio jam ab Urbe rediisse;» id vero eorumdem Annalium confector «de Curia potius, quam de Roma intelligendum monet, a qua citra Alpes existente semel redierat, bis ultra: alias bis tantum transalpinasse hactenus ipsa series historiae nos edocuit. Sed curiam ubique existentem, Romam et Urbem dici 0790C non semel vidimus. Sic Bernardus Innocentium Viterbii adiens anno proximo, Romae nihilominus ab eo susceptus dicitur.» In majorem hujus rei probationem affertur illud Ernaldi: «Haec dicens, et benedicens flentibus universis, discessit, et cum multa reverentia ubique susceptus, demum Romam pervenit, in cujus adventu tam dominus papa, quam fratres laetati sunt.» Quod vero asseruerat dictus Manricus, probat a simili exemplo: «Sic etiam venerabiles Joannes Ilbodusque, cum Paschalis II Trojae existeret, Romam iisse, rediisseque dicuntur, atque inde privilegium adportasse: quippe quia Roma curia vocabatur, nempe a Sede, etiamsi casu alibi consisteret.» Vide Exordium parvum 0790D Cisterciense apud Tissierium cap. 10, et Annales Cistercienses ad annum Christi 1100, cap. 3.

303. Eorumdem Annalium scriptor ad annum saepenumero memoratum 1138, cap. 5 et 6, multa ac varia colligit de beati Gerardi qui germanus fuit S. Bernardi frater, pretiosa morte in conspectu Domini, rebusque hac occasione peractis. Pathetica enimvero sunt, quae vir sanctus in charissimi sibi fratris obitu cogitavit, dixit, ac fecit. Merentur omnino legi, quae doctor mellifluus pronuntiat in sermone 26 in Cantica, ubi nunc doloris, nunc amoris, nunc lacrymarum et luctus suavissima vicissitudine et dulcedine vere Bernardina affectus identidem intermiscet, et cumulatissimis laudibus eum extollit, opemque ipsius implorat tanquam coelitum contubernio 0791A jam donati. Actum de illo apud nos est ad diem 13 Junii, tomo II ejusdem mensis, pag. 699. Laudatus porro Manricus causam Lingonensis ecclesiae a se intermissam, et male servatae fidei repetitos conatus prosequitur cap. 7 et 8. Quae de ea nobis sunt praemissa, lege supra; quae vero deinde in eadem controversia acciderint difficultates, commemorat citatus auctor: sed eorum quae singillatim ibidem referuntur, synopsin ex illo exhibebimus.

304. Electus itaque Lingonensis suam consecrationem denuo promovere conatur, patronis ejus Lingonensibus novas ad hunc finem machinas adhibentibus. Stat ab ipsius etiam parte electi, qui erat monachus Cluniacensis, venerabilis Petrus Cluniacensis abbas, tanquam pater defendens filium, 0791B ac S. Bernardi auctoritati opponens suam; hunc quippe nimiae in credendo facilitatis accusat; illum vero a culpa excusat. Quid multa? Ludovicus Galliae rex aditur ab eo: a Bernardo autem interpellatur Innocentius papa: varia utrinque in hac causa a litigantibus agitantur, ut videre licet in epistola 164 ab eodem sancto ad eumdem pontificem data. Porro S. Bernardus tam constanti, tam invicto animo rem suam prosequitur, tamque fortiter electum illum, et indignum infulis hominem, seu potius gravamina ejus persequitur, ut nullis precibus a proposito suo dimoveri potuerit. Petrus Cluniacensis litteris etiam convenit Innocentium, quae proferuntur a Manrico cap. 7, num. 7, nec non S. Bernardum, quas ibidem legere licet num. 8 et sequentibus. Post haec 0791C cap. 8, pergit idem historicus dicere de intentata electi Lingonensis consecratione, cujus exsecutionem nec Bernardi epistola una ad summum pontificem, quae est ordine 167, nec altera ad cardinales 168, quas adducit, impediri potuisse memorat. Sed vir sanctus concepti semel pro justitia ac communi bono propositi semper tenacissimus, quidnam reliquit intentatum, ut felicem huic controversiae exitum procuraret?

305. Bonae partis fautores ac patronos laudat ac confirmat in epistola 165, Innocentii papae iterum pulsat aures epistola 166, cum post tot labores consecutus fructum, ut, quae in favorem hominis cathedra Lingonensi indignissimi fuerant facta, sint 0791D rescissa et abolita. Nam consecratus amovetur a cathedra episcopali: instituitur electio nova: substituitur novus praesul. Et primo quidem, ut scribit Manricus sub finem capitis octavi, «Bernardus Pater electus est, quem ipsi etiam victi summe arderent. Sed eo penitus onus recusante, cum plures alii idonei circumferrentur, praeter spem, praeter omnium intentionem, unus Gaufridus omnibus occurrit Claraevallensis prior, vir sane magnus, quem omnes vellent, quem omnes postularent, a quo nullus omnino dissentiret.» Sic ille, cap. 9, subnectens regem novae electioni infensum, Bernardi ad eumdem epistolam ordine 170, nec non constantem Petri Cluniacensis amorem erga sanctum Patrem: qui regem eumdem «obsequentem in omnibus expertus, Gaufridum 0792A tandem moerens a se avulsit,» ait praedictus Annalista numer. 6, eumdem mox laudans. Controversia ista Lingonensis intexitur etiam tomo IV Galliae Christianae a col. 575 novissimae editionis; collectio autem gestorum Godefridi datur ibidem a col. 577, in qua dicitur «ejus electio plenum effectum non nisi anno 1139 sortita esse.» Apud Guillelmum lib. I Vitae S. Bernardi cap. 6, num. 51, dicitur «sancti viri et propinquus sanguine, et conversione socius, et ex tunc per omnia individuus comes.» Ernaldus vero in eadem Vita lib. II, cap. 3, num. 114, «Aderat, inquit, Godefridus prior . . . propinquus ejus in carne et spiritu, vir sapiens et constans . . . et sanctitatis formam retinens,» etc. Hunc itaque finem habuere gravissimae in causa Lingonensi difficultates 0792B ac lites, quibus vir sanctus, constantia summa et impigro labore consuetus alias vincere, insignem pro justitia palmam retulit, triumphalem ac Lingonensi ecclesiae salutarem coronidem eisdem imponendo. At nunc alia colligere prosequamur sanctissimi abbatis gesta.

306. Inter ea, quae referunt Annales Cistercienses, cap. 10, de Hugone, monasticum ordinis Cisterciensis institutum amplexo, huc pertinet epistola sancti Patris ad illum scripta, ordine 351 alias, nunc apud Mabillonium 322, in qua «laudat vitae religiosae propositum, praemunitque eum adversus tentationes, et ad constantiam ac perseverantiam excitat.» De hoc sancto Hugone jam pridem tractavimus ad diem 1 Aprilis, a pag. 46; uti etiam 0792C de vita et cultu ejus publico. Chalemotus vero illum annuntiat et laudat in serie sanctorum, etc. Ordinis Cisterciensis ad diem 16 Martii. Nec a proposito deviavero, si cum Manrico, num. 7, capitis proxime citati retulero, «qualiter a Bernardo Patre curatus sit medicina et industria mista miraculo, quamvis constet hunc annum non concernere, quia nullus alius certus designatur, etc.» Factum refertur apud Vincentium Bellovacensem, lib. XXIX, Speculi historialis, cap. 33: «Post haec coepit nimiis abstinentiis se affligere, ita ut pene sensum et memoriam perdere videretur. Interea S. Bernardus, qui tunc vivebat, venit ad eum per Dei providentiam, et jussit eum mitti in infirmitorium, et ut 0792D ei singulis noctibus vigiliae cantarentur, priusquam caeteris infirmis, quatenus postea haberet generalem licentiam loquendi ubi vellet; et ita per Dei misericordiam in brevi convaluit.»

307. Historiographus Cisterciensis, cap. 13, num. 8, inquirit an S. Bernardus adierit Dunas. Ac primo quidem Aegidium de Roca (imo de Roya) allegat, in Annalibus Belgicis ad hunc annum 1138, id affirmantem his verbis: «Beatus Bernardus in Flandriam venit, Dunis Robertum abbatem stabilivit, et privilegia a Theodorico comite pro Dunensibus impetrat, tantum terrarum scilicet, quantum propriis aratris excolere valuerint,» etc. Huic auctori addit idem historiographus Meyerum, qui Annalium Flandriae, lib. V, ad annum 0793A 1138, haec notata reliquit: «Eodem anno D. Bernardus abbas Claraevallis in Flandriam venit praedicatum, ubi sanctis concionibus ac salutaribus exemplis permultos ad piam beatamque perduxit vitam. In quibus Arnulphus quidam cognomine a Majorca tanta sollicitudine custodivit illius doctrinam, tantaque patientia longos gravesque ante obitum pertulit morbos, ut de ejus conversione ac constantia saepe Bernardus gratias agens Deo, diceret ipsum fuisse tanquam aurum in fornace probatum. Apud Furnenses autem cum verbo Dei insisteret, Dunensibus coenobitis Cisterciensium tradidit institutum, ac Robertum monachum suum, ad quem etiam nunc exstant ejus epistolae, patria genteque Brugensem, abbam inibi fecit; qui tam 0793B celebri floruit fama sanctitatis, ut ab ipso Bernardo jam animam agente electus sit abbas Claraevallis.»

308. Sed adventus ille sancti Patris non placet Manrico, qui loco mox producto haec scribit: «Ego, ut adventum hoc anno dubium reputo, sic ab auctoribus gravibus notatum praeterire non debui, imo nec potui. Sed verius censeo, mansisse in Claravalle, longum exsilium pertaesum, nec quidquam non Roberto crediturum quantumvis arduum.» Sed duo illa argumenta non videntur esse magni momenti. Non primum, quod a taedio petitur: nam tot aliis vir fortis non absterrebatur taediis, indefesso labore communis boni causa susceptis: cur autem hoc? Non secundum: quia tametsi 0793C Roberti meritis plurimum deferret: quid obstat, quo minus masculo pectore itineris istius molestias devoraverit, ut majore cum solemnitate ac securitate poneret novae istius plantationis exordia? Quamvis autem nobis non constet, an rationes peculiares habuerit, quae eo ipsum evocarint, atque adeo id certo affirmare non possimus; ita etiam illas eum habuisse, certo negare non possumus; praesertim quando praeter auctores citatos alii adventum ejus in Flandriam memoriae prodidere, et quidem distinctius, quam duo praecedentes, quorum verba protulimus. Malbrancus enim noster tomo III De Morinis, lib, X, cap. 3, pag. 188, ita loquitur: «Porro in Flandriam venit D. Bernardus, et Iserecium 0793D pagum, seu Furnense territorium suis salutiferis concionibus excoluit, et excolendo divertit ad Fulconense contubernium, et nardi sui ita illud replevit fragrantia, ut non dubitarit Fulco, omnesque ejus discipuli, se suaque omnia Bernardinae normae subjicere, etiam illi, qui ad Ruholtense castrum nemusque agebant. Et ea pariter mens sedebat Theodorico ac Sibyllae comitibus, qui nihil adhuc stabilierant seu quoad census, seu quoad fixam structuram . . . Igitur Bernardus probavit quidem oblatum munus . . . . . sed ad Claraevallenses praeeundum sibi, illicque maturius ea de re agendum.» Haec Malbrancus, adventum ejus ad Morinos in indice chronologico, qui dicto tomo praefigitur, innectens anno Christi 1137, quod improbamus. Et 0794A vero pugnantia loqui ibidem videtur, quia dicit illum adventum, schismate superato, accidisse: schisma autem famosum, quod Bernardus exstinxit, finem habuit anno Christi 1138.

309. Antonius Sanderus in Flandria illustrata, lib. IV Rerum Brugensium, cap. 1, pag. 248, scribit ista de laudato Roberto ad nostrum propositum conducentia, quae nos huc transcribimus in ejus fide: Hujus tempore B. Bernardus venit in Flandriam, et Furnis ad Canonicos S. Walburgis sermonem mellifluum habuit Non. April, anno 1138. Erat et tunc temporis prope monasterium Dunense sacellum D. Laurentio sacrum, in quo ipse incruentum missae sacrificium obtulit, quod propterea usque ad nostra fere tempora in summa veneratione 0794B habitum fuit; sed belli nuperi furiis omnino dirutum est.» R. D. Carolus de Visch, prior coenobii B. Mariae de Dunis, in Bibliotheca scriptorum sacri ordinis Cisterciensis ad nomen Roberti de Brugis, affirmat, eum «praedicatione, sanctaque conversatione divi Bernardi Flandriam visitantis excitatum,» etc. Conferat lector allata jam tot testimonia cum dubitatiuncula Manrici, et videat, hacne sola potius, an illis probabilius in hac controversia sit standum. De rebus spectantibus ad abbatiam B. Mariae Virginis de Dunis, quae olim fuit in agro Furnensi, sed postea ad civitatem Brugensem translata est, consuli potest memoratus supra Sanderus a pag. 246. Hactenus de gestis sancti anno 1138.

0794C 310. Manricus anno proxime sequenti 1139 intexit multa de S. Malachia archiepiscopo in Hibernia, celeberrimo et apostolico ibidem viro, et Claravallense institutum etiam amplexo, cujus Vitam S. Bernardus conscripsit. Martyrologium Romanum annuam ejus memoriam refert ad diem 3 Novembris. Interim aliis enarrandis nos accingamus S. Bernardi factis, ad quorum exsecutionem sicut divina providentia eum modo singulari elegit, ita iisdem honorificentissime perfunctum illustravit summo splendore.

§ XXIX. Petrus Abaelardus; ingenium ejus ac mores; errores recte impugnati a S. Bernardo; hujus mirus cum illo congressus; Arnaldus de Brixia discipulus Abaelardi.

0794D 311. Annus Christi 1140, erroribus a S. Bernardo impugnatis atque expugnatis memorabilis, magnam victori laudem, insignem Ecclesiae utilitatem, amplam scriptoribus materiem subministravit. Primus in scenam prodeat Petrus Abaelardus seu Abailardus, famosus error ille a via recta, et in meliorem reductus opera et dexteritate ejusdem sancti. Quam de hoc negotio meditor collectionem, conducet ad pleniorem declarationem Vitae sancti doctoris nostri a Gaufrido continuatae, lib. III, cap. 2, num. 164, ubi sic loquitur: «Fuit in diebus illis Petrus Abaelardus, magister insignis et celeberrimus in opinione scientiae; sed de fide perfide dogmatizans; cujus cum blasphemiis plena gravissimis volitare 0795A undique scripta coepissent, profanas novitates vocum et sensuum viri eruditi atque fideles ad Dei hominem retulerunt.» Expendamus hic primo ipsam Petri personam, studiorum, ingenii ac morum ejus imaginem repraesentantes. Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 1113, num. 13: «Florebat, inquit, hoc tempore in Gallia Petrus Abaelardus Nannetensis, qui calamitatum suarum historiam composuit in sua prima epistola ad amicum scripta. Natus ad litteratoriam disciplinam, ut ipsemet asserit, facile eam didicit, praesertimque dialecticam; cujus discendae percupidus diversas disputando perambulavit provincias. Parisios venit ad Guillelmum Campellensem, in hoc tunc magisterio re et fama praecipuum: cui primo acceptus, 0795B sed postmodum gravissimus fuit, quod nonnullas ejus sententias refelleret, et de suo ingenio nimis praesumens adhuc adolescentulus, Meloduni paucis leucis Parisiis dissiti, et Campello vico, ubi Guillelmus in lucem venit, scholas aperuisset.» Sed audiamus ipsum Abaelardum in epistola 1, cap. 2: «Et ab hoc, ait, scholarum nostrarum exordio, ita in arte dialectica nomen meum dilatari coepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim exstingueretur.

312. «Hinc factum, ut de me amplius ipse praesumens, ad castrum Corbolii, quod Parisiacae urbi vicinius est, quantocius scholas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores disputationis 0795C assultus nostra daret importunitas .» Haec ille. Pergamus cum Pagio. «Interim Guillelmus Campellensis currenti anno, ut docet Albericus in Chron., episcopus Catalaunensis creatus, a consueto philosophiae docendae studio non destitit, et ad ejus scholam Abaelardus Corbolio Parisios venit. Sed cum rursus magistro gravissimus esset, dialecticae docendae ipsemet operam dedit, et post aliquod tempus Melodunum reversus, scholas ibi rursus aperuit. Tandem Parisiis sacram Scripturam legit, et Petrus Lombardus postea episcopus Parisiensis, ejus theologia usus in compositione sententiarum, ut prodit Joannes Cornubiensis, ipsius Lombardi discipulus, in suo Eulogio ad 0795D Alexandrum III papam.» Habes hic, lector, de ingenio Abaelardi ac studiis: nunc intellige de moribus, seu potius de amoribus ejus, e Pagio, qui num. 14, sic pergit:

313. «Fulbertus, canonicus ecclesiae cathedralis Parisiensis, eum rogavit, ut succisivis horis Heloissam, nobilem virginem neptem suam, forma praestantem, doctrina praestantiorem, et tota Gallia ob eruditionem, eximias animi dotes, et peritiam Hebraicae, Graecae, et Latinae linguae postea celebrem, tam linguis, quam philosophicis, aliisque liberalibus artibus imbueret. Verum Abaelardus amoribus ejus illaqueatus, ipsam quoque suis illaqueavit, et ex ea concepit filium nomine Astrolabium: quod scelus honestis nuptiis, consentiente 0796A Fulberto, imminuere voluit, et dum interim scholis vacaret, Heloissam cum Argentoliensibus monialibus reclusit, monitam tamen ne velum indueret. At Fulbertus et Heloissae consanguinei eum sibi illusisse putantes, qua parte peccaverat, crudeliter mutilarunt, et eunuchum effecerunt; indeque ipse pudore suffusus, monachum in monasterio S. Dionysii juxta Parisios induit; ipsa vero ab episcopo velum accepit in monasterio Argenteolensi Lutetiae vicino, in quo postmodum priorissa et abbatissa fuit.»

314. Deinde num. 15, nonnullis interjectis de scholae Abaelardi celebritate, Adamo abbate S. Dionysii docere eum permittente aliorum rogatu, nec non de spurcitiis tunc temporis apud istius 0796B abbatiae ascetas, ex eodem Abaelardo; quas «ego, ait, frequenter atque vehementer modo privatim, modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad quotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi, occasionem nacti sunt, qua me a se removerent;» his, inquam, interjectis subdit ista laudatus Pagius: «Sed dum magnorum et parvorum odiis in eum ardentibus ipse nimis ingenio suo indulget, aliosque despicit, sicut manus ejus contra omnes, sic manus omnium contra eum armantur, et variis erroribus insimulatur, uti anno 1121 de concilio Suessionensi, annoque 1140 de Senonensi verba facientes videbimus. Quae paulo fusius nobis tractanda fuere, quia ejus Opera non 0796C nisi post mortem Baronii, annoque 1616 ab Andrea Duchesnio e tenebris eruta et notis illustrata. Vide quae anno 1166 de Gosuino abbate Aquicinctensi dicemus.» Hactenus Pagius. Nos vero tum superiora huc transcripsimus, tum plura inferius his supperaddemus, ut suppleamus et elucidemus brevitatem Gaufridi biographi; ad cujus verba, de Abaelardi erroribus, seu, ut cum eodem Gaufrido loquar, blasphemiis, colligere sequentia visum est. Non disputo autem, ad vitandos cavillos, de animi ejus sensu, sed de sensu, quem verba scriptoris ipsa praeseferunt.

315. Expendamus itaque secundo, in quibus de fide perfide, uti dicebat Gaufridus, dogmatizaverit Abaelardus. Opera istius auctoris edidit Franciscus 0796D Amboesius, anno 1616 typis Parisiensibus impressa, simul cum Praefatione apologetica pro eodem scriptore, in qua producit septemdecim capitula, «quae magnus ille D. Bernardus Claraevallis abbas misisse dicitur Innocentio II papae, reperta, si credere fas est, partim in libro Theologiae, partim in libro Sententiarum, partim in libro cui titulus est: Scito te ipsum; quos duos postremos libros Abaelardus negavit a se scriptos. De his erroribus detestandis quivis potest hoc usurpare: Heu cadit in quemquam tantum scelus!» His praemissis, capitula illa subdit; quae inde apud Manricum transcripta sunt ad annum 1140, cap. 4. Dein classicum insonat apologiae auctor contra S. Bernardum, et alios in hoc argumento, 0797A pro Abaelardo. At non est hujus loci apologiam istam expendere pluribus vel refellere. Pro S. Bernardo loquar inferius, loquar item contra Abaelardum, quantum in rem nostram erit satis.

316. Ad errores autem Abaelardi quod attinet, famosa de iisdem exstat sancti epistola centesima nonagesima hoc titulo: Ad Innocentium pontificem de erroribus quibusdam Petri Abaelardi; sed in editione Mabillonii ea refertur inter sancti doctoris Tractatus, opusculo 11 a col. 643, cum Admonitione eidem praevia Mabillonii a pagina 635. Ad ejusdem vero Admonitionis finem. «Posteaquam, inquit, haec scripseram noster Joannes Durandus, qui tunc Romae versabatur, ex mendoso codice Vaticano num. 663 ad me transmisit Capitula haeresum Petri Abaelardi, sequenti 0797B epistolae praemissa, haec ipsa sine dubio, quae Bernardus in fine hujusce epistolae se collegisse, ac pontifici transmisisse significat. Idcirco ea hoc loco praemittere visum est ad ipsius epistolae illustrationem.» Haec praemonet Mabillonius; sed nos tam ad ista capitula, quam ad epistolam ipsam lectorem mittimus. Interim ut defendatur aequitas causae S. Bernardi, nonnulla alia de erroribus Petri Abaelardi observanda sunt ex iis, quae Mabillonius erudite de hoc argumento collegit.

317. In sua Praefatione generali ad novam editionem Operum S. Bernardi, num. 53 memorat: «In primis observare licet, Abaelardum longe ante quam cum Bernardo quidquam commercii habuisset, a Conone, apostolicae sedis legato, provocatum fuisse ad concilium 0797C Suessione anno 1121 celebratum, atque in eo librum ejus de Theologia, in quo erronea capitula continebantur, flammis traditum fuisse, auctore in monasterium Sancti Medardi retruso. Inde vero egressus, per varios hinc inde discursus, prima sua dogmata disseminare pergit. Hinc haereticus audit apud plerosque. Quod nomen graviter ferens, Bernardum, quem hujusce convicii auctorem existimabat, ad concilium Senonense anno 1140 invitum ac renitentem pertraxit. Hic coram episcopis, et aliis secundi ordinis illustribus viris, iterum auditus Abaelardus ipse, atque a Bernardo confutatus; examinata, iterumque proscripta ejus doctrina, intacto auctore, qui ad sedem apostolicam appellavit. Verum intellecto, synodi 0797D sententiam ab Innocentio secundo fuisse approbatam, ab appellatione destitit, atque hortante Petro Venerabili in Cluniacense monasterium se recepit, et tandem apud Cabilonem in coenobio S. Marcelli laudabili fine quievit.» Haec paulo altius repetita abunde manifestant erronea ejus dogmata in fide. Ad haec, dum adversus Bernardum deblaterans scribit, ac cornua erigit, perversam suam doctrinam profert in claram lucem; prout videre licet in Admonitione praevia Mabillonii paulo ante laudata; «Haec idcirco commemoramus, inquit col. 637, ut omnes demum intelligant, quam impie ut de incarnatione, ita de gratia Christi, si non sensit, saltem scripserit Abaelardus, et quam merito Bernardus dixerit in epistola 192: Cum de Trinitate loquitur, sapit Arium: cum 0798A de gratia, sapit Pelagium: cum de persona Christi, sapit Nestorium.»

318. Et paulo inferius recte ista repetit Mabillonius: «Haec, inquam, ideo commemoramus, ut pudeat eos, qui hos errores detestantur, quod Abaelardi causam suscipiant adversus Bernardum, quem praecipitis in Abaelardum judicii, ac nimiae impetiginis accusare porro non verentur. Eodem fere modo atque Abaelardus, Trinitatis mysterium explicat Guillelmus de Conchis: cujus itidem errores confutat Guillelmus S. Theoderici abbas in epistola ad Bernardum. Adeo nihil infelicius cadere in religionem potest, quam cum philosophi ex sola ratione, fidei nostrae mysteria explicare conantur.» Et mox idem auctor de toto Abaelardi negotio tractat ex 0798B Gaufridi, sancti Bernardi notarii, epistola ad Henricum cardinalem et episcopum Albanensem: cujus epistolae verba tum ibi, tum in Chesnii notis in Abaelardum, ibidem citatis legi possunt; ut mittam, quae de viso Henrici canonici Tornacensis ad Patres synodi Senonensis atque ad Bernardum relato, narrantur in Spicilegii Acheriani tomo XII, pag. 478 et sequente.

319. Ut vero luculentius appareat aequitas causae, ac prudentia sapientissimi doctoris nostri in persequendis tam ardenti studio Abaelardi erroribus: quanquam affatim sufficiant, quae de iis jam praemissa a nobis sunt, quaedam praeterea hisce superaddimus de hujus contra illum defensoribus. «Primus, ait Mabillonius in sua Praefatione generali num. 55, 0798C adducitur Abaelardus ipse, qui in Apologia sua conqueritur, sibi quaedam per malitiam (imposita fuisse; in primis quod) Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia (quae verba) non tam haeretica quam diabolica abhorret, nec in suis scriptis posse reperiri affirmat. Verum de hoc aliisque capitulis agendum in observationibus ad Bernardi opusculum 11. Interim in eadem Apologia sua fatetur Abaelardus, se aliqua scripsisse per errorem, quae non oportuit, (at) nil per malitiam, aut per superbiam, additque se, si qua per multiloquium excessit, paratum semper esse ad satisfactionem de male dictis (suis) corrigendis sive delendis ac demum se Ecclesiae filium cuncta, 0798D quae recipit, recipere; quae vero respuit, respuere. Bene. Nolumus Abaelardum haereticum: sufficit pro Bernardi causa, eum fuisse in quibusdam errantem: quod Abaelardus ipse non diffitetur.

320. «Quid vero contra sanctum doctorem, aut pro Abaelardo o Otto Frisingensis lib. I, cap. 47? Nimirum Bernardum ex Christianae religionis fervore zelotypum, et ex habituali mansuetudine credulum: (adeo) ut magistros, qui humanis rationibus et saeculari sapientiae confidenter nimium inhaerebant, abhorreret, et si quidquam ei Christianae fidei absonum de talibus diceretur, facile aurem praeberet. Verum haec ipsa in sancti doctoris gloriam cedunt: cum nihil magis ad doctorem catholicum pertineat, quam ejusmodi homines, philosophicis ratiunculis 0799A plus justo tribuentes, maxime ubi nova cudunt vocabula, quae in errorem inducere possunt incautos, quam primum reprimere. Porro (ut cum Guillelmo loquar Vitae lib. I, num. 41) si nimietas in eo reprehenditur sancti fervoris; habet certe apud pias mentes excessus iste reverentiam suam . . . Felix, cui solum reputatur ad culpam, quod caeteri sibi solent praesumere ad gloriam. Verum Otto ipse, quantumvis Abaelardo favens, fatetur tamen, ipsum tres sanctissimae Trinitatis personas nimis attenuasse, non bonis usum exemplis atque ob hoc apud Suessionem in provinciali synodo SABELLIANUM HAERETICUM JUDICATUM. Quid ergo mirum, si eadem iterum recantans, male audit apud sanae fidei amatores?

0799B 321. «De Berengario Pictaviensi, qui Apologiam pro Abaelardo praeceptore suo contra synodum Senonensem et Bernardum scripsit, non est quod multum curemus, tum quia homo flocci fuit ac nullius auctoritatis: tum quia idem, ad saniorem mentem reversus, noluit amplius esse patronus capitulorum objectorum Abaelardo, quia etsi sanum saperent, non (tamen) sane sonabant: librum suum suppressurus, si potuisset, ut ipse testatur in epistola ad episcopum Mimatensem. Caeterum etsi Abaelardi Opera, in quibus errata sua resperserat, modo non habeamus omnia, in iis tamen quae restant, multa sunt SALEBROSA, ut notarunt theologi Parisienses, qui SINGULIS PERICULOSIORIBUS DICTIS AMULETUM in limine ejus operum adhibuerunt: ex quibus optandum 0799C quidem esset, ut Praefatio apologetica expungeretur.» Sic loquitur Mabillonius, pro S. Bernardo nervose, contra Abaelardum vero ejusque defensores modeste, more sibi consueto, ac erudite.

322. Quid, quod sancti doctoris causam egregie tueatur in notis ad epistolam ejus, ordine centesimam octogesimam septimam; in quibus post compendium vitae Abaelardi, ac epistolam Innocentii papae adversus ipsum, et Arnoldum de Brixia, quos tanquam «perversi dogmatis fabricatores, et catholicae fidei impugnatores, in religiosis locis . . . separatim jubet includi, et libros erroris eorum . . . igne comburi;» post haec, inquam, respondet ad objectiones, quae contra Bernardum, et pro Petro Abaelardo sunt. 0799D En tibi rerum synopsin. Primo itaque respondet ad objectionem ex Ottone Frisingensi petitam contra sanctum doctorem: deinde ad testimonium Petri Venerabilis pro Abaelardo: tum ad machinas pro labefactanda synodi Senonensis auctoritate: denique ad ea, quae adversus Romanum pontificem in causa Abaelardi opponuntur; quae pluribus ibi deducta sunt. Negotium item S. Bernardi contra Abaelardum, de quo hic hactenus est dictum, intexitur Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1140, cap. 2 et sequentibus. Haec sunt, quae de praesenti controversia visum est producere: unde concluditur, Petrum Abaelardum, e dialectico acuto factum male feriatum theologum, erronea dogmata in fide orthodoxa scripsisse, deque iis convictum fuisse, atque adeo ejus 0800A fautores ac defensores esse malae ac desperatae litis patronos; Bernardi vero auctoritatem manere integram, optime videlicet de bono communi meriti, ac triumphantis de erroribus ejusdem scribillatoris; qui hodiedum etiam adeo foetet apud probe catholicos, ut in Indice librorum a sancta sede prohibitorem pag. 390 editionis Romanae anni 1711 signetur Abailardus inter auctores proscriptos primae classis. Post duo praecedentia puncta, quorum alterum erat de moribus ac vita ejus, alterum de doctrinae erroribus, ambo dilatata in subsidium biographi Gaufridi, cujus illustramus narrationem; addamus etiam aliud.

323. Expendamus itaque tertio circumstantiam aliquam, quae accidit in sancti cum Petro congressu 0800B apud Patres synodi Senonensis, de re autem ipsa legi potest idem biographus. Circumstantiam igitur hanc de Abaelardo refert apud nos lib. III, cap. 2, num. 165: «Nam et confessus est postea suis, ut aiunt, quod ea hora, maxima quidem ex parte memoria ejus turbata fuerit, ratio caligaverit, et interior fugerit sensus.» Eventum hunc plane mirabilem tam ex persona Abaelardi, quam ex persona Bernardi, ita accidisse providentia Dei singulari, qui illum quidem, potentem ingenio ac eloquio in oculis suis, deposuit de sede rationis, hunc vero exaltavit humilem, quis inficias ierit? Rem ita exponit annalista Claravallensis ad annum Christi 1140, cap. 3, num. 1 et 2: «Sanctus Pater detrectare pugnam, et certamen omnino disrenuere, nec se in duello aequalem 0800C profiteri, rudem magistro, rusticum philosopho inter fagos et quercus enutritum, versatissimo scholarum professori. Quid sibi cum scholasticis quaestionibus? Quid cum disputationibus subtilibus? Quid cum argutiis? In quibus tamen, ut quidquam profecisset, quis pauper monachus, cui causa fidei et Ecclesiae committeretur? Esse in ipsa magistros insignis nominis; esse et in Parisiensi academia Victorinos Hugonem Richardumque, quibus id posset securius demandari: se orationibus promoturum, qua posset, partem catholicam, quod monacho familiarius quam disputare. His et similibus humilior, quo sapientior, non se Ecclesiae negabat, sed sibi gloriam. Verum cum vota omnium in eum conversa, 0800D solum Bernardum pugnae postularent, ne tam ipsi praesumptio, quam causae Christi propugnatio deesse videretur, tandem consensit, a Deo ipso accepturus, quod illi redderet.» Haec Manricus. Huc pertinet Bernardi epistola ordine 187, quae dirigitur «ad episcopos Senonas convocandos contra Petrum Abaelardum.»

324. In hoc autem illud fuit mirabile, «quod in eadem hora,» quemadmodum Manricus num. 5 et 6 subdit, «verbosum hominem, et facillimi promptique discursus, adeo ingenium memoriaque reliquerint, adeo verba, ut nihil unquam prorsus a se dictum, nihil scriptum, et nec materiam, nec vocabula rerum recordaretur . . . Sic divina providentia factum est, ut qui confidens in virtute sua, et in multitudine argutiarum 0801A suarum gloriabundus advenerat, confusus abiret, et pro victoria, quam dudum praececinerat, pudorem et ignominiam reportaret.»

325. Abaelardi discipulus, assecla, et patronus fuit Arnaldus, vel Arnoldus, sive Arnolphus de Brixia, de quo supra obiter, ac pluribus postea. Versipellis hujus sycophantae et haeretici perversa dogmata et damna graphice depingit sanctus doctor in epistolis 195 et 196. Huc autem faciunt Bernardi de eo verba, eidem epistolae 195 inserta: «Videbitis hominem aperte insurgere in clerum, fretum tyrannide militari, insurgere in ipsos episcopos, et in omnem passim ecclesiasticum ordinem desaevire.» Baronius ad annum 1140, num. 3, «Quod contigit, ait, cum post obitum Innocentii Romam se contulit sub Eugenio 0801B papa:» atque adeo haec inter alia prophetice a sancto scripta censet. Vivam porro inferius, quando de isto pontifice ad sedem Petri admoto tractabimus, impiissimi hujus profanatoris hierarchiae ecclesiasticae imaginem repraesentabimus, ut norit lector, quam exacte S. Bernardi praedictio postea impleta, et quam provide antea fuerit in bonum commune ab eo praemonstratum detectumque pestiferum hujus haeretici virus.

§ XXX. Sanctus tesseris lucratur clericum; alium data pecunia, qua pro se ludat, facinorosum a morte liberat, et monachum facit; patienter fert injuriam; mors Humbelinae sororis; oppressos defendit; gesta in lite sacerdotii cum regno.

326. Sequitur annus Christi 1141, quo sanctum 0801C abbatem a negotiis externis ad domestica traductum conveniemus, rebusque Claravallensibus intentum contemplabimur. «Evacuato conventu, ut perhibent Annales Cistercienses ad eumdem annum cap. 3, num. 1, per annos singulos ad novas fundationes monasteriorum, plures ac plures Bernardus sufficiebat, partim praedicatione conversos, partim miraculis, resistentes vel per propria vitia pertrahebantur.» Exemplo sit celebris ille clericus lusor, seu illusor, qui, dum capit equum, a sancto capitur ipsemet jucundo ac mirabili modo. Historia ibidem e Caesario Heisterbacensi, qui citatur in Homilia 5 in Dominicam III post Pentecosten, his describitur verbis: «Cum die quadam per viam equitaret sanctus Pater, 0801D eique vagi clerici, quos everandinos vocant, occurrerent, ad conversionem illos monuit. Ad quem unus: Ego ludam vobiscum tesseribus . Si sors pro me responderit, detis mihi equum vestrum: si pro vobis, sequar vos in monasterium. Respondente sancto, Fiat voluntas Domini: mox ille taxillos falsatos extrahens, decem et octo puncta jactavit. Monachis turbatis, et Dei consilium ignorantibus, Vir beatus, spem habens in Christo, pro hominis salute tesseras levavit, et deposuit. Et, ecce, in duobus apparuerunt oculi duodecim, tertius vero in duas partes divisus, in uno latere sex, in altero quinque puncta declaravit. Quo viso territus clericus secutus est hominem Dei ad Claramvallem, factusque est monachus probatus. Hoc factum usque hodie valde celebre 0802A est in scholis magistrorum Parisiensium.» Haec e Caesario, qui saeculo decimo tertio floruit.

327. Simili modo divina lusit, ut ita loquar, providentia per S. Bernardum, quando hic alium quemdam, ordinis religiosi pertaesum, ac paratum eidem nuntium remittere, ad pristinum vitae institutum revocavit per lusum. Factum refert ibidem Manricus num. 2 ex Vincentio Bellovacensi, quem in Speculo morali parte IV, distinctione 13, haec memorantem citat: «Legitur in Vita S. Bernardi, quod quemdam in monachum acceperat, qui lusor fuerat; qui cum omnino vellet exire ordinem, quaesivit sanctus, quid facere sciret, unde victum suum acquireret. At ille ait, se nihil scire facere, nisi cum talis ludere. Ad haec S. Bernardus: Et si tibi capitale commisero, 0802B volo, ut singulis annis venias computare mihi, et lucrum dividere. Esto, inquit; et accipiens triginta solidos, laetus abiit. Post modicum tempus perdidit, et confusus ad portam rediit. Quod audiens beatus Bernardus, laetus illuc perrexit, et gremium suum extendit, ut lucrum simul dividerent. At ille ait: Nihil lucratus sum, sed solidos vestros amisi. Sed si vultis me recipere, potestis me habere pro vestro capitali. Ad quem sanctus: Melius est, ut te recipiam. quam totum simul perdam. Et recepit eum, gaudens de ejus recuperatione.»

328. Caeterum quemadmodum vir sanctus flagitiosum hominem, ac morte plectendum, liberarit ab utroque malo, atque ad optimam frugem reduxerit, intellige ex sequenti historia, quae exstat in Exordio 0802C magno Ordinis Cisterciensis apud Tissierium, distinctione 2, cap. 15, quamque Manricus per hoc idem tempus accidisse indicat num. 3. Factum audi: «Contigit aliquando eumdem Dei famulum pro quibusdam negotiis adire comitem Theobaldum. Cumque appropinquaret oppido ubi ille tunc erat, obviam habuit turbam hominum copiosam, qui, jubente comite, latronem quemdam facinorosum atque famosum ad supplicium pertrahebant. Quo viso, clementissimus Pater apprehendens manu sua lorum, quo erat miser astrictus, ait tortoribus ejus: Dimittite mihi sicarium istum; ego enim volo manibus meis suspendere eum. Audiens autem comes adventum hominis Dei, festinavit illico occurrere ei. Miro namque devotionis affectu 0802D semper eum dilexit, atque eum honoravit, Cumque videret funem in manu ejus, quo latronem post se trahebat, exhorruit, vehementer, et dixit: Heu! venerabilis Pater, quid est hoc quod facere voluisti? Ut quid enim furciferum istum millies condemnatum a porta inferi revocasti? Nunquid eum salvum facere poteris, quia jam totus diabolus [al. diaboli] factus est? Desperata est penitus correptio [al. correctio] ejus: nec unquam bene facere poterit, nisi moriendo. Sine igitur, domine Pater, sine perditionis hominem perditum iri; quia de pestifera vita ejus multorum periclitatur.

329. «Respondens autem Pater sanctus dixit: Scio quidem, virorum optime, scio hunc esse latronem sceleratissimum, omniumque tormentorum acerbitate 0803A dignissimum. Non me ergo existimes hujusmodi peccatorem impunitum velle relinquere: quin potius cogito eum tortoribus tradere, et dignam ex eo capere ultionem: quae utique tanto dignior erit, quanto diuturnior. Tu illum decreveras brevi supplicio et momentaneo interitu consummari; sed ego eum faciam diuturno cruciatu, et morte longissima mori. Tu furem appensum, per unum aut per plurimos dies mortuum in patibulo manere permitteres; ego cruci affixum per annos plurimos faciam in poena jugiter vivere et pendere. Quo audito, princeps Christianissimus siluit: nec ausus est ultra contradicere sermonibus sancti. Protinus ergo benignissimus Pater, exuta tunica sua, induit ex ea captivum suum, et attonsa coma capitis ejus, sociavit illum ovili dominico, 0803B de lupo faciens agnum, de latrone conversum. Qui veniens cum eo ad Claramvallem, factus est deinceps obediens usque ad mortem, pulchre nominis sui etymologiam exprimens in constantia propositi sui: Constantius enim vocabatur. Itaque triginta, ni fallor, aut eo amplius annos in ordine supervivens, migravit ad Dominum, qui eum per merita beatissimi Patris nostri a duplici morte, corporis videlicet et animae misericorditer eripere dignatus est.» Haec auctor Exordii. De Theobaldo autem, qui supra memoratus est, Campaniae comite, agunt variis locis Annales Cistercienses, quorum index consuli potest, uti et biographi Ernaldus lib. II Vitae S. Bernardi cap. 6, et Gaufridus lib. IV, cap. 2.

0803C 330. Eorumdem Annalium parens tribus hisce factis, quae modo retulimus, subjungit num. 6 unum alterius generis, videlicet «cujusdam regularis clerici facinus exsecrandum, a quo alapa inflicta sancto abbati, in repulsae vindictam, repellentis judicium comprobavit, extulit patientiam; quam principes, quam reges venerarentur, dehonestata facie manu sacrilega, nec solum rubore doloreque percussa, verum tumore.» Adisis Gaufridum lib. III, cap. 3, in quo res ista pluribus narratur. Monet autem laudatus Manricus sub finem capitis 3, se ea, quae retulerat, cum certus annus singulis non subesset, in unum congessisse: quod et nobis exemplum ipsius secutis faciendum duximus. Idem auctor cap. 4 scribit de piissimo obitu Humbelinae, germanae sororis 0803D S. Bernardi, quae tum ibi tum apud alios cum titulo sanctae nominatur; sed nobis hactenus duntaxat inter venerabiles reponenda videtur, quandiu de publico ejus cultu non constat. Manricus itaque ipsi ad mortem usque aegrotanti adfuisse sanctum Patrem commemorat, deinde etiam referens mutua utrinque colloquia, ac Bernardi, qui tantisper eam relinquerat, revocationem ministerio angeli tabulam pulsantis. At haec, corpus, inquit, num. 8: «Sanctae sepulturae traditum fertur, celebrante Bernardo officium funeris, atque inter congaudentem et lacrymantem: sed praevalente gaudio, maxime cum gloriosa illi apparuit, gratulans de mercede, quam ipsius hortatu promeruisset.» Haec ille.

331. Sed habemus aliquid contra rationem temporis, 0804A cui idem historiographus venerabilis Humbelinae, quae alibi vocatur Humberga, obitum innectit. Apud nos tomo IV Junii, die 23, a pag. 608 edita est Vita S. Petri monachi, prioris Juliacensis prope Molismum in Campania Galliae: in cujus Petri Vita cap. 3 dicitur is ab angelo edoctus Humbergam mox morituram. Vitam hanc antea tenebris eruerat, ac typis vulgaverat noster Petrus Franciscus Chiffletius iu tractatu de S. Bernardi abbatis Claravallensis genere illustri, a pag. 134. In observatione autem, quam habet de anno et die obitus laudati Juliacensis prioris, pag. 155 et sequentibus statuit eum e vita migrasse anno Christi 1136. «Unde videre est, uti habet a pag. 156, longe a scopo aberrasse Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus anno Christi 0804B 1141, cap. 4, num. 1, ubi ait vixisse adhuc Humbelinam S. Bernardi sororem anno 1140 et haud procul anno 1141 pie in Domino obdormivisse. Nam qui ei morienti adfuit Petrus prior, si obiit Junio anni 1136 quomodo illa quinto post anno adhuc in vivis fuit?» Hac breviter ex eo hic indicasse sit satis, pluribus ibidem deducta. Haec Chiffletii observatio militat etiam contra Bailletum, qui ad diem 21 Augusti in Vita Humbelinae, quam edidit, ejus mortem illigat anno 4141; item contra alium Gallum in Vita S. Bernardi Parisiis vulgata anno 1704, lib. IV, pag. 350.

332. Nonnulla alia litteris mandavit de S. Bernardo ad dictum annum 1141 cap. 5 Cisterciensis historicus. «Per idem tempus, ait num. 1, venerabilis 0804C Guido abbas Cariloci Bisuntinensis, cum a vicini conventus pseudopraeposito, homine alias perdito et profuso, per omnem injustitiam opprimeretur, summum Ecclesiae praesulem appellat, Romam ad illius audientiam perrecturus. Exstat epistola Bernardi ad Innocentium affectuosa pro ipso, in offensorem acris, et quae ita unius causam commendet; ut describat utriusque qualitates.» Deinde illa epistola ibidem recitatur, quae est ordine centesima nonagesima octava, atque in ipso fonte legi potest. Negotium illud iterum obnixe commendat eidem Christi vicario, uti perspicuum fit e proxime sequente epistola ad ipsum data hoc titulo: Rogat sententiam pro religiosis inique oppressis latam confirmari, nec ulterius aures 0804D praeberi calumniis.» De judicibus, qui pro Caroloco sententiam pronuntiarint, et quo modo ejusdem exsecutio retardata fuerit, scribit Manricus ibidem num. 4; ac num. 6 animadvertit, «in Bernardo . . . mirum esse non debere, si filios, quos tam arcte persequebatur, non pateretur vexari a potentioribus: cui adeo inopum a natura indita, sed per gratiam perfecta protectio fuit, ut ne animalia bruta, se praesente, opprimi pateretur, atque id frustra ab aliis tentari diceret, per se, quandiu posset, impediendum.» Legi possunt, quae habet Gaufridus lib. III Vitae, cap 4.

333. Verum alia ac majoris periculi tempestas Viri sancti laborem et dexteritatem exercuit. Factum audi ex Annalibus Cisterciensibus allegatis, cap. 6: «Hoc eodem anno Ludovicus Junior, aetate in moribus 0805A indisciplinatus, potentia ferox, inobedientiae in Ecclesiam frena relaxans, Innocentio rebellis, etiam Theobaldum aversatus infestabat antiqua simultate in virum, quantumvis sanctum: an quia Ecclesiae Innocentioque faventem, adeoque sibi contrarium experiebatur? Ea Bernardi, et totius Cistercii causa duplici titulo: primum, quia Ecclesiae, mox, quia Theobaldi, per Bernardum et nostros pertracta. . . Vix ulla gravior, vix ulla difficilior aut laboriosior, lubrica semper voluntate regum; sed lubriciori, quoties ira aut vindicta praecipitantur: Bernardus aeque in regem, et pro rege, post longum licet tempus, iris fuit. Prima dissidiorum occasio Petrus, Bituricensi ecclesiae dudum viduae, nempe a morte Alberici, a pontifice datus in pastorem: quem sine assensu suo 0805B consecratum, rex indecorum; si admitteretur, injuriosum reputabat. Nec deerant aulicorum consilia pro more curiae, non ut dirigerent, sed ut frequenter, atque ipso obsequio impellentes praecipitarent. Unus Theobaldus comes constantior caeteris dum contradicit, fidelior inveniebatur, sed quo fidelior, eo magis invisus, regis in se vindictam sollicitabat.» De his Robertus imo pseudo-Robertus secundum dicenda §32. Sigeberti continuator ad hunc annum: cujus textus in laudatis Annalibus mox subditur: «Hoc eodem anno (scilicet 1141) orta est dissensio inter papam Romanum, et Francorum regem Ludovicum: unde ecclesia Gallicana turbatur. Defuncto enim Alberico, Bituricensi archiepiscopo, missus est Petrus a papa Innocentio, ejusdem ecclesiae 0805C pastor consecratus; sed a rege Ludovico repudiatus, eo quod sine ejus assensu fuerit consecratus, in civitate minime recipitur: cujus partes quia propter reverentiam seu voluntatem papae comes Theobaldus fovere crederetur, simultas, quae sopita videbatur, inter regem et ipsum coepit repullulare.» His a Manrico recitatis, subduntur ista in ejus Annalibus: «Addidit Ludovicus juramentum ira praecipiti, non, se vivente, inconsulto ipso sacratum ad pontificiam sedem ascensurum: et erat superstitio ea Francigenis, ut quodcunque firmassent sacramento non perficere, infamiam reputarent.

334. «His Bernardus permotus, anxiusque, ac majoribus adhuc malis praecavens, integro anno, 0805D conatu primum irrito, mox fructuoso, paci insudavit inter sacerdotium et regnum restituendae. Id quod anno sequenti ipsemet sanctus ad Ludovicum scribens fidenter loquitur epistola 221. Vos scitis, quanto labore, quanta quantaque] sollicitudine, toto anno praeterito, quaerendae paci vestrae attendi . Igitur primum regem, ut resipisceret; mox Innocentium, ut parceret, aggrediens; cum neque ille ab inobedientia resiliret, obtendens juramenti religionem; et hic claves Ecclesiae contemptas dolens, anathema in regem comminaretur: quod erat reliquum, ad quatuor episcopos cardinales curiae (inter quos Stephanus dilectus ipsius filius), litteras dedit, consulturos reipublicae Christianae, atque Innocentium, si possent, emollituros. 0806A Indulgeat Pater filio, senex juveni, ecclesiasticus saeculari, demum sacerdos regi, qui vellet quidem sed non satis auderet prae verecundia sacrament violati probrum incurrere. Atque ecce exemplar litterarum sancti Patris, quae dictis, obiter etiam fidem faciant.» Epistola illa, quam mox recitat Manricus, est ordine ducentesima undevigesima, atque in editione Mabillonii hoc titulo praenotata: Ad tres episcopos curiae, Albericum Ostiensem, Stephanum Praenestinum, Igmarum Tusculanum, et Gerardum cancellarium. In notis vero inter alia observantur ista: «In scriptis nonnullis, quatuor. At lectio vulgata melior. Siquidem episcopus non erat Gerardus cancellarius, qui hic quarto loco memoratur, postea pontifex creatus, dictusque Lucius II.» 0806B Accedit eo, quod eadem epistola in dicta editione intexatur anno Christi 1143. Et vero res quidem tunc illa, pro qua vir sanctus laborabat, bene successit; sed discordia vix fuit sopita, quin novo dissidia perturbarint pacem, uti memorat Manricus a num. 6, et illico apud nos ex eo pluribus dicetur.

§ XXXI. Lis illa vix sopita, novis dissidiis recrudescit; Bernardi ad eam componendam novi labores.

335. Quod sub finem paragraphi proxime praecedentis Bernardum intendisse diximus, obtinuisse, ut efert Manricus loco ibidem indicato, «compertum est, nec tunc in regem anathema indictum. Quin et eumdem convictum sancti monitis consensisse pontifici, ut Petrus in Bituricensi sede collocaretur. Sed et Theobaldo firmata regis gratia certis pactionibus, 0806C quibus pro rege selecti duo viri, Joslenus scilicet, Suessionensium pontifex, et Sugerius, abbas S. Dionysii Parisiensis, quem sanctus doctor ad meliorem frugem dudum converterat, ut suo loco notavimus. Pro Theobaldo item alii duo, episcopus et abbas, Cisterciensis uterque, Hugo nimirum Altissiodorensis, Bernardusque qui conditiones utrinque diffinirent, utrinque componerent. Sed inter alias praecipue illud sancitum, quod sanctus Pater, turbata postea pace, ad utrumque advocatum regium commemoravit epistola 222 hunc in finem, ut si qua de conventionibus illis controversia aut dissensio nasceretur, nihil mali sibi invicem facerent, aut quaererent, donec coram nobis tribus pariter, 0806D et domino Antissiodorensi ventilata res esset, atque discussa, qui et tunc mediatores fuimus, et, si quid emergeret controversiae, debuimus esse reconciliatores.» Sed quales paci vix stabilitae difficultates iterum se ingesserint, memorare juvat.

336. Annus erat millesimus centesimus quadragesimus secundus, ut referunt Annales Cistercienses ad hunc annum, «cum vix adhuc sopitae dissensiones inter pontificem, Theobaldumque, et Ludovicum regem, novis dissidiis denuo recruduere. Et forte, quod non potuit in Innocentium, in Theobaldum irrupit violentior ira, Radulfus Viromandorum comes materiam fecit, repudiata uxore, et Petronilla Guilielmi ducis filia, ac reginae sorore superinducta. Divortio consanguinitatis quaesitus color: nec defuere 0807A testes regiae cupidini, et tres episcopi inventi inter primores, qui pro Radulfo sententiam pronuntiarent, secreto tamen, ac veluti per tenebras, quasi ipsorum conscientia reclamante, nec ferente inter nota flagitia solis aspectum. Tunc Theobaldus pro sorore zelans, zelans pro matrimonio, Bernardum adiit, consilium simul et auxilium imploraturus. At sanctus Pater, comperta veritate, et laesi sacramenti vicem primum, mox amantissimi principis injuriam dolens, Innocentium appellans utriusque vindicem, tales ad eum pro comite Theobaldo litteras dedit:» quae ibidem recitantur; habetur vero epistola illa inter alias Bernardinas ordine ducentesima decima sexta. Quaenam autem post eam secuta sint, ita enarrare pergunt laudati Annales num. 3.

0807B 337. His litteris acceptis Innocentius Ivonem presbyterum cardinalem in Gallias mittit plenaria (cum) potestate, per quem divortii causa decideretur. Hic, veritate indagata, compertaque, Rodulfum comitem percussum anathemate novam nuptam dimittere compellit, inobedientem extra communionem fidelium factum declarat, terram illius interdicto subjicit, ac tres episcopos, quorum auctoritate res tota gesta, sacris ordinibus atque ecclesiae ingressu suspendit, cuncta ex justitia, et mente sacrorum canonum.» De his Robertus Sigeberti continuator, hoc anno: cujus verba Manricus sic recitat: «Radulfus Viromandorum comes uxorem suam dimittit, et sororem reginae Petronillam ducit. Propter quod instantia comitis Theobaldi mittitur 0807C Romanae sedis Ivo legatus, qui et Radulfum comitem excommunicavit, et episcopum Laudunensem Bartholomaeum, Noviomensem Simonem, Petrum Silvanectensem, qui divortium illud fecerant, suspendit.» Pergunt Annales: «Legatus interim, viam universae carnis ingressus, per propriam mortem sententiam confirmavit. Quippe ipso de medio jam sublato, cum forte zelo effervescente, mitigaretur, solus restabat adeundus Romanus pontifex qui non de facili posset exorari.» Sic Manricus. Adisis Spicilegium Acherianum tom. XII, pagina 480. At Ludovicus, sicut subdunt dicti Annales numer. 4, «dum se frustratum videt, atque ignominiam, quam comiti intulerat ex sororis repulsa, in reginae sororem 0807D recidisse . . . ad arma confugiens . . . contra fas, contra jus, contra pactiones, inexspectatis et inconsultis arbitris, Theobaldum comitem hostiliter infestat, in omnem ejus ditionem grassatus ferro et igne. Et eo usque atrocitas pervenit, ut pius comes vitandis fidelium caedibus, rapinis, stupris, et aliis belli malis, quae victores et victos aeque involvunt, juramentum praestare compulsus sit absolutionis a pontifice impetrandae, seu proprium dedecus postponens saluti civium, seu tempus redimens promissa absolutione, quae vel negari ab Innocentio posset, vel, si concederetur, revocari.» Rem prodit Bernardus in epistola ad Innocentium ordine 217.

338. «Tum summus pontifex, sicut pergit Manricus num. 6, Theobaldo morem gerens pro suis 0808A meritis . . . relaxavit anathema, ni resipiscant dividanturque adulteri . . . statim illud renovaturus. Sensit potentia se iterum delusam, atque iterum evanuisse vindictam, qua se denuo irretitam experiretur. Atque id totum Bernardo acceptum referens (nam quis alius potuisset apud pontificem?) querulas nimium ad eum litteras dedit, quibus Bernardus libere pro more, sed veneranter respondit,» stans videlicet constanter pro justitia, dum iniquam regis postulationem in causa Radulfi rejicit, eumdemque regem monet, ut non premat innocentes, neque contra se irritet Regem supremum. Exstat inter alias epistola ista ordine 220. Et post illam quidem Patris sanctissimi industria et cura in componendo publico hoc tantique moliminis ac momenti negotio 0808B cassae quidem optato fuere eventu, non tamen eo redactae, ut ulteriorem eidem operam navare non per rexerint. Videri potest epistola 221.

339. Verum quidnam interea rex Ludovicus? Audiantur praedicti Annales cap. 2, numer. 1: «At non exasperatus Ludovicus, quod satis mirum, atque in juvene indicium melioris animi, nec dedignatus responso virum Dei: quin potius longam ad eum dedit epistolam, excusationes texens et querimonias, queis Theobaldum de multis, de quibusdam etiam Bernardum insectaretur, quod juramentum per fraudem ludificasset, cum terra adhuc maneret sub interdicto: quod matrimoniis sibi devinciret Flandrensem comitem, Suessionensemque, quorum auxilio in regem 0808C rebellaret: quod Radulfus ab eo sollicitatus, Bernardo conscio et complice, ut qui eidem peccatorum veniam polliceretur, si Theobaldo vellet adhaerere Haec et similia rex cum rescripsisset, Bernardus duos ejus consiliarios, pactionum arbitros, Joslenum ac Sugerium interpellavit, per quos, ut conscios totius veritatis, longe efficacius, ut amicos, facilius reduceretur.» Habetur ista epistola inter Bernardi nas ordine 222. Pergamus ad Manricum numer. 7 «At cum sanctus doctor epistolam aut casu apertam mitteret (ex quo sumpta occasio, velut fecisset per irreverentiam) vel ex conscientia mordaciorem Josle nus reputans, et quo reprehensibilior, impatientior, mordacissimum ei responsum reddidit, adeo ut ne quaquam veteretur dicere, Sanctum locutum in spiritu 0808D blasphemiae, quod Godefridus affirmat in ejus Vita, atque ipsius sancti rescriptum testatur.» Hoc vide in epistola 223; illam consule lib. III, cap. 3, numer. 175. Observamus tamen obiter, epistolam illam in editione Mabilloniana non innecti anno Christi 1142, in quo sumus cum Annalibus Cisterciensibus, sed anno 1143. Ex his interim abunde intelligitur, a S. Bernardo tentata fuisse omnia, ut luctuosissimae huic inter duos discordes principes controversiae remedium afferret; sed irrito hactenus conatu, sicut planum fiet ex eventibus qui postmodum subsecuti sunt.

§ XXXII. Alia Bernardi tentamina, ut tragicis Galliae dissensionibus succurreret; Innocentii PP. gratia excidit immerito.0809A

340. Dum hinc gradum facimus ad annum Christi 1143 funestissima rerum Gallicarum nobis objicitur scena: quam ut mutaret in laetiorem, quot quantosque vir sanctus non insumpsit labores, eo certe duriores, quod optato fructu frustrarentur. «Ruebant, inquit Manricus ad hunc annum cap. 1, numer. 1, in deterius Galliae res, et Ludovicus, pietatis vinculis ruptis, quotidie irreligiosius, in Theobaldum atrocius debacchabatur: idque hoc anno 1143 . . . quo Bernardus ad curiae cardinales, maxime autem ad dilectum sibi filium Stephanum Praenestinum episcopum moerens et dolens hanc scripsit epistolam, miserum 0809B Galliae statum continentem.» Epistola haec in editione Mabillonii est ordine 224 e qua excerpo sequentia: «Vos . . . scitis, quomodo ego quoque pro rege steterim in conspectu domini mei, corpore quidem absens, sed praesens spiritu, ut loquerer pro eo bonum. Bona siquidem pollicebatur. Nunc autem ipso reddente pro bono malum, cogor contraria scribere . . . Conculcantur apud nos sancta, Ecclesia turpiter ancillatur. Nam et electiones episcoporum prohibentur fieri, et sicubi id praesumptum a clericis fuerit, electus episcopari non sinitur. Denique sedet in tristitia ecclesia Parisiensis, proprio destituta pastore, et nemo est qui de substituendo alio mutire audeat. Non sufficit spoliari bonis praesentibus 0809C domos episcopales: etiam in terras, et in homines manus sacrilega circumquaque desaevit, totius insuper anni ex eis sibi reditus vindicando.

341. «Commisit rex germano suo Roberto vices episcopi, et ille in cunctis terris, rebusque Ecclesiae potestative versans . . . infert coelis quotidianas hostias, non plane pacificas, clamores pauperum, lacrymas viduarum, planctus orphanorum, gemitus compeditorum, sanguinem interfectorum . . . Praeterea rex, nobis quidem non parum laborantibus, pacem cum comite Theobaldo fecerat . . . ; et, ecce, occasiones quaerit, quomodo recedat ab amico. Atque hoc grande crimen, quod impingitur comiti, quia cum banonibus regis de liberis suis contrahit matrimonia. Suspecta est illi dilatatio charitatis, 0809D nec se putat regem, si se amaverint principes. . . Propterea ergo pacis conventiones et constitutiones manifeste transgreditur, nec tenet pacta sua, quae distinxerunt labia sua. Denique revocavit in domum suam, et ad consilium suum virum adulterum, et excommunicatum, quem ex constituto ejecerat et pro exercenda majori malitia, aliis multis nequam aeque excommunicatis, perjuris, incendiariis, homicidis, rex et advocatus Ecclesiae, adversus Ecclesiae (quod non est dubium) amatorem, et defensorem denuo sociatur. . . Ad haec, cogit suo more episcopos ad maledicendum benedicendis, et iterum benedicendum maledicendis . . Qua fronte, obsecro, tantopere aliis praescribere de consanguinitate laborat, homo cum sua (quod palam est) tertio ferme 0810A consanguinitatis gradu permanens consobrina?

342. «Et quidem inter filium comitis Theobaldi, et comitis Flandrensis filiam, et item inter comitem Suessionensem, et filiam comitis Theobaldi, si consanguinitas sit, nescio (scienter enim illicita matrimonia nec laudavi unquam, nec laudo): sed sciatis vos, et sciat dominus meus, prohiberi horum nuptias.» Haec sunt inter alia plura, quibus Bernardus compellat Stephanum: nec dissimilia, ut perhibet Manricus num. 6, «ad caeteros episcopos, quos sciebat pontifici adhaerere, tantis malis, qua possent, obviaturos. Cur autem ad Innocentium tunc non scripserit, hoc ipso anno inferius declarabimus.» De dicto rege Ludovico consuli possunt Horstii notae apud Mabillonium in epistolam 224, colum. 0810B LXX. Apud quem etiam exponitur tertius fere consanguinitatis gradus ille, de quo supra, nec non in notis brevioribus colum. 209. De Radulfo comite Veromanduorum uxorem repudiante, et aliam ducente, scribit Pagius ad annum Christi 1142. Videmus itaque S. Bernardum intendere omnes nervos, ut perditissimis Galliae rebus succurrat. His breviter ad praecedentem epistolam observatis, argumentum praesens prosequamur cum Annalibus Cisterciensibus allegatis: ubi haec sunt num. 7 et 8.

343. «Interim ipse sanctus, Hugoque, qui arbitri pactionum pro Theobaldo, quique quaerendae paci ecclesiae Gallicae ab Innocentio dati, id quod Bernardus non leviter insinuat in epistola ad ipsum, ne quid omnino intentatum remaneret, convenire 0810C regem interponere proceres, divina humana jura protestari, belli damna proponere, et quocunque vincente, perire regnum, quo sine neque rex possit consistere. Nam cujus illa terra, quae vastabatur? Cujus homines, in quos desaeviebat? Nonne ex ejus aerario restituenda? . . . Atque haec quidem de lucris temporalibus: nam de fama et honore adhuc majora, maxima de salute declamabant;» sicut pluribus ibidem exponitur. «His et similibus regem nunc per litteras, nunc coram aggressi, et reverenter constanterque arguere, obsecrare, increpare in omni patientia et doctrina perseverabant. Et jam conventus Corbolii destinatus promittebat meliora, si non rex, vix auditis sanctorum placitis, et nihil 0810D sibi deferri, quandiu non omnia, tenaciter contestans pro more principum, indignatus ac furens recessisset, impatiens aequi, nec solum non obediens, verum non audiens. Tunc sancti viri confusi foeda repulsa, sed nihilominus constantes pro pace regni, per fratrem Andream, sibi inter charissimos, et, ut apparet, regi familiarem, talem ad eum epistolam scripserunt.» Exstat ea apud Mabillonium inter Bernardinas ordine 226. Porro «Andreas iste (de Baldemento, uti additur in textu epistolae) celebris fuit, variisque negotiis adhibitus. Subscribit primariis litteris abbatiae Caricampi in tomo II Spicilegii pag. 329, et cum Bernardo testis habetur concordiae inter Ludovicum Juniorem et Algrimum Aurelianensem archidiaconum initae, 0811A tomo IV. Chesnii pag. 764.» Haec et plura Mabillonius in notis brevioribus ad eamdem epistolam. Haec per transennam

344. Huc etiam, ut alia a sancto et communi Patre gesta pro pace sancienda prosequamur, pertinet epistola ad Joslenum Suessionensem episcopum, quam Bernardus solus, injuriae acceptae immemor, vel potius ideo amantior, quia memor . . . , uti loquitur Manricus num. 10 scripsit. Est ordine 225 apud Mabillonium. Ecquis vero tot conatuum piorum juxta ac strenuorum fructus? Laudatus Annalium concinnator. «Nil obtentum, inquit num. 11, apud regem per litteras . . . Ergo hoc anno, piaculo insigni, ad Vitoriacum, Vitriacum alii dicunt, quod oppidum ditionis Theobaldi erat, rex primum muros, 0811B mox ecclesiam ipsam, in quam ferme oppidani omnes confugerant, incendio vastat, sacra, profana, viros, feminas, puberes, et impuberes comburit. Mille et trecentae animae interiere, plures alii numerant, quae sanctitate loci velut munitae, salutem ex religione praestolabantur. Tunc demum rex poenitentia sera correptus plorasse dicitur, sed non adhuc peccatum emendaturus. De his Robertus. Sigeberti continuator, ad hunc annum: Ludovicus rex Vitriacum castrum comitis Theobaldi capit: ubi igne admoto ecclesia incensa, et in ea mille trecentae animae diversi sexus et aetatis igne consumptae sunt. Super quo rex Ludovicus misericordia motus plorasse dicitur, et hac de causa peregrinationem 0811C Hierosolymitanam aggressus, a quibusdam existimatur

345. «Cujus, ut credo, ait Manricus numer. 12, verborum occasione Paulus Aemilius tempora confundens, Bernardum Patrem ascitum a rege tradit, clementiam Dei per ipsum, quasi jam poeniteret, imploraturo.» Pauli Aemilii verba in Ludovico Juniore haec profert: «Qui intromissus, et benignissime a rege susceptus, cum ejus fletum conspiceret, causamque doloris didicisset: Hae (ait) lacrymae nisi cito exarescant, exstinguere possunt Vitoriacensis incendii memoriam: tantum adde illis constantiam roburque, et, ne sit velut muliebris ploratus, viriles ac vere regios animos gere. Antequam laesi numinis ira in te se armet, quas 0811D templo arisque intulisti faces, in templorum hostes, barbaramque religionem converte.» Caetera, quae pluribus prosequitur Aemilius, non transcribit ex eo Manricus, sed rem ita ab ipso tractari insinuat, «quasi Bernardus Ludovicum hoc ipso anno atque hac occasione ad Hierosolymitanam expeditionem hortatus fuerit. Verum haec tribus ut minimum annis interjectis longe distantia, atque alterum sub Innocentio, alterum sub Eugenio, mediis duobus aliis Pontificibus, brevis licet aetatis, contingentia, sine causa in historia confunduntur. Potuit prioris sceleris memoria regem impellere: potuit et a Bernardo commemorari, etiamsi ante biennium patratum foret. Et Ludovicus adhuc Theobaldo discors, nec illi pacandus nisi post annum, ut suo etiam 0812A loco . . . commemorabimus.» Hactenus annalista Cisterciensis, qui, dum in Paulo Aemilio corrigit rationem temporis, ansam nobis dat notandi aliquid de anno 1143, cui barbariem Victoriaci patratam a rege Ludovico Juniore adaptat

346. Pagius in Critica Baroniana ad annum 1141, num. 3, scribens de dissidio inter Innocentium II et Ludovicum VII Francorum regem, haec narrat num. 4, e Guillelmi Nangii Chronico ad annum 1142: «Rex concitavit omnes fere proceres suos, ut una cum eo guerram inferrent comiti Theobaldo. Tum ad annum 1143, cepit rex Vitriacum, oppidum comitis Theobaldi, ubi admoto igne incensa est ecclesia, et in ea 1300 homines diversi sexus et aetatis periere.» Sed continuo animadvertit laudatus 0812B Pagius, in Chronicis tamen Gemblacensi et Catalaunensi Vitriacum anno 1142 dici incensum fuisse: quorum notationem temporis amplectitur ad annum 1143, num. 1, ubi, relato statu misero ecclesiae Gallicanae, «basilica tamen, inquit, castri Vitriaci non hoc anno, ut refert Baronius num. 6, ex pseudo-Roberto de Monte, sed anno 1142, incensa, ut anno 1141, ostendimus.» Eumdem pseudo-Robertum superius adhibuit Manricus: qui etiamsi Nangium habeat pro se in anno, quem signat 1143, duo tamen alia dicta Chronica contra se habet.

347. Alter vero Robertus de Monte, cujus Accessiones atque Appendix germana ad Sigebertum, ab Acherio vulgata sunt post Guiberti abbatis de Novigento 0812C Opera, Lutetiae Parisiorum anno 1651, excusa, tradit ista ad annum 1141, pag. 762: «Rex Francorum Ludovicus afflixit comitem Tebaldum, et vastavit terram suam, maxime in Campania, ubi combussit castellum optimum, Vitrevium scilicet: ubi multitudo maxima diversi sexus hominum et aetatis concremati sunt.» Ita alter Robertus, qui vexationibus a Ludovico adversus Theobaldum motis anno 1141, quo hunc ab illo infestatum § 30, diximus ex Annalibus Cisterciensibus, Victoriacensis castri combustionem adjunxerit per prolepsin, uti suspicamus (nisi malis pro anno 1141 legere 1142, cum alio codice, qui indicatur in notula marginali apud Acherium pag. 760 et proxime sequente), 0812D alter, ut iterum dicamus, Robertus de Monte, isque genuinus: de quo consulesis observationem apud laudatum Acherium pag. 715. Oudinus in Commentario de Scriptoribus ecclesiasticis tomo II, a colum. 1625, varia de isto auctore collegit; inter alia autem est illud in rem nostram: «Chronicon suum ab anno 1112, ubi Sigebertus desierat, ad annum 1182 produxit. Appendix autem ad Sigebertum, quae inter illustres Germaniae scriptores edita est, alterius auctoris maxima ex parte est, ab anno nimirum 1110 ad annum 1155. Germanam autem appendicem ad Sigeberti Chronicon a Roberto de Torrinneio, uti etiam vocatur, conscriptam, ex autographo monasterii sancti Michaelis de Monte, et ejusdem accessiones ad Sigebertum,» 0813A etc., «edidit vir doctissimus Lucas Dacherius,» supra a nobis indicatus. Verum ut notationes hujusmodi nos abducant a filo nostro historico, discordes hosce principes Ludovicum regem et Theobaldum comitem opera S. Bernardi in gratiam esse reductos, dicimus infra ad annum 1144; nunc vero cum Manrico pergimus, qui ita prosequitur suam materiem cap. 2, anni praedicti 1143.

348. «Moerebat sanctus Pater haec mala publica, cum subito privata etiam expertus, unde minus timebat, dolori dolor, et tristitia tristitiae supperadditur. Amissa, ipso ignaro, gratia Innocentii, quam tot laboribus, tot obsequiis promeruisset. Ivonis cardinalis legati bona in causa, distributa pauperibus, quae pontifici forent reservanda, et distributio 0813B imputata Bernardo duplici titulo: quod distributor designatus in testamento, et quod pauperum causae promotor vel ultroneus se ipsum ingessisset. Adfuerant extreme laboranti duo abbates, per quos, Bernardo adjuncto, legata bona in pauperum transirent possessionem: et adiere uterque Claramvallem, Bernardum, ut par erat, requisituri; sed sancto in pacis negotiis occupato, nec invento, ne testamentum diutius morarentur, quae Ivo jusserat, soli peregerunt. Difficile Innocentio visum est, inconsulto Bernardo patratum quidquam: et erat in ea causa suspectus sanctus, propria, quia pauperum, aut propriis praeferenda. Jam vero gratia utcunque semel amissa, quae hominum plerumque conditio est, quae ante placuerant, infensa esse 0813C coeperunt. Nihil fere in Ecclesia agi sine Bernardo, atque ejus frequentibus epistolis intercessionibusque vix unicum pontificem sufficere, qui tamen universae Ecclesiae datus non posset uni viro morem gerere: contineret se Abbas intra coenobium, contineret vel saltem intra Galliam, et esset aliquid, quod non perageretur ejus arbitrio . . . Sic qui olim firmandae sibi tiarae in omnes mundi plagas Bernardo usus, postquam firmaverat, damnat quod elegit, et, qui pro se rogaturum sollicitabat, non patitur rogantem sibi pro aliis.

349. «Haec de Pontificis in ipsum indignatione ubi accepit Bernardus, apologeticam, ut ad annum 1143 Baronius ait, ad eum scripsit epistolam, qua 0813D suam causam defendens, et potenter excusans, ostendit se nihil in eo peccasse, ut ejus indignationem commereretur.» Novissima haec est, quam sanctus Pater ad Innocentium PP. scripsit epistola, ordine 218, quae, tametsi alibi excusa legi possit, hic tamen etiam recusa relegi meretur, nonnullis brevitatis causa rescissis: «Putabam, inquit sanctus vir, me aliquando aliquid vel modicum esse; sed nunc, ut sentio, prorsus ad nihilum redactus sum, dum nescivi. Nec enim me dixerim omnino nihilum tunc fuisse, cum oculi domini mei super puerum suum essent, et aures ejus ad preces meas . . . Modo autem me merito non modicum dico, sed nihilum, quoniam ab heri et nudiustertius avertit faciem suam a me. Cur hoc? Quid peccavi? 0814A Multum fateor, si pecunia cardinalis Ivonis bonae memoriae meo arbitrio distributa fuit, et non ad nutum ipsius. Non sum tam hebes, ut ignorem Ecclesiae esse, quidquid ille rerum suarum non dederit.

350. «Sed jam audite simpliciter veritatem . . . Quando homo exuit hominem, absens eram, imo et valde remotus. Audivi autem ab his, qui adfuerunt, quod ipse fecerit suum testamentum; et quod fecit, fecit et scribit: et de rebus suis quae voluit, quibus voluit, ipse divisit: quod residuum fuit, duobus abbatibus assistentibus tunc sibi, et mihi pariter, qui absens eram, dividendum commisit, eo quod nobis nota essent loca pauperiora sanctorum Porro abbates illi domum venientes, et non invenientes 0814B me (detinebar enim tunc temporis ex vestro mandato pacis quaerendae negotiis), nihilominus pecuniam, sicut eis visum est, diviserunt, me non solum non connivente, sed et nesciente, quid fecerint. Cedat jam, si placet, manifestae indignatio veritati . . .

351. «Nam quod item comperi displicuisse me in multis scriptitationibus meis, hoc me jam metuere non oportebit: quoniam facile emendabo. Scio, scio, praesumpsi plusquam oportuit, parum attendens, quis cui scriptitare praesumerem . . . Dabo, si potero, zelo meo de caetero temperamentum, scientiam; et ponam digitum meum super os meum. Tolerabilius enim offendam aliquos amicorum, quam multis precibus defatigem christum Domini. Et nunc quoque non sum ausus scribere vobis de imminentibus Ecclesiae 0814C periculis, et gravi schismate, quod timemus, ac plurimis, quae sustinemus, incommodis. Scripsi autem sanctis episcopis vestro lateri adhaerentibus: ab ipsis audire poteritis, si scire placuerit, quae scripserim ego.» Juvat his coronidis loco attexere verba Baronii ad annum 1143, num. 5, quae epistolae superiori a se recitatae sic subdit: «Accidit plane secundum illud Sapientis (Eccle. VII): Calumnia conturbat sapientem, ut S. Bernardus ob calumniatores apud Innocentium papam aestimatione minueretur, adeoque ut tot tantisque exhibitis per eumdem sanctum officiis et beneficiis oblivioni traditis, jam nulla eorum habita ratione, exciderit ipse e gratia ejus. An autem acceptis his ab eo litteris Innocentius 0814D aequiori erga eum animo fuerit, haud nobis compertum habetur. At si in terra ista aruerunt sata Bernardi, flante vento urente: certe alibi quidem collegit ad vitam aeternam, quae non humano, sed divino intuitu ab eo sunt jactata semina in terram viventium. Sic discant homines non sperare in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus.» Haec tam vere quam graviter Baronius occasione hujus epistolae, quae, sicut superius indicabam, ultima fuit quam sanctus doctor ad Innocentium papam II, scripsit, nunc defensor in tam justa ac propria causa, qui antea fuerat toties in aliena. Et pontifex quidem ille eodem anno 1143 e vita excessit die 24 Septembris; cui Coelestinus hujus nominis II, postero die suffectus est: hujus 0815A breve fuit regimen; de illius vero mortis causa vide Baronium ac Manricum.

§ XXXIII. Ordo Cisterciensis a sancto abbate in Suecia propagatus; prodigium, et vaticinium; discordiae in Gallia ab eo compositae; honoratur a patriarcha Hierosolymitano.

352. Chronographus Cisterciensis ad annum antea indicatum cap. 7, inter coenobiorum propagationem, de qua ibi tractat, occasione Novaevallis inchoatae in regno Sueciae, ac in dioecesi Lincopensi, tria mira memorat de sancto Patre: quorum alterum est prodigium, in confirmationem fratrum eo mittendorum; alterum vero est vaticinium, quo cuidam fratri praenuntiavit locum mortis; tertium est positum in modo, quo illud vaticinium impletum 0815B fuit. En tibi primum ex auctore Exordii magni apud Tissierium distinctione 4, cap. 28: «Volens, ait, idem venerabilis Pater in populis aquilonarium partium, sicut et in caeteris gentibus, aliquem fructum habere, petente religiosa femina regina Sueciae, conventum fratrum ad partes illas direxit. Cumque monachi et conversi, qui ad hoc denominati fuerant, ut hominibus rudibus et indomitis formam religionis et disciplinae traderent, nimio moerore consternati, precibus, quibus valebant, agerent, ne, tanti Patris praesentia carituri, ad exteras et barbaras mitterentur regiones; sanctus abbas respondit: Ut quid irrationabilibus fletibus et precibus affligitis animam meam? Aut nunquid voluntatem meam, et non potius voluntatem Dei, cui omnes obtemperare 0815C debemus, sequor in hoc negotio?

353. «Erant autem coram eo posita vestimenta, et vasa sacra, caeteraque utensilia ad ministerium divini officii pertinentia, quae iidem fratres, qui mittendi erant, secum ferre debebant. Volens itaque certos eos reddere quoniam a Domino egressus esset sermo, elevavit pelvim quae ad recipiendam aquam sacerdotis manibus fundendam deputata erat, et digitum fundo ejus imprimens, dixit: Ecce hoc vobis erit signum, quod Spiritus Domini miserit vos. Mirum in modum rigor et inflexibilitas aeris teneritudini digiti ejus cedere visa est; adeo ut cujus quantitatis sacer articulus fuerit, usque hodie liquido valeat dignosci. Quantum autem intus cessisse, 0815D tantum foris aequalitatem excessisse videtur. In testimonium enim tanti miraculi eadem pelvis in secretario domus, quam tunc Pater sanctus ordinavit, summa cum reverentia servatur. Porro praedicti fratres videntes perspicuam divinae gratiae praesentiam adesse, stimulos edacis tristitiae reprimentes, gavisi sunt; et licet remotissimas, et in ultimo climate aquilonaris brumae abstrusas nationes, non sine quodam horrore spiritus adire possent, tamen eamdem gratiam Dei, meritis et precibus sancti Patris nostri intervenientibus, se comitaturam pia confidentia praesumebant.» Sic ibi de miraculo; de insigni autem S. Bernardi vaticinio auctor idem haec statim subjicit:

354. «Erat vero inter caeteros adolescens quidam 0816A honestae indolis, et columbinae simplicitatis Gerardus nomine, oriundus de provincia Germaniae secundae, civitate Trajecto: qui impatientius aliis dolens, cum lacrymis dixit ad virum Dei: «Beatissime Pater, ego miserabilis juvenculus, relicta domo paterna, spretisque omnibus, quae mihi in hoc saeculo desiderabilia et amabilia esse poterant, religionis amore paternitatem tuam adii, sperans me tua dulcissima praesentia debere frui, tuis doctrinis et exemplis informari, tuis meritis et precibus adjuvari, subque sanctae hujus multitudinis umbraculo a turbine tentationum, et ab aestu juvenilium desideriorum tutari: quodque votis omnibus exopto, inter sacra corpora fratrum nostrorum in hoc coemeterio quiescentium, diem exspectare novissimum. 0816B Et, ecce, ejicis me hodie a facie tua, sanctique hujus collegii consortium perdo, et insuper desiderata mihi sepultura privabor. Hinc prorsus, hinc vehementer doleo: quia cor meum conturbatum est in me.

355. «Compassus adolescenti vir beatus, afflictam moerore animam ejus affatu blando mulcere curavit, et quae post annos quinquaginta futura erant, spiritu prophetico praevidens, et praedicens, ait ad eum: Vade, fili charissime, quo te Spiritus sanctus mittere dignatur, et in agro Dominico tanquam strenuus operator labora. Ego tibi in nomine Domini polliceor, et securum te facio, quia, sicut desideras, in Claravalle morieris, et coelestis Sponsi gloriosum adventum una nobiscum praestolaberis. 0816C Hanc ergo tam laetam pii Patris sponsionem frater ille velut arrham desiderii sui suscipiens, gavisus est valde, sciens utique nec falli posse, nec fallere velle hominem, quem sapientiae et veritatis sectarium esse, manifesta signorum et prodigiorum declarabant indicia. Ivit itaque, et in domo, quam cum caeteris fratribus initiare mittebatur, prioris et cellerarii administratione strenue percurrens, divina largiente gratia, nomen pariter et officium abbatis sortitus est: cujus dignitatis apicem licet invitus conscenderet, malens in humili loco salvari, quam in sublimi periclitari, susceptum tamen religiosissimae conversationis nitore decoravit.» Hactenus laudatus Exordii magni auctor de vaticinio, quod 0816D praedixerat sanctus Pater Gerardo, cujus virtutibus enarratis, quas etiam vide in Annalibus Cisterciensibus tom. II, ad an. 1150, cap. 10, pergit referre, quo pacto praedictio ista deinde impleta sit. Sic quippe prosequitur de Gerardo abbate:

356. «Cum autem jam senuisset, et usque ad decrepitam aetatem pervenisset, quadragesimum in praelatione complens annum, variis quoque infirmitatibus corpus ejus quateretur; coeperunt eum fratres rogare, quatenus, sicut communiter multo tempore cum eis vixerat, ita etiam sepulturae locum apud ipsos sortiri dignaretur, Quibus vir Domini respondit: «Ne, quaeso, ita loquamini, filii mei. Oportet modis omnibus, ut in Claravalle moriar: et secundum sponsionem Deo dilecti Patris mei, cum 0817A sanctis, qui ibi pausant, in pace in idipsum dormiam et requiescam. Causantibus illis et dicentibus: Quomodo te, pater, illuc reducere poterimus, cum praeter veteranae senectutis incommoda, tot et tantis infirmitatibus quassatus et debilitatus sis, ut vix ad proximos terminos Danorum spirantem te pervenire posse putemus? cum multa fiducia respondit: Verbum Dei validum et forte, vivum et efficax, quod per os reverendissimi viri auribus meis infusum, penetralibus cordis mei arrham bonae spei hujus, qua feror, indidit, prosperos in hoc itinere successus praestabit: vos tantum, quod praecipio, festinanter implere curate.

357. «Itaque gestatorio inter duos equos composito, in eo collocatur: et non sine grandi miraculo 0817B a finibus orbis, per tanta terrarum spatia, per tot maris et fluminum pericula, Claramvallem pervenit: ibique in infirmitorio aliquandiu recubans, in bona confessione spiritum exhalavit. Accepit vero desideratae sepulturae locum juxta beatae memoriae domni Benedicti nani tumbulam, qui eum familiariter in vita sua dilexerat. Cujus decessum cum rex Sueciae comperisset, cum gemitu protestatus est, regnum et terram suam dignam non fuisse, ut in ea tanti viri sacra ossa requiescere debuissent.» Porro Gerardi obitum innectit Manricus anno 1190, sicut tomo III Annalium Cisterciensium ad dictum annum cap. 4 datur videre. Jongelinus in Notitia abbatiarum ordinis Cisterciensis lib. VIII, pag. 36, scribens 0817C de abbatiis in regno Sueciae, allegat nonnulla, e quibus superius jam narrata aliquantulum elucidari possint. Etenim, ut de fundatione Novaevallis, quam etiam illigat anno 1143, uti facit Manricus, dicit primum ejusdem abbatem D. Gerardum, urbe Trajectensi ad Mosam in Belgio oriundum fuisse: et sic tollitur aequivocatio auctoris Exordii magni, apud quem, dum dicitur oriundus de provincia Germaniae secundae, civitate Trajecto, incertum relinquitur an Trajecti ad Rhenum, an Trajecti ad Mosam oriundus sit. Ad haec, ex iis quae loco citato praemiserat laudatus Jongelinus de Alvastro sive Alvastra, quam eodem anno 1143 et in eadem dioecesi Lincopensi fundatam, nec non initia sua debere Suerchero inclito Sueciae regi affirmat, atque 0817D ex iis, quae notat de sepultis in ista abbatia Sueciae regibus, accedit lux ad illa, quae de rege Sueciae innominato referebat Exordium magnum: nam, teste Jongelino, «praeter alios hic sepulturam elegit Suercherus Sueciae rex, qui obiit anno 1150 . . . Item ejus filius Carolus Sueciae rex, a Canuto Dano occisus, in hoc coenobio anno 1168, juxta patrem sepelitur . . . Suercherus rex, caesus in bello Danico, obiit 1208, alias 1210,» etc. Ad hunc itaque regem videtur referri illud de Gerardo dictum: Cujus decessum cum rex Sueciae comperisset, etc., in sententia Jongelini per superiorem seriem expressa. Regum porro Sueciae ordinem exhibet noster Ricciolius tomo III suae Chronologiae reformatae catalogo 41, in quo signatur Suercherus II, Caroli VII filius 1192.

0818A 358. Rerum itaque a S. Bernardo gestarum collectione ad annum Christi 1143, a nobis perducta, proxime sequens 1144, serenam nobis aperit auram post sedatam opera viri sancti tempestatem gravissimam discordiarum inter regem Ludovicum et comitem Theobaldum, quam tantisper interrupimus, Petri cathedram tenente Lucio hujus nominis II. Manricus ad hunc annum cap. 1, sub isto pontifice rem hanc e pseudo-Roberto de Monte in Appendice ad Chronicon Sigeberti hoc anno peractam sic narrat: «Mediante abbate Claraevallis, simultas, quae inter regem Ludovicum et comitem Theobaldum incanduerat, sopitur.» Cui eventui fortunatissimo apprime convenit illud, quod idem Manricus subjungit, epiphonema: «Digna Bernardo mediatore 0818B pax, et quam summe exoptarant quicunque boni.» Quo autem modo res illae acciderint, memoriae prodidere duo Vitae S. Bernardi scriptores. Ac primo quidem relatu dignissimum est, quam piis ac sanctis monitis vir Dei Theobaldum erudierit ad constantes magnosque animos in tot et tam duris adversae fortunae casibus. Diffuse ac pathetice ea describit. Ernaldus lib. II, cap. 6, quo, ne longior de his excurrat oratio, lectorem mittimus.

359. Ex his intelligitur, tragicam istam et sanguinolentam inter duos hosce principes controversiam a sacro nostro pacificatore feliciter quidem fuisse compositam; sed addendum eodem est, ita fuisse compositam, ut in spem contra spem omnem 0818C erectus, et spiritu actus prophetico, optatissimae enimvero sed vix exspectatae rei successum praenuntiaverit. Legatur Gaufridus in libro IV Vitae S. Bernardi cap. 2, numer. 198. Quanquam autem non adjungat, quibus conditionibus, et quo fructu pax illa sancita fuerit; fructus tamen uberrimus inde consecutus est, hunc referente Annalium Cisterciensium scriptore num. 7. «Pacta conventa, ait, siluere antiqui auctores, contenti initae pacis relatione. Quam tamen adeo firmam inconcussamque constat permansisse, ut Ludovicus, post divortium cum Eleonora, Guillelmi ducis Aquitaniae filia, ut consanguinitatis sibi foedere juncta, nec dispensata; et post Constantiam, Alfonsi VIII, Castellae regis filiam, ex partu vita functam, integro nondum 0818D matrimonii anno peracto, Adelam Theobaldi filiam duxerit, ex qua Philippus, cognomento Augustus, natus, qui successit in regno, avum et patrem arctius devincturus.» Talis ergo fuit gravissimae hujus dissensionis exitus, Theobaldo quidem utilis et honorificus, Bernardo autem gloriosus.

360. Sanctus Pater in veneratione etiam fuit patriarchae Hierosolymitano, prout suadetur e fragmento crucis Domini, ab hoc ad illum Hierosolymis transmisso; de quo laudatus Annalista ad ann. 1144, cap. 4, et ea occasione, quod «hoc ipso, ait, anno ejusdem salutiferi ligni interventu semel et iterum salus impetrata religiosiores fideles effecisset.» Adisis Baronium ad eumdem annum 1144. Extat Bernardi epistola ordine 175, in qua istius 0819A Patriarchae litteris praeventus, sacroque illo pignore donatus, memorem pro utroque isto honore ac gratum se exhibet. Sed epistola illa multum abludit ab anno 1144, quae circa ann. 1135, data notatur in editione Mabillonii. Patriarcha vero iste est Willelmus Gallo-Belga, sicut dicitur ibidem in notis, ex eremita Turonensi patriarcha Jerosolymitanus ab anno 1130 ad annum 1145. Plura de illo patriarcha in eisdem notis sequuntur.

§ XXXIV. Arnaldus Brixiensis haereticus; impletum S. Bernardi vaticinium praesertim tempore Eugenii PP. III, ejus electio, et elogia; Bernardi ad ipsum litterae.

361. Superius in fine paragraphi 29 de isto furioso nebulone nonnulla breviter sunt praemissa: cujus 0819B effrenatam rabiem adversus omnem passim ordinem ecclesiasticum S. Bernardus praenuntiarat, prout ibidem observatum est occasione Petri Abaelardi; id quod revera maxime patuit, fuisse impletum sub Pontificatu Eugenii papae III, ex ordine Cisterciensi ad Petri cathedram anno 1145, evecti. Imaginem itaque Arnaldi Brixiani citato paragrapho promissam, atque huc transmissam vivis coloribus depingamus ex Ottone Frisingensi lib. II De gesstis Friderici I imperatoris cap. 21, col. 719 editionis novissimae Mediolanensis, tomo VI inter rerum Italicarum scriptores: «Arnoldus, ait, quidam Brixiensis, de quo supra dictum est sub typo religionis, et, ut evangelicis verbis utar, sub ovina pelle lupum gerens, Urbem ingressus, ad factionem istam rudis 0819C populi, nimirum Romani pro senatu contra pontificem stantis, animis praemolli dogmate ad animositatem accensis, innumeram post se duxit, imo seduxit multitudinem. Arnaldus iste ex Italia civitate Brixia oriundus, ejusdemque ecclesiae clericus, ac tantum lector ordinatus, Petrum Abaelardum olim praeceptorem habuerat: vir quidem naturae non hebetis, plus tamen verborum profluvio quam sententiarum pondere copiosus: singularitatis amator, novitatis cupidus: cujusmodi hominum ingenia ad fabricandas haereses, schismatumque perturbationes sunt prona.

«Is a studio a Gallis in Italiam revertens, religiosum habitum, quo amplius decipere posset, 0819D induit, omnia lacerans, omnia rodens, nemini parcens; clericorum ac episcoporum derogator, monachorum persecutor, laicis tantum adulans. Dicebat enim nec clericos proprietatem, nec episcopos regalia, nec monachos possessiones habentes, aliqua ratione salvari posse. Cuncta haec principis esse, ab ejusque beneficentia in usum tantum laicorum cedere oportere. Praeter haec de sacramento altaris, baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos longum est enumerare, dum Brixiensem Ecclesiam perturbaret, laicisque terrae illius, prurientes erga clerum aures habentibus, ecclesiasticas malitiose exponeret paginas, [al. personas] in magno concilio Romae (anno 1139) sub Innocentio habito, 0820A ab episcopo civitatis illius, virisque religiosis accusatur. Romanus ergo pontifex, ne perniciosum dogma ad plures serperet, imponendum viro silentium decernit; sicque factum est. Ita homo ille de Italia fugiens, ad transalpina se contulit, ibique in oppido Alemanniae Turego officium doctoris assumens, perniciosum dogma aliquot diebus seminavit.

362. «Comperta vero morte Innocentii, circa principia pontificatus Eugenii Urbem ingressus, cum eam contra Pontificem suum in seditionem excitatam invenisset . . . . , amplius eam in seditionem excitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex senatus maturitatis consulto, et ex juvenum animorum fortitudinis ordine et integritate 0820B totum orbem terrae suum fecerint. Quare reaedificandum Capitolium, renovandam dignitatem senatoriam, reformandum equestrem ordinem docuit. Nihil in dispositione Urbis ad Romanum spectare pontificem; sufficere sibi ecclesiasticum judicium debere. In tantum vero hujus venenosae doctrinae coepit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum, seu cardinalium diruerentur domus, et splendida palatia; verum etiam de Cardinalibus reverendae personae, inhoneste sauciatis quibusdam, a furenti plebe tractarentur. Haec et his similia, cum multis diebus, id est, a morte Coelestini, usque ad haec ab eo incessanter et irreverenter agerentur tempora, cumque sententia pastorum juste in eum et canonice prolata, 0820C ejus judicio tanquam omnino auctoritatis vacua contemnerentur; tandem in manus quorumdam incidens, in Tusciae finibus captus, principis examini reservatus est, et ad ultimum a praefecto urbis ligno a dactus, ac rogo in pulverem redacto funere, ne a stolida plebe corpus ejus venerationi haberetur in Tiberim sparsus.» Habes hic lector, Arnaldi Brixiani imaginem genuinis coloribus depictam: ut vere et apposite praedixerit Bernardus, pessima ac seditiosa ejus molimina quasi e specula praevidens, ac paucis multa complectens, dum in epistola sua ordine 195, illa de eo usurpavit: «Videbitis hominem aperte insurgere in clerum, fretum tyrannide militari, insurgere in ipsos episcopos, 0820D et in omnem passim ecclesiasticum ordinem desaevire.»

363. Enimvero turbulentae illius Arnaldistarum factionis occasione obiit Lucius papa II, qui Coelestino II proxime successerat, rem illam pluribus exponente Baronio ad ann. 1145, in principio. Eadem autem occasio, quae Lucium e medio sustulit, sine mora in defuncti locum extulit novum successorem. «Non vacavit sedes,» sicut ibidem pergit Baronius, «sed repente (ut ait S. Bernardus in epistola 237 editionis Mabillonianae) ob periculum imminens fuit successor electus. Etenim post obitum Lucii, ob tumultuantes Romanos Arnaldistas, convenerunt unanimes cardinales metuentes in ecclesiam monasterii sancti Caesarii, illicque Dei nutu, haud de 0821A gremio ex more aliquem eligendum putarunt ex cardinalibus in Romanum pontificem: sed convertentes oculos in abbatem monasterii S. Anastasii Triumfontium, ordinis Cisterciencis, eidem haud pridem sub Innocentio papa II, a S. Bernardo praefectum, Bernardum itidem nominatum, patria Pisanum, virum probitate insignem, et prudentia in negotiis obeundis locupletem, tempore perditissimo, quo hujuscemodi bello civili Urbs flagraret, putarunt fore aptissimum: quem cum sagacissimum fuissent experti, pari consensu summa concordia elegerunt.» Annalium Cisterciensium scriptor cap. I, num. 4: «Industriae viri delatum, ac sanctitati, in dubio est. Baronius raro incertos auctores sequens, ad utramque respectum haud 0821B dubie tradit: caeteri solam sanctimoniam hominis, alias simplicis, et ad negotia gerenda minus apti, sinon unctione magistra edoceretur.» Haec ille. Verba Baronii jam statim protulimus.

364. «Caeterum alii, inquit idem Manricus n. 5, industriam viri enervant, et soli sanctitati cuncta ascribunt.» Inter alios vero, qui ibidem allegantur, ita de illo loquitur S. Antoninus part. II, titulo 17, cap. 1, § 7: «Hunc, cum antea simplex esset, Deus mirabili gratia perfudit et elegantia.» Sed Manricus utramque, naturae videlicet et gratiae, praerogativam ei tribuens, «Crediderim, ait eodem n. 5, hominis alias industrii prudentisque columbinum candorem praecelluisse, nec se voluisse extendere ultra monachum, dum intra ejus 0821C professionis fines continebatur: Pontificem relaxasse habenas propriae industriae, quae nihilominus divinitus afflata, etiam ultra mortalem praevolaverit: quod multa ejus gesta testificantur.» De consecratione laudati pontificis scribit Baronius modo citatus. Animadversione praeterea dignum censet Manricus num. 7, quod Baronius omisit, et auctor Chronici Belgici, cujus locum et verba dat, adnotavit: «cum aliqui Cardinales forte quia electum constantiorem quam optassent experiebantur, ejus vellent infringere electionem, sanctum virum nec cecidisse animo, nec sese facile illis concessisse: quin anathemate indicto in novatores, restitisse viriliter, ac irritos conatus evacuasse. . Sic, qui electoribus antea vix acquieverat, refragantibus 0821D obstitit; et ut nequaquam eligi ambivit, sic neque electus deponi passus est, humilis aeque ac constans, neque minus a pusillanimitate recedens, quam a superbia.» Haec plusculum de dignissimo Christi vicario deducere placuit, quia discipulus, quia amicus, quia filius Bernardi fuit, atque adeo gloria etiam exstitit sanctissimi Patris: qui libros de consideratione eidem inscripsit. Ejusdem tum abbatis epistolam ad Bernardum habes apud Mabillonium ordine 344; item ipsius jam Papae aliam, epistolae 273 Bernardinae praemissam.

365. At quid dicam de Bernardi ad eum litteris quas plane aureas vocat Baronius ad annum 1145 num. 4, atque Annalibus suis ibidem num. 5 et 0822A seqq. integras inseruit? Nonnulla ex iis in usum meum convertam, postquam praemisero sequentem de eisdem notitiam ex historico Cisterciensi cap. 2. Efferata Arnaldistarum rabies quotidie gliscens, et ingruentia negotia Urbis et orbis detinuerunt pontificem, quo minus suo olim Patri, sed jam tunc filio, et semper amantissimo Bernardo mutationem in se, et de se factam renuntiaret per litteras, ut secum aut doleret, aut gratias ageret. At Pater sanctus, qui filii principatum, dudum vulgante fama, rebellionem in ipsum nondum noverat, cum sustinuisset desideratum nuntium, litterasve, quibus Bernardum mutatum in Eugenium . . , et se filium vocari gratanter legeret, et alias Cantuariensis archiepiscopi adversus Eboracensem 0822B litigantis (contra quem etiam pro Henrico Murdacensi discipulo Bernardi adhuc stabat) precibus urgeretur; rupit tandem silentium ipse prior,» novum Pontificem laudata superius epistola compellans, quae apud Mabillonium est ordine 238, En tibi quaedam ejusdem fragmenta.

366. Tantum itaque sibi filium, imo jam patrem gratulatur, de ejusque gubernatione omnia undequaque fortunatissima exspectat: «Quia, inquit, semel coepi, loquar ad dominum meum. Jam enim filium dicere non audeo, quia filius in patrem, pater mutatus est in filium. Qui post me venit, ante me factus est: sed non invideo: quia quod mihi deerat, in eo me habere confido, qui non solum post me, sed etiam per me venit. 0822C Nam si dignaris, quodammodo per Evangelium ego te genui. Quae est ergo spes nostra, et gaudium nostrum, et corona gloriae? Nonne vos ante Deum? Denique filius sapiens gloria est patris. Amodo tamen non vocaberis filius; sed vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Haec est mutatio dexterae Excelsi, et multi in mutatione ista gaudebunt. Nam quemadmodum olim Abram in Abraham, Jacob in Israel; et, ut de tuis magis praedecessoribus tibi proponam, sicut Simon in Cepham, Saulus in Paulum: sic filius meus Bernardus in patrem meum Eugenium, laeta prorsus et utili, ut speramus, translatione promotus est. Digitus Dei est iste, suscitans de pulvere 0822D egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.»

367. Nec vero S. Bernardus adeo omnem, quam in filium quondam suum habuerat, auctoritatem exuerat, ut, dum ad ipsum hasce daret litteras, praeclara quaedam monita non adjungeret libere ac paterne gratulationibus suis: nam ita continuo prosequitur: «Superest, ut facta hac mutatione tui, ipsa quoque, quae tibi commissa est, Domini tui sponsa mutetur in melius, et jam nequaquam Sarai, sed Sara de caetero nominetur. Intellige, quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum. Si amicus sponsi es, ne dixeris dilectam ejus principem meam, sed principem, nil tuum in ea 0823A vindicans, nisi quod pro ea, si oportuerit, etiam animam dare debes. Si Christus te misit, aestimabis te non ministrari, sed ministrare venisse: et ministrare non solum substantiam, sed ipsam quoque animam, sicut praefatus sum.» Deinde, nonnullis interjectis, varios vir sanctissimus induit affectus, gaudii videlicet, timoris ac terroris: ergo, inquit, fiduciam talem habens in te, qualem in nullo praedecessorum tuorum a multis retro temporibus visa est habuisse, exsultat merito ubique et gloriatur in Domino omnis ecclesia sanctorum: sed specialiter illa, cujus uterus te portavit, et cujus ubera tu suxisti. Quid ergo? Nonne et mihi licet gaudere cum gaudentibus? Nunquid non ero unus de numero laetantium? Exsultavi, 0823B fateor, sed cum tremore: exsultavi, sed in ipso exsultationis meae articulo timor et tremor venerunt super me. Ego enim etsi nomen patris deposui: sed non timorem, sed non anxietatem, postremo nec affectum, nec viscera patris. Considero gradum, et casum vereor: considero fastigium dignitatis, et intueor faciem abyssi jacentis deorsum . . .

368. «Et quidem elegeras abjectus esse in domo Dei tui, et recumbere in novissimo loco in convivio ejus; sed placuit dicere ei qui te invitavit: Amice, ascende superius. Itaque ascendisti in altum; noli altum sapere, sed time, ne forte contingat sero miserabilem illam emittere vocem. A facie irae et indignationis tuae, elevans allisisti me. Altiorem 0823C quippe locum sortitus es, sed non tutiorem; sublimiorem, non securiorem. Terribilis prorsus, terribilis est locus iste. Locus, inquam, in quo stas, terra sancta est, locus Petri est, locus principis apostolorum, ubi steterunt pedes ejus. Locus illius est, quem constituit Dominus dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Si forte declinaveris a via Domini; sepultus est in eodem loco, ut sit tibi contra te in testimonium . . . Haec hactenus. Caeterum causa, quare ante tempus scripserim vobis, haec est.» Synopsim ejusdem jam praemisimus huic epistolae ex Manrico.

369. Causa itaque exposita, significat S. Bernardus, quidnam optet Ecclesiae, ac novo ejus pontifici: 0823D ac postremo hortatur illum ad fortes magnosque animos, nec non ad jugem mortis memoriam, his verbis epistolam suam concludens: «Confortare igitur, et esto robustus; manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Vindica tibi animi constantia et vigore spiritus partem, quam dedit extra fratres tuos tibi omnipotens Pater, quam et tulit de manu Amorrhaei in gladio et arcu suo. In omnibus tamen operibus tuis memento te esse hominem, et timor ejus, qui aufert spiritum principum, semper sit ante oculos tuos. Quantorum in brevi Romanorum pontificum mortes tuis oculis aspexisti! Ipsi te praedecessores tui tuae certissimae et citissimae decessionis admoneant, et modicum tempus dominationis eorum paucitatem dierum tuorum 0824A nuntiet tibi. Jugi proinde meditatione inter hujus transeuntis gloriae blandimenta, memorare novissima tua: quia quibus successisti in sedem, ipsos sine dubio sequeris ad mortem.» Atque haec quidem sunt, quae huc transcribenda putavi ex insigni illa et paternis affectibus plena Bernardi ad Eugenium epistola.

370. Illud autem «Quantorum in brevi Romanorum pontificum mortes tuis oculis aspexisti!» illud, inquam, occasionem dedit Horstio quaerendi, cur vitae pontificum Romanorum sint adeo breves. Meretur audiri ejus notatio in praesentem epistolam, quae habetur apud Mabillonium in notis prolixioribus ad epistolas S. Bernardi col. LXXII. «Mirum non immerito videri possit, quid sit, cur tam brevis aevi sint 0824B Romani pontifices, ut solus Petrus putetur annum vigesimum quintum attigisse; plurimos paucis annis, aut paucis mensibus, imo non multis diebus superstites, mors praematura rapuerit, cum videamus imperatorum et regum plurimos multo longioris aevi fuisse? Res omnino digna disquisitione. Sed quis novit sensum Domini? Video tamen eamdem quaestionem B. Petro Damiani propositam ab Alexandro pontifice, quam ille diligenter tractat, et edisserit, ut legi omnino digna sint quae scribit. Vide inter epist. lib. I, epist. 17, alias Opusculo 23. Aliquando, inquit, a me sollicite requisistis, quae mihi causa videatur, cur apostolicae sedis antistes nunquam diutius vivat, sed intra breve temporis spatium diem 0824C claudat extremum; adeo ut post divum Petrum apostolum, qui per 25 circiter annorum lustra praesedit, nemo postmodum Romanorum Pontificum hoc spatium praesulatus aequaverit. Modernis imo temporibus vix quisquam ex praedictae sedis culmen evehitur qui metam quatuor, vel, ut multum, quinque transcendat annorum. Quod considerantibus nobis, prodigialis, ut ita loquar, stupor oboritur: quoniam haec breviter vivendi necessitas in nulla alia totius orbis Ecclesia reperitur. Sed in quantum mortalibus divinae dispensationis revelatur arcanum, videtur nobis quia idcirco hoc judicii coelestis ordo disponit, ut humano generi metum mortis incutiat, et quam despicienda sit temporalis vitae gloria, in ipso gloriae principatu evidenter ostendat. etc. Angustis 0824D quidem limitibus Pontificum Vitas inclusit Damianus, fateor, dum ultra quatuor aut quinque annos non extendit: in breviores tamen mihi videntur coarctatae, si pontificum historiae consulantur. Rectissime igitur S. Bernardus hac epistola hortatur Eugenium, ut ex brevissimo suorum praedecessorum dominatu, suum quoque suspectum habere discat.» Ita ibi. Porro epistola, quam S. Bernardus scripsit ad purpuratos Patres qui Eugenium elegerant, elegans etiam, ac variis affectuum characteribus expressa legi potest in ipso fonte.

§ XXXV. Eugenius PP. Viterbium secedit, eo sacris operante coram Armenis miraculum; scripta S. Bernardi contra episcopum Eboracensem intrusum; domestica quaedam negotia; famosi Nicolai Arremarensis, ambitio, etc.0825A

371. Annalium Cisterciensium collector cap. 3, tractat de Arnaldi Brixiani in Urbem ingressu, ac plebe ibidem ab ipso concitata. Nos de turbulenti hujus hominis facinoribus jam supra satis diximus. «Ast Eugenius (ita pergit idem auctor num. 3) insanientium Romanorum civium furorem devitans, secessit Viterbium: ubi usque ad finem anni commoratus, non tam cedere, quam dare locum irae visus est, cum efferbuerit [f. deferbuerit], facilius compescendae. Percussit tamen prius anathemate Jordanem et socios; ac Tiburtinos, Romanorum antiquos hostes, auxiliares adscivit, per quos vexati facilius resipiscerent.» 0825B Videatur Ottonis Frisingensis Chronicum lib. VII, cap. 31. Sed de his, inquit Manricus, suo tempore dicemus. Interim quo tristibus laetiora miscerentur, atque utraque se mutuo temperarent; mutata scena affertur ab ipso locus ille Annalium ecclesiasticorum apud Baronium ad hunc annum num. 27. Accidit secundum illud divinum oraculum veritatis ore pronuntiatum de praedestinatione sanctorum: «Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob, et filii regni ejicientur in tenebras exteriores; quod, dum Romani resiliunt, accurrant populi e longinquo; cum negant isti, qui prope; profiteantur, qui longe sunt positi, ut ita saltem erubescant omnes, qui oderunt Sion.» Varias porro ad sedem apostolicam 0825C externarum gentium legationes commemorat idem Annalium ecclesiasticorum parens ad hunc annum, nec non Manricus cap. 3 citato. In rebus autem, quae accidisse narrantur, hoc miraculum illustre videtur a nobis non praetereundum, quod ex Ottone Frisingensi refert Baronius; sed nos illud in pauciora contrahemus nimiae prolixitatis vitandae gratia.

372. «Tunc quoque temporis, ait Baronius n. 29, cum Viterbii Eugenius consisteret, Orientales ex Armenia atque Syria legationes accepit, prout ab eo, qui praesens aderat, Ottone, qui et ea, quae vidit, etiam fidelissime scripsit, refertur:» e libro itaque ipsius Ottonis septimo, cap. 32, delibamus ista: «Ea tempestate legati Armeniorum episcoporum, eorumque metropolitani . . . legati ab ultimo pene Oriente 0825D summum pontificem Viterbii . . . adeunt, eique ex parte illius ecclesiae subjectionem omnimodam offerentes, causas viae nobis cum aliis multis praesentibus, apud veterem aulam aperiunt . . . Inter ipsos et Graecos quaedam de ritu sacrificii habitudo est in quibusdam; in aliis vero discrepantia. Ponunt enim fermentatum panem (quod refellitur apud Pagium ad annum Christi 1145, num. 8) sicut illi; aquam autem vino non admiscent, sicut nos et illi . . . Pro his et aliis dum inter se dissentirent, Romanam Ecclesiam judicem eligentes, consultum veniunt, formamque sacrificii juxta consuetudinem ejus sibi tradi deposcunt. Quos Romanus antistes gratanter suscipiens, missarum solemniis ac sacrificii 0826A secretis adhibuit, diligenterque ea, quae fiebant ibidem, eos animadvertere monuit.

373. «Quod dum facerent . . . unus ex eis pontificali dignitate praeditus, sicut postmodum in plena curia retulit, in beati Martini octava, quando dedicatio ecclesiae beati Petri celebrari solet, summo pontifice divina mysteria agente, splendido fulgore radium solis super caput ejus coruscare, et in ipso duas columbas ascendentes et descendentes vidit. Cumque diligentius hac illacque oculos circumferret, nullumque aditum, per quem lux illa transfunderetur, inveniret, deificum hoc esse cognoscens, ac ad obedientiam Romanae sedis amplius accensus, cunctis, quae viderat, aperuit. At venerabilis pater non suis hoc meritis attribuens, ipsius potius fide 0826B coelitus hoc sibi monstratum affirmabat, ut videlicet ecclesia, a qua ipse missus fuerat, Sacramentorum virtutem veritatis luce perfusam cognosceret, ac deinceps quali ea reverentia et forma tractare deberet, addisceret.» Hactenus Otto Frisingensis, quae ab ipso descripta eo lubentius huic Commentario nostro inteximus, quod non modica in Eugenium papam quo sacris operante insigne illud prodigium accidit, venerationis commendatio, ac proin in ipsum etiam Bernardum derivetur: nec non in sacram ejus familiam Claravallensem.

374. Annalium Cisterciensium conditor ad praesentem annum cap. 4, num. 1, Eugenii papae pro fidelibus in Oriente sollicitudinem exhibet, quaeque tum ab eodem pontifice, tum a Christianis principibus, 0826C tum ab ipso potissimum Bernardo pro expeditione belli sacri, ac terrae sanctae defensione sint peracta, enarrare deinceps pergit. Sed quia idem argumentum intexit annis non unis sequentibus, eisdemque intertexit alias res, quae ad illam materiem non spectant; videmur melius consulturi rerum tam memorabilium intelligentiae, ordini eventuum, ac narrationis modo, si, quae ipse ob rationem temporis disjunxit, atque aliis historiis interrupit, nos eodem sermonis fluxu simul conjungamus, ac facta annis diversis sub uno veluti conspectu repraesentemus ad annum Christi 1146 et sequentes: quo lectorem mittimus. De pace cum Romanis inita ab Eugenio papa deque conditionibus ejusdem ac gaudio communi, quo idem pontifex 0826D Romae sit susceptus, consuli potest Manricus cap. 4, citato, num. 10 et 11. Pergamus interea temporis ad cap. 5 anni 1145, laudatorum Annalium; quod ita auspicatur Manricus:

375. «Interea Bernardus, qua pietate in suos, quo zelo in publicum bonum agebatur, cum a Theobaldo archiepiscopo Cantuariae, cum a primoribus Anglicanae Ecclesiae viris, contra Willelmum Eboraci intrusum, pro filio Henrico sollicitaretur; cum causam diu coeptam et agitatam, trium Pontificum morte necdum discussam, in pendenti adhuc esse, nec sine gravi justitiae detrimento, atque ipsius Ecclesiae, consideraret; secundam epistolam ad Eugenium papam scripsit, acrem et vividam, ac aperte 0827A propalantem, quod in priori latentius insinuarat; succidendos nimirum ramos inutiles, atque arbores infructuosas evellendas.» Et mox ibidem num. 2, epistola recitatur. Est ordine 239, apud Mabillonium. «Eugenius vero pontifex, ut dicitur num. 4, apud Manricum, statu causae cognito, qui integer a morte Innocentii conservabatur, praedecessoris sui sententiae deferens, juramento decani Eboracensis, quod Guillelmus instantissime petierat, suis litteris standum confirmavit; ut, nisi ille capitulum intrusionis, quod Guillelmo inter alia opponebatur, juramento amoveret, electio irrita et nulla declararetur. Decanus primum judicio se subtrahere, simulare ignorantiam, colloquia fugere: demum cum per censuras compelleretur, quamvis Guillelmo ex 0827B animo faveret, plus tamen veritati et religioni tribuens, quam amicitiae, tandem virum intrusum iterum pronuntiavit, iterum dixit, atque electionem cassam irritamque electioni Henrici post habendam.

376. «Tunc Willelmus jugulatus suo mucrone, et arma propria in se conversa videns, ad posteriores Innocentii litteras, veras aut fictas, censuit confugiendum, et facessit negotium Eugenio nova cautela, ut jam exinde ad Bernardum Patrem scriberet, zelare se pro ecclesia Eboracensi, et velle idolum illud de medio tollere; sed nihilominus dubium adhuc haerere, qua via congruentius dejiceretur. Tunc sanctus Pater constans pro veritate, constans pro filio, sed nihilominus zelans pro Innocentio, qui in 0827C suis litteris notaretur duplicitatis, denuo contra Willelmum stylum vibrans, et pontificem roborans, vel ex his bonis, quae ab ipso facta audierat, talem ad eum epistolam scripsit.» Habetur apud citatum modo editorem ordine 240, sed ibidem aptatur anno Christi 1146. Votis Bernardi respondit eventus. Quippe Eugenius «causae meritis, et Bernardi instantia victus, tandem Guillelmum fore destituendum, substituendum Henricum adjudicavit. Quin et ad se vocatum sacratumque, mox etiam pallio ex more cohonestavit; cohonestatum remisit Eboracum,» inquit Manricus num. 7, qui etiam deinde refert, quaenam sint sacrilege acta a depositi fautoribus; de qua re exstat epistola S. Bernardi 0827D in editione Mabillonii ordine 252, cujus ad illam consulat lector notationem, et signatur anno Christi 1147.

377. Historicus Cisterciensis cap. 6, ad privata quaedam et domestica ordinis sui negotia scribenda calamum admovens, sermonem instituit de Petri Bernardi, ad Petri cathedram assumpti, successore in praefectura SS. Vincentii et Anastasii Romae. Fuit is Rualenus: verum aegre Bernardus, sicut ibi narratur, num. 2 et 3, «charum sibi filium, quem prae aliis tenerius diligebat . . . , tulit . . . a se avelli, maxime renitentem, orantemque, ut quiescere in paterno sinu permitteretur. Sed vicit tandem obedientia summi pontificis . . . Verum cum Romae in sententia permaneret Rualenus, segnis aut humilis, 0828A neque animum mutaret simul cum loco, neque blandimentis sive exterius aulae . . . , seu praefecturae interius se permitteret; quin instanter per litteras, per nuntios, Bernardum Patrem pro missione obtinenda sollicitaret; ipse sanctus paterno illi affectu de more condolens, sed nihilominus Eugenio Papae deferens, cujus praecipue electione illuc advenerat, talem ad eum epistolam scripsit,» ordine 258, qua illum ad se remitti rogat. Sed accidit, ut Eugenius «non solum petitionem non admiserit; sed severius scripserit Bernardo, quasi nolenti sibi complacere. Tunc Abbas sanctus silentium Rualeno, silentium sibi imponens in hoc negotio, et Rualeno et Eugenio iterum scripsit; huic, ut obedientiam voluntariam fuisse monstraret; illi, ut faceret,» sicut 0828B dicit Manricus, num. 5. Sunt epistolae 259 et 260.

378. Laudatus historicus, cap. 8, scribit de felici obitu venerabilis Humberti, monachi Claravallensis, qui in manibus S. Bernardi exspiravit, et de quo vir sanctus sermonem habuit ad fratres, meritis laudibus virtutes ejus extollens. Habetur inter alios ipsius sermones in editione Mabillonii, col. 1066 et sequentibus; sed illigatur anno Christi 1148. Vide notas ibidem. Ejusdem historiae auctor, dicto cap. 8, n. 10: «Hoc ipso anno, inquit, quantum ex serie scriptorum, et vitae ipsius licet colligere, Bernardus Pater, interruptis sermonibus in Cantica, in gratiam monachorum in Quadragesima, explicandum suscepit psalmum Qui habitat; quem decem et septem 0828C sermonibus absolvit.» Exstant aliis sancti sermonibus intexti apud laudatum Mabillonium, col. 827 et sequentibus; sed habiti signantur sub annum 1140, ut videre datur in notatione ad sermonem sextum.

379. Annalium Cisterciensium caput nonum constat e longa admodum narratione, quae hominis cujusdam hypocritae subdolas artes, ut in S. Bernardi familiaritatem et usum intime se insinuaret, atque hac via magnam sibi nominis gloriam, cujus erat avidissimus, compararet, lectori repraesentat. Tamet si autem non adeo multum nostra intersit, si omittatur a nobis ista historia; quia tamen naturalem quamdam cum rebus gestis sancti abbatis connexionem 0828D habet, aliquam ejusdem partem ex Manrico in conpendium cogimus. «Nicolaus Arremarensis aetate juvenis, aspectu decorus, moribus aut compositus aut fictus; sed ingenio et eloquentia pene usque ad miraculum; quem propter haec Venerabilis Petrus Mauricius in deliciis, reliqui in admiratione etiam haberent . . . , cum Eugenium in summa Ecclesiae sede, Bernardum Patrem in summa aestimatione . . . conspexisset, Claramvallem adeundam sibi proposuit . . Bernardum Patrem jam senio et morbis gravem, ac supra vires implicitum negotiis . . . indigere notario, qui phrasim gravem, qui sacrorum librorum inversa loca, qui dulcem ejus stylum imitaretur: se, si quem alium, aptum ad hoc munus . . . Huic ministerio si semel admittatur, ex quotidiano usu habiliorem, 0829A ex majori notitia utiliorem, et pene necessarium, brevi consecuturum, quod exoptabat, innotescere orbi per sanctum Patrem . . . Haec Nicolao fingendae conversionis occasio unica, hic simulandi perfectioris vitae ardoris scopus fuit. Sed timuit detectorem Bernardum ficta devotio, et melius se putavit posse latere, si ad filios ejus primo, ut simpliciores; dein per ipsos ad sanctum referretur.

380. «Ergo quaesito colore videndi socios . . . seu visitandi sanctam illam domum . . . illuc advenit, dum Bernardus abesset . . . Ibi quasi qui subito incaluisset, sancta servorum Dei conversatione attractus, mirari vitam, collaudare viros . . . , et se infelicem, qui tanto bono careat. Si admitteretur sanctorum societati, vel in vita beatum praedicabat. Auderet utinam 0829B sperare, utinam petere! . . . Haec et similia per conventum primo sparsa, dein priori senioribusque dicta, adeo gratanter cuncti suscepere, ut, quo minus petentis votis annuerent, sola Bernardi absentia detinerentur . . . Illud tandem consilium omnium fuit, ut interim Arremarum reversus, in prima vocatione sua perseveraret, quoadusque per Clarae-Vallenses Bernardo reduci, et per Bernardum Venerabili Petro vocatione insinuata, probataque, convenirent suffragia . . . Itaque a Claravalle discessit non sine lacrymis, veris an fictis quis audeat judicare? At cum Bernardum negotia detinerent ultra consuetum, quietis impatiens . . . homo vafer et callidus, per speciem religionis vitia dissimulans, primum quidem venerabili Theobaldo Arremarensi priori persuasit, 0829C ut idem peteret. Dein cum ipsum et propositi socium, et precum haberet coadjutorem, hanc ad seniores Claraevallis scripsit epistolam, captandos ex stylo, sive quia ad ipsos efficax et acer, sive quia levando parenti utilis foret.» Ejusdem epistolae exemplar deinde ibi sequitur; quo recitato, aliisque nonnullis enarratis, quae ibidem legi possunt, memorantur ea, quae jam voti factus compos in coenobio Claravallensi egit, ut praefixum sibi scopum obtinendi magni nominis consequeretur.

381. «Ingressum Claramvallem astutum juvenem . . . conciliarunt sancto abbati probi in speciem mores, modestique, ingenium acre et vividum, stylus dulcis, et se, quacunque vellet, facile flectens, tum . . . 0829D juge obsequium: quae omnia ab aliis probata laudataque, maxime a Petro abbate Cluniacensi, cujus judicio multum deferebat, Nicolaum valde Bernardo commendabant. Et latebat fortassis inter haec ipsa proprii amoris scintillula, dum vir appetens otii et solitudinis, inveniebat in ipso, cui ardua etiam negotia posset committere. Hinc patuit via ad ejus desiderium, cum sanctus Pater in multis uteretur calamo Nicolai, atque ipsius exemplo etiam alii. Ex quibus brevi innotuit per totum orbem . . . Sic Nicolaus, quod adeo concupierat, celebre nomen . . . acquisivit in brevi.» Haec et plura alia de isto hypocrita collegit Manricus ad annum praesentem 1145, cap. 9, ubi n. 13, (et post eum Pagius in Critica ad annum, 1146, n. 13,) affirmat fraudulentam ipsius 0830A conversionem innectendam esse anno 1145, corrigens Baronium, «qui Nicolaum sequenti anno detectum atque delatum ad Eugenium papam putat; cum tamen multo posterius se prodiderit, ut tota historiae series palam faciet,» inquit idem historicus Cisterciensis. «Neque credibile, ut recte scribit Pagius citatus, Nicolaum tam cito falsarium a S. Bernardo deprehensum, et tamen non statim a suo obsequio dimissum.» Atque haec quidem de illo impostore hactenus, quorum postea juvabit meminisse, uti et aliorum, quae hisce attexo, ad pleniorem notitiam historiae Bernardinae, in qua partes suas nequiter ac fraudulenter egit, alibi postmodum in eadem recursurus

382. Ducem sequor eruditissimum Mabillonium, 0830B qui in praefationis suae parte altera in tomum III operum S. Bernardi, varia de Nicolao isto famoso curiose notavit a pag. 712, quae ex Manrico dicebam de moribus ac naturae dotibus, ita refert Mabillonius: «Erat Nicolaus natione Francus, ab ineunte aetate monachus in monasterio Arremarensi dioecesis Trecensis, quatuor ab ipsa civitate leucis. Vir fuit ingenii facilis, versatilis, facile in aliorum affectus influens, litteris pro tempore apprime excultus, aliis erudiendis apud suos Arremarenses praefectus; charus viris ea aetate praecipuis, Attoni Trecensi episcopo, Petro Venerabili abbati Cluniacensi, Petro Cellensi, Henrico Ludovici Junioris fratri; aliisque.» De admissione ejus in Claramvallem mox agit Mabillonius; sed 0830C de ea re satis jam supra dictum est. Circa «notarii officium ipsi commissum,» idem Mabillonius, «Plures, ait, erant Bernardo notarii, ob varia, quae subinde ad ipsum referebantur, negotia. Praecipuus erat Gaufridus, cui adjunctus fuit Nicolaus.» Illa vero, quibus ipsemet ibidem describit suum museum, argumento sunt auctori dictae praefationis, «Nicolaum etiam sub se notarios habuisse.» Non transcribo autem quae in eadem praefatione narrantur de librorum commercio, de recusatione tunicae, ad amicum, quam is ad ipsum transmiserat, remissae, quasi parum ordini suo convenientis; de epistolis denique, quibus amicos frequentabat; de his quippe facile patior consuli a lectore praefationem laudatam 0830D Mabillonii; ita tamen, ut nonnulla ex illa delibem, quae ad nostrum propositum, atque adeo ad Bernardi historiam magis prope conducunt. Sunt autem ista, quae habentur col. 715 et seq.

383. «Petro Venerabili abbati Cluniacensi . . . ad delicias usque amicus erat Nicolaus, quem identidem Bernardus ad eum mittebat, ut mutua cordium arcana et reciproci affectus apud hunc sequestrum deponerentur. Qua de re legenda Petri epistola, quae est ordine 264, inter Bernardinas. Sed tandem acdidit, o mortalium infelix conditio! ut Nicolaus Bernardi indulgentia et facilitate abusus, sigillum ejus in malos usus adulteraverit, demum in horrendam prolapsus defectionem, quam dubium est, an unquam serio emendarit. De sigillo vitiato Bernardus, 0831A tacito Nicolai nomine, quae sancti viri charitas erat, Eugenio significavit epistola 284: Periclitati sumus in falsis fratribus, et multae litterae falsatae sub falsato sigillo nostro in manus multorum venerunt; et (quod magis vereor) etiam usque ad vos dicitur falsitas pervolasse. Ejusdem funestum casum deplorat in epistola 298, ad eumdem Eugenium, non jam dissimulato (quod publicum crimen erat) auctore. Nicolaus ille exiit a nobis, quia non erat ex nobis: exiit autem foeda post se relinquens vestigia, et ego longe ante hominem noveram: sed exspectabam, ut aut Deus eum converteret, aut instar Judae ipse se proderet . . . Quod et factum est. Praeter libros, denarios, et aureos multos, in ipso exitu inventa sunt super eum sigilla tria, unum ejus proprium, alterum 0831B prioris, tertium nostrum . . . De turpitudinibus ejus, quibus terra sordet, et factae sunt omnibus in parabolam, supersedeo polluere labia mea et vestra aures. Addit Bernardus, eum, si ad curiam Eugenii, uti is jactaverat, pergere audeat, dignum esse, si quis alius, perpetua inclusione. Accidit vero iste lapsus in annum 1151, ut patet ex memorata Bernardi epistola 298, ad Eugenium eo anno scripta; et ex epistola 388, quae est Petri Venerabilis, de electione Gratianopolitana, eodem anno facta, qua in epistola Nicolaus, uti Bernardo et Petro adhuc charus, ac fidelis amborum internuntius laudatur.»

384. Nicolaum porro hunc ab alio synonymo Anglo distinguendum esse, observatur in saepe dicta 0831C praefatione his verbis: «Omnes existimant ipsum profugisse in Angliam, ac se recepisse in S. Albani monasterium, eumque esse Nicolaum, qui Bernardi jam demortui de conceptione Deiparae sententiam traduxit, impugnavitque, atque Petrum Cellensem adversarium habuit. Et Nicolaus quidem vocabatur iste; sed Anglum fuisse, constat ex duabus ad illum Petri epistolis, quae sunt libri sexti epistola 23, et noni epistola 10,» quarum verba ibidem producuntur. «Atqui ex superioribus constat Nicolaum Claraevallensem ante suam fugam Petro maxime notum ac familiarem, nec Anglum exstitisse, sed Gallum aut Francum: ac proinde ab illo Anglo distiguendum.

0831D 385. «Sed quo ergo, inquis, Nicolaus Francus se recepit? Post varios hinc inde discursus, constitit tandem in suo Arremarensi monasterio, cum Bernardo e vivis erepto ibi tuto sibi vivere licuit ac securo.» Probationes videri possunt in Praefatione eadem; in qua etiam asseritur, quid rei, quamve personam in Arremarensi monasterio ageret, e Nicolai verbis. «Ita ergo, inquit Mabillonius, apud Arremarenses agebat Nicolaus, ut esset sui juris. Misera sane conditio hominis, qui Bernardi discipulus ac notarius fuerat! Sed quis miretur, cum angeli ex coelo ipso deciderint? In hoc vero maxime vanitatem suam prodit, quod de multitudine amicorum, uti alias etiam solebat, gloriatur.» Epistola autem, quae ibi affertur ad hoc probandum, etiam 0832A indicio est, «Nicolaum ex Campania . . . ortum fuisse; sed lapsus ejus causam non aliunde, quam ex gloriola et superbia, quae plerosque dementat, repetendam . . . Ex his omnibus apparet, quis fuerit Nicolai genius, nempe vanus, inconstans, inquietus, de qualibus vix unquam quidquam boni sperare liceat. Caeterum qualis ejus exitus fuerit, ignoramus.» Sed jam tempus est, ut post hanc excursionem revertamur ad propositum.

§ XXXVI. Opera publico Ecclesiae bono ac Sedi Apostolicae navata; synopsis eorum, quae vir Dei gessit ac passus est pro bello sacro.

386. Venerabilem Petrum Mauricium, abbatem Cluniacensem, anno Christi 1146, Romam sese contulisse ad Eugenium papam memorant Annales Cistercienses 0832B ad hunc annum cap. 1. Exstat S. Bernardi epistola 277 ad eumdem Christi Vicarium, qua summo cum benevolentiae affectu ipsum commendat. «Romam tandem pervenit venerabilis abbas,» uti scribit Manricus ibidem num. 6, «ubi ad Eugenio non benigne tantum, sed etiam reverenter susceptus est, velut quem de universa Ecclesia bene, de Cistercio ad initio optime meritum, etiam Bernardo tacente, non ignorabat.» At de Petro ibidem plura. Laudati Annales cap. 3, num. 1, referunt secundam Eugenii Papae ex urbe Romana fugam, ejusque adjuncta. «Dum orbem, inquiunt, pontifex ex Urbe moderatur, et nunc per se, nunc per strenuos legatos cunctis providet. Urbem rebellem iterum expertus, iterum cedit; et qui modo cum ramis atque hymnis susceptus 0832C fuerat, vix tribus ex tunc mensibus exactis, lapidibus blasphemiisque impetitus in fugam agitur.» Deinde num. 3 ista dicuntur: «Dum haec secunda Romanae urbis seditio, vulgante fama et amicorum litteris, Claramvallem ad Bernardi aures venisset (quamvis Baronius ad priorem refert) accensus, quo solebat, justitiae zelo, et calamum velut gladium vibrans, primum ad eos, arguens, rogans, increpans: sed mox etiam ad Conradum imperatorem scripsit, per quem, si forte obstinati perseverarent, nihilominus armis compescerentur.» Epistola quam dedit ad Romanos, habetur inter Bernardinas a Mabillonio recusas, ordine 243, quam proxime ibidem sequitur alia Conrado inscripta: utraque ibidem 0832D aptatur anno Christi 1146, utraque item praebet incensissimi studii, quo vir sanctus in publicum Ecclesiae bonum, ac sedem Petri flagrabat, luculentum argumentum, prout perspicuum erit easdem legenti. Pagius ad praesentem annum Christi 1146 ambas illas epistolas spectare, etiam observat ibidem num. 1, contra Baronium, qui illas anno praecedente recitat.

387. Promisimus paragrapho proxime praetergresso, acturos nos hoc anno et sequentibus de sacra christianorum principum adversus infideles expeditione in oriente, idque sub uno, quo res magis eluceat, narrationis tractu: nunc autem fidem solvimus, praemittentes ea, quae compendiose scribit Mabillonius in sua Praefactione generali, § 7, quaeque 0833A adinstar synopseos servire possunt ad longiorem hujus historiae narrationem, quam § proximo inchoabimus, summatim intelligendam. «Inter extremos, inquit, Bernardi, labores censenda est praedicatio sacrae expeditionis in terram sanctam: quae res quantum sudoris, quantum molestiae ipsi attulerit, ex ejus Vita et scriptis facile intelligere licet. Hujus expeditionis occasio, ut ex Ottone Frisingensi discimus, nata est per Ludovicum Juniorem Francorum regem; qui ad loca sacra pergendi desiderio pressus, quod germanus suus Philippus, eodem voto adstrictus, morte intercedente exsequi non potuerat, consilium suum regni principibus aperit. Hi Bernardum consulendum decernunt. Accersitus abbas sanctus, tanti momenti negotium ad 0833B Romani pontificis examen referendum censet. Id magnopere laudavit probavitque Eugenius auctoritate praedicandi, animosque cunctorum ad hoc commovendi, praenominato abbati, qui apud omnes Galliae ac Germaniae populos ut propheta vel apostolus habebatur, concessa. Patet tandem apostolicis litteris Bernardus, et excitatis ad transmarinam expeditionem multorum animis, Ludovicum regem apud Vizeliacum cruce signat cum Theodorico Flandrensi, et Henrico Theobaldi Blesensis filio, comitibus aliisque baronibus et nobilibus.

388. «Interim Radulfus quidam monachus crucem itidem dum in Germania praedicat, Christianos in Judaeorum necem accendit. Hominem litteris repressit Bernardus, atque ipsemet sacrae expeditionis 0833C praedicationem aggressus est in orientali Francorum regno, hoc est in ea Germaniae regione, quae ad Rhenum sita est. Hinc Conradus imperator generalem conventum Spirae indixit: quo Bernardus profectus, principi cum Friderico fratris sui filio, aliisque principibus et viris illustribus crucem sumere persuasit, plurima in publico vel occulto faciendo miracula. Fridericum Sueviae ducem, qui filium suum cruce signatum indigne ferebat, Bernardus emollivit, Radulfum monachum in claustrum suum retrudi jussit; et loco sui Adamum Eboracensem abbatem Conrado, in Bajoariam pergenti, ad urgendum itineris negotium dedit socium. Exstat Bernardi hac de re epistola ad Francos orientales, 0833D quae modo est ordine 363, quam proxime subsequitur alia ad Henricum archiepiscopum Moguntinum ad reprimendum Radulfum: Igitur non solum ex Romano imperio (ait Otto) sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia, Pannonia innumeris populis ac nationibus hac expeditionis fama ad sumendam crucem commotis, repente sic totus pene Occidens siluit, ut non solum bella movere, sed et arma quempiam in publico portare nefas haberetur.

389. «Tanta porro totius Occidentis commotio Bernardi praedicationi tributa est; verum cum haec expeditio non bene pro votis successisset, tota etiam mali eventus invidia in eum rejecta, pro communi more mortalium, qui ex eventis res aestimare solent. 0834A Neque fere ulla alia res fuit, quae Bernardi animum majori dolore affecerit, quam ista, non tam sui, quam Dei causa. Unde ipse initio libri secundi De Consideratione: Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens in me recipio detrahentium linguas maledicas, etc. Adeo porro omnium fere animi hoc eventu turbati sunt, ut sanctus doctor beatum pronuntiet eum, qui non fuisset scandalizatus in eo. Quanta denique fuerit Bernardi super hoc tristitia, patet tum ex epistola 288, quam in lecto, forsan ex animi aegritudine, decumbens hac de re scripsit; tum ex epistola Joannis abbatis Casae-Marii ad Bernardum ipsum, quae modo est inter Bernardinas 386, 0834B in qua virum sanctum, quem ob sinistrum expeditionis eventum audierat afflictum, consolatur.

390. «Non defuere tamen, qui Bernardi partes defendendas susceperint: quos inter non ultimo loco numerandus est Otto episcopus Frisingensis, Bernardo non admodum favere solitus. Is in libro de Gestis Friderici cap. 60, excursum facit ad excusandum eventum illius expeditionis, cui et ipse interfuit. In fine excursus philosophici potius quam historici, ita concludit in gratiam Bernardi: Quamvis si dicamus sanctum illum abbatem spiritu Dei ad excitandos nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non observantes, merito rerum personarumque dispendium 0834C reportasse, non sit ab antiquis rationibus vel exemplis dissonum. Unum tamen addit, nempe spiritum prophetarum non semper subesse prophetis: ut nempe innuat incertum esse, an Bernardus ex spiritu divino de hac expeditione, ejusque eventu conjecerit.

391. «Attamen Bernardus ipse initio libri secundi De consideratione ad Eugenium; ubi factum a calumnia tuetur, se ad id divinitus impulsum esse non diffitetur. Diximus, pax, inquit, et non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio. Tum haec subdit ad sui defensionem: Quasi vero temeritate in opere isto, aut levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed jubente te, 0834D imo per te Deo. Et inferius, objectis sibi hominum improperiis: Unde scimus quod a Domino sermo egressus sit? Quae signa tu facis, ut credamus tibi? ita reponit: Eugenium alloquens: Non est quod ad ista ipse respondeam: parcendum verecundiae meae. Responde tu pro me, et pro te ipso secundum ea quae audisti et vidisti. Quibus verbis miracula, ab se in praedicationis confirmationem facta, sine dubio modeste insinuat.

392. «Verum omnium optime Gaufridus sanctum Parentem suum a calumnia vindicat in lib. III de ejus Vita cap. 4, primo, quod illius expeditionis primum propositum ab eo non sit profectum. Cum enim multorum jam animos permovisset audita necessitas, a rege Francorum semel et iterum propter 0835A hoc expetitus, Apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquievit super hoc loqui, vel consilium dare, donec per ipsius tandem pontificis generalem epistolam jussus ab eo est, tanquam Romanae Ecclesiae lingua exponere populis atque principibus. Deinde quod praedicandi officium, ab eo ex obedientia susceptum divinitus confirmatum sit tot tantisque miraculis ac signis, Quanta vel numerare, nedum narrare dificile foret. Denique quod si ex illa profectione orientalis ecclesia liberari non meruit, certe coelestis meruit impleri et laetari, nempe ob eorum mortem qui in fructibus poenitentiae purgatas variis tribulationibus Christo animas reddiderunt. Et quidem hoc ipsum est, quod Joannes, Cafae-Marii 0835B abbas sanctus, sibi ex revelatione compertum Bernardo significavit. Sed qui moratur in vindicando Bernardo? Cujus tanta auctoritas, id jam dudum obtinuit apud omnes, etiam heterodoxos, ut ejus vita, eximia sanctitas, et doctrina communi omnium suffragio et existimatione sint approbatae.»

§ XXXVII. Eugenii PP., Ludovici regis, ac S. Bernardi acta pro bello sacro; viri Dei praedicatio; miracula; summa rei bellicae praefectura huic uni delata, sed ab eo non admissa; Lingonenses pacificati; controversiae alteri ejus interposita auctoritas.

393. Gaufridus, coenobita quondam Claravallensis. S. Bernardi notarius, ac deinde ibidem abbas, lib. II ipsius Vitae scribens de belli sacri a Christianis in Orientem invecti, Bernardo praedicationibus longe lateque classicum insonante, infelici successu, atque 0835C de obmurmuratione adversus virum sanctum exinde orta, amplum nobis reliquit campum ulterioris commentationis, qua hoc argumentum, in synopsi e Mabillonio paulo ante generatim propositum, magis singulatim et explicate illustremus. Quaedam hujus sacrae expeditionis fundamenta jacta fuisse anno Christi 1145, narrat ibidem historicus Cisterciensis cap. 4: «Interea, ait, Eugenius in corde suo conferens, atque alta mente volvens quae audierat de damnis in Oriente illatis ab infidelibus populo Christiano, Edessa capta, indeque Antiochia, atque ipsis Hierosolymis in discrimen adductis, . . . . contra Sarracenos . . . communia arma sumenda esse putavit. A Ludovico praeventus, an praeveniens, in dubio est. Certum, utrumque in ea convenisse, ut alter 0835D expeditionem publicaret, alter subiret: neuter sine Bernardo quidquam faceret. Sed nos Othonem, auctorem ejusdem temporis, et cunctis fere assistentem, qua apud omnes pollebat auctoritate, haec ipsa referentem audiamus.» Libro I de Gestis Friderici I imperatoris cap. 34, ista memorat, quae e novissima editione Mediolanensi accipimus, tomo VI a columna 668: «Ludovicus dum occulte Hierusalem eundi desiderium haberet, eo quod frater suus Philippus eodem voto astrictus, morte praeventus fuerat, diutius protelare nolens propositum, quibusdam ex principibus suis vocatis, quid in mente volveret, aperuit.

394. «Erat illo in tempore in Gallia coenobii Claraevallensis 0836A abbas quidam Bernardus dictus, vita et moribus venerabilis, religionis ordine conspicuus, sapientia litterarumque scientia praeditus, signis et miraculis clarus. Hunc princeps vocandum, ab eoque, quid de hac re fieri oporteret, tanquam a divino oraculo consulendum decernit. Vocatur praefatus abbas, consiliumque ipsius super praedicti deposcitur principis voluntate. Ille de tam grandi negotio, ex propriae auctoritatis arbitrio responsum dare, frivolum judicans, ut ad Romani pontificis audientiam et examen deferatur, optimum esse respondit. Itaque missa ad Eugenium legatione, totum illi negotium aperitur. Qui antecessorum suorum exempla revolvens, quod videlicet Urbanus hujusmodi occasione transmarinam ecclesiam, duasque 0836B patriarchales sedes, id est, Antiochiam et Hierosolymam, ab obedientia Romanae sedis scissas, in pacis unitatem receperit, votis praedicti regis pro dilatando Christianae religionis ritu annuit, auctoritate praedicandi, animosque cunctorum ad hoc commovendi, praenominato abbati, qui apud omnes Galliae ac Germaniae populos ut propheta vel apostolus habebatur, concessa. Unde ejus scriptum tale ad regem, principesque suos directum invenitur.» Mox illud idem auctor subjicit cap. 35, sed quia satis longum est, et a Baronio ac Manrico ad annum Christi 1145 typis commissum; ideo illud hic iterum non transcribimus.

395. Caeterum profectionem orientalem a rege Francorum Ludovico VII, propterea quod compunctus 0836C esset ob incensam Vitriacensem basilicam, cum mille ac trecentis, quae in eam confugerant, capitibus (videsis dicta superius, § 32) ex voto susceptam fuisse, perhibent scriptores apud Pagium ad annum Christi 1145, num 13. Longum vero esset singulatim enarrare praeparationes, quae in Gallia ante istam expeditionem sub dicto rege adhibitae sunt, quales sunt conventus Bituricensis, de quo idem Pagius ad annum mox citatum, num 12; item Vezeliacensis, ad annum 1146, num. 3. De priore autem tractans, «Odo, ait, de Diogilo monachus S. Dionysii, et in abbatiam ejusdem monasterii Sugerii successor, septem libellos edidit de Ludovici VII, Francorum regis profectione in Orientem, 0836D a Petro Francisco Chiffletio in Asserto genere illustri S. Bernardi a tenebris erutos, quibus historia ecclesiastica locupletari potest.» Deinde ex istius Odonis libello primo nonnulla recitat de utroque illo congressu: sed de Vezeliacensi laudatus Odo varia scribit in eodem libello primo, quae ad S. Bernardum pertinent. Praeter alia vero, quae apud Chiffletium legi possunt, sequentia inde delibo Odonis verba a pag. 11. «Anno, inquit, Verbi incarnati millesimo centesimo quadragesimo sexto gloriosus rex Francorum . . . ut dignus esset Christo, Verzeliaco in Pascha bajulando crucem suam aggressus est eum sequi . . . Abbas etiam (Claravallensis) Apostolica auctoritate, et propria sanctitate munitus, et convocatorum maxima multitudo . . . pariter adfuerunt . . . 0837A Et quoniam in castro locus non erat, qui tantam multitudinem capere posset, extra in campo fixa est abbati lignea machina, ut de imminenti circumstantibus loqueretur. Hanc ascendit cum rege cruce ornato.

396. «Cumque coeleste organum more suo divini verbi rorem fudisset, coeperunt undique conclamando, Cruces, cruces, expetere. Et cum earum fascem praeparatum seminasset potius, quam dedisset, coactus est vestes suas in cruces scindere et seminare. In hoc laboravit quandiu fuit in villa. Supersedeo scribere miracula, quae tunc ibidem acciderunt, quibus visum est id Domino placuisse: ne, si pauca scripsero, non credantur plura fuisse; vel si multa, materiam videar obmisisse. Tandem 0837B edicto, quod post annum progrederentur, omnes ad sua cum gaudio repedarunt. Abbas vero sub tenui corpore, et pene praemortuo robustum tegens spiritum, ubicunque circumvolat praedicando, et multiplicati sunt super numerum in parvo tempore, crucem portantes.» De conventu Vezeliancensi adiri etiam potest Otto Frisingensis, modo designatus, cap. 36, de Laudunensi ac Carnotensi Pagius ad annum. 1146, num 6, insigniores e Cruce signatis, num. 5, nominat. Colloquio Vezeliacensi coram non praesedit Eugenius papa: nam, referente Odone, pag. 12, «Optabat quidem ipse tam sancto operi manum primam praesens imponere; sed tyrannide Romanorum praepeditus non potuit: sancto vero Clarevallensi abbati Bernardo curam istam delegavit.» 0837C Et vero Eugenium anno duntaxat 1147 in Galliam venisse, reperies apud Pagium ibi, num. 5, contra alios, quos citat pro anno 1146, ac corrigit ad istum annum, num. 2. Conveniri de hac re etiam potest Manricus ad annum 1145, cap. 4, num. 9.

397. Nuperrime mentio a nobis facta est conventus Carnotensis, quantum in rem nostram ibi satis; ita tamen, ut officium mirabile, quod in concilio ibidem congregato pro expeditione militiae sacrae abbati sancto fuit commissum, novam hic mentionem merito requirat. Baronius ad annum Christi 1146 scribit de indictione ac celebratione istius concilii, nec non de insignibus personis in eodem congregatis; deinde vero quaerit, num 3 «Quid actum ibi?» Et respondet: «Illud in primis plane mirandum, 0837D quod obstupefaciet omnes audientes; dum videlicet ibi totius belli dux ipse sanctus Bernardus omnium consensu deligitur, qui principem militiae agat, cui milites omnes et principes ipsi subjicerentur. Hoc decretum in concilio consensu omnium. Haec ne tu putes fabulam; describendae hic sunt litterae S. Bernardi ad Eugenium papam de his agentis, primumque studium Eugenii ex scriptis ab eo litteris commendantis, eumdemque ad ulteriora hortantis, atque ad postremum, quid actum in Carnotensi concilio enarrantis.»

398. Postremum hoc ex epistola sancti ordine 256, in qua legi possunt antecedentia huc transcribo: «De caetero, ait, verbum illud, quod jam, ni 0838A fallor, audistis; quomodo videlicet in Carnotensi conventu (quonam judicio satis miror) me quasi in ducem et principem militiae elegerunt: certum sit vobis, nec consilii mei, nec voluntatis meae fuisse vel esse, sed nec possibilitatis meae (quantum metior vires meas) pervenire usque illuc. Quis sum ego, ut disponam castrorum acies, ut egrediar ante facies armatorum? Aut quid tam remotum a professione mea, etiamsi vires suppeterent, etiamsi peritia non deesset? Sed neque hoc meum est, vestram docere sapientiam. Nostis haec omnia. Tantum obsecro per illam charitatem, qua mihi specialiter debitores estis, ne me humanis voluntatibus exponatis; sed, sicut singulariter vobis incumbit, divinum consilium perquiratis, et operam detis, ut sicut 0838B fuerit voluntas in coelo, sic fiat.» Mabillonius in notatione ad hanc epistolam monet, de hoc conventu legendas Petri Venerabilis, et Sugerii epistolas.

399. Ut «primum Eugenius suscepit Bernardi litteras,» Cisterciensi historico referente ad annum 1146, cap. 5, «et bellicos cognovit apparatus, qui in Gallia incipientes, si modo promoveantur, facile sperarentur alias late provincias pergavaturi; prosperis ventis laxanda vela ratus, neque alio utendum nauta, quam eo ipso, qui, tam feliciter inchoasset navigationem, ad eumdem Bernardum rescribit alacer, non sibi ipsius materiali gladio, non ductu bellico, quamvis id etiam Galli principes poscant, sed spirituali tantum opus esse, id est, gladio spiritus, 0838C qui, Apostolo teste, est verbum Dei: sacerdotali tuba cieat bellum, praedicet, arguat, exprobret Christianis, loca nostrae salutis in arcto posita, periclitari fratres, hos trucidandos misere; illa sacrilege et impie profananda, dum ipsi desides, per otium luxuriantur, si non succurrant. Ingerat populis fidelibus furorem, seu verius zelum adversus infideles, et contra crucis contemptores concitet universum Christianum orbem. Hanc legatiam Eugenii quondam filii; nunc amici, nunc patris, quin et totius Ecclesiae nomine illi injungi, subeundam ardenter viro Dei, qui nullis pro ipsius causa laboribus, nullis periculis unquam pepercisset. Haec et similia ab Eugenio ad Bernardum semel et iterum, qui cunctis ade at Godefridus, 0838D mandata narrat.» Ita Manricus. Adeat lector Gaufridum biographum, lib. III, cap. 2.

400. «Soluta curia, et rege,» uti pergit idem Annalista, num. 3, «ac Pontificibus reversis ad propria, ut necessaria ad iter praepararent, Bernardus Pater vicina loca et urbes, praedicans per provincias, non inaequali fructu peragravit. Et addebant voci ejus vocem virtutis miracula frequentia, quibus adeo fideles concitabantur, ut pene vacuas urbes, deserta oppida universi relinquerent, dum sanctum sequebantur, Christo sub crucis signo militaturi.» Praeter Odonem, de miraculis paulo ante locutum, habemus testem irrefragabilem Gaufridum loco jamjam designato: nam de signis, quibus Dominum sermonem viri sancti confirmabat: «Sed quantis, ait, et quam 0839A multiplicibus signis? Quanta vel numerare, nedum narrare difficile foret. Nam et eodem tempore scribi coeperant; sed ipsa demum scriptorem numerositas scribendorum, et materia superavit auctorem: nimirum cum aliquando una die viginti, seu etiam plures ab incommodis variis sanarentur, nec facile ab ejusmodi dies ulla vacaret. Denique plures eo tempore Christus per servi sui tactum et orationem, ex ipsis etiam matrum uteris caecos videre, claudos ambulare, aridos convalescere, surdos fecit audire, et mutos loqui.» De ingenti autem cruce signatorum multitudine juvat audire sanctum ipsum; haec de illa Eugenio scribentem in epistola, quae est ordine 247, apud Mabillonium: «Mandastis, et obedivi, et fecundavit obedientiam praecipientis auctoritas: 0839B siquidem annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Vacuantur urbes et castella; et pene jam non inveniunt, quem apprehendant septem mulieres, virum unum: adeo ubique viduae vivis remanent viris.»

401. Atque haec quidem Bernardus in locis, in quibus erat praesens, effecit viva voce; a quibus vero aberat, quia ad illa ire, vel tam cito ire non poterat, quantum praestiterit igneis litteris, et ad accendenda fidelium corda accommodatis, quid memorem? Adisis historicum Cisterciensem, cap. 5 citato, num. 8. «Caeterum, inquit, inter bellicos apparatus hoc ipso anno Lingonenses episcopum et clerum inter se dissidentes paci reddidit. Et intercessit 0839C miraculum praevisum, et in miraculo prophetata pax, cum miuus consequenda putabatur.» Res narratur apud Gaufridum, lib. IV Vitae, cap. 5, num. 239. In annalibus Cisterciensibus, cap. 6, exstant Eugenii papae gesta adversus infideles, ac Bernardi ad hunc pro Samsone archiepiscopo Remensi epistola, quae inter Bernardinas a Mabillonio vulgatas est ordine 247. Ex iis autem, quae laudatus editor ad illam notat: «Solemne quondam erat, ut reges, in praecipuis festis coronam acciperent festivo ritu, ut hic apud Biturigas ante Jerosolymitanam expeditionem. Bituricensis archiepiscopus id sibi in sua ecclesia deberi contendebat. Quare cum id Samson praestitisset apud Biturigas, reclamante Petro archiepiscopo, Eugenius usum pallii eidem Samsoni 0839D interdixit. Pontificias hac de re litteras habes in Patriarchio Bituricensi, ex aliis notis:» ex iis, inquam, perspicuum fit primo, hanc sententiam, cui regis Ludovici Junioris causa erat immixta, latam fuisse non sine periculo, ne vel omnino refrigesceret vel penitus extingueretur ardor erga dictam expeditionem. Secundo, suam recte auctoritatem interposuisse virum sanctum huic controversiae componendae, si praesertim ejusdem circumstantias expendas.

402. Audiamus Manricum, cap. 6, num. 7: «Erat Samson . . . integrae famae praesul . . . et Ludovico inter charos semper habitus, tunc ab accepta corona charior adhuc . . . Turbavit regem, principes, et populum promulgata sententia, quantumvis 0840A justa, quantumvis ex Dei zelo profecta fuerit, et universam transmarinam expeditionem, quam adeo omnes ardebant, exasperato rege, a cordibus fidelium pene avulsit. Sed Bernardus . . . sive gratia in Samsonem, quem multa charitate prosequebatur, seu reverentia eximiae religionis qua praecellebat inter alios Galliae praesules; seu tandem regi aut deferens aut timens; deferens, inquam, sancto illius zelo, quo per tot sumptus, tot labores proprios, tot pericula terrae marisque, orientalem parabat expeditionem; sed et timens, ne forte irritaretur contemptus a Pontifice . . . a proposito posset revocari; . . . paterna, qua pollebat, auctoritate, et libertate, qua semper utebatur in causis Christi, has ad Eugenium litteras scripsit non vacuas zelo, sed prudentia plenas.»

§ XXXVIII. Sceleratus contra Judaeos praedicator repressus, et ad frugem reductus a sancto Doctore; cautela contra falsarios litterarum ejus.0840B

403. Atrocissimam Christianorum adversus Judaeos persecutionem in Gallia et Germania excitatam memorat Annalium Cisterciensium scriptor, c. 7. Causam dedit perfidae istius sectae barbarum facinus, quod apud Nortwicum in Anglia crucifixisset puerum quemdam nomine Willielmum: de quo tanquam martyre jam pridem actum fuit in Bolland. ad diem XXV Martii, tomo III, istius mensis, pag. 588 et sequentibus, re innexa anno Christi 1144. Persecutionis tuba fuit eremita cui nomen Radulphus, Christianos contra illos commovens praedicationibus suis. Opportunitas accessit ex orientali contra Saracenos 0840C expeditione, quam S. Bernardus tantopere, promovebat. Quia itaque res illa affinitatem quamdam habet cum historia belli sacri, de qua tractamus, eam in compendio referemus e laudato Annalium conditore. Judaeis itaque ubique invisis Christiano potissimum populo maxime nocuit ferina illa innocui pueri carnificina. «Hinc quippe odia Christianorum, ait, in ipsos aucta, atque zelo in vindictam transeunte, et divitiarum, quibus abundabant, saeva cupiditas, multi in eorum perniciem conspiravere, et irae excandescentis semel in Sarracenos, tanquam in Christi hostes, facilior ad Judaeos transitus fuit. Exstat epistola Petri Venerabilis ad regem Galliae scripta; severa in gentem, Sarracenorum gente deteriorem 0840D perniciosioremque, et quae, ut non deputet ultimo supplicio, at opibus mulctandos persuadet, quas a Christianis per scelera extorsissent (dictae epistolae fragmentum in eisdem annalibus recitatur). Itaque Petrus, qui mitior, bonis omnibus; caeteri capite plectendos fore clamabant.

404. «At inter alios eremita quidam, Radulphus nomine, seu nimio zelo, seu captandae plebis avidus, et praedicandi, quasi a Bernardo missus, munus usurpans, crucem contra Sarracenos orientales, verum contra domesticos Judaeos internecionem et mortem concionabatur.» Loquentem de eo audiamus Ottonem Frisingensem lib. I De gestis Friderici I imperatoris, cap. 37: «Inter haec Rudolphus monachus, vir quidem religionis habitum habens, religionisque 0841A severitatem solerter imitans, sed litterarum notitia sobrie imbutus, eas partes Galliae quae Rhenum attingunt, ingreditur, multaque populorum millia ex Agrippina, Moguntia, Vormatia, Spira, Argentina, aliisque vicinis civitatibus, oppidis seu vicis, ad accipiendam crucem accendit; hoc tamen doctrinae suae non vigilanter interserens, quod Judaei in civitatibus oppidisque passim manentes, tanquam Christianae religionis hostes trucidarentur. Quod doctrinae semen in multis Galliae, Germaniaeque civitatibus vel oppidis tam firmiter radicem figens germinavit, ut plurimis ex Judaeis hac tumultuosa seditione necatis, multi sub principis Romanorum alas tuitionis causa confugerent. Unde factum est ut non pauci ex ipsis hujusmodi immanitatem fugientes, in oppido principis, quod Noricum, 0841B seu Norenberg appellatur, aliisque municipiis ejus, ad conservandam vitam se reciperent.» Hactenus Otto de pseudoapostolo illo.

405. «Doluere episcopi, uti subjungit Manricus num. 4, sanguinem effusum, jus gentium violatum, desertas urbes, et se contemptui haberi ab uno monacho, qui sub praetextu praedicandae crucis, ex injuncto Bernardi, ipsis non solum inconsultis, sed renitentibus, totam fere Germaniam perturbaret. Unde et Henricus, Moguntinus praesul, querulas ad doctorem sanctum litteras dedit, quod talem hominem sibi substituisset (namque ita credebatur) per quem tam gravia, tam scandalosa per speciem zeli et justitiae praedicarentur. Tunc sanctus Pater purgandae 0841C tali calumniae et nihilominus reprimendo serpenti malo, primum ad eumdem Moguntinum, mox ad omnes episcopos Germaniae scripsit epistolas.» Porro exemplar epistolae ad Henricum archiepiscopum Moguntinum, quae in editione Mabilloniana est ordine trecentesima sexagesima quinta, alias 323, inter alia sic habet: «Homo ille, de quo agitur in litteris vestris, neque ab homine, neque per hominem, sed neque a Deo missus venit. Quod si se monachum aut eremitam jactat, et ex eo sibi assumit libertatem, vel officium praedicationis, potest scire, et debet, quod monachus non habet docentis, sed plangentis officium; quippe cui oppidum carcer esse debet, et solitudo paradisus. Hic vero a contrariis, et solitudinem pro carcere, et oppidum 0841D habet pro paradiso. O hominem sine pectore, o hominem sine fronte! Cujus stultitia elevata est super candelabrum, ut appareat omnibus, qui sunt in domo. Tria sane sunt in eo reprehensione dignissima: usurpatio praedicationis, contemptus episcoporum, homicidii approbati libertas.» Alia, quae superaddit et quibus pseudo-doctorem istum arguit, ac vitam Judaeo non auferendam defendit, invenies in dicta epistola.

406. Legi etiam meretur ibidem epistola 363, alias 322, qua vir sanctus, uti habet titulus: Ad arma contra infideles pro defensione orientalis Ecclesiae suscipienda hortatur. Praeterea contra turbulentum quemdam praedicatorem docet, Judaeos non esse 0842A persequendos, nedum occidendos. Inscribitur archiepiscopis, episcopis, et universo clero et populo orientalis Franciae, et Bajoariae. Caeterum haec epistola veluti classicum est ad sacram expeditionem, de qua Guillelmus Tyrius in belli sacri Historia lib. XVI, cap. 18, ista loquitur, S. Bernardum laudans, aliis elogiis superius eidem sancto militiae sacrae praeconi apud nos in praesenti materia datis conformia: «Vir, ait, immortalis memoriae, et honestae conversationis speculum, dominus Bernardus, Claraevallensis abbas, piae in Domino, et per omnia amplectendae recordationis, ad praedicti Deo placiti muneris exsecutionem praecipuus eligitur: qui injunctae sibi dispensationis sedulus exsecutor, ejusdem operis secum Deo amabiles trahens comministros, impiger, indefessus, licet corporis esset invalidi, tum propter jejunia pene 0842B continua, et subtilem nimis dietam, regna circuit, regiones obambulat, evangelizans ubique regnum Dei,» etc.

407. Sed ut ad Judaeorum causam redeamus, non abs re fuerit audire Ottonem Frisingensem supra allegatum: «At praefatus Claraevallensis abbas hujusmodi doctrinam praecavendam docens, ad Galliae Germaniaeque populos nuntios, seu litteras destinavit, in quibus ex auctoritate sacrae paginae luculenter ostendit, Judaeos ob scelerum suorum excessus non occidendos, sed dispergendos fore. Unde et Psalmographi testimonium induxit, in LVII (imo LVIII) psalmo dicentis: Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos. Et item: Disperge illos in virtute tua. 0842C Hactenus historicus ille cap. 38: Praesens de falso ac fallente doctore Radulpho argumentum absolvam, dum duo observanda ostendero. Alterum est, ejusdem Radulphi temeritatem non modo coercitam fuisse a viro sancto; sed ipsum etiam ab hoc fuisse conversum ad optimam frugem, teste Ottone Frisingensi lib. I citato, cap. 39, ubi scribit ista de nostro abbate: «Moguntiam quoque veniens, Rudolfum in maximo favore populi morantem invenit. Quo accersito, permonitoque ne contra monachorum regulam, per orbem vagando, propria auctoritate verbum praedicationis assumeret, tandem ad hoc eum, ut, sibi promissa obedientia, in coenobium suum transiret, induxit.» Tametsi vero hoc sit actum quando sanctus Bernardus in Germaniam se contulerat, ut militiam 0842D crucis orientalem ibidem annuntiaret, hoc tamen loco illud cum praecedente Radulphi historia conjungimus, addentes insuper epiphonema Manrici cap. 8: «Sic Bernardus, quem non Ecclesiae praesules, non principes, robore suae potentiae compescuerant, persuasione compescuit; et citius dictu venit, vidit, vicit, peccata submovens, servans peccatorem. Verum est tamen Moguntinum populum, qui Radulpho adhaeserat, discessum ejus impatienter tolerasse;» lego enim apud Ottonem cap. 39 supra citato, rem illam accidisse «populo graviter indignante, et, nisi ipsius sanctitatis consideratione revocaretur, etiam seditionem movere volente.» Tantam sibi apud seductum populum auctoritatis conciliarat pseudoapostolus 0843A iste. «Sed,» ut subdit Manricus de sancto Patre, «continuit reverentia illius omnes; et quod semel Bernardus improbasset, approbare non ausis, simplex ipsius verbum pro lege fuit.» Et hoc primum, quod observatum volebam; cui nunc subjicio alterum.

408. Sanctus Pater in epistola 363 quam citabam, haec scribit: «Illud quoque admonitos vos esse est necesse, fratres dilectissimi, ut, si quis forte amans primatum gerere inter vos, expeditione sua regni voluerit exercitum praevenire, nullatenus audeat; et si a nobis missum se simulet, non est verum; aut si ostendat litteras tanquam a nobis datas: sed omnino falsas, ne dicam furtivas, esse dicatis,» etc. Annalium Cisterciensium confector in hunc epistolae locum animadvertit ista cap. 7, num 9: «Cardinalis 0843B Baronius dum haec narrat, in ea sententia est, ut putet, sanctum, dum contestantur omnes, ne litteras a se missas acciperent, quas scirent esse falsas, a Nicolao sibi praecavisse, illo nimirum, quem praecedenti anno in Claraevallis monachum susceptum; hoc, scribentem Bernardi patris nomine ad comitem et proceres Britanniae superius vidimus; quin et ejusdem sigillum, stylumque in grave ipsius et aliorum damnum simulare consuetum, infra dicemus. Sed, uti recte observat idem Manricus, non crediderim, inquit, tam cito comprehensum a sancto Patre, maxime in ejus obsequio permansurum per annos aliquot. Neque est, cur ad incerta recurramus, cum certa habemus. Radulpho praedicante sub ejus nomine, quae fuit querela Henrici Moguntini, praecavet 0843C sibi a simili fallacia.» In memoriam revoca quae de Nicolao Arremarensi antea praemisi: de Radulpho autem nonnulla per prolepsim modo dixi; nonnulla dicam proxime, oblata opportunitate peregrinationis Germanicae, quam S. Bernardus suscepit, partim ut eum compesceret, partim ut ejusdem regionis principes ad bellum sacrum excitaret.

§ XXXIX. Germaniam peragrat pro militia sacra; linguae gratia; perorantis vis ac fructus; miracula; colloquium cum S. Hildegarde; conversio Alexandri Coloniensis.

409. Duplex causa virum sanctum in Germaniam evocavit. Utramque exprimit Otto Frisingensis laudatus, lib. I, cap. 39, haec memorans: «Igitur innumerabilibus 0843D in occidentali Gallia ad transmarinam expeditionem excitatis, Bernardus praedicationis nomine movendum orientale Francorum regnum aggredi disponit, tam ob hoc, ut animum principis Romanorum sacrae exhortationis verbo ad accipiendam crucem emolliret, quam ut Rudolfo, occasione Judaeorum crebras in civitatibus seditiones populo contra dominos suos moventi silentium imponeret.» Duae igitur hae rationes virum moverunt, ut in Germaniam se conferret: quibus duplex respondit fructus ab ipso intentus, praeter alios non tam ab eodem sancto Patre quaesitos, quam sponte oblatos. Sed habenda etiam ratio temporis, quo illuc profectus est.

0844A 410. Baronius ad annum Christi 1146, num. 25. «Ubi, inquit, ad finem praesens inclinaret annus, se contulit in Germaniam.» Sed Manricus ad eumdem annum cap. 8, num. 2, longe probabilius esse censet, iter illud accidisse citius. Expendendas proponamus illius rationes: «Cardinalis Baronius sub finem hujus anni profectum putat, motus, ut credo, historia miraculorum ejus in prooemio, quae a prima Dominica Adventus exordium sumit. Verum cum in eadem historia scriptum sit cap. 15, sanctum Patrem hujusmodi occasione exulasse a filiis fere per annum; et alias Claramvallem ingressum non multo post festum Purificationis anni sequentis; cogimur contra eumdem Baronium dicere, aut adiisse Tolosam contra Henricum, antequam in Germaniam se 0844B conferret, aut Germaniam ante finem anni intrasse: quamvis miracula non a primo ejus ingressu, sed ab accessu ad Constantiam scribi coeperint. atque hoc longe probabilius judico, nec non conformius ipsi narrationi. Utcunque fuerit, Germaniam sanctus intrans utrumque scopum attentius intuebatur, ut et Christianos cieret in Sarracenos, et a Judaeis retraheret.» De his jam diximus, per prolepsim etiam relata conversione Radulphi, quae proprie hujus erat loci. De illis vero nunc singillatim agendum superest.

411. «Constat in primis,» asserente Manrico cap. 8, num. 4, «sub finem mensis Octobris ad Wormatiam urbem commoratum, multos ad bellum sacrum cruce signasse. De ipso namque, sub initium Januarii anni sequentis eamdem urbem rursus adeunte, 0844C Philippus tunc archidiaconus, post monachus, qui praesens fuit, scribit in haec verba,» quae habentur infra libro sexto Vitae, part. II, «Transierat . . . . . per Wormatiam ante duos menses, et sermone habito innumerabilem ibi signaverat populum signaculo militiae Christianae.» Quid deinde? «Francfordiae,» sicut pergit idem Annalista cap. 8, num. 4, «convenit imperatorem, quaedam cum eo negotia tractaturus, ac velut obiter suggesturus, de bello Sacro, et semina jacturus, quae postmodum Spirae fecundarentur. Nec virum, quamvis sui reverentissimum obsequentissimumque, facilem invenit in hoc negotio: quin aversantem iter transmarinum; nec persuasibilem, ut ad illud adduceretur, non obscure testatur Philippus auctor, paucis, sed oculatus testis, 0844D cuncta describens, dum gesta Spirae pandit in hunc tenorem lib. VI Vitae, parte I, cap. 2: «Prius enim apud Frankenvoert regem secreto convenerat vir beatus, admonens ut ipse saluti propriae provideret in tempore misericordiae uberis. Cui cum respondisset nullum sibi hujus militiae inesse propositum, tacuit vir mansuetissimus, dicens non esse parvitatis suae importunius instare regiae majestati. Hinc planum fit, magna dicendi ac persuadendi vi opus fuisse sancto Patri, ut Conradum ita tunc anima comparatum, postea Spirae flecteret in quam volebat partem.

0845A 412. At Francofurto discedere in alia Germaniae loca cum sancto non possumus, nisi ab ipso ibidem gesta narremus. Helmoldus presbyter in Chronicis Slavorum anno 1556, Francofurti editis cap. 60, pag. 128 et seq. haec ita memoriae prodidit: «Circa tempora dierum illorum ortae sunt res novae, et toti orbi stupendae. Praesidente enim sanctissimo papa Eugenio, Conrado quoque tertio gubernacula regni moderante, claruit Bernardus Claraevallensis abbas, cujus fama tanta signorum fuit opinione celebris, ut de toto orbe conflueret ad eum populorum frequentia, cupientium videre quae per eum fiebant mirabilia. Hic itaque egressus in Teutonicam terram, venit ad celebrem curiam Franckenvort, quo tunc forte rex Conradus cum omni principum frequentia festivus 0845B occurrerat. Cum ergo sanctus vir in ecclesiis potius curandis aegrotis in nomine Domini propensius instaret, astante rege et summis potestatibus, incertum erat inter tantas populorum catervas, quid quis pateretur, aut cui forte subveniretur. Aderat illic comes noster Adolphus, certius nosse cupiens ex operatione divina virtutem viri.

413. «Inter haec offertur ei puer caecus et claudus, cujus debilitatis nulla potuit esse dubitatio. Coepit ergo vir sagacissimus intentare solerter si forte posset in hoc puero, sanctitatis ejus experimentum capere. Cujus incredulitati, veluti divinitus edoctus vir Dei, remedium providens, puerum praeter morem jussit sibi applicari: caeteros enim verbo tantum consignavit; hunc vero exhibitum 0845C manibus excepit, oculisque morosa contrectatione visum restituit. Deinde genua contracta corripiens, jussit eum currere ad gradus, manifesta dans indicia recuperati tam visus quam gressus.» Haec Francofurti a Bernardo gesta refert Helmoldus.

414. Inde, ut dicitur in Chronico Hirsaugiensi Trithemii, anno 1690, typis monasterii S. Galli recuso, ad annum 1147, pag. 415, «navigio descendens pervenit ad Bingios, ubi Hildegardis monialis virgo Christi devotissima . . . in monte S. Ruperti construxit coenobium, cum qua dulces fertur de futura felicitate miscuisse sermones. Erat namque divo Bernardo sancta Christi famula et scriptis nota, et relatione multorum in Domino comprobata. Ad quam cum pervenisset, post orationes consuetas et 0845D salutationis obsequia, praecepit sibi volumina exhiberi, quae illa divinitus inspirata conscripsit: quibus diligenter ex parte revisis, ultra quam dici potest admirans, dixisse fertur ad socios. «Haec scripta non sunt humanitus adinventa, nec potest ea moralis homo capere, nisi ad Dei similitudinem intus et in anima fuerit reformatus per amorem. Plura, quae Sanctus tunc dixisse fertur, ibidem legi possunt. Et hic quidem fructus videtur ab eo non quaesitus dum in Germaniam tenderet, sed ultro, dum ibi jam degeret, oblatus, ut Hildegardem corroboraret adversus hominum obloquia; si ipsius cum illa collocutio vere subsistat: quod ideo addo, quia nonnulla eidem incommodant.

0846A 415. Etenim Manricus, relata cap. 8, num. 6 et 7, ex Trithemio collocutione ista, ibidem num. 7, eum ita concludentem recitat: «Sanctus vero Domini famulus Bernardus valedicens virgini Christi Hildegardi coeptum iter per descensum Rheni continuat, et in Bopardia paralyticum in medio populi, manu illi imposita curat. Inde per Mosellae alveum Treverim conscendit, et tres caecos, claudum unum, et surdam mulierem in eadem civitate, omni inspectanti populo, curavit.» At subdit praedictus historicus Cisterciensis: «Haec ex Trithemio; quod attinet ad tempus, dubia fide: quippe omissa a Philippo, qui ex colloquio Conradi cum Bernardo ad Francofordiam, gesta sancti describit per dies singulos. Sed neque sancta, ut ipse 0846B Trithemius ait in Chronico Spanheimensi, ante annum 1148, Bingionum terram [al. ad Bingos] cum conventu suo occupaverat.» De hac sancta actum est 17 Septembris in Bolland. et Martyrologio Romano; de qua etiam inferius recurret sermo. Hic non addimus epistolas duas, quarum unam ab illa ad sanctum Patrem; alteram autem ab hoc ad illam datas recitat num. 8 et 9, idem Manricus; major enim nobis se offert et longe illustrior rerum dicendarum copia in viro sancto Germaniam peragrante, armaque sacra annuntiante, nec non prodigiis frequentissimis ibidem coruscante. Ei itaque illic peregrinanti comites nos adjungamus, ita tamen, ut quae pertinent ad loca Germanicae peregrinationis, ejusdemque socios, ac creberrima, testatissima, 0846C omnisque generis miracula, tum ibidem, tum in reditu ad suos Claravallenses sunt a magno thaumaturgo nostro edita, Domino sermonem ejus confirmante tot tantisque sequentibus signis, non simus hic daturi, sed lectorem mittimus ad librum miraculorum istorum, quem infra recudemus, ac notis illustrare conabimur.

416. «Est tamen pro miraculo habendum, quod sancto viro praedicante natali lingua, Gallicana nimirum, cujus Theutonici omnino essent expertes, populum nihilominus audientem, sed non intelligentem, usque ad lacrymas provocaret ad compunctionem,» ut observat Manricus cap. 9, num. 5, rem confirmans e Caesarii supparis auctoris homilia 16, De infantia Christi, e qua citat ista: «Tempore Conradi 0846D imperatoris cum S. Bernardus in Alemannia lingua Gallica praedicaret, ita populum accendit, ut uberrime fleret; et cum tunc ejus verba non intelligeret, postea cum interpres peritissimus sancti sermonem exponeret, populus non est motus.» Tanta videlicet erat potentissimi praeconis, praesentis, loquentis atque ardentis vis. Haec fortius confirmantur a Gaufrido lib. III Vitae, cap 1, num. 158, ubi de mirifica linguae ejus gratia scribens, ita loquitur ad nostrum propositum: «Inde erat, quod Germanicis etiam populis loquens, miro audiebatur affectu, et ex sermone ejus, quem intelligere, utpote alterius linguae homines, non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet post eum loquentis interpretis intellecta 0847A locutione, aedificari illorum devotio videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem: cujus rei certa probatio tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum.» Mirum itaque non est, frequentissimo ac constipatissimo concursu ad sanctum hunc oratorem fuisse viam ab auditoribus affectatam: de qua re vide inter miracula cap. 1, occasione miraculorum, quae facta sunt Constantiae, et e quibus etiam nonnulla consignat Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1147.

417. Miram vero atque insignem Alexandri Coloniensis conversionem, Basileae a viro sancto impetratam, ita exponit auctor Annalium Cisterciensium eodem cap. 9, numer. 11 et 12, quam et nos hoc loco desiderari non patimur. «Hunc, ait, cum 0847B Romam proficisceretur, Bernardo obviam factum superius vidimus; quin et videntem divinae virtutis opera, sive magis expertum in se ipso, quod statim dicam, tandem dedisse manus sancti monitis, et se itineris socium adjunxisse, monachum induiturum in Claravalle. Verum quo loco, et quo ordine haec acciderint, aliunde nobis venit excipiendum. Et locum quidem habemus ex Godefrido sancti Patris notario, qui virum ad Basileam conversum tradit, quippe sancto egrediente praedictam urbem, meminit Alexandri, et statim subdit: Iste est Alexander, qui in eisdem diebus ad viri Dei sacra monita, ostensionemque virtutum . . . secutus est eum,» ex lib. IV Vitae S. Bernardi, cap. 6, numer. 241, de quo etiam lib. VI Vitae seu miraculorum parte I, cap. 1, 0847C numer. 283. At qualis ille fuerit, et quo modo, ac ordine conversus, edocet Exordium magnum Ordinis Cisterciensis apud Tissierium distinctione 1, cap. 25: «Apud Coloniam Agrippinam, quae est insignis metropolis Germaniae, fuit magister quidam, Alexander nomine, canonicus (S. Mariae ad Gradus, uti habet notula marginalis) doctorque famosissimus in eadem urbe.

418. «Accidit autem, ut Dei famulus beatus Bernardus Claraevallensis abbas, jubente sancto papa Eugenio Germaniam ingrederetur. Jerosolymitanum iter Conrado imperatori et populo terrae praedicaturus. Cumque ibidem signis et virtutibus innumeris coruscaret, videns imperator mirabilia magna, quae Dominus per eum ostendebat, compunctus 0847D corde, crucis signum de manu ejus accepit, Jerosolymam profecturus. Nec distulit hoc idem facere innumera hominum multitudo: ita ut incredibili fidei ardore succensi, scissuras et fimbrias de vestimentis famuli Dei, quae propter hoc ipsum nova frequenter accipere cogebatur, undique certatim diriperent, seque infelices arbitrarentur, quicunque de indumentis ejus cruces habere non mererentur. Multi quoque ex eis nobiles ac sapientes viri, per manum illius sese Domino reddiderunt, qui in Claramvallem ab eo deducti et monachi facti, maximum deinceps in Ecclesia Dei fructum attulerunt.

419. «Ex quibus etiam exstitit unus supra memoratus 0848A vir nobilis Alexander, qui eo tempore juvenis et saecularis scientiae typho turgens, divitiarum quoque et transitorii honoris infulis adornatus, nihil minus quam conversionem cogitabat: sed Deus, qui comprehendit sapientes in astutia sua, mirabili hoc ordine, sicut sequentia declarabunt, adimplevit. Cum enim beatissimus Pater Bernardus ipsum de conversione monuisset, ille saeculari scientia vel opulentia tumens respondit, se ad praesens nil minus cogitare, vel velle quam habitum sumere monachalem. Eadem igitur nocte cum membra sopori dedisset, apparuit ei in visione idem homo Dei, erigens eum de grabato, in quo graviter languere videbatur, ac restituens sanitati. Deinde tulit habitum suum quo erat ipse indutus, et ex eo 0848B contexit Alexandrum. Qui cum eumdem habitum semel et secundo rejectum ab humeris indignanti animo repulisset, tertia tandem vice collo ejus injectum et corpori valenter astrictum compulsus est retinere. Deinde Pater sanctus baculum, quem manu tenebat, ipsius manui tradens, futurae praelationis gratiam denotavit, et ita abire praecepit.

420. «Evigilans autem Alexander nihil adhuc pro hujusmodi revelatione mollescere poterat, sed in eadem animi duritia persistebat. Eodem vero die cum ille beatissimus abbas ad mensam recumberet, oblatus est ei piscis, qui perca nominatur, ut ex eo reficeret. Quo viso, vir Domini erectis in coelum oculis, super eumdem piscem diutius oravit, et benedicens illum, praefato Alexandro pro pitantia 0848C transmisit. Quem dum ille gustare inciperet, ad primum illico morsum meruit in semetipso feliciter experiri, quantae virtutis esset oratio famuli Dei; nam repente mutatus in alterum virum, compunctus est valde, et coepit ubertim super eumdem piscem lacrymas fundere. Mirabatur vero seipsum, nesciens, quid haberet, vel cur fleret. Tandem recordatus visionis, quam nocte praeterita viderat, intellexit a Domino gratuita ejus miseratione se esse praeventum. Unde supernae vocationi ex intimo corde gratias agens, beato Dei famulo in continenti se reddidit. A quo benigne susceptus, et in Claravalle monachus factus, et deinceps Grandissilvae pastor effectus, adeo in sanctitate vitae profecit, ut postmodum fieret Cisterciensis abbas coenobii (nonus,» 0848D uti habet notula marginalis) «ac totius Ordinis pater universalis. Haec nos, sicut ab eodem Dei famulo Alexandro audivimus, fideli relatione deprompsisimus.» Mabillonius Vitae S. Bernardi libro VII, qui excerptus est e magno Cisterciensi Exordio, ad hunc locum totius Ordinis pater universalis, observat ista col. 1209: «Insignis hic locus ad illustrandam dignitatem abbatis Cisterciensis: de quo vide epistolam 4, numer. 3, et epistolam 5, num. 1. . . Idem abbas ordinis Pater universalis item ab Herberto appellatur infra num. 17.» Caeterum mirabilis illa Alexandri conversio, unus denuo est e fructibus ante excursionem Germanicam a Bernardo non quaesitus, sed in eadem ultro ipsi oblatus. Dicamus 0849A nunc, quam potenter rem gesserit vir sanctus, ut Conradum induceret ad bellum sacrum.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *