«In verba Michaeae, cap. VI, v. 8» — Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis?)
1133 SERMO In illud Michaeae, cap. VI, V 8: «Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,» etc. Tribuitur Bernardo in Spirensi codice impresso anno 1501, non recte inscriptus, De trina qualitate lacrymarum.
1133D 1. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et 772 quid Deus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Tria haec sunt quae offerre debes; quia et Deus, qui trinitas est, nonnisi trino in sacrificio placari potest. Offer ergo judicium Filio judici, offer misericordiam sanctae charitati, offer sollicitudinem paternitati. Ad sapientiam pertinet discretio; ad charitatem, pietas; ad paternitatem, sollicitudo. Sic tamen offer, ut neque in discretione munerum unitatem Trinitatis dividas, neque in participatione donorum Trinitatem unitatis confundas; sed singulis sua, et simul uni singula exhibeas. Si juste judicas, justum judicem honoras. Si misericordiam diligis, eum qui pius est acceptabili sacrificio veneraris. Si sollicitus in timore Dei semper ambulas, 1134D placas tibi coelestem Patrem, quem pro peccatis tuis offensum tenebas.
2. Nunc ergo ausculta quale sit judicium quod facere juberis. Primum est tibi judicium faciendum de te ipso; deinde, inter te et proximum tuum; postremo, de proximo tuo. In eo judicio, quo judicas inter te et proximum tuum, debes esse plus. Te ipsum debes judicare hoc modo: considerare diligenter quid facis, quid non facis; quid facere debes, et quid facere non debes. Postea, haec ad invicem conferendo, perpende si idem est quod facis et quod debes, quod non facis et quod non debes. Quod si ita inveneris, gaude. Si autem idem perspexeris quod facis et quod non debes, aut quod non facis et debes, time. Inter te et proximum tuum hoc modo judicare debes. Vide quid facis proximo tuo, et quid tibi facit proximus tuus. Si ille tibi bonum facit, et 1135A tu illi bonum reddis, malus non es. Si ille tibi malum facit, et tu illi malum reddis, bonus non es. Si ille tibi bonum facit, et tu illi malum reddis, malus es. Si ille tibi malum facit, et tu illi bonum reddis, bonus es. De proximo tuo hoc modo judicare debes. Vide quid facit. Si certum bonum, si dubium bonum; si certum malum, si dubium malum. Si certum bonum est parvum, majus existima. Si certum malum est magnum, parvum puta; parvum minus judica. Si dubium est bonum, verum puta: si dubium est malum, bonum puta. Hoc est judicium verum, judicium bonum, judicium Deo placitum. Quod si tu illi non solum discernendo, sed etiam faciendo in sacrificium obtuleris, placabis iram, et gratiam consequeris.
3. Deinde sequitur, diligere misericordiam, ut 1136A bonum quod agis, non ex timore, sed ex amore. Postremo, sollicitum incedere, ne vel bonum quod necdum habes non merearis accipere, vel bonum quod habes amittas. Porro in his tribus Trinitati in te operanti cooperaris. Sapientia enim te ad agnitionem veritatis illuminat; charitas te ad desiderium bonitatis inflammat; paternitas in te custodit quod creavit, ne pereat. Per illuminantem ergo sapientiam et cum lucente rectum discernis; per inflammantem charitatem et cum ardente misereris; per providentem vero paternitatem, et cum tuente temetipsum custodis; per Trinitatem cooperanti Trinitati Trinitatis imago efficeris, verumque sacrificium tunc te ipsum Deo offers, cum ad ejus similitudinem reformaris. Amen.