Corpus Areopagiticum: SANCTI DIONYSII AREOPAGITAE EPISTOLAE DIVERSAE

LIBRI SANCTI DIONYSII AREOPAGITAE,
QUOS JOANNES IERUGENA TRANSTULIT DE GRAECO IN LATINUM,
JUBENTE AC POSTULANTE REGE CAROLO LUDOVICI IMPERATORIS FILIO

SANCTI DIONYSII AREOPAGITAE EPISTOLAE DIVERSAE

I. Gajo monacho.

II. Eidem.

III. Eidem.

IV. Eidem.

V. Dorotheo ministro.

VI. Sosipatro sacerdoti.

VII. Polycarpo summo sacerdoti.

VIII. Demophilo monacho de propria mansuetudine et bonitate.

IX. Pito summo sacerdoti interroganti per epistolam, quae sapientiae domus, quis crater, et qui cibi ejus, et qui potus.

X. Joanni theologo apostolo et evangelistae circumcluso in Pathmos insulam.

 

INCIPIUNT EPISTOLAE DIVERSAE SANCTI DIONYSII

I. Epistola sancti Dionysii Areopagitae Gajo monacho missa.

Tenebrae quidem obscurae fiunt lumine, et magis multo lumine. Ignorantiam occultant scientiae, et magis multae scientiae. Haec supereminenter, sed non secundum privationem accipiens, approba supervere, quia latet habentes
ον lumen, et vere scientia secundum Deum ignorantia, et superpositae ipsius tenebrae velantur ab omni lumine, et abscondunt omnem scientiam. Et si quis videns Deum intellexit quod vidit, non ipsum contemplatus est, sed quid eorum ab ipso existentium et cognitorum. Ipse autem super animum et essentiam supercollocatus, universaliter non cognoscendo neque videndo, et est superessentialiter, et super animum cognoscitur. Et ipsa secundum quod melius perfectissima ignorantia scientia est ejus super omnia cognita.

II. Eidem.

Quomodo omnium summitas et super divinitatem est et super bonitatem? Si deitatem et bonitatem intelligas ipsam rem benefici et deifici muneris, et non imitabilem superdei et superoptimi, secundum quam deificamur et bonificamur. Etenim si hoc principium fit deificandi, et optime agitur deificatis et optime factis, omnis principii superprincipalis, et sic dictae deitatis et bonitatis, ut divinitatis et bonitatis est summitas, quantum inimitabilis et immensurabilis, superat imitationes et participationes, et imitantes et participantes.

III. Eidem.

Ex occulto est, quod contra spem, et ex eo usque obscurum in manifestum deductum. Ast secundum Christum humanitate et hoc arbitror theologiam declarare, ex occulto superessentialem in nostram manifestationem humanitus essentiatum provenisse. Occultus autem est et post manifestationem, aut ut hoc divinius dicam, et in manifestatione. Et hoc enim Jesu occultatur, et nullo verbo, neque intellectu secundum ipsum investigatur mysterium, sed et dictum ineffabile manet, et intellectum incognitum.

IV. Eidem.

Quomodo, inquis, Jesus omnium epekeina, omnibus est hominibus essentialiter coordinatus Non? enim ut causalis hominum, hic dicitur homo, sed ut hoc secundum essentiam totam vere homo
ων. Nos autem Jesum non humanitus segregamus. Neque enim homo tantum, neque superessentialis sit homo tantum, sed homo vere, differenter humanus, super homines, et secundum homines, ex hominibus ex essentia superessentialis essentiatus. Est autem nihil minus superessentialitatis superplenitudo semper superessentialis. Itaque tali magnitudine et in essentiam vere veniens, et super essentiam essentiatus est, et super hominem operatur quae sunt hominis. Et declarat virgo supernaturaliter parturiens, et aqua instabilis, materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem, et non imaginatam, sed supernaturali virtute ad insolubile constitutam. Quid si quis cetera plurima existentia pertranseat, per quae divinitus videns super animum cognoscet, et in humanitate Jesu intentiones virtutem supereminentis depulsionis habentes? Etenim ut colligentes dicamus, neque homo erat, non ut non homine, sed ut ex hominibus hominum
επεκείνα, et super hominem vere homo factus. Et ceterum non secundum Deum divina operatus est, neque humana secundum hominem, sed humanato Deo novam quandam deihumanam operationem nobis conversatus est.

V. Dorotheo ministro.

Divina caligo est inaccessibile lumen, in quo habitare Deus dicitur, et invisibili existente, propter supereminentem claritatem, et inaccessibili eodem per superexcellentiam superessentialis luminum manationis. In hoc fit omnis Deum scire et videre dignus, eo non videndo neque cognoscendo, vere in quo super visionem et cognitionem factus, hoc ipsum cognoscens, quia super omnia est sensibilia et intelligibilia, et prophetice videns: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Sic ergo divinus Paulus cognovisse Deum dicitur, cognoscens eum super omnem existentem intellectum et scientiam. Propter quod et investigabiles esse vias ejus ait, et inscrutabilia judicia ejus, et inenarrabiles donationes ejus, et pacem ejus superantem omnem intellectum, sic inveniens super omnia, et hoc super intelligentiam cogno scens, quia omnium est
επεκείνα, omnium causalis ens.

VI. Sosipatro sacerdoti.

Noli hoc aestimare victoriam, sacer Sosipater, in religionem aut gloriam injuriam facere noli optimam manifestam. Neque enim oportet judicatam eam redarguas, jam Sosipatri bona. Possibile enim et te et alios multos falsis et manifestis unum
ον et occultum verum latere. Neque enim si quid non rubeum, jam album, si quis non equus, ex necessitate homo. Sic autem facies, mihi credens, dimittes quidem hoc secundum alios dicere, pro veritate autem vere dices, sic omni modo esse irreprehensibilia quae dicta sunt.

VII. Polycarpo summo sacerdoti.

Ego quidem nescio ad Graecos aut alteros dicens, sufficere arbitrans optimis viris, si verum ab ipso in seipso potuerint et cognoscere et dicere, an vere habet. Hoc enim, quodcunque est juxta legem veritatis, recte ostenso et puro stante, omne aliter habens, et veritatem affectans, redarguetur, et alterum
ον vere ontis, et dissimile, et opinabile illud magis quam
ον. Superfluum igitur est, veritatis manifestatorem ad hos aut illos dimicare. Dicit enim unusquisque habere numisma regale, et utique habet quandam puri cujusdam, ejus vere fallacem umbram. Et si hunc redarguas, alter et iterum alter de eodem contendit. Eodem autem vere posito recte ratione, et ab aliis omnibus selecto ridente, omne quod non sic per omnia habens, idipsum ex seipso irreprehensibili statu vere vero expellitur. Hoc igitur, ut arbitror, bene cognoscens, non acceleravi ad Graecos aut alteros dicere: sed idoneum mihi et hoc Deus det, de veritate scire primum, deinde scientem ut oportet dicere. Ubi autem inquis, maledicere mihi sophistam Apollophanem, et paternam sententiam revocando, tanquam Graecorum in Graecos non sancte utenti. Et quidem ad ipsum nos erat verius dicere, quomodo Graeci divinis non sancte in divina utuntur, per sapientiam Dei divinum expellere tentantes cultum. Et sic multam ego quidem dico gloriam quibusdam poetarum, materialiter et passibiliter remanentium, et creaturae contra Creatorem servientium. Sed et ipse Apollophanes non sancte divinis in divina utitur. Ea enim existentium scientia, bene dicta ab ipsius philosophia, et a divino Paulo sapientia Dei vocata, et ad causalem ipsorum existentium et scientiae eorum, oportuit reduci veros philosophos. Et ut non ipsam aliorum, aut ipsam ipsius ultra quod putandum redarguat quid opinionem, oportet considerare Apollophanem, sapiens qui est, non aliter aliquando potuisse caelestem transcendere ordinationem et motionem, si non ipsum essendi ipsam et bene eminentem, et causalem habuisset in hoc moventem, facientem omnia et transformantem secundum sacrum verbum. Quomodo igitur non colit incognitum nobis, et ex hoc et vere existentem, et vere Deum ducens eum causalissima et superineffabili virtute, cum sol ab ipso et luna secundum virtutem et statum supernaturalissimum simul universo ad omnino immobile definiuntur, et in mensuram diei totius in eisdem stant omnia signis ? Aut, quod eo amplius, siquidem omnibus et melioribus et continentibus sic evectis non circumducta sunt quae continentur? Et cum alia quaedam dies secundum continuitatem fere triplicatur, et in viginti omnibus horis fit, quod non omni tempore vias contrarias redit et revertitur: sic valde supernaturalibus econtrario circumductionibus sol proprio cursu quinqueformem suum motum in horis decem convolvens, analytice iterum totum in aliis decem novam quandam semitarum viam retrograditur. Hoc et Babylonios merito inflexit, et sine pugna Ezechiae subegit, tanquam in aequali Deo cuidam et superanti homines. Et neque hic dico in Aegypto magnas operationes, aut alia quaedam alicubi divina signa facta, sed communia et caelestia, et in universo et in omnibus triumphantia. Ait autem omnino Apollophanes non esse haec vera. Magis quidem hoc Persarum sacerdotalibus infertur memoriis, et adhuc Magi memoranda triplasii mythri perficiunt. Sed licitum sit ipsi his propter ignorantiam aut magnam incredulitatem. Dic autem ei: Quid dicis de ipsa in salutari cruce facta eclipsi? Nam utrique tunc juxta solis civitatem simul advenientes et consistentes, mirabiliter soli lunam incidentem vidimus—non enim erat coitus tempus—iterum autem ipsam a nona hora usque vesperas, in solis diametrum supernaturaliter econtrario consistentem. Admone autem quiddam et alterum ipsum. Scit enim, quia et occasum ipsum ex Orientalibus videbamus inchoantem, et usque solarem summitatem venientem, deinde retrogradientem, et iterum non ex eadem et occasum et repurgationem, sed secundum diametrum econtrario factam. Talia sunt tunc temporis supernaturalia, et solo Christo causalissima virtute faciente magna et ampla, quorum non est numerus. Haec si tibi justum dic et possibile, Apollophani redargue, et mihi tunc et convenientem tibi et conspeculantem, et conquirentem omnia, et conferentem. Negligit et divinationis tunc, nescio. Inde Apollophanes abiit, et ad me, sicut facta sunt, conferens ait: Haec, o bone Dionysi, divinarum vicissitudines rerum. Tanta per epistolam a nobis dicta sunt. Tu autem idoneus, et quae desunt adimplere, et adducere perfecte Deo virum sapientem multum existentem, et sane non indignantem mansuete discere supersapientem religionis nostrae veritatem.

VIII. Demophilo therapeutae de propria mansuetudine et bonitate.

Hebraeorum historiae aiunt, o nate Demophile, et sacrum illum Moysea per multam mansuetudinem divina amicitia dignefactum. Et si aliquando eum extra divinum vultum scribunt, non prima tamen mansuetudine expellunt. Dicunt vero, quia valde arroganti et resistenti divinis consiliis, iratus sit furore Dominus. Cum autem ipsum praedicatorem faciunt divinis judicibus dignis, ex ante habita boni divina imitatione praedicatur. Etenim erat mansuetus nimis, et propter hoc dicitur famulus Dei, et in divinam visionem simul omnibus prophetis dignior. Sed et ad eum et Aaron duri quidam de principali sacerdotio et gentis principatu contendebant, superare quidem omni amore honoris et amore principatus, et accepit Deo judice populi praestantiam. Quoniam quidem et superimposuerunt ei, et de prioribus improperantes minabantur, et jam fere praevaluerunt, clamavit quidem mansuetus Deum in salutem. Confisus est autem valde humilis, quoniam omnibus esset malis inchoatis inaccusabilis. Jam enim, nam oportuit colloquentem Deo optimo, ad hoc praecipua similitudine, quantum licet, reformari, in se intelligebat Deo amabiles operationes. Quid autem Dei patrem David faciebat Dei amicum? Etenim optimus existebat, et erga inimicum optimus. Inveni, inquit, superoptimus, amicus optimus, virum secundum cor meum. Et quidem lex optima donata est, et subjugatis inimico providere. Et Job, ut malitiam non habens, justificatus est. Et Joseph in supergredientes fratres non vindicavit. Et Abel simpliciter et insuspecte convenit fratricidae. Et omnis theologia deiformes praedicat, non ante intelligentes mala, non ante facientes: sed neque ab aliorum malitia ex optimo mutatos econtrario deiformiter, et in malos bene facientes et expandentes in ipsos multam bonitatem, et ad simile clementer evocantes. Sed superius respiciemus, non virorum sacrorum honestates, non humanorum angelorum bonitatem enunciantes, propiciantium gentibus, et obsecrantium pro eis Deum, et perditis et male agentibus comminantium multitudinibus, et contristantium quidem de malis, laetantium autem salute in optima transvocatorum, et quaecunque alia de benefactoribus angelis theologia tradit. Sed et vere optimi et superoptimi Christi benefacientes radios in silentio accipientes, ab ipsis in divinas optimas operationes ejus clare ducimur. Nam nonne est potentissimae et super intellectum bonitatis, quia existentia esse facit, et quia omnia haec ad esse adduxit, et omnia vult semper fieri approximantia sibi, et communicantia eorum quae sunt ejus, secundum singulorum opportunitatem? Quid autem, quia et redeuntibus amabiliter habetur, et contendit, et desiderat non indignando amantes et deliciosos ipsos, et in vanum accusantes sustinet, et ipse defendit, magis promittit curare, et in ipsis perfectis sic accedentibus accurrit et obviat, et totus totos amplectens salutat, et non accusat de prioribus, sed diligit advenientem, et diem festum agit, et convocat amicos, videlicet optimos, ut sit omnium laetantium habitatio. Demophilus autem, et si quis alius optimis infestus, valde juste increpatur, et docetur bona, et melioratur. Quomodo enim non oportebat, inquam, optimum in salute perditorum laetari et vita mortuorum? Itaque et in humeros tollit, quos vix ab errore convertit, et optimos angelos in laetitiam suscitat, et bonus est super ingratos, et oriri facit solem suum super bonos et malos, et ipsam animam suam ponit pro refugientibus. Tu vero, ut literae tuae declarant, et procidentem sacerdoti, ut ais, impium et malum, nescio quomodo de ipso praesens recalcitrasti. Deinde, quod quidem oportuit, confitetur ad medicinam malorum venire. Tu autem non exhorruisti, sed bonum sacerdotem cum ferocia detraxisti, misertum esse poenitentis, et impium justificantem. Et ad finem: Vade, inquis, sacerdoti, cum similibus: et insiluisti, dum non esset justus, ad adyta, et sancta sanctorum prohibuisti, et scribis nobis, quia futurum esset corrumpere sacra, provide salvavi, et adhuc incontaminata custodio. Nunc igitur ausculta nostris: corrigere sacerdotem sub te ministrantibus, aut aeque potentibus tibi famulis corrigendum, etsi impie agere in divina videatur, et si aliud quid interdictorum redarguatur agens. Si enim inornata et inconsequentia divinissimorum sunt, et finibus et legibus expellis, non habet rationem pro Deo, Deo traditam subverti ordinationem. Non enim in seipsum Deus partitus est. Quomodo enim stabit regnum ejus? Et si Dei est, ut eloquia aiunt, judicium, sacerdotes autem angeli et prophetae post summos sacerdotes sunt divinorum judiciorum, ab his divina convenienter tibi per medios ministros, cum sit tempus, disce, per quos et esse famulus digne factus es. Aut numquid et sacra symbola hoc clamant? Etenim non simpliciter omnibus quidem exaltantur sancta sanctorum. Approximat autem magis his sacre perficientium ornatus, deinde sacerdotum dispositio: consequens autem his ipsa ministrantium: ordinatis autem famulis portae talium sunt segregatae, ad quas et perficiuntur, et adstant, non ad custodiam earum, sed et ad ordinationem et cognitionem suam magis populo quam sacerdotales approximantes. Inde sacerdotum sancta ordinatio principalis recipere eos sacre ponit divinis, aliis, videlicet interioribus ipsis, dationem quidem tradens. Etenim circa divinum symbolice semperstantes altare, amant et audiunt divina clare eis revelata, et procedentes deiformiter sunt quae extra divina vela subjectis famulis, et sacro populo, et purgatis ordinibus manifestant secundum dignitatem sacra bene incontaminata custodita, usque dum tyrannice eis insiliens, triumphare tibi sancta sanctorum coegisti nolentia, et habere inquis sacra et custodire. Et quidem neque vidisti, neque audisti, neque habes quid pertinentium ad sacerdotes, sicut neque veritatem eloquiorum cognovisti, quotidie ad haec verbo pugnans, subvertens auditores. Et si quidem gentis principatum quis obtinuit inordinate sibi contra regem, juste punitus est. Et si principem justificantem quosdam, aut condemnantem, adstans quis sub ipso ordinatorum redarguere ausus sit, nondum enim dico detrahere, et simul ex principatu expellere, tu homo sic audax es contra mansuetum et optimum, et hierarchicam ejus legislationem? Et haec oportuit dicere, cum super dignitatem quis tentans, tamen convenientia agere videbatur. Etenim neque hoc licitum ulli. Quid enim inordinatum Ozias faciebat, adolens Deo? Quid autem Saul immolans. Quidve tyrannici daemones vere theologantes Jesum? Sed interdictus theologia omnis extraneus episcopus, et unusquisque in ordine ministrationis suae erit, et solus summus sacerdos in sancta sanctorum intrabat, et semel in anno. Et hoc in omni secundum legem ierarchica purificatione. Et sacerdotes circumprendunt sancta, et Levitae non tangent sancta, ut non moriantur. Et iratus est furore Dominus super protervia Oziae, et Maria lepra percussa, legislatori legem ponere tentans, et in
Σκευα filios insiluere daemonia. Et: Non mittebam eos, inquit, et ipsi currebant: et non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant: et impius immolans mihi vitulum, sicut occidens canem. Et simpliciter dicendum: Non sustinet iniquos perfecta Dei justitia. Dicentibus autem ipsis: In nomine tuo virtutes multas fecimus, respondetur: Nescio vos, ite omnes operatores iniquitatis. Itaque nefas, ut sacra eloquia aiunt, sancta ultra dignitatem persequi. Attendere vero unumquemque sibiipsi oportet, et non excelsiora, et profundiora noscere, intelligere vero sola secundum dignitatem sibi ordinata. Quid ergo, inquis, non oportet sacerdotes impie agentes, aut aliud quid inordinatorum redarguendos corrigi: solis autem licitum erit gloriosis in lege, per praevaricationem legis Deum dehonorare? Et quomodo sacerdotes manifestatores sunt Dei? Quomodo annunciant populo divinas virtutes, non cognoscentes suam virtutem? Aut quomodo illuminant obscurati? Quomodo autem divinos tradent spiritus, neque si est Spiritus sanctus, habitu et veritate credentes? Ego antem defendam te ad haec. Etenim non inimicus Demophilus, neque patiar te percuti Satana. Nam et unaquaeque circa Deum dispositio deiformior magis distante est, et illuminantior simul et illuminatior: magis vero lumini proximior, et non localiter excipiens, sed secundum Dei receptricem oportunissimam proximitatem. Si igitur sacerdotum est dispositio illuminatrix, omnino decidit ex sacerdotali ordine et virtute, qui non est illuminator, aut ubi magis non illuminatus. Et audax mihi videtur ierarchica talis tentans, et neque metuit neque erubescit divina ultra dignitatem persequens, et arbitrans Deum ignorare, quae quidem ipse a seipso cognovit, et seducere arbitrando falsivoce a se Patrem vocatum, et audet pollutas suas blasphemias, non enim dicerem orationes, in divina symbola Christiformiter superorare. Non est ipse sacerdos, non est, sed inimicus, dolosus, illusor suimet, et lupus in divinam plebem, ovina pelle armatus. Sed non Demophilo haec justum corrigere. Non enim theologia injuste justificationes jubet persequi. Justa autem est persequi, cum distribuere vult quis unicuique secundum dignitatem, juste hoc omnibus persequendum, non ultra eorum dignitatem. Quoniam et angelis justum distribui, quod secundum dignitatem et distribuitur. Verumtamen non a nobis, o Demophile, per ipsos autem nobis ex Deo, et ipsis per jam praecellentes angelos. Et simpliciter dicendum, in omnibus existentibus per prima secundis distribuuntur, quae sunt secundum dignitatem ab omnium ordinatissima et justissima providentia. Ipsi quidem ergo et aliis subsistere a Deo ordinati, distribuunt post se, et obedientibus secundum dignitatem. Demophilus autem verbo, et furore, et concupiscentia, quae sunt secundum dignitatem, segreget, et ne injuriam suae faciat ordinationi, sed principetur subjectis superius verbum. Etenim in ecclesia videntes servum domino, et seniori juniorem, aut et filium patri maledicentem simul et sequentem, et plagas superponentem, impie agere putaremur, nisi melioribus accurrentes adjuvissemus: et quidem sane illi antea juste fecerunt. Quomodo non et confundemur, praesentes a furore et concupiscentia injustificatum verbum et ex Deo datum magisterium expellens, et in nobis impietatem et injustam inordinationem, et seditionem, et inornatum suscitantes? Merito beatus noster ex Deo legislator, non dignatur ecclesiae Dei praeesse, non propriae domui bene jam praesidentem. Etenim ordinans seipsum, et alterum ordinat: et qui alterum, et domum: et qui domum, et civitatem: et qui civitatem, et gentem: et simpliciter dicendum, ut eloquia aiunt, qui in pauco fidelis, et in multo fidelis est, et qui in pauco infidelis, et in multo infidelis est. Ipse quidem igitur concupiscentia et furore et verbo, quae sunt secundum dignitatem, segrega. Tibi autem praesunt divini ministri, et his sacerdotes: summi vero sacerdotes sacerdotibus, et summis sacerdotibus apostoli et apostolorum successores. Et sicubi quis et in illis, eo quod debet, erraverit, ab aeque potentibus sanctis iterum dirigetur, et non circumvertetur ordo super ordinem, sed unusquisque in ordine suo et in administratione sua erit. Tanta tibi a nobis de sciendo et agendo, quae tua sunt. De autem in virum, ut inquis, impium et peccatorem inhumanitate nescio quomodo defleam contritionem dilectissimi mei. A quo enim aestimas famulos a nobis ordinari? Etenim si non in bono, omnino ubi nobis necesse sit te esse, secundum nos famulatu omni alienum. Et vide a te etiam Deum quaerere et sacerdotes alios, ab illis curari magis quam perfici, et esse consuetae inhumanitatis in mansuetum ministrum. Numquid nosipsos ad omnino sanctum perfecimus, et non indigemus divinae ex seipsa humanitatis? An duplum peccatum, ut eloquia aiunt, secundum impios peccamus, nescientes in quo offendimus, sed et justificantes nosipsos, et aestimantes videre, vere autem non videntes? Expavit caelum super hoc, et exhorrui ego, et diffido in meipso. Et si non tuas insequerer, quasi non deberent bene cognosce literas, non fortassis reprehensae sunt. Siquidem alii me quidam de te consulere dignum ducebant, quia Demophilus aestimat optimum in omnia Deum non esse et humanum, neque seipsum indigere miserentis aut salvantis. Sed et sacerdotes ex procreatione digni bonitate portare ignorantias populi bene sciunt, quia et ipsi circumvolvuntur infirmitate. Sed divinus sanctus perfector ad alienatam exivit, et propterea peccatoribus, ut sacra eloquia aiunt, segregatus, et in seipso dilectionis ostensionem facit ovium clementissimam pastoralitatem. Et malum quidem vocat non dimittentem conservo debitum, neque particulariter tradentem donante sibi omne multa bonitate. Justi autem propriis ejus perfruuntur. Super his necessarium timere et me, et Demophilum. Etenim et in ipsum impie agentibus, in se patiendo remissionem producit a patre: comminatur et discipulis, quia et impietate immisericorditer dignum duxere judicare persequentes eum Samaritanos. Hoc autem toties dictum non feroci epistola—sursum enim et deorsum fremis—sic non teipsum, sed Deum vindicasti. Propter malitiam, dic mihi, bonum? Cessa: non habemus summum sacerdotem non potentem compati infirmitatibus nostris, sed et sine malitia est, et misericors. Non contendet, neque clamabit, et ipse mansuetus, et ipse propitiatio est de peccatis nostris. Itaque non recipimus tui non zelandos motus, neque si multoties recipias Phinees et Eliam. Haec enim audiente Jesu, non placebant mites tunc et optimi spiritus participes discipuli. Etenim sacratissimus noster mirabilis ordinator in mansuetudine docet oppositos doctrinae Dei. Doceri enim, non puniri oportet ignorantes: sicut et caecos non crucifigimus, sed manuducimus. Tu vero et respicere in lumen inchoantem virum quasi puer novus dans repellis, et cum multa confusione procidentem ferocitate recalcitras. Hoc autem multo honore dignum, quod Christus super montes optimus ens, errantem inquirit, et refugientem advocat, et inventum vix in humeros tollit. Numquid, rogo, non male sic de nobis ipsis consiliamur? Numquid in nosipsos impellimus telum? Quod quidem injuste facere quosdam, sive econtrario bene facere conantes, illi quidem non semper egerunt quae voluerunt. Sibimet autem malitiam aut bonitatem consociantes, qui divinis virtutibus, aut diuturnis pleni passionibus erunt. Et ipsi quidem angelorum bonorum sequaces et comites, et hic et illic cum omni consecratione et libertate ab omnibus malis in semper existentia secula beatissimas sortientur quietes, et cum Deo semper erunt, quod est omnium bonorum maximum. Isti autem discedent divina simul et sua pace, hic et post mortem similiter simul obscuris erunt daemonibus. Propterea nobis multa sollicitudo, cum Deo optimo fieri, et esse cum Domino semper, et non malis ex justo consegregari, quae secundum dignitatem ex nobismetipsis sustinentes. Quod quidem et ego omnium maxime timeo, et oro omnium malorum particeps non esse. Et si vis, et divinae visionis sancti cujusdam viri recordabor: et non ridebis, vera enim dicam. Dum essem aliquando juxta Cretam, sanctus introduxit me Carpus, vir et si quis alius, per multam puritatem animi ad divinas visiones valde opportunus. Et quidem neque sanctis mysteriorum sacrificiis conabatur, nisi prius ipsi secundum ante perfectas orationes sacras et propiciatas visione supermanifestata. Dicebat igitur, contristatum se aliquando infidelium quodam. Tristitia autem erat, quia ab Ecclesia ille quendam bonum seduxit, adhuc laetis ipsis diebus consummatis. Oportebat utrumque divinitus superglorificare, et Deum salvatorem conprehendentem accipientem, eum quidem convertisse, hunc vero bonitate vicisse, et non relinquere admonitum, et per vitam omnem usque hodie, et sic in divinam eos ducere cognitionem, tanquam jam et certum exstinctis ipsis judicatis et irrationabilibus ferocibus in lege justa sapere coactis. Sed in seipso non prius hoc patiens, nescio quomodo tunc multam quandam inclementiam et amaritudinem intexens, infirmatus est quidem sic male habens. Vespera enim erat. Circa autem medias noctes, solebat enim in hoc tempus ipse ex seipso ad divinas laudes evigilare, surgit quidem, neque somnis ei multum existentibus, et semper offendentium extrinsecus perturbatione abutens: stans tamen in divinum colloquium, non recte frenatus est, indignatus est, non esse justum dicens, si viverent viri impii, et subvertentes vias Domini rectas. Et haec dicens, petiit a Deo igne quodam caelesti utriusque in semel immisericorditer requiescere vitas. Haec autem dicens ait putasse videre subito domum, in qua quidem stabat, concussam prius, ex tecto in duo media divisam, et quemdam rogum multae lucis in conspectu suo, et talem, videbatur enim ceterum sub aethere locus, ex caelesti regione usque ad se descendentem, caelum autem ipsum reflagrans, et in dorso caeli ipsum Jesum multis humaniformiter ipsi adstantibus angelis. Et haec quidem vidisse desursum, et se mirari. Deorsum vero incurvans Carpus: Videbam, inquit, et terram profundam. Hoc ad tristitiam est chasma, et tenebrosum separatum, et quidem viros illos, quibus calumniabatur, ante ab ipso juxta ostiolum stetisse chasmatis subtremulos, miseros, tantum nondum descendentes a propriorum pedum instabilitate. Deorsum autem a chasmate serpentes repere, et circa pedes eorum suppositos, aliquando quidem retrahere, involutos simul et aggravantes et trahentes, aliquando autem dentibus aut palatis tumescentes, aut suburgentes, et semper in tristitiam immittere machinantes. Esse autem et viros quosdam in medio cum serpentibus, contra viros superadjectos, concutientes simul et subvertentes et percutientes. Videbantur autem esse ad interrogandum illi, quaedem quidem nolentes, quaedam vero volentes, a malo post pauca vim facientes simul et interrogantes. Dixit autem Carpus, seipsum delectari deorsum videntem, eorum autem, quae sursum, negligere: indignari autem et parvipendere, quia non ceciderunt jam, et rei toties superadjicientem, et non valentem contristari, et fatigari. Et respicientem vix videre quidem iterum caelum, sicut et prius videbat: Jesum autem miserentem facti, exurgere super caelesti throno, et usque eos descendentem, manum optimam praestare, et angelos cum ipso accipientes alium aliunde recepisse viros, et dicere Carpo Jesum: Manu jam ante praeordinata puer secundum me residuum. Paratus enim sum iterum pro hominibus resalvandis pati. Et adamabile mihi hoc, non aliis peccantibus hominibus. Verumtamen vide, si bene habere tibi, in chasmate et cum serpentibus mansionem commutare ejus, quae est cum Deo et optimis et humanis angelis. Haec sunt, quae ego audiens credo vera esse.

IX. Tito pontifici interroganti per epistolam, quae sapientiae domus, quis crater, et qui cibi et potus.

Sanctus quidem Timotheus, o bone Tite, nescio an quid cognitorum mihi theologicorum symbolorum recessit relinquens. Sed in symbolica theologia bene discrevimus, omnes eloquiorum de Deo aestimationes esse multis monstruosas. Etenim in consequentia contaminatam extergentes imperfectionibus animarum, quandocunque arcanae sophiae patres per quaedam occulta et audacia aenigmata manifestant divinam, et mysticam, et inviam immundis veritatem. Propterea non credimus multi de divinis mysteriis rationibus. Contemplamur enim solummodo ea cum connaturalibus nobis sensibilibus symbolis. Oportet autem et exuentes ea in semetipsis nuda et pura facta videre. Sic enim in contemplantibus aperirent quidem fontem vitae in seipsum fusum, et in seipso stantem videntes, et unam quandam virtutem, simplam, per seipsam motam, per seipsam operantem, seipsam non deserentem, sed scientiam omnium scientiarum subsistentem, et semper per seipsam contemplantem. Oportere igitur et ipsi et aliis apud nos aestimavimus, quantum possibile esset, replicare variabiles deformitates de Deo symbolicae sacrae figurationis. Quod enim extra eam hoc omni repletur incredibili et fictiformi monstrositate, utpote in superessentiali quidem divina generatione, ventrem Dei corporaliter Deum gignentem reformantis, et verbum in aлra profusum ex corde virili eructantis ipsum, et spiritum exspiratum ab ore describentis, et sinus Deo fecundos gremio gestantes, Deum filium corporaliter nobis laudantis, aut plantatim haec figurantis, et arbores quasdam et frutices et flores et radices praemittentis, aut fontes aquarum emanantis, aut claritatibus processivas luminis generationes, aut alias quasdam superessentialium theologicorum manifestorias sacras descriptiones. Deinde invisibilium Dei providentiarum, aut donorum, aut manifestationum, aut virtutum, aut proprietatum, percussionum, aut mansionum, aut processionum, aut discretionum, aut unitatum, humanum figmentum Deo et bestiarum, et animalium aliorum, et germinum, et lapidum variam formationem circumfingentis, et ornatus ei muliebres, aut barbaricas armorum facturas circumponentis, figulariam aut conflatoriam, ut artifici cuidam, apponentis, et equos et currus ei et thronos substernentis, et quotidianas escas quasdam pulmentificas praeparantis, et bibentem, et inebriatum, et somnolentum, et crapulatum transformantis. Quid si quis dicat iras, tristitias, varia juramenta, insanias, maledictiones, furores, multiformia et obliqua repulsionis peccati promissionum sophismata, in Genesi gigantum pugnam, per quam deliberare ex timore dicitur potentibus illis viris, hanc aedificationem non injuria quorumdam aliorum, sed pro salute eorum machinantibus, et consilium illud juxta caelum in dolo et seductione Achab paratum, et canticorum materiales et adulteras multas passiones, et quaecunque alia omnia audacis sunt divinae formationis sacre composita declarativa occultorum problemata et multiplicata et partia unitatum et carentium partibus, et figurativa et multiformia carentium formis et figuris? Quorum si quis videre potuerit intus occultam pulchritudinem, inveniet mystica et deiformia omnia, et multi theologici luminis repleta. Non enim arbitramur manifesta compositorum propter seipsa reformari, praetendi autem ante praetenta, et invisibili multa scientia, ut non immundis facile accepta sint sacratissima. Solis autem revelentur divinitatis sinceris amatoribus, tanquam omnem puerilem phantasiam in sacris symbolis formantibus, et idoneis transcendere simplicitate animi, et contemplativae virtutis opportunitate, ad simplam et supernaturalem et praecollocatam symbolorum veritatem. Sed itaque et hoc intelligere oportet, duplicem esse theologorum traditionem: unam quidem arcanam et mysticam, alteram vero manifestam et notiorem: et eam quidem symbolicam et perfectivam, hanc vero philosophicam et approbativam, et complectitur effabili ineffabile. Et aliud quidem patitur et indiget dictorum veritatis: hoc vero agit et collocat Deo ineffabilibus doctrinae introductionibus. Et quidem neque secundum sanctorum mysteriorum teletas alii secundum nos, alii legalis traditionis sacri magistri divinorum defuere symbolorum: sed et sacratissimos angelos per aenigmata divina mystice producentes videmus, et ipsum Jesum in parabolis theologantem, et deifica mysteria tradentem per typicam coenam. Etenim erat consequens, non solum incontaminata multis salvari sancta sanctorum, sed et hoc humanam vitam non partibilem simul et non partitam subsistentem, proprie seipsa divinas illuminari scientias: et hoc quidem impassibile animae in simpla et intima deiformium agalmatum segregare spectacula. Passibile autem ejus connaturaliter famulari simul et extendi in divinissima praemachinatis typicorum symbolorum performationibus, sic cognata hujusmodi genuit velamina et declarant quicumque et ante velamina extra theologiam manifestam relinquentes, in seipsis reformant similitudinem quandam ad intelligentiam se dictae theologiae manuducentem. Et haec visibilis universitatis mundi factura, invisibilis Dei praemissa est, sicut ait Paulus, et vera ratio. Proinde et theologi quaedam quidem civiliter et legaliter inspiciunt, quaedam autem purgative et incontaminate: et quaedam quidem humanitus et medie, quaedam autem supermundane et perfective: et tum quidem ex legibus manifestatorum, tum vero ex occultorum legibus secundum consequentiam suppositis sacris literis et intellectibus et animabus. Non enim historiam nudam, sed vitalem habet perfectionem praeposita eis simul omnis, et per omnia ratio. Oportet igitur et nos, pro populari de ipsis susceptione, palam sacrorum symbolorum sanctam pulchritudinem permittere, et non spernere ea, divinorum cum sint characterum poscere formationes, et imagines manifestae arcanorum et supernaturalium speculaminum. Etenim non solum superessentialia lumina, et invisibilia, et simpliciter divina typicis pervariantur symbolis, sicut supernaturalis Deus ignis dictus, et invisibilia Dei eloquia ignita. Insuper autem et invisibilium simul et intellectualium angelorum deiformes ornatus variis formis describuntur, et multis speciebus et igneis figurationibus. Et aliter oportet eandem ignis imaginem juxta superintelligentiam Dei dictam excipere: aliter autem secundum ipsam invisibilium ejus providentiarum aut rationum: et aliter in angelis. Et eam quidem secundum causam, istam vero secundum subsistentiam, hanc vero secundum participationem, et alia aliter secundum haec theoria et disciplinalis ordinatio intentionem ponit. Et non ut consequebantur sacra symbola confundere, sed convenienter ea causis, aut subsistentiis, aut virtutibus, aut ordinibus, aut dignitatibus: replicare, quorum sunt manifestatoria composita. Et ut non ultra quod oportet extendamus in ipsis, jam proposita nobis quaestio scienda. Et dicimus, quia omnis esca perfectiva est nutriendorum, imperfectionem eorum et indigentiam replens, et infirmum curans, et vitam eorum custodiens, et florere faciens, et renovans, et vitale eis beneficium donans, et simpliciter contristantem et imperfectum respuens, et laetitiam eorum et perfectionem largiens. Bene igitur supersapiens et optima sophia ab eloquiis laudatur, cratera mysticum statuens, et sacrum eis potum profundens, magis autem ante hos solidas escas proponens, et cum excelsa praedicatione ipsa desiderantes se optime et pulchre desiderans. Duplicem igitur escam divina sapientia proponit: unam quidem solidam et manducabilem, alteram vero humidam et profusam, et in cratere porrigit providas suas bonitates. Ipse igitur crater rotundus dum sit et repandus, symbolum sit expansae simul et in omnia circumeuntis sine principio et infinitae horum omnium providentiae. Verumtamen quoniam in omnia proveniens, manet in seipsa, et stat in immutabili naturae similitudine, et perfectissima irremeabiliter seipsa collocata uniformiter et fixe, sic crater stat. Aedificans autem et sapientia domum sibi dicitur, et in ipsas solidas escas et potus et cratera proponens: sic esse divina divinitus symbola facientibus clarum, quia et providentia perfectissima est ipse essendi et bene essendi omnia causalis, et in omnia procedit, et in omni fit, et continet omnia, et iterum ipse in eodem per excellentiam, nullum in nullo per nullum est, sed exaltatur omnibus, ipse in seipso similiter et aeternaliter ens, et stans, et manens, et semper secundum eadem et sicsic habens, et nullo modo extra seipsum factus, neque propria gravitate et incommutabili mansione et bonitate relictus: sed et in seipsa totas et perfectissimas providentias optime operans, et proveniens in omnia, et manens in seipso, et stans semper et motus, neque stans, neque motus. Sed o si quis dixerit providas operationes in mansione, et mansionem in providendo connaturaliter simul et supernaturaliter habens. Sed quae solida esca, et quae humida? Has enim optima sapientia donare simul et providere laudatur. Ipsam quidem solidam escam compositionem gestare arbitror intellectualis et nutritoriae perfectionis, et naturalis immutabilitatis, secundum quam divina constiterunt, et potentem et uniformem et inseparabilem scientiam participant cum intellectualibus sensibilium illorum, quibus sapientissimus Paulus ex sapientia accipiens, vere solidam escam tradit. Humidam autem perfuse simul et in omnia provenire festinantis virtutis, et adhuc per varia et multa et partita, in simplam et non tremulantem divinam cognitionem nutritos familiares ipsis bonitate manuducentis. Propter quod et rore, et aqua, divina et invisibilia eloquia, et lacte et vino, et melle adimaginantur, propter vitae fecundam eorum, ut in aqua, virtutem: et auctivam, ut in lacte: et revivificativam, ut in vino: et purgativam simul et custoditivam, ut in melle. Haec enim divina sapientia donat provenientibus copiose eis, et non deficientibus epulis affluentia largiente et supermanante. Hoc autem vere epulari, et propter haec vivificatrix simul et parvulorum nutrix, et renovatrix, et perfectrix laudata. Secundum hanc autem sacram epulationis apertionem, et ipse omnium bonorum causalis Deus inebriari dicitur, propter superplenitudinem et intelligentiam epulationis: aut potus dicendum, epulationis Dei perfectissimam et ineffabilem deterius immensurabilitatem. Ut enim in nobis secundum quod ebrietas immoderata repletio est, et mente et sensibus ecstasis, sic secundum quod melius, in Deo ebrietatem non aliud quid oportet intelligi, praeter superabundantiam et causam provenientem in ipso omnium bonorum immensurabilem. Sed et consequens ebrietatis sapientiae ecstasis, supereminens Dei superintelligentia intelligenda, secundum quam et exaltatur intelligendo superintelligere ens, et superintelligitur et super ipsum esse, et ipse omnium, quaecunque sunt, optima inebrians simul et satians est Deus, tanquam omnium ipsorum simul et superplenorum immensurabilis universitatis superexcellentia, et iterum extra et summitas omnium sursum positus. Ab his autem volentes et in regno Dei sanctorum convivia juxta eundem accipiemus modum. Transiens enim, ait, ipse rex discumbere eos faciet, et ipse ministrabit eis. Significant autem haec communem quandam et aeque invisibilem sanctorum in divinis bonis societatem, et Ecclesiam primogenitorum descriptorum in caelis, et spiritus sanctorum omnibus optimis perfectos, et primum optimis repletos. Et recubitum requiem arbitramur multis doloribus vitam illaesam, et conversationem divinam in lumine et regione viventium, omni sensu sacro repletam, et largissimorum et beatorum optimorum copiosam dationem, per quam laetitia omni replentur. Hoc autem est laetari, Jesu recumbere eos faciente, et ministrante, et aeternam requiem donante, et plenitudinem bonorum distribuente simul et infundente. Inquisitionem vero bene scio, et benedictum somnum Dei, et evigilantiam aperuisse, cum dicimus, divinum somnum esse remotum Dei, et incommunicabile provisis: vigilare autem, in providendum eos doctrina, aut salute deprecantibus succursum. Multa autem theologica symbola praetermissa. Ideo superfluum arbitrantes esse, eadem eisdem revolventes alia videri, simul etiam vobis in bonis obediendum, et cognoscentes quae quidem sunt epistolae, ab his quae dicta sunt, quiescimus, excedentes, ut aestimo, in plus quam nostris literis debita. Hanc autem totam nostram symbolicam theologiam mittimus, per quam invenies cum sapientiae domo et columnas septem bene discretas, et solidam escam ejus in thymiamata et panes divisa, et quae vini temperantia, iterumque quae ab ebrietate Dei crapula. Et haec quae nunc dicta, latius in ea declarantur. Et est, ut arbitror, omnium symbolicarum theologiarum inventrix optima, et conveniens eloquiorum sacris traditionibus et veritatibus.

X. Joanni theologo apostolo et evangelistae determinato in Pathmos insulam.

Appellans sacram animam, dilectissime, et est mihi hoc apud te supra Apostolos inseparabilius. Ave vere dilectissime, vere amabili et desiderabili et dilecto valde dilectissime. Quid mirum si Christus vere dicat, et discipulos injusti civitatibus exagitent, ipsi, quae sunt, secundum dignitatem sibimet attribuentes, et a sanctis polluti distincti et redeuntes, vere significativas imagines in ea quae sunt visibilia invisibilium. Neque enim in seculis venturis causalis erit ex se justarum separationum Deus: sed ex Deo omnino seipsos segregantes, sicut etiam alios videmus hinc jam cum Deo factos, quoniam qui sunt veritatis amatores, passibilitate quidem recedunt materialium, in omni autem omnibus malis libertate et amore divino bonorum omnium pacem diligunt, et sanctificationem ex praesenti vita incipiunt futuram, angelice et pulchre in medio hominum conversantes, cum impassibilitate omni, et divina nominatione, et bonitate, et aliis optimis. Vos igitur non et si aliquando sic insaniam ducebamini quid pati, sed et corporis passiones solummodo judicare eas sentiendo credo. Injuste autem affligentes vos, et circumscribere aestimantes non recte evangelii solem juste interveniens oro, haec dimittentes quae in seipsis agunt, in bonum converti, et ad seipsos nos attrahere et recipere lumen. Nos autem non econtrario privatione Joannis clarissimi radii, nunc quidem praeparatos in memoria et renovatione tuae verae theologiae, paulo post autem, dico enim et jam audacius, vobis ipsis adunandos. Dignus autem fide omnino sum, haec praecognita tibi et discens ex Deo et dicens, quia et ab ea, quae in Pathmo est, custodia dimitteris, et in Asiacam terram reverteris, et operaberis ibi optimi Dei imitationes, et his, qui tecum sunt, trades?

Nobilibus quondam fueras constructa patronis:
Subdita nunc servis heu! male Roma ruis.
Deseruere tui tanto te tempore reges,
Cessit et ad Graecos nomen honosque tuus.
Constantinopolis florens nova Roma vocatur:
Moribus et muris Roma vetusta cadis.
Transiit imperium, mansitque superbia tecum,
Cultus avaritiae te nimium superat
Vulgus ab extremis distractum partibus orbis,
Servorum servi, nunc tibi sunt domini.
In te nobilium, rectorum nemo remansit,
Ingenuique tui rura pelasga colunt.
Truncasti vivos crudeli vulnere sanctos,
Vendere nunc horum mortua membra soles.
Jam ni te meritum Petri Paulique foveret,
Tempore jam longo Roma misella fores.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *