«Sermones per annum, pars II» — Guerricus Igniacensis

0011 GUERRICI ABBATIS IGNIACENSIS DISCIPULI S. BERNARDI SERMONES PER ANNUM, pars II. IN ANNUNTIATIONE DOMINICA.0115 SERMO I. De gaudio hujus diei et de laudibus Virginis matris.0115C

1. Opportune nobis in his diebus Quadragesimalis observantiae solemnitas intervenit Dominicae Annuntiationis, ut qui fatigantur afflictione corporali, gaudio recreari valeant spirituali; et quos humiliavit poenitentiae luctus, annuntiatio illius qui tollit peccata mundi, consoletur. Sic quippe scriptum habes: Moeror in corde viri humiliabit eum; et sermone bono laetificabitur (Prov. XII, 25). Prorsus sermo bonus, sermo fidelis et omni acceptione dignus, Evangelium nostrae salutis; quod angelus missus a Deo, hodierna die Mariae evangelizavit, ac 0115D laetum de Incarnatione Verbi, dies diei, angelus Virgini verbum eructavit. Sermo ille, dum Filium promittit Virgini, veniam pollicetur reis, redemptionem captivis, adapertionem clausis, vitamque sepultis. Sermo ille, dum Filii regnum praedicat, justorum quoque gloriam annuntiat; terret inferos, laetificat coelos; et, sicut cognitione mysteriorum, sic etiam novitate gaudiorum perfectionem auxisse videtur Angelorum. Quem ergo non laetificet ille sermo bonus in afflictione sua, quem non consoletur verbum illud in humilitate sua? Memor esto, inquit David, verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti; haec enim me consolata est in humilitate mea (Psal. CXVIII, 49, 50). Verbum tantum promissionis acceperat, sed nullo adhuc indicio sese effectus prodebat. Affligebat eum dilatio voti, sed 0116C consolabatur certitudo spei ex fide promittentis.

2. Si ergo David sola spe salutis hujus, quae nobis servabatur, animum pascebat, quod gaudium, quae deliciae, rei ipsius exhibitio nobis esse debuerat? O felicitas temporum istorum! o infelicitas temporum istorum! An non felicitas temporum in quibus tanta plenitudo gratiae et omnium bonorum? an non infelicitas temporum in quibus tanta ingratitudo redemptorum? Ecce enim venit plenitudo temporis, in quo mittit Deus Filium suum, ut fiat Filius hominis, hominumque Salvator; et ecce magnitudo temporis, ut Salvatorem suum fastidiat homo peccator. Annuntiatur salus perditis, et contemnunt; promittitur vita desperatis, et negligunt; venit Deus ad homines, et non assurgunt. Assurgit, 0116D qui aliqua devotione se erigit ut det gloriam gratiae Dei; assurgit, qui saltem cum gaudio suscipit verbum propriae salutis. Scio autem, scio quis est qui laetificatur illo sermone bono. Ille procul dubio quem prius humiliavit pius moeror in corde suo: moeror de peregrinatione et exsilio, moeror de vinculis mortis et periculis inferni; qui moerens quotidie plangit, quod praeoccupaverint eum laquei mortis, et pericula inferni invenerint. Huic nimirum jucundus advenit hodiernus ille nuntius de coelo, hic gratulabundus excipit sermonem de Dei Filio; huic, inquam, lugenti et moerenti quod tantis sit malis praeventus et circumventus, non sine gaudio liberator annuntiatur; qui oleum gaudii daturus est pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris; qui videlicet finem dabit miseriis, et sine fine 0117A beatitudinem dabit miseris. Beati ergo qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; beati 981 quos humiliavit pius moeror in corde suo, quoniam laetificabuntur sermone bono. Bonus plane sermo et consolatorius omnipotens Sermo tuus, Domine, qui hodie a regalibus sedibus venit in uterum Virginis, ubi etiam sedem sibi regalem exstruxit; in qua cum etiam nunc sedeat, quasi Rex circumstante exercitu Angelorum in coelis, est tamen moerentium consolator in terris.

3. Regali siquidem ex progenie Virgo electa est, generositatis quidem regiae nobilis proles, sed virtutis regiae nobilior indoles: ut aeterno Regi, Filio Regis, materna quoque nobilitas regium honorem deferret, et venientem a regali sede Patris, regalis 0117B etiam thronus in aula virginali Reginae susciperet Matris. In ipsa quippe et ex ipsa, Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1), in ipsa et ex ipsa paravit sibi thronum, cum in ea et ex ea corpus aptavit sibi ita ad omnia perfectum et congruum, ut et domus ei sit ad quiescendum, et thronus ad judicandum, quod primo tabernaculum ei fuit ad pugnandum, et cathedra ad docendum. Vide autem ne forte ipsa sit sedes David patris ejus (Luc. I, 70), quam ei dandam promittit angelus; non quod David in ea sederit, sed quod ex semine David assumpta et fabricata sit. Et certe, si sedes David non est, tamen sedes tua, Deus, in saeculum saeculi ipsa est. Si solium David non est, certe solium excelsum et elevatum super omnem creaturam ipsa 0117C est. Si quis autem etiam thronum illum grandem, quem rex Salomon sibi fecit de ebore, corpus ipsum interpretetur, quod Pacificus noster hodie sumpsit ex Virgine, non multum a vero videbitur abhorrere; quandoquidem et illud quod sequitur, et vestivit eum auro fulvo nimis (III Reg. X, 18), eidem satis corpori congruit; quod jam Dominus decorem induit fulgoris intolerabilis. Vestivit, inquit, eum auro fulvo. Prorsus, si interroges oculos Apostolorum qui transfiguratum in monte viderunt (Matth. XVII, 1, 2), confitebuntur aurum nimis esse fulvum, id est, fulgorem corporis esse nimium, quem ferre nequiverunt, quamvis nimis pro Valde ponere consuetudinis sit Scripturarum. Caetera 0117D namque quae prosequitur Scriptura de illius throni magnificentia (III Reg. X, 18-20), accommodatius, nisi fallor, si quis tractare voluerit, accipientur de corpore Christi, quod est Ecclesia.

4. Mihi sane magis mirari modo libet illud ebur tam pretiosum, imo et impretiabile, virginalis castimoniae, de quo scilicet sedem sibi facere delegit, qui sedet super Cherubim: Haec, inquiens, requies mea in saeculum saeculi; hic sedebo, quoniam elegi eam (Psal. CXXXI, 14). Quam nitidum ebur illud, quod oculis tanti tamque divitis Regis placuit, in cujus diebus argentum nullius est pretii! quam frigidum, quod nec a conceptu incaluit! quam solidum, quod nec partus violavit! quam candidum simul et rubicundum, quod candor lucis aeternae 0118A ignisque Spiritus sancti, universa sui plenitudine replevit! Maria siquidem et ipsa candidior nive, rubicundior ebore antiquo; cui scilicet incomparabilem et castitas candorem, et charitas seu martyrium rutilantem prae antiquis electis noscitur contulisse ruborem. Nam et suam ipsius animam pertransivit gladius, ut mater summi Virginis et Martyris esset et virgo ipsa et martyr, candida et rubicunda, quemadmodum dilectus ejus candidus et rubicundus (Cantic. V, 10). Denique, sicut Salomon in omnibus thesauris suis et opibus tantis nihil habuit tam pretiosum, quod in opus illud, magnificum thronum scilicet gloriae suae judicaret ebori praeferendum, sic Maria singularem prae omnibus electis Angelorum et hominum invenit gratiam apud 0118B Deum, ut videlicet Dei conciperet et pareret Filium, atque ex ebore corporis ejus thronum sibi virtus Altissimi sine manibus excideret gloriosum. Gloriosus prorsus ille thronus ac mirabilis, de quo Scriptura perhibet quia non est factum tale opus in universis regnis (III Reg. X, 20), quod facile testimoniis probaretur Angelorum, qui semper et insatiabiliter in gloriam et decorem Dominici corporis prospicere concupiscunt. Quia enim in universis regnis non est tale opus factum, quidquid factum est, flectat ei genu in omnibus regnis, coelestium, terrestrium, et infernorum. Quam beatus igitur ille venter eburneus, unde caro eburnea sumpta est Redemptoris, pretium animarum, miraculum Angelorum, solium summae majestatis, thronusque 0118C 982 potestatis, cibus vitae immortalis, medicina peccati, restitutio sanitatis! Quotquot, inquit, tangebant eum, sanabantur a languoribus suis (Marc. VI, 56): nam virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI, 19).

5. Beatus igitur venter, qui te, Domine Jesu, portavit! felix castitas uteri virginalis, quae huic operi materiam ministravit! Felix prorsus, fratres mei, nitor illius eboris, id est, candor castitatis: cui nec aurum mundanae sapientiae, nec argentum eloquentiae, nec gemmam alicujus excellentis gratiae, nostri praefert electio Salomonis; si modo tamen castitas humilitate commendetur, quia humilitatem ancillae suae respexit Dominus (Id. I, 48). Proinde 0118D namque Salomon, cum in carmine amoris castitatem praedicaret virginis, seu sponsae, videlicet seu sponsi (quia quorum spiritus unus et caro una, in plerisque etiam laus una), ut castitatem illius adornatam nostramque adornandam etiam aliis virtutibus doceret, ait: Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris (Cantic. V, 14). Ut autem noveris quia castitas aliarum virtutum seu gratiarum sit receptaculum, apothecae aromaticae seu unguentariae nostri Salomonis non nisi domus eburneae sunt, sicut David in illo epithalamio cecinit, quod inscriptio tituli, Canticum pro dilecto, de Sponso Ecclesiae accipiendum ostendit. Myrrha, inquit, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo (Psal. XLIV, 9, 10). Corpora 0119A siquidem eburnea sanctorum, domus Christi sunt; vestimentum Christi sunt; membra Christi sunt; templum Spiritus sancti sunt. Ab his vestimentis Christi, ab his domibus eburneis spirat ei omnis fragrantia virtutum et charismatum, ex quibus delectant et honorant Regem regum filiae Apostolorum et Prophetarum. Probastis et ipsi, fratres mei, ex quo coepistis possidere unusquisque vas suum in sanctificatione et honore, non passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 4, 5), quid unguentorum, quid odoramentorum divina largitate sit infusum; quo modo corpus, quod erat sentina sordium, nunc Spiritus sancti sit venerabile sacrarium; et quod erat vorago flagitiorum, nunc quaedam sit apotheca gratiarum.

0119B 6. Myrrha, inquit, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis. Inhabitamus quidem domos luteas, sed quae materiae qualitate sunt luteae, continentiae virtute fiunt eburneae; ex quibus si myrrha prima spirare coeperit per mortificationem voluptatum, consequentur et aliae species aromaticae, quae multiformem virtutum gratiam spirabunt. Spirabunt autem Christo delectabiliter, tanquam de vestimentis suis; spirabunt etiam longe lateque proximis, tanquam bonus odor Christi in omni loco, Horum vestimentorum Christi fragrantiam statim ut sensit Isaac: Ecce, inquit, odor filii mei, sicut odor agri cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Sed et Sponsus ad sponsam, quae etiam corpus et vestimentum ipsius est, loquitur dicens: Odor vestimentorum 0119C tuorum, sicut odor thuris (Cant. IV, 11). Quem nimirum odorem thuris Sponso gratissimum, pietas, o fratres, vestrorum spirabit cordium, si ita fragrans et devota fuerit ut dirigatur oratio vestra sicut incensum in conspectu Altissimi, et ascendat coram eo sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris (Id. III, 6). Et quidem myrrha fragrat ei de corporibus vestris; fragrat utique et mihi: utinam ita et thus fragret de cordibus vestris, quatenus Sponsus probans vos sicut castos, sic etiam devotos, frequentius vos sua visitatione dignetur, et dicat: Ibo mihi ad montem myrrhae, et ad collem thuris (Id. IV, 6). Videtur tamen sermo iste, prophetia hujus esse diei, per Salomonem olim 0119D praedicta, per Jesum hodie impleta. Hodie namque venit in illum montem altissimum montium, montem non modo myrrhae et thuris, sed et omnium aromatum; dico autem Virginem virginum, omnium plenam gratiarum, inter quas tamen praecipue, nisi fallor, redolebat sponso myrrha castitatis, et thus pietatis. Odor, iste, fratres mei, super omnia aromata; odor iste Dominum majestatis de excelsis attrahit et invitat, ut inclinet coelos et descendat, sicut probat dies haec, cum Altissimus, angelo misso de coelis, ipse quoque descendit in uterum Matris, qui semper manet in sinu Patris, cum quo vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

983 SERMO II. De verbi incarnatione in Maria et in anima fideli.0120A

1. Hodie Verbum caro factum est, et habitare coepit in nobis, secundum regulam scilicet sanae fidei, quam ecclesiasticorum dogmatum definitio tradidit nobis. Firmissime namque tenet, et nullatenus dubitat Ecclesia, carnem Christi non prius conceptam quam a Verbo susceptam; sed ipsum Verbum Dei carnis acceptione conceptum, carnemque Verbi incarnatione conceptam. Hodie itaque Sapientia aedificare coepit sibi domum corporis nostri in utero Virginis, et ad aedificandam unitatem Ecclesiae, angularem lapidem de monte sine manibus abscidit; dum sine opere humano de corpore virginali carnem sibi nostrae redemptionis separavit. 0120B Ab hoc ergo die Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob, quia hodie Domini est assumptio nostra, ut inhabitet gloria in terra notra (Psal. LXXXIV, 10). Prorsus hodie benedixisti, Domine, terram tuam, illam benedictam in mulieribus. Hodie dedisti benignitatem Spiritus sancti, ut terra nostra daret benedictum fructum ventris sui, et rorantibus coelis desuper uterus virginalis Salvatorem germinaret. Maledicta terra in opere praevaricatoris, quae etiam exercitata spinas et tribulos germinat haeredibus maledictionis (Gen. III, 17, 18). At nunc benedicta terra in opere Redemptoris, quae remissionem peccatorum fructumque vitae parturit universis, et filiis Adae praejudicium originalis 0120C dissolvit maledicti. Prorsus benedicta illa terra, quae omnino intacta, nec fossa, nec seminata, de solo rore coeli Salvatorem germinat, et mortalibus panem Angelorum, alimoniam vitae aeternae ministrat. Haec itaque terra, quia inculta erat, videbatur esse deserta, sed erat opimo fructu referta; videbatur esse eremus solitudinis, sed erat paradisus beatitudinis. Plane hortus deliciarum Dei, eremus cujus campi germinaverunt germen odoris, plane desertum refertum, de quo Agnum dominatorem terrae Pater emisit. Emitte, inquit, Agnum, Domine, de petra deserti (Isai. XVI, 1), id est, abscinde Petram de Petra, Sanctum et inviolabilem sancta et inviolata proferat virginitas. Sane in hoc ipso satis decenter Christi occasus ortui, sepultura respondet 0120D conceptioni, dum videlicet emittitur Agnus de petra deserti, condendus in petra monumenti; et cujus corpori monumentum excidendum erat in petra, ipse ab initio conceptus sui, et corpus sibi excidit de petra, et corpori locum in petra; sic integritatem petrae, cum de ea emitteretur, non imminuens, sicut nec signatam sepulturae petram, cum de ea egrederetur, aperiens.

2. Si ergo petra Christus (I Cor. X, 4), ut ait Apostolus, non degenerat a Matre Filius, quando et ipsa petrae nomine censetur. An non recte vocatur petra, quae et in amorem integritatis proposito firma, affectu solida, sensu quoque ipso adversus illecebram peccati tota insensibilis erat et lapidea? 0121A an non recte petra virginalis integritas, quae et nihil parit per naturam sui; et cum parit, roris virtute divini, nec admittens conceptum, nec emittens partum, novit aperiri? Sed aperiatur terra, inquit Isaias, aperiatur, et germinet Salvatorem (Isai. XLV, 8). O sancte Isaia, qui dicis aperiatur, quid ergo est quod Dominus ad Ezechielem testatur: Porta haec clausa erit, et non aperietur (Ezech. XLIV, 2)? An tibi reseratum fuit tantummodo consilium fecundandae Matris, et clausum tibi fuit mysterium clausae perenniter integritatis? Absit! inquit; nemo magis quam ego conscius hujus secreti. Quomodo enim me latuisset perpetuae virginitatis mysterium, qui tanto ante praedixi: Ecce virgo concipiet, et pariet filium (Isai. VII, 14)? Quaeris igitur quomodo dicamus, 0121B ego, aperiatur; ille, non aperietur? Non aperietur viro, aperietur Domino; sicut ibidem ad ipsum dicitur Ezechielem: Vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per cam. Aperietur autem Domino non virginalis integritas corporis, quia, sicut Ezechiel post praedicta subdidit: Haec clausa erit ipsi etiam principi (Ezech. XLIV, 2, 3), sed aperietur auris et porta cordis; quia videlicet intravit per aurem Virginis Verbum incarnandum, et exivit per clausam portam corporis incarnatum. 984 Omnipotens namque Verbum Dei, etsi infirmitatem nostram suscepit, nihil tamen de sua sibi omnipotentia minuit, quominus contra naturam carnis, et supra intelligentiam sensus nostri, corpus suum palpabile per clausa posset et integra 0121C trajicere, sicut etiam discipulos ingrediens januis clausis, oculis probavit, quod ratio non capit.

3. Secura igitur, o Virgo intemerata, o porta sanctuarii perenniter clausa, secura aperi Domino Deo Israel, qui tibi jam dudum clamat: Aperi mihi, soror mea, amica mea (Cantic. V, 2). Non est quod timeas integritati tuae: Deus non novit integra violare, sed violata consolidare. Si Verbo Dei apta es, tum demum non modo clausa, sed et signata es. Pone me, inquit, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum (Id. VIII, 6). Jesus quippe impressus in corde, expressus in opere, sigillum plane et munimentum est inviolabile castitatis sponsae suae, et eo ipso quo se imprimit 0121D imitationis formam, imponit etiam incorruptionis custodiam. Sit ergo, o Virgo fidelis, auris tua aperta ad audiendum et mens tua ad credendum: aure percipe verbum angeli, et corde suscipe Verbum Altissimi, et corpore concipe Filium Dei. Dic et tu, o beata, tam humilis quam fidelis, dic Dominus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico, retrorsum non abii (Isai. L, 5). Ecce ancilla Domini: praesto sum ejus voluntati; quinimo juvabo votis si possum, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38). Hoc dicere, sic suam devotionem offerre, istud plane est Domino pectus aperire, istud est etiam os aperire, et spiritum attrahere. Sic profecto aperiebatur terra, ut, quem rorabant coeli desuper, susciperet rorem, et germinaret Salvatorem. Nobile germen, 0122A germen justum, germen odoris, germen Domini, quod jam est in magnificentia et gloria, cum idem fructus terrae sublimis est super omnia, id est, exaltatus est super coelos Deus, et super omnem terram gloria ejus. Nihil enim interest sive germen, sive fructum aut florem dixeris, cum haec omnia, imo infinita alia unus Christus sit, res una, sed multiformis gratia, et virtutis unius operatio multifaria; cui si infinita nomina paupertas humani sensus et sermonis pro similitudine commodaverit, rei tamen implere significationem non poterit. Bene autem simul vocatur germen, et flos, et fructus, qui sine gradu profectus, ab initio conceptus sui omni virtute et gratia in se ipso exstitit perfectus. In nobis enim primum ipse germen est, cum fides in 0122B confessionem prorumpit vel opus manifestum: postmodum flos, cum super proficientem efflorescit sanctificatio Dei quodam spectabili decore virtutum; demum autem fructus, cum beatitudo satiat hominem consummatum. Pulcherrime sane ac vigilantissime non solum mysteria, sed et mysteriorum praesagia dispensatio praeordinavit divina, ut locus in quo terra germinavit Salvatorem germen justum, et flos de virga et radice Jesse ascendit, Nazareth, id est sanctitas, germen, flos, virgultum vocaretur; ut videlicet negotium loco, locusque negotio consona voce contestaretur, pariterque et nomen loci rem gerendam pronuntiaret, et res gesta causam nominis indicaret.

4. Ignoscite mihi, fratres mei, quia, qui morum 0122C vestrorum servire debueram instructioni, plus forsitan quam necesse erat demoratus sum in illius ineffabilis admiratione et praeconio mysterii. Quid enim mirum si miror quod stupent Angeli, si praedicare gestio, quam coeli enarrant, gloriam Dei? quid mirum si me delectat quod beatos spiritus laetificat, quod peccatores justificat, justosque glorificat? Nescio tamen si ulla esse possit efficacior ac suavior morum aedificatio, quam hujus mysterii, id est Verbi incarnati, fidelis et pia consideratio. Quid enim sic hominem excitare potest ad amorem Dei, quam praeveniens hominem amor Dei tam vehemens ad hominem, ut homo propter hominem velit fieri? Quid autem ita nutrit amorem proximi, 0122D quam similitudo et natura proximi in humanitate Dei? Nam humilitatis exemplum nec cogitari posse majus aliquod existimo, quam exinanitionem Dei in formam servi, et servitutem plus quam servi. Castitatem porro quid aeque commendat, sicut quod ipsa castitas Salvatorem germinat? Aut 985 fidei virtutem ac meritum quid evidentius ostendit, quam quod Virgo Deum fide concepit, fide omnia sibi promissa divinitus impleri promeruerit? Beata, inquit, quae credidit, quoniam perficientur quae dicta sunt ei a Domino (ibid. 45). Et ut plenius noveris conceptum Virginis non solum esse mysticum, sed et moralem; quod sacramentum est ad redemptionem, exemplum quoque tibi est ad imitationem; ut manifeste evacues in te gratiam sacramenti, si 0123A non imiteris virtutem exempli. Quae enim Deum fide concepit, si fidem habeas, idem tibi promittit, quod videlicet si verbum ex ore nuntii coelestis fideliter velis suscipere, Deum quem totus orbis non potest capere, possis et ipse concipere. Concipere autem corde, imo et corpore, licet non corporali opere aut specie, tamen plane corpore tuo; quandoquidem jubemur ab Apostolo glorificare et portare Deum in corpore nostro (I Cor. VI, 20). Attende itaque, ut scriptum est, diligenter auditui tuo, nam fides ex auditu, auditus autem per Verbum Dei (Rom. X, 17); quod tibi absque dubio evangelizat angelus Dei, cum de timore aut amore ejus tecum agit praedicator fidelis, quem angelum Domini exercituum dici et esse non est tibi fas ambigere 0123B (Malach. II, 16, 17). Quam beati qui dicere possunt: A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus spiritum salutis (Isa. XXVI, 17, 18)! qui nimirum non est alius quam spiritus Salvatoris, quam veritas Jesu Christi. Vide ineffabilem dignationem Dei, simulque virtutem incomprehensibilis mysterii: qui creavit te, creatur in te; et, quasi parum esset te ipsum habere patrem, vult etiam te sibi fieri matrem. Quicumque, inquit, fecerit voluntatem patris mei, ipse meus et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 50). O fidelis anima, expande sinus, dilata affectus; ne angustieris in visceribus tuis, concipe quem creatura non capit. Aperi Verbo Dei aurem audiendi: haec est ad uterum cordis via spiritus concipiendi, hac ratione compinguntur 0123C ossa Christi, id est, virtutes in ventre praegnantis.

5. Gratias tibi, sancte Spiritus, qui ubi vis spiras. Video munere tuo non unam, sed innumeras fidelium animas illo generoso germine gravidas; custodi opera tua, ne aliqua illarum abortiat, conceptumque divinae sobolis informem aut mortuum excutiat. Vos quoque, o matres beatae tam gloriosae prolis, attendite vobis ipsis, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19); attendite, ne qua foris offensa gravior fetum tenerum laedat, ne quid ingeratis ventri, id est menti, quod spiritum quem concepistis exstinguat. Parcite, si non vobis, certe Filio Dei in vobis; parcite, inquam, non solum ab 0123D operibus et sermonibus malis, sed etiam a cogitationibus noxiis et delectationibus mortiferis, quae plane suffocant semen Dei. Omni itaque custodia servate corda vestra, quia ex ipsis vita procedet, cum scilicet maturus se partus absolvet, et vita Christi, quae nunc abscondita est in cordibus vestris, manifestabitur in carne vestra mortali. Concepistis spiritum salutis, sed adhuc parturitis, nondum peperistis. Si labor in parturiendo, magna de spe partus consolatio. Mulier cum parit, tristitiam habet (Joan. XVI, 21) laboris; cum autem pepererit puerum, jam non memor erit pressurae propter gaudium, quia natus erit homo Christus in mundum exteriorem corporis nostri, quod et minor mundus solet appellari. Qui enim nunc conceptus 0124A est Deus in spiritibus nostris, configurans eos spiritui charitatis suae, tunc velut homo nascetur in corporibus, configurans ea corpori claritatis suae, in qua vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMON III. De hujus mysterii signis.

1. Audite, domus David: ecce dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet (Isai. VII, 13, 14). Hodie impleta est haec prophetia in auribus vestris. Hodie namque illud ineffabile conceptus virginalis miraculum, sicut audieratis promissum, sic audistis impletum: Virgo hodie concepit. Et hoc signum, prioribus retro saeculis inauditum, nostris saeculis Dominus dedit. Et sicut Jeremias eodem spiritu 0124B et eodem sensu praedixit: Creabit Dominus novum super terram, quia femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). 986 Quid est enim, creabit Dominus novum super terram, femina circumdabit virum, quod ait Jeremias, nisi quod ait Isaias: Dabit Dominus signum, Virgo concipiet filium (Isai. VII, 13, 14)? Hoc nempe est, circumdabit. Non de consortio virili suscipiet, sed de se sola intra semetipsam concipiet, et solius materni corporis involucro vestiet. Alioquin dicant, si possunt Judaei, quod signum Dominus in hoc dedit, si non virgo, sed adolescentula, ut ipsi falso interpretantur, concepit; aut quid novum Dominus creavit, si femina masculum de masculo susceptum circumdedit. Potest quidem mentiri iniquitas sibi; sed in multitudine 0124C virtutis tuae, o Domine, mentientur tibi inimici tui, ut virtutem tuam dum negat pravitas et paucitas Judaeorum, glosiosius et copiosius confiteatur fides omnium populorum. Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes, quia terra dedit fructum suum, Virgo germinavit Jesum (Psal. LXVI, 6). Velint, nolint Judaei, creavit Dominus novitatem hujus miraculi, in signum eorum incredulatis; utique in signum cui contradicunt usque hodie, plus, nisi fallor, pertinacia odibili, quam ignorantia miserabili.

2. Non alienum tamen ab origine et consuetudine viperei germinis, si modo contradicunt huic signo, postquam factum est, qui ab initio in patre et rege 0124D suo impiissimo Achaz contradixerunt ne fieret. Locutus est enim Dominus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum. Non petam, inquit, et non tentabo Dominum (Isai. VII, 10-12). O religio profana! o pietas exsecranda! o humilitas dolosa! Ne tentes, ut ais, Dominum, contemnis Dominum. Quomodo enim tentares, si fideliter obedires? Nunc autem quomodo non graviter tentas, quem manifesto contemptu irritas? Novimus utique, novimus dolum et invidiam Judaicae radicis, quae et antequam Christus nasceretur, invidere coepit gloriae illius. Nam et iste Achaz, quantum ex vita et moribus ipsius intelligi datur (nam cultor idolorum erat), non alia religione aut metu signum recusavit petere cum juberetur, nisi ideo scilicet ne Dominus glorificaretur. 0125A Sane mira et plane digna ira Dei et hominum, tam dira perversitas Judaeorum, qui, cum jubentur signa quaerere, renuunt, non, ut fingunt, ne tentent, sed ne glorificent Dominum (Matth. XVI, 4); cum non jubentur, tentant et quaerunt. Nam velut natura et usu Judaei signa quaerunt, et, si dantur, calumniantur et inficiari contendunt, ut manifeste confiteantur quia tentantes quaerebant, non ut crederent facienti, sed ut insultarent non facienti. O gens peccatrix, semen nequam, filii scelerati (Isai. I, 4)! ait Isaias, Numquid parum est vobis molestos esse hominibus, mihi et aliis prophetis, imo universo generi hominum, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum (Isa. VII, 13, 14). Quia enim vos in perversum adversum 0125B eum inceditis, et ipse, ut ait, perversus incedet vobis. Non vultis signum dari, ne glorificetur auctor miraculi; et ipse propter hoc dabit, ut ipse glorificetur, et vos confundamini. Fac, Domine, fac mecum signum in bonum, ut videant qui me oderunt, et confundantur (Psal. LXXXV, 17), ait de Judaeis ad Patrem Filius.

3. Primum autem signum quod Pater et Filius operati sunt in confusionem infidelium et gloriam fidelium, in testimonium suae virtutis et opus nostrae salutis, arbitror hodiernum esse Virginis conceptum. Nam de ipso cum praemissum esset, dabit Dominus signum, quasi quaerentibus quod signum, intulit contextus Prophetae, verbis tamen Evangelistae, 0125C Ecce virgo concipiet et pariet filium (Isai. VII, 14, et Luc. I, 31); ut plane aut consequentia vel veritate contextus careat, aut (quod est probabilius) mendacium Judaeorum latebram non habeat. Merito proinde cum jam generatio prava et adultera signum quaerit, signum non datur ei, nisi signum Jonae (Matth. XVI, 4); ut videlicet qui ob perversitatem mentis non aedificantur signo virtutis, scandalizentur signo infirmitatis, triduanae scilicet sepulturae et mortis. Nam verbum crucis et mortis Judaeis, qui pereunt, scandalum est; his autem qui salvi fiunt, id est, nobis, virtus Dei est (I Cor. I, 18); nec minor aut infirmior nobis est Filius hominis in corde terrae, quam in consessu paternae dexterae. Signum quippe quod illi recusaverunt, sive 0125D in profundum inferni, sive in excelsum supra, nos fide plena ac veneratione devota suscipimus, agnoscentes Filium quem concipit 987 Virgo, in profundo inferni signum nobis esse liberationis et veniae; in excelsum supra, signum et spem exsultationis et gloriae. Qui enim primum descendit in inferiores partes terrae, ut in sanguine testamenti sui extraheret vinctos de lacu in quo non est aqua, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 9, 10). Jam levavit Dominus signum primum in patibulo crucis, postmodum in throno regni, et exaltavit signum ad populos nationum, quia contradictum est ei a populo Judaeorum, et quotidie a quatuor ventis congregat dispersos veri Israel ad hoc signum. O Radix 0126A Jesse, qui stas in signum populorum, super quem jam continent reges os suum, obstruatur etiam os loquentium iniqua, id est, Judaeorum blasphemantium, qui adhuc signo immaculato conceptus tui contradicunt, et nec angelo Gabrieli credunt dicenti quia non est impossibile apud te omne verbum (Luc. I, 30, 31). Beata quae credidit, cui haec ratio satisfecit, et, cum quaesisset quomodo Filium susciperet, quae non cognosceret virum, tam de integritate quam de prole securam deinceps effecit.

4. Quidquid ergo garriat impietas infidelium, nobis concipiat et pariat Virgo Filium; nos quippe signum habemus in bonum, etiam Matrem et Filium. Nobis plane Mater tota miraculum est, quae 0126B singulariter et sine exemplo mater est et virgo; nobis Filius totus miraculum, qui non solum singulariter, sed incomprehensibiliter Deus est et homo. Mater, virgo concipiens et pariens, signum nobis est quia Deus est homo iste qui concipitur et paritur; Filius, divina faciens, et humana patiens, signum nobis est quia in Deum transferet hominem, pro quo concipitur et paritur, etiam et patitur. Omnium tamen humanarum infirmitatum vel injuriarum quas pro nobis pertulit divina dignatio, sicut tempore primam, sic etiam humilitate fere maximam existimo, quod in utero concipi, in utero novem mensium tempore majestas illa incircumscripta passa est contineri. Ubi enim sic se exinanivit? aut quando ita penitus a semetipso defecisse visus 0126C fuit? Tanto tempore nihil illa sapientia loquitur, nihil illa virtus manifestum operatur, nullo signo visibili majestas, quae clausa latet, proditur. Non sic in cruce visus est infirmus, ubi quod infirmum ipsius fuit, statim apparuit fortius omnibus hominibus: quando et moriens glorificat latronem, et exspirans inspirat Centurionem; quando horarius dolor passionis ei non solum compati fecit elementa creaturarum, sed etiam contrarias fortitudines subigit aeternorum passioni dolorum. In utero autem sic est quasi non sit, sic omnipotens virtus vacat quasi nihil possit, et Verbum aeternum sub silentio se premit.

5. Vobis tamen, fratres, vobis illud silentium 0126D verbi loquitur, vobis clamat; vobis utique disciplinam silentii commendat. In silentio enim et spe erit fortitudo vestra (Isai. XXX, 15), sicut Isaias promittit, qui cultum justitiae silentium definivit (Id. XXXII, 17). Sicut namque puer ille conceptus in utero ad maturitatem partus sub alto et diuturno profecit silentio, sic et spiritum hominis disciplina silentii nutrit, format et roborat, et quanto occultius, tanto tutius et salubrius incrementum praestat. Nescit homo animalis, qui non percipit quae sunt spiritus Dei, quae sit via spiritus, et quomodo compingantur ossa in ventre praegnantis (Eccle. XI, 5); sed non occultatum os meum a te, ait sanctus Deo, quod fecisti mihi in occulto (Psal. CXXXVIII, 15) mentis, sub secreto silentii. Sed nec a vobis 0127A occultatum est hoc mysterium, fratres mei, quorum experientia et confessio testis mihi est quomodo quietus et modestus spiritus sub silentio roboretur, pinguescat et floreat; quomodo e contrario per verba, velut quadam paralysi, dissolvatur et defluat; quomodo macrescat, et marcescat, et aridus decidat. Denique si in silentio fortitudo non esset, Salomon nequaquam dixisset: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Caeterum, si quaeris quo negotio sit occupanda mens in silentio, nihil tibi imponimus onerosum, comede panem tuum, sicut et ipse Dominus conceptus suo tibi commonstrat exemplo. Quid enim propheta de eo dixit, cum loqueretur de porta orientali semper 0127B clausa in domo 988 Domini, quae tamen Deum Israel admisit et emisit? Princeps ipse, inquit, sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino (Ezech. XLIV, 3). Sedebit, inquit, in ea, quoniam requiescet in ea, de qua et ipse loquitur: Haec requies mea (Psal. XXXI, 14); sedebit in ea tanquam in throno grandi, quem, sicut alias dixi, Salomon rex sibi de ebore fecit (III Reg. X, 18). Si attendas angustias uteri, locus prorsus angustus est, si latitudinem cordis, thronus grandis est, propter quam etiam uterus tantae majestatis capax factus est. In ea ergo princeps sedit et panem comedit; quia si quis, inquit, aperuerit mihi, intrabo ad eum, et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20).

6. Non est haec coena sine pane, quando et ipse 0127C qui coenat panis est vitae, panis qui hodie descendit de coelo et dat vitam mundo. Sed res mira, si idem est qui coenat, et quod coenatur; et qui comedit, ipse est panis qui ab eo comeditur. Revera res mira, sed res vera; quia Christus non alio pane quam se ipso pascitur. Ipse namque totus est panis, Verbum propter se, caro propter unionem Verbi. Alioquin caro non prodest quidquam, cum spiritus sit qui vivificat (Joan. VI, 64), nec in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Omne verbum procedens de ore Dei unum et unigenitum est Verbum Patris, quod, cum simplex sit, in se tamen continet rationem et formam omnis verbi divini. Verbum itaque 0128A pascitur de Verbo, Filius vivit de se ipso; quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Alia tamen ratione, sed tamen ineffabili beatitudine, Verbo pascebatur anima illa, Verbo ipsi in persona conjuncta; et incomparabili felicitate princeps ille sedens in porta virginalis uteri, panem verbi coram Domino comedebat. Id igitur operis tu quoque, si sapis, in silentio tuo actitabis, ut panem verbi divini comedas coram Domino, conservans, sicut Maria, quae de Christo dicuntur, et conferens in corde tuo. Hunc panem tecum Christus manducare delectabitur; et qui te pascit, ipse in te pascetur (Luc. XXII, 15, 19); et panis ipse quo plus editur, plus abundabit edendus: quia gratia non minuitur 0128B usu, sed augetur.

7. In hoc propterea tibi sit exemplo Jesus conceptus et gestatus in utero, ut, sicut onus illud leve ac suave, etsi gravidavit, non tamen gravavit uterum Mariae, sic te non sentiat gravem aut molestum uterus Ecclesiae. Gravida est, o fratres, Ecclesia, non, sicut Maria, solo Jesu, sed, sicut Rebecca, Jacob et Esau, non solum scilicet bonis et modestis, sed etiam dyscolis et indisciplinatis; quos tamen et ipsos, propter nomen Jesu, vel forsitan aliquod initium substantiae ejus, Ecclesiae viscera suscipiunt et amplectuntur. Sed cum sese colliderent parvuli discordes in utero Rebeccae, quae prius oraverat ut conciperet, dolensque ventrem suum a tribulatione malorum et dolore, pene 0128C poenitebat quod concepisset: Si sic, inquit, futurum mihi erat, quid necesse erat concipere? (Gen. XXV, 22.). Si de aliquo nostrum, fratres, sic conqueri contigerit viscera matris nostrae, timeo ne melius fuisset si conceptus non fuisset homo ille; nisi quod nec de talibus sinit nos desperare, qui etiam de lapidibus suscitat filios Abrahae (Luc. III, 8). Ipse in eis, si qui tales sunt, emolliat cor lapideum, ne quatiant viscera matris; ipse viscera matris consoletur, ne fatigetur eos, qualescunque sint, portare, donec formetur in eis Christus, qui perfectus Deus, perfectus homo vivit et regnat, per omnia saecula saeculorum. Amen.

DOMINICA IN RAMIS PALMARUM.0127 SERMO I. Quomodo Christus omnia homini factus.0127D

1. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui, cum in forma Dei esset (Philipp. II, 5, 6), etc. Audiat servus nequam et fugitivus, hominem dico, qui, cum esset in natura et conditione servili et necessitate serviendi, servire detrectans, arripere sibi conatus est libertatem et aequalitatem Domini sui. Christus cum in forma Dei esset, non rapina, sed natura aequalis, quia coomnipotens, coaeternus 0128D et consubstantialis, exinaniens semetipsum, non solum formam servi accepit, in similitudinem hominum factus; sed etiam ministerium servi implevit, 989 humilians semetipsum, et obediens factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Ibid. 8). Sed parum tibi videatur quod, cum esset filius et coaequalis, tanquam servus servivit Patri, si non et servo suo plus quam servus servivit. Factus quidem erat homo, ut serviret Creatori. Et quid justius quam ut servias illi a quo creatus es, sine 0129A quo nec esse potes? et quid beatius aut sublimius quam servire illi cui servire regnare est? Non serviam, inquit homo Creatori. Ego igitur serviam tibi, inquit Creator, homini. Tu recumbe; ego ministrabo, ego tibi pedes lavabo. Tu quiesce; ego languores tuos feram, infirmitates portabo. Utere me, ut libet, in omni necessitate tua, non modo ut servo tuo, sed etiam ut jumento tuo, ut peculio tuo. Si fatigatus aut oneratus es, ego te et onus tuum feram, ut legem meam primus impleam. Alter, inquit, alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Si esuris, aut sitis, et ad manum forte nihil melius habes, nec alter tibi vitulus aeque saginatus praesto est, ecce ego paratus immolari, ut carnes meas comedas, et sanguinem bibas. Nec verearis ex 0129B morte servi damna servitii ejus pati; etiam comestus et bibitus, manebo tibi integer et vivus, serviamque ut prius. Si in captivitatem ductus aut venumdatus es, ecce vende me, teque pretio mei, vel me ipso pretio redime. Vile quidem mancipium videor; sed etsi noctu et clanculo distrahar quasi res furtiva, etsi ab avarissimis Judaeorum sacerdotibus emar; attamen saltem triginta argenteos appretiari potero; hoc pretio mei poterit emi sepultura peregrinorum, me pretio vita sepultorum. Si infirmaris, et mori times, ego moriar pro te, ut de sanguine meo tibi conficias medicamenta vitae.

2. Euge, serve bone et fidelis, servisti revera, servisti in omni fide et veritate, servisti in omni patientia et longanimitate. Non tepide, qui exsultasti 0129C ut gigas ad currendam viam (Psal. XXIII, 6) obedientiae; non ficte, qui etiam animam post tot et tantos labores superimpendisti; non murmurose, qui, innocens flagellatus, nec os aperuisti. Scriptum est, et justum est: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48). Sed iste servus, obsecro, quid non dignum fecit? quid debuit facere et non fecit? Bene omnia fecit, clamant qui facta ejus observabant, et surdos fecit audire et mutos loqui (Marc. VII, 37). Omnia fecit digna, et quomodo sic omnia passus est indigna? Dorsum posuit ad flagella, plagis vapulavit non paucis nec parvis; indicio sunt sanguinis rivuli qui de tot partibus 0129D profluunt corporis. Contumelia et tormento interrogatus fuit, veluti servus aut latro subditus quaestioni, qua confessio extorqueatur criminis. O detestabilem superbiam hominis servire contemnentis, quae alio exemplo non poterat humiliari, nisi servitute et tali servitute Domini sui! et utinam vel sic possit! utinam vel nunc habeat et referat gratiam tantae humilitati ac bonitati! Sed, ut mihi videtur, adhuc audio eumdem Dominum apud Isaiam conquerentem de ingratitudine nequam servi, ubi scilicet ait: Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. Verumtamen me servire fecisti in peccatis tuis, laborem praebuisti mihi in iniquitatibus tuis (Isai. XLIII, 23, 24). Et quem laborem? Usque ad defatigationem, esuriem et sitim; sed usque ad 0130A sudorem, sudorem autem sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 44); sed usque ad mortem, mortem autem crucis: ne omnia modo replicem, quod alapis caesus, sputis illitus, coronatus spinis, confixus clavis, lancea perforatus, aceto et felle potatus. Hoc torcular, inquit, calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isai. LXIII, 3). Vos ergo, qui statis tota die otiosi, attendite et videte si est labor sicut labor meus.

3. Utique valde laborasti, Domine mi, in serviendo mihi; justum profecto et aequum esset ut saltem de caetero tu quiesceres, tuusque tibi servus vel ordine vicis suae, quia ad ipsum ventum est, serviret. Quam magno, Domine mi, inutile tibi meum redemisti servitium, qui nec ministeriis indiges 0130B Angelorum! Quam suavi et benigna arte pietatis recuperasti tibi et subdidisti contumacem servum, vincens in bono malum, humilitate 990 confundens superbum, beneficiis obruens ingratum! Sic nimirum, sic sapientia vincit malitiam; sic carbones ignis congessisti super caput contumacis, quibus accenderetur ad poenitentiam. Vicisti ergo, Domine, vicisti rebellem: ecce do manus in vincula tua, jugoque tuo suppono cervicem. Dignare tantum ut tibi serviam, patere ut tibi laborem. Accipe me servum sempiternum, licet inutilem, nisi nunc quoque mecum sit et mecum laboret gratia tua, semper et praeveniens et subsequens. Praeveniat nos, prior ostendens humilitatis et patientiae exempla, subsequatur nos, adjuvans ut imitemur ostensa. 0130C Quam felices nos, o fratres mei, si super hoc audiamus consilium Apostoli: Hoc sentite, inquit, in vobis quod et in Christo Jesu (Philipp. II, 5) praecessisse cognoscitis! hoc est, nullus extollatur supra se, sed magis humilietur infra se; qui major est, aliis serviat; si quis laeditur, prior satisfaciat; in commune usque ad mortem quisque obediat. His vestigiis, fratres, sequemur Christum in forma Dei, in qua vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. De crucis scientia et virtute.

1. Paulus, doctor noster in fide et veritate, si hodie veniret ad nos, puto quia non judicaret se aliquid scire inter nos, nisi Jesum Christum, et 0130D hunc crucifixum (I Cor. II, 2). In his siquidem diebus in quibus anniversaria dominicae passionis et crucis memoria solemniter celebratur, nihil, ut arbitror, convenientius praedicatur, quam Jesus Christus, et hic crucifixus. Nam et aliis quibuslibet diebus quid unquam potest praedicari fidelius? quid audiri salubrius? quid cogitari fructuosius? Quid enim tam pium fidelium affectibus, tam medicinale moribus; quid sic interficit peccata, crucifigit vitia, virtutes nutrit et roborat, sicut crucifixi memoria? Loquatur ergo Paulus inter perfectos sapientiam in mysterio absconditam; mihi, cujus imperfectum vident etiam oculi hominum, loquatur Christum crucifixum, his quidem qui pereunt stultitiam, mihi autem et his qui salvi fiunt, plane Dei virtutem Deique sapientiam; 0131A mihi prorsus altissimam atque nobilissimam philosophiam, per quam infatuatam irrideo tam mundi quam carnis sapientiam. Quam perfectum me putarem, quam provectum in sapientia, si Crucifixi vel idoneus invenirer auditor, qui factus est nobis a Deo non solum sapientia, sed et justitia, et sanctificatio, et redemptio! (Id. I, 30.) Omnino si Christo confixus es cruci, sapiens es, justus es, sanctus es, liber es. An non sapiens, qui, cum Christo exaltatus a terra, sapit et quaerit quae sursum sunt? an non justus, in quo destructum est corpus peccati, ut ultra non serviat peccato? an non sanctus, qui semetipsum exhibuit hostiam vivam, sanctam, placentem Deo? an non vere liber, quem Filius liberavit, qui de libertate conscientiae illam 0131B liberam vocem Filii sibi assumere confidit: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? (Joan. XIV, 30.) Vere apud Crucifixum misericordia, et copiosa apud eum redemptio, qui sic redimit Israel ex omnibus iniquitatibus ejus, ut principis hujus mundi calumnias liber evadere mereatur.

2. Sciat tamen, sciat quicunque est ille beatus et verus Israel, non esse hoc suae meritum perfectionis, sed divinae gratiam redemptionis; non scilicet quia peccatum non fecerit, nec inventus sit dolus in ore ejus, sed quia ille cujus haec laus propria est, Christus scilicet, purgavit peccata illius, qui per sanguinem crucis suae purgationem peccatorum faciens, ibi maxime triumphavit principatus et potestates, ubi abscondita erat fortitudo ejus. 0131C Erat abscondita, sed non perdita; quia crucifixus ex infirmitate, vivebat ex virtute Dei. Erat occulta, sed non erat otiosa; quia crucifixus veterem hominem in omnibus electis crucifigebat. Crucifigebat mundum Paulo, et Paulum mundo (Galat. VI, 14). Crucifigebat denique tyrrannum hujus mundi, omnesque suae antiquae ministros tyrannidis. Hamum plane sub esca recondebat, qui sub infirmitate fortitudinem abscondebat. Ac perinde 991 ille homicida ab initio sitiens humanum sanguinem, dum irruit in infirmitatem, incidit in virtutem: morsus dum momordit, confixus dum Crucifixum appetivit.

3. Gratias cruci et clavis tuis, Domine Jesu: video perforatas fauces illius draconis, ut transeant 0131D liberati, qui etiam fuerant absorpti. Et qui fiduciam habebat quod influeret Jordanis in os ejus (Job XL, 18), fluvium, quem absorbuerat, se non minima ex parte perdidisse frendens irascitur. De illis quippe faucibus nobis isti venerunt qui hodie nobiscum nobilem ac magnificum crucis decantant triumphum. Plane de ore leonis liberati sunt, imo de ventre inferi regressi sunt. Irascatur ergo, fremat et tabescat de cujus dentibus praeda erepta est: nam Christus gratulabitur quod non gratis crucifixus est. Lugeat infernus et mors; ille morsus, ista mortua: nam coeli laetantur, et exsultat Ecclesia, quod Christus infernum spoliat, mortemque triumphat. In conversione nempe istorum triumphum suae renovavit passionis, crucisque miracula suscitavit. In 0132A istis crux refloruit, hunc fructum pretiosum nunc etiam arbor vitae tulit. Quomodo namque maneret sterilis, quae non modo rigata, sed etiam vivifica facta est sanguine Salvatoris? jam non poenitebit eum quod in palmam ascendit, cum tantum tamque pretiosum de ea fructum collegerit. Hunc quippe fructum inter alios praevidebat, cum voluntarius ad crucem properabat. Dixi, inquit, ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus (Cantic. VII, 8). Paucis absolvit quod voluntate passus sit, quod passione exaltatus sit, quod non sine fructu nostro passus sit. In dicto siquidem proponentis, arbitrii libertas; in ascensu, triumphi sublimitas; in apprehensione fructuum, redemptionis monstratur utilitas. Vos, insensati Judaei, clamabatis quidem, 0132B Ascende, calve; ascende, calve (IV Reg. II, 23); sed ordinationi ejus liberrimae, qui sponte decreverat ascendere, non potuit furor vester nisi servire. Ascendit crucem voluntate, triumphavit in ea potestate, fructum ex ea collegit pietate. Uno igitur opere et Judaeum irrisit, et diabolum peremit, atque christianum redemit.

4. Dicant igitur qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos (Psal. CVI, 2); dicant, inquam, voce et mente magistri sui: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14)! in qua sapientia Dei nequam infatuavit consilium, justitia destruxit eum qui habebat mortis imperium, misericordia liberavit captivum. Merito 0132C prorsus, o sapiens gloriator, gloriaberis in cruce Domini tui, cujus liberatus es triumpho, vivificatus mysterio, justificatus exemplo, munitus signo. Sic enim justae rationis consequentia postulare videtur, ut exemplum Crucifixi ad justificationem suam imprimant moribus, qui signum crucis ad munimen sui imprimunt frontibus, et illius vivant lege, cujus armantur fide. Alioquin fallaciter miles characterem regis gestat, cujus praescriptum non observat; nec recte se tuetur illius signo, cujus non paret imperio. Vide autem quanta perversitas et abusio sit, ut inimici crucis Christi tueri se velint signo crucis Christi: dum securi sunt, luxuriantes contra pietatem crucis; cum in periculo deprehensi sunt, volentes 0132D esse defensi virtute crucis. Plane inimici crucis Christi sunt, amici ventris sui; quorum deus venter est, quorum idolum nummus est. Sciat tamen, sciat quicunque nunc fallaciter sibi Crucifixi signum usurpat; nequaquam se illo tueri poterit in illa necessitate suprema, quando jam non arbitrio hominum, sed judicio et ministerio Angelorum signabitur Thau super frontes virorum gementium et dolentium, ut discernantur salvandi a multitudine perditorum (Ezech. IX, 4-7).

5. Sed et Paulus, dux ille strenuus militiae christianae, fidelis signifer, qui stigmata Crucifixi in corpore suo portabat, nunc quoque in hac verorum ac falsorum militum confusione, signo utique notabili istos ab illis discernebat, cum dicebat: Qui 0133A autem sunt Christi, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24). Cauta prorsus et circumspecta definitio, ac velut formam referens de ipsius veritatis exemplari impresso. Nimirum quod impressum retinet vita, signantius exprimit lingua. Qui ergo Christo confixus erat cruci, de propriae conscientiae 992 exemplari formam istam protulit: Qui Christi sunt, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Noverat vir multae scientiae et experientiae, multos esse aut fore qui crucifigerent concupiscentias carnis, et sinerent regnare vitia cordis; multos e contrario qui, fiducia pacati cordis, negligerent mortificationem corporis. Sed sicut nonnunquam divina justitia spiritum sibi non subditum, contumeliis carnis licet afflictae flagellat, sic plerumque 0133B corpus incrassatum recalcitrat, et nova bella spiritui jam quieto resuscitat. Eapropter vult Apostolus ut, crucifixis tam vitiis interioribus quam concupiscentiis exterioribus, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctimoniam in timore Dei (II Cor. VII, 1). Timor nempe Dei, velut quidam clavi in altum defixi, cruci nos configit, et velut affixus justitiae continere nos facit, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis, sed justitiae; et, licet sit, non tamen regnet peccatum in nostro mortali corpore. Sane quod timor Dei comparetur configentibus clavis, sententia est David, qui ait: Confige, quasi a clavis, timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII, 120). Si ergo nondum praevales ut vitia exstinguas, 0133C in hoc vult te esse sollicitum Apostolus, ut crucifigas. Non ait: Qui Christi sunt, exstinxerunt vitia, quae virtus paucorum est; sed, crucifixerunt, sine quo salus nulla est, sicut, praeter crucem Christi, nulla redemptio est. Ideo namque Redemptor ad operandam et informandam salutem nostram hunc passionis modum elegit, ut redemptionis sacramentum, justificationis fieret exemplum; ut quomodo videlicet ipse similitudinem carnis peccati crucifixit, de peccato damnans peccatum, sic nos, imo multo magis nos, carnem peccatricem cruciemus, crucifigentes, etsi nondum exstinguentes in ea peccatum.

6. Hic recordari potes quia Moyses ad placandam iram Domini crucifixit principes Israelitarum (Num. 0133D XXV, 4-9); Josue autem, qui et Jesus, quinque reges Amorrhaeorum (Josue X, 26). Si enim iram Domini, quam meruimus, placare volumus, necesse est ut per continentiam nos cruciemus. Jesus autem noster, qui nos in terram promissionis introducturus est, vitia quinque sensuum in nobis crucifiget, imo et exstinguet; si tamen, sicut est justum, pendeamus in patibulis usque ad vesperum. Hujus enim perseverantiae in cruce Salvator de se ipso tibi curavit exemplum praebere, nolens consummari nisi in cruce, aut deponi de cruce ante vesperum tam diei ipsius quam vitae suae. Balaam dicebat, Moriatur 0134A anima mea morte justorum (Num. XXIII, 10); tu vero dic, Moriatur anima mea morte Domini mei Jesu Christi, et fiant novissima mea illius similia; ut videlicet in voluntaria cruce poenitentiae pendere merear usque ad terminum vitae. Quanta fiducia de cruce Filii, in manus Patris spiritum commendabis! imo quanta clementia Pater suscipiet quem Filius commendabit! Filius namque qui causam animae tuae semel in cruce suscepit agendam, nunquam eam agere desinit, apud Patrem semper interpellans. Vade securus, vade gratulabundus, ubi judex tuus est advocatus tuus; tantummodo signum crucis, mortificationem Jesu, quam circumfers in corpore tuo, secum deferat spiritus tuus. Dominus autem gloriae, qui pro vobis, fratres, passus, in vobis est 0134B glorificatus, dignetur vos habere socios passionis et gloriae, et gloriantes in cruce glorificet in ea claritate quam habuit apud Patrem ante initium saeculorum, et habiturus est per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. De duplici specie qua Christus proponitur spectandus.

1. Desiderium animae nostrae, speciosum forma prae filiis hominum, hodierna dies alia et alia specie repraesentat filiis hominum: utraque quidem specie spectabilem, in utraque desiderabilem et amabilem, quia in utraque salvatorem hominum; licet in una sublimem, in altera humilem; in ista gloriosum, in illa aerumnosum; in ista venerabilem, in illa miserabilem: 0134C si tamen dici decet miserabilis, qui miseriam suscepit dignatione miserationis, ut de miseria sua misericordiam 993 praestaret miseris; non ut qui sibi beatitudo est, misericordiam a miseris flagitaret. Ubi ergo miserandus videri voluit, ibi et amplius venerandus fuit. Sed sustinui, inquit, qui simul contristaretur, et non fuit; qui consolaretur, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Ita qui miseratione omnium miser ultro fieri voluit, apud nullum fere miserationem invenit. Sed ubi, inquies, spectatur hodie sublimis et gloriosus, ubi humilis et aerumnosus? Vide processionem; audi passionem. In his evidentur agnoscere poteris quod Isaias ait: Sicut obstupuerunt super eum multi, sic inglorius erit inter viros vultus ejus, et forma ejus inter filios hominum 0134D (Isai. LII, 14). Obstupuerunt multi de gloria quasi victoris triumphantis, cum Jerusalem ingrederetur; sed nihilominus paulo post vultus ejus inglorius et despectus, cum pateretur. Cum intrasset Jerosolymam, ait Matthaeus, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? (Matth. XXI, 10). Cum pateretur, confusio faciem ejus operuit, ut vere confiteatur: Exaltatus, humiliatus sum et confusus (Psal. LXXXVII, 16). Sane quod hic se confusum dicit, intelligendum est secundum hoc quod alibi dicit de facie corporis: Operuit confusio faciem meam (Psal. LXVIII, 8); quia non pepercerunt in faciem meam spuere, 0135A velare, percutere et illudere. Nam facies mentis, quae semper et immobiliter habitabat cum vultu Dei, nec turbari poterat nec confundi. Dominus Deus, inquit, auxiliator meus; ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar (Isai. L, 7). In te enim, Domine, speravi, non confundar in aeternum (Psal. XXX, 2). Confundantur potius illi, et non confundar ego; paveant, et non paveam ego (Jerem. XVII, 18).

2. Si igitur, ut dicere coeperam, hodierna processio simul et passio considerentur, ibi plane videtur Jesus sublimis et gloriosus, hic humilis et aerumnosus. In processione namque cogitatur in honore regis; in passione spectatur in poena latronis. Ibi circumdant eum gloria et honor; hic non 0135B est ei species neque decor. Ibi gaudium hominum et gloria plebis; hic opprobrium hominum et abjectio plebis. Ibi acclamatur ei: Hosanna filio David, benedictus qui venit rex Israel (Matth. XXI, 9); hic inclamatur, reus mortis (Id. XXVI, 66); subsannaturque quod se fecerit regem Israel. Ibi cum ramis palmarum ei occurritur; hic alapis palmarum in faciem caeditur, et arundine percutitur caput. Ibi praeconiis sublimatur; hic saturatur opprobriis. Ibi certatim ei via sternitur vestimentis alienis; hic exuitur propriis. Ibi tanquam rex justus et salvator suscipitur in Jerusalem; hic tanquam reus et seductor damnatus ejicitur de Jerusalem. Ibi sedet in asino stipatus obsequiis; hic pendet in ligno crucis caesus flagellis, confossus plagis, et desertus 0135C a suis. Ecce plus quam Job hic, cui tam repente, tam vehementer omnia semel in contrarium Deus vertit. Sufferentiam Job audistis, finem Domini vidistis (Jacobi V, 11), ait Jacobus apostolus. Ac si diceret: Sufferentia Job fuit usque ad reditum substantiae; sufferentia Domini usque ad exitum vitae Job quidem patienter damna sustinuit, sed mox in terra sua duplicia suscepit; Christus ut erat repletus miseriis, et inebriatus amaritudinibus, e mundo migravit. Itaque plus quam Job hic, qui de summa, ut putabatur, repente semelque dejectus felicitate, in extrema atque gravissima finem sortitus est calamitate. Et haec, inquit, passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad 0135D Deum preces (Job XVI, 18), etiam pro crucifixoribus, ut eis ignosceret.

3. An non igitur recte videbitur velut turbatus tanta tamque subita rerum mutatione Filius Patrem interpellare illa voce lacrymabili: Deus, Deus meus, utquid dereliquisti me? (Matth. XXVII, 46). Certe manus tuae fecerunt me! in voluntate tua deduxisti me, et paulo ante cum gloria suscepisti me; et sic repente praecipitas me? Elevans allisisti me, quasi super ventum ponens me, et elidens valde. Exaltatus, humiliatus sum et confusus; et eo confusus amplius, quo tunc exaltatus sublimius, et nunc humiliatus profundius; quantoque tunc altius elevatus, tanto nunc gravius allisus. Justum quidem est, o Pater, ut qui se exaltat humilietur, et elatio indigni 0136A digna dejectione puniatur; sed nunquid similiter justum erat ut, quem tu exaltaveras, ita confusibiliter humiliaretur, et gloriam quam humilitas meruerat, tanta sequeretur contumelia? 994 Nunquid mihi, Pater, iratus fuisti, quod vel ad horam hic me passus sum honorari; et illud etiam perexiguum quod susceperam de bonis hujus mundi, exsolvendum erat ante mortem in poenis et contumeliis, ne postea mihi posset objici: Fili, suscepisti bona in vita tua? (Luc. XVI, 25). At qui tuus erat honor, o Pater, honor erat Filii; quia qui non hononorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Ecce exprobrant inimici tui, Domine, exprobrant commutationem Christi tui; ecce gloriantur in contumelia mea et tormento, qui paulo ante 0136B cruciabantur gloria et honore meo. Nunquid non respondebo exprobrantibus mihi verbum, ut sciant aliquando qua dispensatione commutaveris Christum tuum, quo consilio sic exaltaveris mox humiliandum, vel humiliaveris exaltatum?

4. Respondebis, o Domine Jesu, respondebis exprobrantibus tibi verbum, et verbum asperum, quando scilicet respondebit eis in facie arrogantia eorum, et arguet eos malitia eorum, videntes in quem transfixerunt. Cum enim videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate (Matth. XXIV, 30), tunc scient quod modo nolunt credere, quia illius posterioris gloriae, prior hodiernae processionis gloria, mysterium fuerit et figura; sicut passionis contumelia, meritum et 0136C causa. Tunc intelligent quia Christus nunc honoratus, nunc ludibrio habitus, his qui pereunt positus est in offensionem et ruinam, sicut his qui salvi fiunt, in resurrectionem et doctrinam; quia quod sacramentum est redemptionis, simul est etiam documentum aedificationis. Sic enim postulabant merita superborum, ut eorum superbiae et honor Christi fieret scandalum, et mors praecipitium; atque invidiam juste pereuntium gloria triumphantis excitaret, morientis poena damnaret. Caeterum his qui salvi fiunt, id est nobis, omnino erat necessarium ut Christus, transiens viam hujus mundi, sequentibus se viam sterneret, sicut per adversa, sic etiam per prospera; atque prius exaltatus, post 0136D humiliatus, suo traderet exemplo qualiter modestia servaretur in honore, patientia teneretur in contumelia vel dolore. Ipse siquidem honorari potuit, inflari non potuit; voluit despici, sed nescivit aut pusillanimitate dejici, aut ira morderi. Sicut enim alias cum vellent eum rapere et facere regem, ipse refugiens, et in solitudinem ad orandum aufugiens (Joan. VI, 15), docuit exemplo quod dixit et verbo, ne scilicet velimus in sublime tolli; sic modo quadam alia dispensatione sese ad horam honorari patiens, et nihilominus solitam, quia inolitam, mansuetudinem in honore retinens, forman dabat his qui in potestate sunt constituti. Qui tamen ut discerent ea discretione per humilitatem esse mansueti, ut, cum res postularet, per zelum essent erecti, Dominus 0137A statim in templum regressus, flagello facto de funiculis vindicat injurias Patris, magisque eligit furorem sacerdotum in necem suam provocare, quam templi profanationem dissimulare (Matth. XXI, 12, 13)

5. Ut igitur, fratres, inoffenso pede tam per prospera, quam per adversa sequamur ducem nostrum, in processione consideremus eum in honore positum, in passione contumeliis et doloribus subditum; nunquam tamen in tanta mutatione rerum mente mutatum, etsi vultum immutaverit coram Abimelech, id est regno al. rege> Judaeorum, quam commutationem Christi caecitas exprobrat perfidorum. De immutabili mentis illius statu dicit Scriptura: Homo sanctus in sapientia permanet sicut 0137B sol; nam stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). De mutatione faciei illius dicit alia Scriptura: Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius immutabit (Eccle. VIII, 1). Prorsus in vultu tuo, Domine Jesu, qualitercunque videatur immutatus, sive gloriosus sive inglorius appareat, lucet sapientia, de vultu tuo candor lucis aeternae radiat; utinam super nos lumen vultus tui, Domine, effulgeat! Vultus tuus sicut in tristibus, sic in laetis sibi modestus, serenus, ac totus arcano lumine cordis floridus; justis hilaris et jucundus, poenitentibus clemens et pius. Intendite, fratres, in vultum serenissimi Regis. In hilaritate vultus regis vita, dicit Scriptura, et clementia ejus quasi imber serotinus (Prov. XVI, 15). Aspexit in Protoplastum, et 0137C mox animatus spiravit in vitam (Gen. I, 27); repexit Petrum, et mox compunctus respiravit ad veniam. Mox enim ut Dominus respexit Petrum, 995 Petrus de clementia piissimi vultus suscepit imbrem serotinum, lacrymas post peccatum (Luc. XXII, 61, 62). Lux vultus tui, o lumen aeternum, teste Job, non cadit in terram (Job. XXV, 3). Quae enim communicatio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Animae potius fidelium radios illius excipiant, aspiretque bene consciis laetitiam, sauciis medicinam. Plane vultus triumphantis Jesu, qualis spectandus est in processione, laetitia et jubilus; vultus morientis, qualis cogitandus est in passione, medela et salus. Qui timent te, videbunt me, inquit, et laetabuntur 0137D (Psal. CXVIII, 74); qui dolent se, videbunt me, et sanabuntur, sicut aspicientes in serpentem ligno suspensum post venena serpentium. Te igitur, gaudium et salus omnium, seu videant sedentem in asino, seu pendentem in ligno, vota benedicant omnium; ut, cum viderint regnantem in throno, laudent in saecula saeculorum, cui laus et honor per omnia secula saeculorum. Amen.

SERMO IV. Qualiter Christus benedicendus.

1. Hosanna filio David (Matth. XXI, 9). Vox exsultationis et salutis, vox gaudii et pietatis, vox fidei et amoris, adgratulans adventui Redemptoris, atque prophetico protestans gaudio desideratae laetitiam redemptionis. Hosanna filio David, ait haec familia 0138A David; salus est illi qui factus est ex semine David, ut salvet eos qui sunt ex fide David. Laudate, laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domin (Psal. XII, 1, 2); dicite: Sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21), sit benedictus, qui venit in nomine Domini. Ex ore istorum perfecisti, o Pater, laudem Filii tui, ut incorrupto simplicis innocentiae testimonio destruas inimicum et ultorem (Psal. VIII, 3), pharisaeum et pontificem; non ultorem divinae legis, ut mentita est iniquitas sibi, sed invidiae propriae et furoris. Sed convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (Psal. VII, 17). Deus laudem meam ne tacueris, ait Filius Patri; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2). Nihil potest negare Pater 0138B Filio; non tacuit laudem Filii vox paterna saepius audita de coelo, non tacuerunt creaturae, in tot signis et prodigiis confitentes eum auctorem naturae. Angeli testati sunt, daemones confessi sunt, ordo propheticus voce consona sibi invicem respondentes cecinerunt. Sed ista demum perfecta laus est, quam aetas illa non tacet, quae nescit adulari, et quod Spiritus suggerit, dissimulare non potest. Quid enim manifestius quam quod illa aetas a semetipsa, tam nova, tam insolita nec dicebat nec faciebat; sed Spiritus sanctus more suo per ora simplicium loquens, testimonium Filio perhibebat?

2. Plane Spiritus sanctus conscius operum Christi, quid ille scilicet Christi pareret adventus, quid 0138C gaudii, quid salutis humano generi passio parturiret illius, praesaga in cordibus innocentium gaudia suscitabat, atque ad prophetandam mundo redemptionis laetitiam, simplicium sibi ministeria sensuum assumebat. Istos nempe Spiritus alloquebatur, vocans ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, cum per prophetam suum dicebat quae hodie per ipsum facta sunt, mandabat tunc, et nunc creata sunt. Exsulta, inquit, satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi justus et Salvator, ipse pauper et ascendens super asinum (Zach. IX, 9 et Matth. XXI, 5). Jam, inquit, exsulta satis, quae hactenus in tristitia fuisti; jam te satia, si tamen satiari potes, gaudio ineffabili, quod sic desiderium 0138D satiat ut amplius et felicius esurire faciat. Repleatur gaudio os tuum, et lingua tua exsultatione; cui si nec os nec lingua possunt sufficere, supereffundat jubilus quod non capit affectus. Jubila, inquit, filia Jerusalem. Beatus enim populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16). Plane beatus populus qui scit et intelligit hodie sibi ineffabiliter gaudendum, quando ei Salvator advenit promissus et exspectatus ab initio saeculorum. Beatus populus qui tota alacritate devotionis hodie ei occurrit, corde simul et voce acclamans ei: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). In hoc siquidem benedictus est a Patre Filius, ut qui benedixerit ei, benedictionibus repleatur, non una scilicet, 996 sed pluribus; quia nimirum benedictio quam Domino 0139A quis feneratur, cum multiplici fenore redit in caput ejus. Vae genti peccatrici, semini nequam, filiis sceleratis! ad quos spectat illa Domini querela terribilis: Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi, dicit Dominus (Jerem. XV, 10, 11). Judaicus populus hic erat, qui in ratione dati et accepti communicare contempsit Domino, nolens benedicere Benedictum Dei Patris, ut benediceretur ab eo; sed Samaritanum, daemoniacum vocans, insanis atque blasphemis Deum insectabatur maledictis (Joan. VIII, 48, 52, 53). Maledicent illi, inquit, et tu benedices (Psal. CVIII, 28); nam ab eis benedictio quam noluerunt, elongabitur ad gentes. Benedicite, gentes, Deum nostrum, quoniam qui prior feneravit vobis, praeveniens vos in benedictionibus 0139B dulcedinis, fenerantibus sibi multiplices restituet usuras in benedictionibus beatitudinis.

3. Ego tamen vereor, fratres mei, ne forte haec tempora teporis et infidelitatis tangat illa querela Domini: Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam (Jerem. XV, 10); quia videlicet gratia offertur, nec suscipitur; promittitur merces operi, et vix aliquis spe illius operatur. Dominus siquidem fenerat, cum talenta servis partiens, scientiam verbi vel gratiam cujuslibet muneris ad lucrum praerogat: Domino autem fenerat jucundus homo qui miseretur et commodat, dicente Scriptura: Feneratur Domino, qui misericordiam facit proximo (Prov. XIX, 17). Imo Domino feneratur quicunque spe divinae retributionis aliquid operatur, ut dicere possit: Scio cui 0139C credidi (II Tim. I, 12), scio qui dixit: Si quid erogaveris, cum rediero reddam tibi (Luc. X, 35). Nos autem aut nihil aut ita timide gelideque feneramus ei, quasi debitor infidelis sit, aut non habeat unde reddere possit. Magnae prorsus fidei illa plebs Hebraea, quae, cum eum pauperem sedentem super asellum, et ipsum non suum, cerneret, omni tamen securitate ac devotione fenerabat ei, non solum vestimenta sua in via sternens, sed et se totam, quantum poterat, honori ejus impendens. Sed nimirum intelligebat super egenum et pauperem; quippe cui propheta signum dederat intelligendi Salvatorem, ipsam qua superbis viluit, paupertatem. Ipse, inquit, pauper, et ascendens super asinum (Zach. IX, 9). Hoc, inquit, signo poteris venientem agnoscere Regem 0139D tuum, cujus regnum non est de hoc mundo, quia scilicet, ad debellandam superbiam quae regnat in mundo, paupertatem seu humilitatem evangelizabit sicut verbo sic etiam exemplo.

4. Beata itaque filia Sion, quae humilitatem tanquam armaturam coelestem, tanquam insigne regium didicit venerari. Misera mater ejus infidelis illa Sion, quae cum humilem vidit, fastidivit, cum honoratum vidit, invidit. Beata, inquam, Ecclesia primitivorum, quae tam fideliter agnovit, tamque gratanter suscepit venientem in nomine Domini; infelix Synagoga perfidorum, quae, venturum in suo nomine parata suscipere, illius qui Patris gloriam quaerebat cruciabatur honore. Increpa, inquiunt, discipulos tuos; quasi 0140A scilicet aut illorum simplicitas posset adulari, aut ipsius puritas vanis posset laudibus delectari. Dico, inquit, vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt (Luc. XIX, 39, 40); quia Deus laudem meam non tacebit. Prorsus ita est: si tacuerint, lapides clamabunt; quia tempore passionis isti tacuerunt, sed lapides clamaverunt, dum in testimonium et laudem morientis, petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt (Matth. XXVII, 51, 52). Prorsus ita est, quia modo tacente Synagoga, juxta illud: Nocte tacere feci matrem tuam (Ose. IV, 5), clamat vivis ex lapidibus Gentium Ecclesia, clamant plane lapides, de quibus suscitavit filios Abrahae qui potens est. Laudate, inquit propheta, habitatores petrae, de vertice montium clamabunt (Isai. XLII, 11). Ecce hodie in foraminibus 0140B petrae, in cavernis maceriae vox columbae resonat, clamantis et dicentis: Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9).

5. Benedictus qui, ut nidificare possem in foraminibus petrae, manus, pedes et latus perforari sibi tulit, et se mihi totum aperuit, ut ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, et protegar in abscondito tabernaculi sui. Opportunum quidem petra refugium erinaciis, sed et habitatio grata columbis, cujus foramina tot 997 vulneribus toto fere corpore patentia, et veniam offerunt reis, et gratiam conferunt justis. Imo vero tuta habitatio, fratres mei, turrisque fortitudinis a facie inimici, pia ac sedula meditatione Christi Domini vulneribus immorari, fideque et amore 0140C Crucifixi, animam ab aestu carnis, a turbine saeculi, ab impetu diaboli contutari. Super omnem gloriam mundi protectio hujus tabernaculi, videlicet in umbraculum diei ab aestu, in securitatem et absconsionem a turbiue et a pluvia, ut per diem sol non urat te prosperitate, nec turbo moveat in tempestate. Ingredere igitur in petram, o homo, abscondere in fossa humo (Isai. II, 10), pone tibi latibulum in Crucifixo. Ipse petra, ipse humus, quia Deus et homo; ipse petra forata, humus fossa, quia foderunt manus meas, inquit, et pedes meos (Psal. XXI, 17). Abscondere, inquit, in fossa humo a facie timoris Domini (Isai II, 10): hoc est, ab ipso fuge ad ipsum, a judice ad redemptorem, a tribunali ad crucem, a justo ad misericordem; ab eo qui percutiet terram virga oris 0140D sui, ad eum qui inebriat terram stillicidiis cruoris sui; ab eo qui spiritu labiorum suorum interficiet impium, ad eum qui sanguine vulnerum suorum vivificat exstinctum. Quinimo non ad ipsum tantum, sed in ipsum fuge, in foramina petrae ingredere, in fossa humo abscondere, in ipsis manibus foratis, in fosso latere te ipsum reconde. Vulnus enim in latere Christi, quid nisi ostium in latere Arcae salvandis a facie diluvii? Illud tamen figura, istud autem veritas, ubi non modo servatur vita mortalis, sed recuperatur immortalis. Ideo quippe latus suum pius et misericors aperuit, ut cruor te vulneris vivificet, calor corporis refocillet, spiritus cordis quasi patenti et libero meatu aspiret. Ibi tuto latebis, donec transeat 0141A iniquitas; ibi nequaquam algebis, eo quod in visceribus Christi non frigescat charitas; ibi deliciis afflues, ibi gaudiis superefflues; vel tunc demum cum a vita capitis tua et omnium membrorum corporis ejus absorpta fuerit mortalitas.

6. Merito itaque columba Christi, formosa Christi, cui ipsius vulnera tam tuta quam grata ad nidificandum paravere foramina, laudes ipsius utique hodie laetabunda decantat, ac de passionis memoria vel imitatione, de vulnerum meditatione, tanquam de foraminibus petrae vox suavis in auribus sponsi resonat. Caeterum vobis, fratres mei, qui tanto interius 0142A nidificastis in foraminibus petrae, quanto secretius vivitis in Christo, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3); vobis incumbit omnino ut quorum est conversatio quietior et tutior, sit etiam devotio dulcior; praesertim hodie, cum et recursus temporis et repraesentatio operis velut interesse nos facit illi gaudio solemni quo susceptus est in Jerusalem. Benedictus qui venit in nomine Domini; ipsi benedictio, regnum et imperium, qui est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

DE RESURRECTIONE DOMINI.0141 SERMO I. Pulchre verba Jacob de Joseph applicantur ad resurrectionem Christi.0141B

1. Nuntiaverunt Jacob, dicentes: Joseph vivit. Quo audito, revixit spiritus ejus, et ait: Sufficit mihi, si Joseph filius meus vivit. Vadam et videbo eum antequam moriar. (Gen. XLV, 26, 28). Dicetis forsitan mihi, Bene; sed quid ad rem? quid de Joseph ad gaudium hujus diei, ad gloriam resurrectionis Christi? Pascha est, et tu iterum apponis quadragesimalia? Agnum paschalem esurit anima nostra, cui se per tam longa praeparavit jejunia. Ardens est cor nostrum in nobis de Jesu, Jesum desideramus; sed nondum meremur ipsum videre vel de ipso audire. Jesum, 0141C non Joseph esurimus; Salvatorem, non somniatorem; dominatorem coeli, non Aegypti; non qui pavit ventres, sed qui pascit mentes, sed esurientes. In hoc saltem nos adjuvet sermo tuus, ut, quem esurimus, amplius esuriamus. Legimus enim: Beati qui esuriunt, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Cum audimus, magis esurimus. Nam et qui epulas commendat, famem irritat. Si de Jesu audierimus, auditui nostro dabitur gaudium et laetitia, et exsultabunt ossa humiliata. Humiliata sunt ossa nostra quadragesimali afflictione et luctu, magis autem 998 dolore passionis ejus; sed exsultabunt nuntio resurrectionis ejus. Cur ergo tuum Joseph nobis ingeris, cum, praeter Jesum, quidquid loquaris non sapiat nobis; praesertim hodie, cum paschalis agnus comeditur, 0141D cum Pascha nostrum immolatus est Christus?

2. Ovum sive nucem apposui vobis, fratres; frangite testam, et invenietis escam. Joseph discutiatur, et Jesus invenietur agnus paschalis, quem esuritis; qui tanto dulcius comeditur, quanto latens abstrusius, et studiosius quaeritur, et difficilius invenitur. Dicitis mihi: Quid Joseph ad Christum? quid historia quam proposui ad diem istum? Multum per omnem modum. Historiam recordamini, et ultro sese vobis revelabit pietas mysterii, si modo Jesum interpretem habeatis, qui, hodieque resurgens, de occidente littera loquitur suis in via, et aperit Scripturas. Quis enim in omnibus Patriarchis et Prophetis manifestius aut signantius quam Joseph figuram 0142B exprimit Salvatoris? Et, ut breviter summam perstringam, secundum illud: Da occasionem sapienti, et addetur ei sapientia (Prov. IX, 9), si cum fide ac pietate cogitemus interpretationem nominis ejus, deinde quod prae caeteris fratribus pulchra facie et decorus aspectu (Gen. XXXIX, 6), quod innocens actu, prudens intellectu, quod venditus a suis, suos a morte redemit, quod prius humiliatus usque ad ergastulum, et sic exaltatus usque ad solium, quod denique pro merito operis sui novo nomine appellatus est inter gentes Salvaltor mundi (Gen. XLI, 45); si haec omnia, inquam, pie ac fideliter cogitemus, nonne incunctanter agnoscimus quam vere sit a Domino dictum: In manibus Prophetarum assimilatus sum? (Ose. XII, 10).

0142C 3. Jam vero si veniamus ad verba illa quae de historia proposui, puto quia non tam expositione indigebunt, quam admirationem et gaudium movebunt; quod videlicet tam evidenter resurrectio Christi testificata sit a Lege et Prophetis, et historia vetus tam proprie nova sacramenta loquatur, ut, cum prophetia legitur, pene Evangelium mutatis duntaxat nominibus audiri videatur. Nuntiaverunt, inquit, Jacob, dicentes: Joseph vivit. Quid aliud hic intelligere possum, nisi, Nuntiaverunt Apostolis dicentes: Jesus vivit? Jacob namque nihil aliud quam Apostolorum chorum intelligo; nec absurde, ut arbitror; non solum quia de Jacob orti sunt, non solum quia de Jacob Israel facti sunt, cum de lucta activae ad visionem et requiem contemplativae transierunt; sed 0142D etiam quia Patres sunt multitudinis credentium, id est verorum Israelitarum, sicut ille carnalium. Sicut ille, sic isti, suum Joseph cum putarent periisse, inconsolabiliter doluerunt; cum audissent vivere, difficulter et tarde crediderunt; cum cognovissent, ineffabiliter gavisi sunt. Nuntiaverunt, inquit, Jacob, dicentes: Joseph vivit. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis (Gen. XLV, 26). Quasi aliis verbis mihi videtur dictum, quod in Evangelio legitur scriptum: Illa vadens, haud dubium quin Maria Magdalene, nuntiavit his qui cum ea fuerant lugentibus et flentibus; et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. Post haec ostensus est duobus in via, et illi exeuntes 0143A nuntiaverunt coeteris, nec illis crediderunt (Marc. XVI, 10-13). Item apud Lucam: Et regressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus; et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis (Luc. XXIV, 9, 11); nimirum quia evigilabant de gravi somno taedii et desperationis. Cum autem, inquit, vidisset Jacob universa quae Joseph miserat ei, revixit spiritus ejus, et ait: Sufficit mihi si Joseph filius meus vivit. Vadam et videbo eum, antequam moriar. (Gen. XLV, 27, 28). Sic utique in Apostolis parum profecerunt verba, donec acceperunt munera. Nam et ipse Jesus cum se eis praesentem exhibuit, non tam persuasit ostensione corporis, quam aspiratione muneris.

0143B 4. Scitis quia cum venit ad eos januis clausis, et stetit in medio eorum, illi conturbati et conterriti existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV, 37). Cum autem insufflavit in eos, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), vel cum coelitus misit eumdem Spiritum, sed aliud donum, haec utique dona, resurrectionis et vitae indubitata testimonia fuerunt et argumenta. Spiritus enim est qui testificatur apud sanctorum corda et per eorum ora, quoniam Christus 999 est veritas, vera resurrectio et vita. Ideo et Apostoli, qui prius dubitabant etiam post intuitum corporis viventis, post gustum spiritus vivificantis, virtute magna reddebant testimonium resurrectionis. Adeo plus est corde Jesum concipere, quam oculis videre, vel auribus de ipso 0143C audire; tantoque potentior est operatio Spiritus apud sensus hominis interioris, quam corporalium apud sensus exterioris. Quis enim dubietati relinquatur locus, ubi qui testificatur, et cui testificatur, unus fuerit Spiritus? Si unus Spiritus et unus sensus, parque consensus. Tunc ergo vere, sicut de Jacob legitur, revixit eorum spiritus, qui jam propemodum luctu erat exstinctus, imo desperatione sepultus. Tunc, nisi fallor, quisque eorum dicebat sibi: Sufficit mihi quod Joseph meus vivit; quia vivere mihi Christus est, et mori lucrum. Vadam igitur in Galilaeam, in montem ubi constituit nobis Jesus, et videbo eum, et adorabo antequam moriar, ut postea nunquam moriar; quia omnis qui videt Filium et credit in eum, habet 0143D vitam aeternam, ut, etiamsi mortuus fuerit, vivat (Joan. VI, 40, et XI, 26).

5. Nunc ergo, fratres mei, quid vobis testatur gaudium cordis vestri de amore Christi? Puto equidem (an recte, vos videritis) quoniam si unquam amastis Jesum, seu vivum, seu mortuum, sive redivivum, hodie, cum tam crebro in Ecclesia personant et consonant nuntii Resurrectionis, cor vestrum in vobis gloriatur sibi, et dicit: Nuntiaverunt mihi, dicentes: Jesus Deus meus vivit. Quo audito revixit spiritus meus, qui dormitabat prae taedio, vel languebat tepore, aut nimia deficiebat pusillanimitate. Nam et de morte suscitat criminosos jucunda vox hujus felicis nuntii. Alioquin certe desperandus est 0144A et oblivione sepeliendus, quem Jesus, regrediens ab inferis, in infimo reliquit inferni. In hoc sane noveris quod spiritus tuus plene in Christo revixerit, si quod sequitur ex sententia dixerit: Sufficit mihi, si Jesus vivit. O vocem fidelem et plane dignam amicis Jesu! o castissimum affectum, qui sic loquitur: Sufficit mihi si Jesus vivit! Si vivit, vivo, cum de ipso pendeat anima mea, imo ipse sit vita mea, ipse sufficientia mea. Quid enim mihi deesse poterit, si Jesus vivit? Imo desint omnia alia, nihil interest mea, dummodo Jesus vivat. Ipse ergo, si placet ei, desit mihi; sufficit mihi, dummodo vivat ipse vel sibi. Cum sic amor Christi totum absorbuerit affectum hominis, ut, negligens et immemor sui nonnisi Jesum Christum et ea quae sunt Jesu 0144B Christi sentiat, tunc demum, ut arbitror, perfecta est in eo charitas. Huic utique qui sic affectus est, non est onerosa paupertas: iste non sentit injurias, ridet opprobria, contemnit damna, mortem lucrum deputat; imo nec mori se putat, cum magis de morte ad vitam transire se sciat, et fidenter dicat: Vadam et videbo eum, antequam moriar.

6. Nos tamen, fratres mei, licet non simus tantae nobis puritatis conscii, eamus nihilominus, eamus videre Jesum in montem Galileae coelestis, ubi constituit nobis. Eundo crescet affectus, et saltem perveniendo perficietur. Eundo, via prius arcta et difficilis dilatatur, et virtus infirmis augetur. Ut enim nec Jacob, nec aliquis de domo Jacob se excusaret a via, praeter alia munera, missa sunt pauperi 0144C seni sumptus et vehicula, ne quis videlicet aut paupertatem causaretur, aut infirmitatem. Caro Christi est viaticum, spiritus vehiculum. Ipse est cibus, ipse currus Israel et auriga ejus. Cum perveneris, tua sunt optima quaeque, non Aegypti, sed coeli; in optimo loco regni tuus Joseph tibi requiem providit. Qui prius misit Angelos, mulieres, et Apostolos resurrectionis suae testes et nuntios, nunc ipse clamat e coelo: Ecce ego quem mortuum lugebatis hoc triduo, mortuus quidem fui propter vos, sed ecce vivo, et data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Venite ad me, qui laboratis fame, et ego reficiam vos (Id. XI, 28). Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 0144D quod vobis paravi (Id. XXV, 34). Qui vos eo vocat, ipse perducat, ubi cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

1000 SERMO II. De duplici nostra resurrectione.

1. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6). Ego sum, inquit Jesus, resurrectio et vita (Joan. XI, 25). Ipse utique resurrectio prima, ipse et resurrectio secunda. Resurgens quippe a mortuis primitiae dormientium Christus, et sacramento suae resurrectionis operatus est nobis resurrectionem primam, et exemplo ejusdem suae resurrectionis operabitur nobis secundam. Prima 0145A enim est animarum, cum eas sibi conresuscitat in novitatem vitae: secunda erit corporum, cum reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21). Recte igitur resurrectionem et vitam Christus se profitetur, quandoquidem per ipsum et in ipsum resurgimus, ut secundum ipsum et apud ipsum vivamus: nunc quidem secundum ipsum, in sanctitate et justitia; postmodum apud ipsum, in beatitudine et gloria. Porro sicut resurrectio prima capitis nostri Domini Jesu Christi causa est et argumentum secundae resurrectionis, quae erit totius ipsius corporis, sic unicuique nostrum prima resurrectio animae, qua reviviscit a morte peccati, argumentum est et causa secundae suae resurrectionis, qua corpus liberabitur 0145B non modo a corruptione mortis, sed etiam ab omni corruptibilitate mortalitatis. Quod enim haec illius argumentum et causa sit, Apostolus evidenter ostendit, ubi ait: Si spiritus Christi habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11).

2 Bene igitur dicitur: Beatus et sanctus qui habet partem in prima resurrectione (Apoc. XX, 6). Sanctus videlicet propter primam, quam jam adeptus est per innovationem animae; beatus propter secundam, quam feliciter exspectat in corporis restitutione. Denique unde beatus sit, eadem aperit Scriptura, cum subdit: In his scilicet qui partem habent in prima resurrectione, mors secunda non habet potestatem, 0145C etiamsi prima mors visa est ad horam in eis exercuisse dominationem. Regnavit quippe mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14). Sed sicut Christus, sic et christianus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Id. VI, 9). Itaque in beatis illic nec mors secunda potestatem habebit, nec prima potestatem quam ad tempus habuit, retinebit; quoniam mors una Christi utramque nostram triumphavit, ab ista liberans jam captos, ab illa, capiendos; ne videlicet in illam incidamus, nec in ista remaneamus. Quam vera, quam pia simul et magnifica illa morientis comminatio: Ero mors tua, 0145D o mors (Osee. XIII, 14)! Quam pulchre et mirifice triumphavit, qui, mortem pro omnibus gustans, tam suam quam omnium omnimodam mortem absorbuit! Prorsus absorpta est mors in victoria. Securus insultet ei quicunque beatus ille est, qui partem habet in resurrectione prima: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Victa es, quae omnia vincebas; sed et arma perdidisti, in quibus confidebas. Ubi enim est stimulus tuus? Stimulus mortis peccatum (I Cor. XV, 55, 56), quod semel pungens humani radicem generis, in totam propaginem immedicabile mortis venenum diffudit, dicente Apostolo quia per unum hominem peccatum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit (Rom. V, 12). Victrix ergo regnabat mors 0146A ab Adam primo etiam usque ad secundum; quoniam sicut originali lege tenebatur universum genus humanum vinculo peccati, sic etiam debito moriendi.

3. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam tam peccati quam mortis, utique per Dominum Jesum Christum, qui prorsus a peccato immunis, ac per hoc liber a debito mortis, hanc tamen ultro pro nobis exsolvit moriens, et peccato nos absolvit resurgens. Christus enim, ait Apostolus, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25) Moriens namque delictorum nostrorum pendit poenam, et resurgens justificationis perpetuae nobis condidit formam et causam, ut, quomodo videlicet Christus resurgens a mortuis 1001 jam non moritur, mors 0146B illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9), sic christianus conresurgens Christo jam non peccet ad mortem, nec ei peccatum ultra dominetur. Hic est ille beatus et sanctus, qui partem habet in resurrectione prima, in quem nec potestatem habebit mors secunda, sed absorbebitur in victoriam resurrectionis Christi etiam mors prima. Hic est qui non solum agnovit, sed etiam apprehendit virtutem resurrectionis Christi, et societatem passionis illius; configuratus morti ejus, ut occurrat ad resurrectionem ex mortuis. Non errabat Apostolus, qui, ob lucrum illud, omnia quae ei lucra fuerant non solum detrimenta reputabat, sed etiam velut stercora arbitrabatur, tantum ut Christo inveniretur, configuratus sicut morti, sic et 0146C resurrectioni ipsius (Philipp. III, 7-11). Lucrosum omnino commercium, contemnere ea quae te deterunt et polluunt, ut lucrifacias Christum; imo, si opus sit, non solum tua, sed et te ipsum superimpendere, ut cum tanto fenore immortalitatis et gloriae te ipsum merearis recipere! Quis enim ambigat lucrosum esse commercium, seminare corpus mortale, animale, ignobile, ut surgat immortale, spirituale, gloriosum; mori mundo, ut possis dicere, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum? (Id. I, 21.) O cupidi, quid immoramini studio lucrandi? cur non discitis artem lucrandi? cur non vilia, imo detrimenta et stercora contemnitis, ut Christum lucrifaciatis? Quare appenditis 0146D argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate (Isai. LV, 2)? Ut video, vilior est vobis argento vestro panis ille qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Sed non potest scire quanti alias quantus.> sit, qui non vult gustare qualis sit. Utinam avarus vel ipse sibi pretiosior esset pecunia sua, nec amore illius venalem exponeret animam suam, projiceretque in vita sua intima sua (Eccli. X, 10). Prudens ille negotiator dignusque rerum aestimator, Paulum nimirum loquor, qui nec animam suam, id est animalem sensualemque vitam, pretiosiorem fecit se ipso (Act. XX, 24), id est spiritu suo, quo videlicet connexus inhaerebat Christo, paratus animam perdere, ut in vitam aeternam posset cam custodire.

0147A 4. Quia igitur qui divitias habent, difficile intrant in regnum coelorum; et qui thesaurizant argentum, citius appendunt illud in inanibus, quam in panibus, in azymis dico sinceritatis et veritatis, cum quibus hodie comedendus est Agnus paschalis; vos beati pauperes, filii pauperis Crucifixi, vos inquam, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Promptius omnino et facilius emunt bonum illud nihil habentes, quam multa possidentes. Cum deest facultas, sufficit ad emendum bona voluntas, qua plerumque sunt ditiores, qui rebus sunt pauperiores. Hos nimirum recte invitat Scriptura: Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione, vinum et lac (Isai. LV, 1). Vides, o felix pauper, solam a te voluntatem bonam exigi, 0147B in illa sola rationem tanti constare commercii? Ne recuses ingratus quod tam gratis offertur, imo ne perdas ingrata voluntate, quod jam merueras beata paupertate. Agnosce quanti lucri sit, non habore partem in ruina mundi, ut partem habeas in resurrectione Christi. Intellige quantae felicitatis sit, non inebriari luxu et furore saeculi, ut cum Christo novum bibas vinum in regno Patris sui. Invitat ipse Agnus paschalis amicos ad delicias corporis et sanguinis sui: Comedite, inquiens, amici, bibite et inebriamini, charissimi (Cantic, V. 1). Cibus iste et potus, vitae est mysterium, immortalitatis medicamentum, causa resurrectionis primae, pignusque secundae, quia divinae plane in nobis initium substantiae. Participes, inquit Apostolus, Christi effecti 0147C sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus (Hebr. III, 14). Qui enim post acceptam gratiam ad vomitum suum revertitur, Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Vel certe panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus: quia nimirum gratia percepta in poenam conscientiae vertitur, cum sanguis Testamenti, quo sanctificatus quis fuerat, pollutus ducitur, et Spiritui gratiae contumelia irrogatur. Hoc contemptu et nausea divitiae devoratae evomuntur, ita ut de eo qui ejusmodi est, dicatur: Non remansit quidquam de cibo ejus, et propterea 1002 nihil permanebit de bonis illius.

0147D 5. Videat autem ne forte et ipsum terribilis ista perstringat sententia, qui, cum per gratiam devotionis repletus fuerit in bonis domus Dei, nihil prorsus ex illis in memoria retinet, ut memoriam abundantiae suavitatis divinae nobis eructet; non saporem in sermonibus, tanquam gustum in faucibus; non virtutem in moribus, tanquam succum in visceribus; sed dum statim totum per inania vel scurrilia revomit, gratiam sibi in iram convertit. Prorsus in iram, et iram terribilem, si in ipsum cadit quod Scriptura contexuit dicens: Cum satiatus fuerit, arctabitur, et irruet in eum omnis dolor. Utinam impleatur venter ejus, ut immittat in eum iram furoris sui, et pluat super eum bellum suum (Job XX, 15 21 23). Justum quippe 0148A sentiebat atque consentiebat Propheta ut pluat super peccatores bellum, qui ad pluviam voluntariam, fructum pacis non retulerunt; sitque ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum, qui calicem Domini indigne biberunt. Terra enim saepe venientem bibens imbrem, et generans herbam opportunam, accipit benedictionem; proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima; cujus consummatio in combustionem (Hebr. VI, 7, 8). Confidimus autem de vobis, fratres, meliora et viciniora saluti. Tantum gratiae Dei grati sitis, et sicut in novam creaturam translati estis paschalibus mysteriis, sic in novitate vitae semper ambuletis. Qui ergo participes Christi effecti estis societate fidei, participatione sacramenti, 0148B communione Spiritus sancti, initium substantiae ejus non solum usque ad finem firmum retinere, sed etiam sedulo augere nitimini; ut, qui per tot munerum praerogativas partem habere coepistis in resurrectione prima, tanti fiducia pignoris in die agnitionis consignati, jus vobis perpetuum vindicetis in resurrectione secunda, praestante Domino nostro Jesu Christo, resurrectione et vita nostra, qui pro nobis mortuus per triduum, jam vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. De vigilantia necessaria ut partem habeamus in resurrectione Christi.

1. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione 0148C prima (Apoc. XX, 6). Primitiae dormientium Christus, primogenitus ex mortuis, quia sua resurrectione, quae prima est omnium, et primam nobis resurrectionem animarum, et secundam corporum dedicavit; dum in corpore suo, quod suscitavit a mortuis, et animabus sacramentum, et corporibus exemplum resurgendi nuntiavit. Sed et animabus ipsis duplicem gratiam resurrectionis simplex Christi resurrectio praeparavit, dum et quotidie reviviscunt a morte peccati per operationem mysterii, et hodie maxime resurgunt a somno torporis per devotionem gaudii. Quis enim ille tam piger aut tepidus, qui hodie audiens vocem illam omni gaudio plenam, Resurrexit Dominus, non totus in exsultationem suscitetur, non totus 0148D reviviscat et recalescat spiritu? Imo et cor meum et caro mea exsultaverunt, inquit, in Deum vivum (Psal. LXXXIII, 3), qui totus concideram in moerorem ac desperationem, Jesum aspiciens mortuum. Non mediocri lucro fidei, nec parvo fenore gaudii, Jesus mihi de sepulchro redit, dum et Deus vivus agnoscitur, qui paulo ante ut homo mortuus lugebatur, et quem occisum cor meum dolebat, jam in eum vivum non solum cor meum, sed et caro mea exsultat, de sua scilicet per eum resurrectione et immortalitate secura. O anima mea, Ego dormivi et exsurrexi (Psal. III, 6), ait Christus; surge et tu, quae dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). An non, fratres, 0149A mortuo similis, qui adhuc stetit orto jam sole, qui adhuc negligentia et socordia premitur, quasi desperato sepultus torpore, jam ubique gratia resurrectionis rutilante? Ferit oculos Sol novus emergens ab inferis, his qui de mane vigilant ad eum, diem reserans aeternitatis. Dies iste vesperam nescit, quia non occidet ultra sol ejus, qui semel occidens, semel ascendit super occasum, mortem sibi subjiciens.

2. O fratres, haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Exsultemus in spe ejus, ut videamus 1003 et gaudeamus in luce ejus. Exsultavit Abraham ut videret diem Christi, et hoc merito vidit, et gavisus est 0149B (Joan. VIII, 56). Nam et tu quoque si vigiles quotidie ad fores Sapientiae, et observes ad postes ejus, pervigilque excubes cum illa Magdalena ad ostium monumenti ejus (Matth. XXVII. 61), probabis, ni fallor, et ipse cum eadem Maria (Luc. XXIV, 1-8), quam verum sit quod de ipsa Sapientia, quae Christus est, legitur: Facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet (Sap. VI, 13-15). Sic enim et ipse promisit dicens: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me (Prov. VIII, 17). Invenit quidem Maria corporaliter Jesum ad quem vigilabat, ad cujus 0149C monumentum, cum adhuc essent tenebrae, excubare venerat. Tu vero qui jam non debes nosse Jesum secundum carnem, sed secundum spiritum, spiritualiter nimirum eum invenire poteris, si simili eum desiderio quaesieris, si te similiter pervigilem in oratione adverterit. Dic ergo Domino Jesu desiderio et affectu Mariae: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in praecordiis meis; de mane vigilabo ad te (Isai. XXVI, 9). Dic voce et mente Psalmistae: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo: sitivit in te anima mea (Psal. LXII, 2). Et vide si non cum eis tibi cantare congruerit: Repleti sumus mane misericordia tua, et exsultavimus, et delectati sumus (Psal. LXXXIX, 14).

0149D 3. Vigilate ergo, fratres, in orationibus intenti, vigilate in actionibus circumspecti; praesertim quia jam mane illius diei indeclinabilis inclaruit, postquam videlicet lux aeterna serenior nobis et gratior ab inferis rediit, solemque novum susceptio matutina reparavit. Prorsus hora est jam nos de somno surgere, postquam nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 11, 12). Vigilate, inquam, ut oriatur vobis matutina lux, Christus scilicet, cujus quasi diluculum praeparatus est egressus, paratus utique vigilantibus ad se, mysterium suae matutinae resurrectionis saepius innovare. Tunc utique cantabis in jubilo cordis, Deus Dominus illuxit nobis. Haec dies quam fecit Dominus exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 27. 24), cum videlicet 0150A lucem quam in manibus abscondit interlucere tibi permiserit, annuntians de ea amico quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Usquequo, piger, dormis? usquequo dormitas? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias (Prov. VI, 9, 10, et XXIV, 33); et cum te dormiente, te nesciente Christus de sepulcro surrexerit, et gloria ejus transeunte, nec posteriora ejus videre merueris; tunc sera poenitentia planges, et dices cum impiis, Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis (Sap. V, 6). Vobis autem, inquit, timentibus nomen meum, orietur sol justitiae (Malach. IV, 2); et, qui ambulat in justitiis, Regem in decore suo videbunt oculi ejus (Isai. 0150B XXXIII, 15, 17). Et id quidem beatitudo est vitae sequentis, sed juxta quemdam modum indulgetur etiam ad consolationem praesentis, sicut evidenter probat resurrectio Christi. In multis siquidem argumentis per dies quadraginta Sapientia nobis probavit quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se illis hilariter, et in omni prudentia occurrit illis (Sap. VI, 17.). Ut enim Jesus se illam esse sapientiam, de qua haec scripta sunt, ostenderet; et, quod quotidie spiritualiter actitare non desinit, id est, in viis justitiae se ostendere hilariter, hodie corporalis etiam operis specie figuraret, in via hodie occurrit mulieribus a monumento redeuntibus, in via se ostendit duobus euntibus in Emmaus (Luc. XXIV, 3, 4, 13-27).

0150C 4. Audiant et gaudeant qui in viis justitiae ambulant; audiant, inquam, quia non solum inhaerentes studio contemplationis, sed etiam ambulantes juste ac pie vias actionis, Jesus dignatur et occursu et manifestatione sui. Agnoscit, ni fallor, experientia quorumdam vestrum, quia saepe Jesus quem quaesierunt velut ad monumentum, ad memorias altarium, nec invenerunt, insperatus occurrit eis in viis laborum. Tunc nimirum accesserunt, et tenuerunt pedes ejus; quorum scilicet pedes non tenuerat pigritia, prae desiderio ejus. Noli ergo tu, frater, nimis parcere pedibus tuis a viis obedientiae et discursibus operum, quandoquidem Jesus pedibus suis non perpercit 1004 propter te etiam a dolore 0150D clavorum; et adhuc eorumdem amplexu et osculo pedum non gravatur laborem remunerare aut relevare pedum tuorum. Nam et illud quantae consolationis erit, si se tibi viae comitem adjunxerit, miraque delectatione suae sermocinationis, etiam sensum tibi laboris ademerit, aperiens tibi sensum, ut intelligas Scripturas, quas fortasse domi sedens legebas et non intelligebas? Obsecro vos, fratres mei, quibus hoc aliquando dedit experiri dignatio divina, nonne cor vestrum ardens erat in vobis de Jesu, cum loqueretur vobis in via, et aperiret Scripturas? Recordentur igitur illud experti, et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; credant, et experiri satagant inexperti, ut aliquando et ipsis cantabiles fiant justificationes 0151A Dei, in loco peregrinationis suae et afflictionis.

5. Resurgat itaque ac reviviscat spiritus omnium nostrum, sive ad vigilantiam orandi, sive ad instantiam operandi, ut quadam rediviva ac vivida alacritate probet se de novo portionem accepisse in resurrectione Christi. Et primum quidem vitae in hominem redeuntis indicium est, si strenuus et impiger sit ad actionem; nam perfecta resurrectio ejus est in hoc duntaxat moribundo corpore, si oculos aperiat ad contemplationem. Quod tamen non ante promeretur intellectus, quam crebris suspiriis et vehementibus desideriis dilatetur affectus, ut tantae nimirum capax majestatis reddatur. Quod videlicet velut per quosdam gradus incrementum resurgendi signanter figuratum arbitror in mortuo quem Elisaeus 0151B suscitavit, qui cum ad vitam redire inciperet, primo dicitur quia calefacta est caro pueri; deinde, quia septies oscitavit, et sic demum oculos aperuit (IV Reg. IV, 34, 35). Caro pueri, cor carneum est in Christo parvuli, cui prima spes vitae est, si dicere possit: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4). 0152A Quanquam et vestimenta ejus calida sint, cum terra ejus perflata austro, Spiritu utique sancto, quem verus Elisaeus praeveniendo aspirat redivivo. Amplius autem et evidentius ad resurrectionem proficit, cum desiderio et esurie quadam justitiae oscitare frequentius incipit, illo scilicet modo quo oscitabat qui dicebat: Os meum aperui et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam (Psal. CXVIII, 131). Oscitatio quippe ista, distensio est affectus, ut capacior fiat spiritus vitae, quatenus post alia charismata septiformis gratiae, infusus etiam spiritus intellectus et sapientiae, oculos tandem ad contemplandum Deum faciat aperire. Primus ergo calor vitae redeuntis est, cum bonus exercetur actus: secundus resurrectionis profectus, cum per orationem 0152B dilatatur affectus: perfectio autem, cum ad contemplandum illuminatur intellectus. His gradibus virtutum, his sanctioris vitae incrementis, fratres mei, resurgere magis ac magis enitimini, si quo modo occurratis, ut Apostolus ait, ad resurrectionem Christi ex mortuis (Philipp. III, 11), qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN DIEBUS ROGATIONUM SERMO De pane verbi petendo et apponendo0151

0151B 1. Commoda mihi tres panes (Luc. XI, 5). Amici venerunt ad nos de via, sed non habeo quod ponam ante illos. Non sum medicus, et in domo mea non 0151C est panis: ideo dicebam ab initio, Nolite me constituere principem (Isai. III, 7). Non enim debet praeesse, qui non potest prodesse. Quomodo autem prodesse potest, qui nec medicus est, nec panem in domo habet, id est, nec artem novit qua sciat curare, nec doctrinam habet qua sufficiat pascere? Haec quidem dicebam; sed heu! non audistis me: principem enim constituistis me. Supererat igitur ut, quia non potui effugere periculum, confugerem ad remedium, et audirem super hoc illud Sapientis consilium: Principem te constituerunt; esto inter illos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1). Sed vae mihi! neque hoc ipsum relictum est mihi. Sicut enim imperitia prohibet esse super alios, sic imbecillitas non patitur inter alios esse; et sicut spiritu non 0151D sufficio ad ministrandum verbum, sic corpore deficio ad praebendum exemplum. Qui igitur idoneus non sum nec praesse, nec coesse: ubi potero esse, nisi ultimum et tutissimum 1005 eligam locum, scilicet omnibus subesse? Et hoc quidem valeo, humilia scilicet, imo vera de me sentiendo; nihilque me prohibet, imo plurimum veritas ipsa monet, subesse cunctis animo, licet praeesse cogar officio.

2. Tu, Domine Deus. ipse es qui et subesse mones, et nihilominus praeesse jubes; a te expeto, a te exspecto ut humilem simul et utilem in injuncto me facias ministerio: humilem, vera de me sentiendo; utilem, recta de te loquendo. Illud inspira cordi, hoc ministra ori. Da sermonem rectum et 0152B bene sonantem in apertione oris mei, qui dixisti, Aperi os tuum et implebo illud (Psal. LXXX, 11), ut omnis familia tua benedictionibus impleatur. 0152C Ecce venerunt amici, mei quidem amici, sed amplius tui. Non habeo quod ponam ante illos, nisi commodatum fuerit ab alio. Et quis alius aeque dives aut liberalis ad praestandum, sicut Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum (Rom. X, 12); qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione (Psal. CXLIV, 16), qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jacobi I, 5), nisi forte illi qui vel pigre petit, vel ingrate detinet gratiam quam accepit? Quanti mercenarii in domo Patrisfamilias istius abundant panibus, qui, quoniam Christum annuntiant, licet non sincere, propter alios tamen eis doctrinae gratia non negatur? Et ubi abundant mercenarii, nunquid egebunt filii? Tu ergo, Domine (amicum enim dicere vereor, sed 0152D Dominum confiteor), commoda mihi tres panes, unde reficiantur amici, ne, si dimisero eos jejunos, deficiant in via, et tunc vocer in causam pro eis, et dicatur mihi: Parvuli petierunt panem, et non fuit qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Commoda Domine, quod in lucrum tuum proficiat, recepturus utique cum tibi placuerit, quod tuum est, cum usura. Commoda, inquam, tres panes, si placet; aut certe quodcunque placet, quantulumque fuerit, etiamsi buccella panis sufficiet in quantalibet millia, si tantum benedicas. Scio equidem quia vis nos esse tibi importunos, ut, licet dissimules, licet excuses, eo quod jam in coelum receptus sis, et Apostoli tui tecum sint in cubili, nos tamen nihilominus 0153A perseveremus in petendo, quaerendo, pulsando, scientes quia doctrinam non sola vitae meretur innocentia, qua amici efficimur, sine assiduitate studii et instantia precis, qua importuni videamur. Mihi tamen neutrum suffragatur: solum eorum qui pascendi sunt meritum obtendo; illi merentur quod ego non mereor.

3. Vos autem, fratres mei, usibus quorum, et pro meritis quorum peto panes istos, putatis, sufficimus, sive ego ad frangendum, sive vos ad edendum? Timeo ne dicatur mihi: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 21). Timeo ne dicatur et vobis: Facti estis quibus opus est lacte, non pane (Hebr. V, 12). Scio revera panes esse apud Patremfamilias, quos si nostra praesumat 0153B infantia, citius frangentur dentes, quam impleantur ventres, id est aedificentur mentes. Quis enim capiat, quis explicare aut cogitare digne sufficiat illud Trinitatis mysterium ineffabile: quomodo Pater a se, Filius a Patre, Spiritus sanctus ab utroque, et tres personae in unitate substantiae? Mulier insipiens, audax haereticorum vanitas, prurientes auribus ad talia discutienda sollicitat, cum Deus credendus sit, non discutiendus. Panes, inquit, occultos libenter attingite. Quasi vero tu insipiens attigeris, quod sublimius est Angelis. Et ad quid mihi panes occultos attingere, quos non licet sine periculo frangere vel edere? Sufficit mihi scire quia sunt, quia tres panes sunt; non dico Trinitatem 0153C personarum, sed trinitatem sermonum, vel magis intellectuum, qui de personis habendi sunt: tres, inquam, panes unius magnitudinis et ponderis, unius formae et saporis. Quanta enim et qualia de Patre, tanta et talia de Filio seu de Spiritu sancto sentienda sunt, excepto duntaxat, quod proprietatum discretio numerum facit personarum, sicut in Trinitate, sic intelligentiarum in earum distinctione.

4. Hos ergo panes relinquamus frangendos angelicae sublimitati, donec ad eorum crescentes aequalitatem, mensae eorum simus idonei. Multifariae siquidem aliorum trinitates panum de Scriptura nobis possunt proponi, qui nostrae magis congruant infirmitati, verbi gratia, ut 1006 nondum longius 0154A ab illa summa Trinitate recedamus, quod ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; quod a Patre creati, per Filium redempti, in Spiritu sancto sumus sanctificati. In hunc modum tam multa dici possunt, ut quamlibet famelicus venerit amicus de via, si vel dimidium ei apponas, non minus fortasse incipiat periclitari fastidio, quam prius inedia: ut copia obruat, quem inopia prius angebat. Non solum enim ipsum qui fecit nos, et ea quae facta sunt propter nos, sed etiam quae scripta sunt propter nos, describere tripliciter poteris, ut copiosa refectio sit in tribus panibus, historiae, allegoriae, et moralitatis. Universa quoque Scripturae continentia in tres partes divisa, velut in tres panes digesta est, dum aut de naturali justitia disserit, 0154B aut de litterali, aut de spirituali; id est, ante legem, sub lege, et post legem, quod est sub gratia. Natura rectum dedit intellectum; lex, etiam actum; gratia autem, affectum. Sed et Doctor et pastor Gentium in fide et veritate, pascendam docet Ecclesiam quadam panum trinitate; ut qui Ecclesiam aedificat, loquatur ad aedificationem, ad exhortationem, ad consolationem (I Cor. XIV, 3). Ad aedificationem, ut quid agere debeas, noris; ad exhortationem, ut quod noris, velis; ad consolationem, ut etiam in adversis possis quod noveris et volueris. Denique non solum in materia rerum, sensibus et partibus Scripturarum, generibus et modis locutionum, sed etiam in omni fine earum, quamdam panum 0154C invenies trinitatem, et ipsam quidem sapidam satis et salubrem: fidem scilicet, spem, et charitatem. Eo quippe omnis Scripturarum, vel sermonum intentio spectare videtur, ut credamus, speremus, diligamus. Nam et charitas sola finis praecepti definita est, quae et ipsa quodammodo triplex est, dum ex toto corde, tota anima, tota virtute habenda est. Sed quoniam vitio ducitur longior et varia epulatio, nos finem dabimus lectioni: vestrum erit fragmenta quae superaverunt, id est subtiliora, quae manus nostras effugerunt, colligere; simul autem et vestrum et nostrum, ei qui pascit nos cantare, Benedictus Deus in donis suis, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN DIE ASCENSIONIS DOMINI. SERMO De amore Christi in nos et de nostro in ipsum.0153

0153D 1. Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo (Joan. XVII, 11, 12). Haec oratio Domini habita est ante diem passionis. Non absurde tamen aptatur diei Ascensionis, quando scilicet supremo discessurus erat a filiolis suis, quos Patri commendabat. Qui enim in coelis creavit, docet et regi multitudinem Angelorum, in terris aggregavera sibi pusillum gregem discipulorum sub praesentia suae carnis erudiendum, quoadusque grandiusculi sensus effecti, disciplinae spiritus fierent idonei. 0154D Magnus itaque parvulos magna dilectione diligebat, quippe quos ab more mundi abstraxerat, et relicta omni spe saeculi, de se solo pendere videbat. Quandiu tamen cum eis corporaliter conversari voluit, non facile aut multum hunc suum eis affectum prodidit; maturiorem se eis, quam teneriorem exhibens, sicut magistrum decebat et patrem. Cum autem tempus quo ab eis recessurus erat instaret, tunc veluti vinci tenero eorum affectu visus est, ut magnam multitudinem dulcedinis suae, quam eis 0155A absconderat, dissimulare non posset. Hinc illud est, quod cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Id. XIII, 1). Tunc enim propemodum omnem vim amoris effudit amicis, antequam etiam ipse sicut aqua effunderetur pro inimicis. Tunc eis sacramentum Corporis et Sanguinis sui tradidit, et celebrandum instituit, nescio virtute an charitate mirabiliori, hoc novum genus mansionis adinveniens in consolationem recessus sui, ut si discederet ab eis specie corporis, maneret non solum cum eis, sed etiam in eis virtute Sacramenti. Tunc veluti prorsus suae oblitus majestatis, et velut injuriam faciens sibi, nisi quia gloria est charitatis humiliare se pro amicis, dignatione ineffabili Dominus, et talis Dominus, pedes servorum lavit: uno opere 0155B condens eis et humilitatis exemplum, et remissionis sacramentum.

1007 2. Tunc denique post exhortationem prolixioris sermonis Patri eos commendans, sublevatis in coelum oculis, inter caetera sic ait, Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis. Nunc autem ad te venio: serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo; et caetera, quae non est hujus temporis retexere, multo minus exponere. Summa tamen orationis, sicut indicat textus lectionis, est in his tribus, in quibus est et summa salutis, imo et perfectionis, ut nihil possit addi, scilicet ut a malo serventur, ut in veritate sanctificentur, ut 0155C cum ipso glorificentur. Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joan. XVII, 11-13, 15, 24). O felices, quorum advocatus ipse judex est; pro quibus orat qui pari honore cum eo quem orat adorandus est! Voluntate labiorum ejus non fraudabit eum Pater, cum quo est ei una voluntas et una potestas, quia unus Deus est. Omnino quod Christus orat, impleri necesse est: cujus sermo virtus est, et voluntas effectus; qui de omnibus quae sunt, dixit, et facta sunt, mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Volo, inquit, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. O quanta securitas fidelium! quanta fiducia credentium! tantum non abjiciant gratiam quam acceperunt. 0155D Non enim solis Apostolis proposita est haec securitas, vel condiscipulis eorum, sed omnibus qui per eorum verbum credituri sunt in Dei verbum. Non pro eis, inquit, rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Joan. XVII, 24, 20).

3. Vobis autem fratres, donatum est, ut ait Apostolus, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29): quos scilicet fides promissionis Christi, non securitate negligentiores, sed alacritate faciens ferventiores, et quotidiano vitiorum conflictu, martyrio coronat assiduo: assiduo, 0156A sed facili; facili, sed sublimi. Facile est, ubi supra virtutem nihil imperatur; sublime, ubi de omni virtute illius fortis armati triumphatur. An non facile suave Christi jugum portare? an non sublime in regno ejus excellere? Quid facilius, rogo, quam portare pennas quae portent portantem se? quid sublimius, quam supra omnem coelorum altitudinem, quo Christus ascendit, evolare? Plane sancti, quorum sicut aquilae juventus renovabitur, assument pennas sicut aquilae, et volabunt. Quo volabunt? Ubicunque, inquit, fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, (Matth. XXIV, 28, et Luc. XVII, 37).

4. Sed quid putamus, fratres, quomodo tunc repente de terris ad coelos evolare poterit, qui nunc 0156B exercitio et usu quotidiano volitare non didicerit? Si quaeris quo doctore, quo duce, nunquid non Christus sicut aquila provocabat hodie ad volandum pullos suos, quando super eos volitabat, cum scilicet videntibus illis elevaretur, diuque sequerentur oculis euntem in coelum? Poterat utique repente in ictu oculi, ex oculis eorum rapi, et ubi vellet, constitui. Sed plane, sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans (Deut. XXXII, 11), et corda sursum levare post se nitebatur amore sui, et corpora similiter posse sublevari pollicebatur exemplo corporis sui: sicut Apostolus ait, aeterni conscius mysterii, quia et nos bajulis nubibus rapiemur obviam Christo (1 Thess. IV, 16) redeunti. Ipse quidem ascendit super Cherubim, et volavit 0156C super pennas ventorum (Psal. XVII, 11), id est supergressus est virtutes Angelorum: tuae tamen condescendens infirmitati, expandet alas suas, et assumet te, atque portabit in humeris suis, si modo pullu degener non existas, ut a terra levari, et aura puriore perfrui non extimescas

5. Alii volant contemplando, tu saltem amando. Paulus mente excedit, et ad tertium usque pervolat coelum (II Cor. XII, 2); Joannes ad id quod in principio erat Verbum: tu saltem humi degenerem non trahas animum, nec patiaris obrutum inertia in terra putrescere cor tuum; sed clamanti, «Sursum corda,» Pontifici magno (qui hodie introivit in Sancta, aeterna redemptione inventa, ubi et assistit 0156D vultui Dei interpellans pro nobis) responde fideliter, «Habemus ad Dominum.» Sed et si aliquando quaesivisti non quae sursum sunt, sed quae super terram; jam te ipsum increpa, et dic Domino cum propheta: Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? (Psal. LXXII, 25) Heu, quam 1008 misere errabam! tam magnum est illud in coelo mihi repositum, quod contemnebam; tam nihil hoc super terram, quod tantopere expetebam! Christus itaque thesaurus tuus ascendit in coelum: ibi sit et cor tuum. Inde ducis originem, ibi habes Patrem et haereditatem, inde exspectas Salvatorem. Amen.

IN FESTO PENTECOSTES.0157 SERMO I. De Dei charitate et hominum ingratitudine.0157A

1. Ineffabilis Deus, ineffabilis misericordia ejus. Secundum nomen ejus, ita et opus ejus. Plane ineffabilis divinae circa nos dignatio charitatis. Parum erat Patri, tradidisse Filium, ut redimeret servum; nisi daret et Spiritum sanctum, quo servum adoptaret in filium. Dedit filium in pretium redemptionis; dedit Spiritum in privilegium adoptationis: se denique totum servat haereditatem adoptatis. O Deum, si fas est dici, prodigum sui, prae desiderio hominis! An non prodigum, qui non solum sua, sed et se ipsum impendit, ut hominem recuperaret, non tam sibi, quam homini ipsi? an non prodigum, qui, sicut proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), sic 0157B nec Spiritui sancto pepercit, ut ita loquar, sed nova et mira largitate super omnem carnem effudit illum? Multum quidem effusus sui prodigus ille filius, qui tam patrimonium, quam se ipsum donavit meretricibus; sed multo effusior pater in recuperationem perditi filii, quam ille in perditionem sui (Luc. V); si tamen ulla debet esse comparatio gratiae et pecuniae, spiritus et carnis, Dei et hominis. Vide enim quanta largitate toto orbe gratia Spiritus effusa sit, non solum justis confirmandis, sed et peccatoribus justificandis: quomodo ubique gentium, Spiritu creante novum genus hominum, renovata sit facies terrae: imo quanta quotidie mutatio fiat per dexteram Excelsi, ut repente perditissimi hominum 0157C publicani et meretrices, justos quam plurimos praecedant in regno Dei, et novissimi fiant primi. Prorsus non sicut delictum, ita et donum: quia ubi abundavit delictum, ibi superabundans gratia (Rom. V, 15, 20): non solum donat delicta, sed etiam virtutum accumulat merita; et sublimius restituit lapsos redemptio, quam constituerat prima creatio. Sane in his omnibus quanto mirabilior Dei gratia praedicatur, tanto damnabilior hominis duritia convincitur, si gratiam vel oblatam recuset, vel acceptam non servet. Cui enim non offertur? super quem non effulget lumen illius? quis se abscondit a calore ejus? Neque enim reliquit se Deus sine testimonio apud conscientias hominum, illustrans eos splendore veritatis, et fovens calore bonitatis; cum 0157D et lux vera illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), et Deus faciat oriri solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos (Matth. V, 45). Sed vae illis qui rebelles sunt lumini, et resistunt Spiritui sancto, nec acquiescunt veritati quam intelligunt; et sicut lutum ex calore solis, ita ex bonitate et beneficiis Dei duriores fiunt, audacter etiam provocantes eum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum!

2. Verum quid ad nos de his qui foris sunt? Ad 0158A vos potius nobis est sermo, qui spiritum adoptionis filiorum accepistis, habentes eumdem spiritum in signum adoptionis et pignus haereditatis; qui velut quidam character insignis, vasa misericordiae a vasis irae discernit. Quanquam de salute nostra, vel magis de spe salutis, ea nobis modestia gaudendum sit, ut quod in illis dolemus, adhuc de nobis pro nostra mutabilitate timeamus. Sicut enim de illis desperare impium, ita de nobis praesumere est temerarium, cum tam de nobis quam de illis, qualiscunque sit scientia praesentium, nulla possit esse praescientia futurorum; nec levis sit injuria summae potestati, penes quam est arbitrium vitae et mortis, si vel de illis tam crudeliter, vel de nobis tam audacter praejudicetur ejus judiciis. Denique de massa eorum sumus assumpti; et qui paulo ante 0158B eramus, sicut et illi, natura et vita filii irae, repente facti sumus filii gratiae. Nos ergo simus illis exemplum spei ad poenitentiam; ipsi nobis, timoris ad perseverantiam. In nobis se misericordia commendat, 1009 ut ametur; in illis se judicium exserit ut timeatur. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): pro ista gratias agens, pro illo preces fundens, pro ista gratus et laetus, pro illo timoratus et cautus: de utroque eruditus exsultabo tibi cum tremore, quia tunc ingrediar in veritate tua, si ita laetetur cor meum ut timeat nomen tuum. Neque enim timor iste, quem amor castum facit, gaudium tollit, sed custodit; non destruit, sed instruit; non inamaricat, sed condit: 0158C ut tanto sit durabilius, quanto modestius; tanto verius, quanto severius; tanto dulcius, quanto sanctius. O castum et fidele gaudium! quam fidelis est illa de te sententia Sapientis: Non est census super salutem corporis, et non est oblectatio super gaudium cordis! (Eccli. XXX, 16) Hoc utique gaudio non est gaudere impiis, quorum fatuos risus et frivola gaudia Sapiens detestatur et increpat. Risum, inquit, reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Eccle. II, 2) Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13).

3. O bone Jesu, quam dissimile est illud gaudium tuum, quo interim consolaris renuntiantes illi falso et fallaci gaudio! quam melior est misericordia tua super vitas! quam melior est dies una in atriis tuis 0158D super millia! quanto beatiores facis pauperes tuos ipsa paupertate tua, quam mundus facere possit sua quantalibet affluentia, ubi quidquid affluit, defluit, sibique inhaerentem pereffluere facit! Aliis affluebat deliciis illa pauper familia Christi, quam fluminis impetus inundabat laetificans civitatem Dei; cum scilicet hodierna die Spiritus, tanquam torrens, replevit totam domum ubi erant sedentes (Act. II, 2.) Apostoli. Exhibebat quippe divina Veritas, quod per prophetam promiserat: Ecce ego declino in vos, ut 0159A flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium (Isai. LXVI, 12). Quantum illis affluebat, quibus tantus influebat! quantumque de illis profluebat, de quorum ventre fluebant flumina aquae vivae! Nec solum de corde benevolentia charitatis, sed etiam ex ore vehementia profluebat torrentis eloquii, cui non poterant resistere et contradicere omnes eorum adversarii: sicut de Stephano dicitur, quia non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur (Act, VI, 10).

4. Ad hujusmodi gaudia vos interim, fratres, consolator vester invitat. Hoc torrente voluptatis suae sitibundas amantium mentes potare desiderat. Si quis, inquit, sitit, veniat et bibat (Joan. VII, 37). O affluens liberalitas Dei! o indeficiens largitas divinae bonitatis! Spiritum, cujus hodie primitias dedit 0159B Apostolis, offert universis. Thesaurum suum, fontem aquae vivae aperit tam hominibus quam jumentis; tanquam et ipse omnibus sapientibus et insipientibus debitor sit. Omnes, inquit, sitientes, venite ad aquas (Isai. LV, 1). Ecce personas non accipit, conditiones non discernit, merita non requirit: tantum sitire quis noverit, venire velit. Gratia quippe non admittit fastidientes; sed sicut esurientes implet bonis, sic divites dimittit inanes. O fastidium tinea cordium, rubigo mentium languor pessimus animarum, quod abominari facis bonum Dei verbum, contemnere coeleste donum, fastidire manna propter ollas carnium! Quae enim lues tam pestifera, quis morbus tam lethalis, qui sic faciat hominem immemorem suae salutis, ridentem ac male securum appropinquare 0159C usque ad portas mortis? Sed unde, rogo tam late lues ista Christi ovilia infecit, greges invasit, ut quam pluribus de grege Domini videatur etiam locus horroris et vastae solitudinis, locus pascuae ubi sunt collocati, et in pascuis uberrimis, in herbis virentibus misere pereant fastidio languidi? An non, quaeso gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti; gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, et virtutes saeculi venturi? (Hebr. VI, 5.) Si enim non gustaverunt bonum Dei verbum, unde toties eructavit cor eorum verbum bonum, cum scilicet de memoria abundantiae suavitatis ejus eructabant labia eorum hymnum? Nunc autem divinis intersunt laudibus, et dormitant; 0159D aut otiosa vel etiam perniciosa mente pertractant: sedent ad librum, et oscitant: verbum exhortationis audiunt, et ipso auditu laborant: de pascuis mutantur in pascua, et tam ista fastidiunt quam illa: jugiter versantur inter fercula vitae, et moriuntur fame. Unde ergo 1010 post illam felicem experientiam, gustumque suavem supernae dulcedinis, tanta haec oblivio, et incuria boni, languorque mentium subintravit? Sola relicta est eis vox illa plangentis, si tamen plangere velint: Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum (Psal. CI, 5). Currebant utique bene: quis eos fascinavit retrorsum converti? Spiritu coeperunt: quomodo nunc carne consummantur? Voluptuose vescebantur: quomodo nunc intereunt in viis?

0160A 5. Videant, quaeso, ipsi, ne forte inimicus homo, qui super bonum semen patrisfamilias lolium suum superseminare consuevit, post illam suavem escam Christi, felle suo fauces eorum tinxerit, ac per hoc non modo desiderium, sed et memoriam prioris gustus aboleverit. Enimvero statim denuntiat Apostolus his qui ejusmodi sunt: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20, 21). An non tibi videtur non modo potatus, sed et inebriatus calice daemoniorum, qui libidinis, irae, impatientiae, aut similium raptatur furore passionum? Ego, ut loquar de his quae jam magis in usu quam in crimine sunt, puto quod et ille mensae daemoniorum particeps sit, et pascens 0160B eos pascatur ab eis, cujus os abundat malitia, lingua concinnat dolos, sedens adversus fratrem suum loquitur, et adversus filium matris suae ponit scandalum; qui etiamsi non detrahit, detrahentem libenter audit; qui scurilitate stultiloquii cachinnantes dissolvit. Videat ergo qui ejusmodi est, an dignum sit ut, volutatus velut in cruore immolatitio et sordibus daemonum, mox admittatur ad mensam Christi et Angelorum. Absit autem, fratres mei, ut, haec dicens, innocentiam vestram, qua plurimum delector, inscribam sceleri; sed haec dico ut salvi sitis, et aliorum exemplo cautiores facti, manusque lavantes in sanguine peccatoris, gratiam Spiritus sancti quam alii negligentia perdunt, vos omni vigilantia servare curetis; ad laudem et gloriam ipsius 0160C largitoris Jesu Christi Domini nostri, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. De linguarum mysterio et dono lacrymarum.

1. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei (Act. II, 11). Nimirum ex abundantia cordis linguae loquebantur in eis. Exsultationes Dei in gutture eorum, quia charitas Dei diffusa erat in cordibus eorum. O Domine Deus meus, et ego utique similiter laudarem, si similiter potatus essem. Quia vero arida est anima mea, ideo est et torpida lingua. Sed sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum (Psal. LXII, 6). Eructabunt labia mea hymnum; sed cum docueris 0160D me justificationes tuas: id est cum dederis gustare quam suavis es, ut discam te diligere toto corde, tota anima, tota virtute. Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 12). Bonitas siquidem tua, unctio tua est, qua doces eos de quibus praedictum est: Erunt omnes docibiles Dei (Joan. VI, 45). Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Lex Domini immaculata convertens animas (Psal. XVIII, 8), charitas est: lex utique ignea, quae est in dextera ejus, quae cum digito Dei scribitur super latitudinem cordis, et ipsum cor amoris incendio, et eos ignito fervere facit eloquio. De excelso, inquit, misit ignem in ossibus meis, et erudivit me (Thren. I, 13). O quanta facilitate et 0161A celeritate, quanta copia et facultate, ignis ille quem Dominus Jesus misit in terram, non solum erudivit imperitos, sed etiam expedivit impeditos! Prorsus igneae linguae, quas ex se dispertivit ignis iste, quae sic ignescere fecerunt non solum mentes, sed et linguas Apostolorum, ut etiam nunc pius auditor ad sermones ignescat eorum. Prorsus ignea lingua Petri, ignea lingua Pauli, in quorum verbis nunc quoque vivit ignis perpetuus, qui et super corda nostra scintillat, si accedamus, si aurem vel animum ab eorum sermonibus non avertamus.

2. Si meruissem aliquam accipere de linguis hujusmodi, dicerem utique et ego, Dominus dedit mihi linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum (Eccli. LI, 30); sicut de illis 1011 scriptum est, 0161B Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei. Dicerem et illud: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo (Isai. L, 4). Apostoli et eorum similes linguis sibi datis magnalia Dei praedicant, tyrannos verberant, daemonia flagellant, terram compluunt, coelos aperiunt; quia linguae eorum claves coeli factae sunt, quippe quibus de ipsis coelis linguae missae sunt. Mihi autem utinam vel lingua canis data sit, qua possim primum quidem propria, deinde et aliena ulcera lingere, si qui forte sunt qui ad hoc ipsum sibi me dignentur admittere. Beati quidem, quibus amor et dilectio divinae laudis cor replet gaudio et os jubilo. Sed et illos utique beatos dixerim, qui, cum de vulneribus animarum virus ablingunt et purulentiam, 0161C trahunt in se, quo anima eorum saginetur, spiritum et gratiam. Esuriunt siquidem et sitiunt justitiam, et famem patiuntur ut canes: ideoque nihil fastidiunt quod in corpus suum possint trajicere; neminem peccatorem abominantur, quem ad justitiam possint convertere. Quod Deus mundavit, tu ne immundum dixeris (Act. XI, 9), dictum est Principi Apostolorum, et in ipso aliis: et ob hoc mactat et manducat omne genus reptilium et volatilium, et ait, Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia impatientis desiderii cibi mei sunt (Job. VI, 7). Quinimo mirum in modum quanto quisque peccator ante conversionem amarior, tanto postmodum conversio ejus dulcior; quantoque desperatior, 0161D tanto gratior nobis ejus salus: quia et salvantis gratiam plus miramur, qui ovem perditam reportans in humeris, gaudium facit Angelis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis (Luc. XV, 7).

3. Dicant igitur alii quibus datum est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Do mine (Psal. CXVIII, 103)! anima autem mea esuriens et famem patiens ut canis, etiam amarum sumet pro dulci, et abominabile pro desiderabili. Delectentur alii lambere mella Scripturarum; ego vero delectabor ulcera lingere peccatorum, mei scilicet mihique similium. Foedum quidem ulcus peccati, visuque horribile; sed tamen ipsum lingere, cujus sit saporis et gratiae, non sapit, 0162A non capit, nisi qui salutem periclitantium esurit, et famem patitur ut canis: de qualibus dictum est, Lingua canum tuorum ex inimicis (Psal. CXVIII, 24). Sed vae miserisqui tanto studio pereunt, tantoque desiderio mortem sibi consciscunt, ut vulnera sua tegant, curamque canum refugiant, et asperitatem linguae medicinalis arbitrentur morsum odii lethalis! Oderunt corripientem in porta, et perfecte loquentem abominati sunt (Amos, V, 10). Perfecte loquentem dico, non tam de perfectione disserentem, quam perfecta dilectione corripientem. Sed dicam, Perfecta dilectione, an perfecto odio? Imo utrumque, et perfecta dilectione, et perfecto odio: quia perfectum odium nihil aliud est, quam perfecta dilectio; et una est utriusque perfectio, quam Apostolus 0162B determinat, dicens, Odientes malum, adhaerentes autem bono (Rom. XII, 9).

4. Sed revertar ad id unde digressus eram. Optabam mihi linguam qua laudarem Deum, vel certe linguam qua confitentium ulcera curarem: in altero quidem mihi quaerens divinae devotionis fructum; in altero, fraternae salutis lucrum: vobis quoque in altero dulcis, in altero fieri desiderans utilis. Nam et de saecularium arte et officio poetarum, ita sumptum est apud quemdam eorum:

Aut prodesse volunt, aut delectare poetae.

Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci

(HORAT., Art. poet. Optabam, inquam, mihi gratiam oris, qua Deo et vobis officiosus deservirem; ut aliquatenus compensarem 0162C verbo, quod minus prosum exemplo. Quanquam satis suspecta mihi sit haec consolatio, si dicam et non faciam; si suppetant suffragia linguae, cum desint merita vitae; imo magis fortasse timendum sit, ne peccanti dicat Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX, 16). Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me (Job. XVI, 7). Pavor est utrobique molestus, et coarctor e duobus; quia locutionem et officii locus exigit, et vita contradicit. Sed recordor verbi quod apud Sapientem inveni: Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum (Prov. XVI, 26). Loquar igitur, non 0162D 1012 prout locus expetit, sed prout sensus suppetit, imo prout Dominus dederit, in cujus manu sumus et nos, et sermones nostri. Loquar, inquam, et me ipsum lingua obligabo propria, ut vel prae confusione aliquando laborare compellar: et si corpus a labore manuum excusaverit, certe anima laborantis laboret sibi, ut dicat cum David, Laboravi in gemitu meo (Psal. VI, 7). O si mihi dentur illi gemitus inenarrabiles, quibus Spiritus postulat pro sanctis, ut laborem in eis! Procul dubio labor hujusmodi gemituum satis digne pensaret mihi quotidianum laborem manuum.

5. Sed et vos ipsi, fratres, si aemulari meliora charismata didiscistis, optate gemitus hujusmodi a Spiritu vobis infundi. Nescio si sit in donis Spiritus 0163A aliud convenientius aut commodius his qui sunt infirmitate et miseria circumdati: nescio si Spiritui sancto qui in columba apparuit, alia vox familiarior gemitu, aut gratior sit. Hoc autem scio, quia in nullo opere tanta tamque parata nobis suppetat materia, sicut in gemitu et planctu nostri: nisi miseriam suam nostra dissimulet superbia, aut sensus obduretur stupore vel amentia. Hoc autem primum circa infirmos, quorum curam suscipit, operatur medicina sancti Spiritus, qui est illuminatio nostra et salus nostra, ut videlicet se ipsum phreneticus sentiat et sciat, et conversus ad cor dicat Domino cum propheta: Postquam convertisti me, egi poenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum (Jerem. XXXI, 19). Nisi enim 0163B quis apponat scientiam, non apponet dolorem: nisi doluerit, non meretur consolationem. Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Puto quia nec in Apostolis hodie locum invenisset Paracleti consolatio, nisi quia lugebant se desolatos, quia non poterant non lugere filii sponsi, cum sponsus ablatus esset ab eis. Inde erat quod eis dicebat: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7). Nisi desolati fueritis praesentia mea corporali, non vos consolabitur visitatio spiritualis. Date, inquit, siceram moerentibus, et vinum his qui amaro animo sunt, non scilicet illis qui ebrii sunt gaudio et luxu saeculi. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? nunquid bibere 0163C possunt calicem Domini, et calicem daemoniorum? Bibant, inquit, potius pauperes Apostoli, et obliviscantur egestatis suae (Prov. XXXI, 6, 7), ut dicant: Sicut egentes, multos autem locupletantes (II Cor. VI, 10). Bibant moerentes de absentia sponsi, et dolorum non recordentur amplius, sed dicant: 0164A Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (Id. V, 16). Nam et te ipsum, si pio affectu Psalmistae dicere potueris, Ego sum pauper et dolens (Psal. LXVIII, 30), sic ditabit, sic laetificabit sobria ebrietas hujus praeclari calicis, ut, etsi pauper sis, paupertas animum non urat; et si dolebas quia peccasti, jam peccati reatus conscientiam non mordeat.

6. Vide autem, si non et ipse Spiritus sanctus in judicium venit in hunc mundum, ut qui dolent non doleant, et qui rident, aeterno et inconsolabili se luctui tradant. Melius est igitur ire ad domum luctus quam ad domum convivii (Eccli. VII, 3). Et revera sapiens, etsi aliquando consolationem meretur, ut dolorum non recordetur amplius, eorum 0164B scilicet de quibus consolationem accipit, semper tamen, ut locum paret consolationibus novis, novas exquirit de se ipso causas doloris: non statim blandiens sibi, quasi jam per omnia justus sit; sed eo subtilior, quo jam illuminari coepit; eo districtior, quo justificari coepit, fit accusator et judex sui. Ei ergo qui ejusmodi est, crebro, nisi fallor, Spiritus consolator advenit, quoniam et adventum jam ipse suum antevenit; adveniens scilicet ut consolationem tribuat, sed anteveniens, ut lugere doceat. Luctus siquidem pius atque religiosus, in doctrina Spiritus et ordine primus, et utilitate invenitur praecipuus; quippe cum sit summa sapientia sanctorum, custodia justorum, sobrietas modestorum, 0164C prima incipientium virtus, proficientium stimulus, perfectorum cumulus, pereuntium salus, periclitantium portus, promissionem denique habens consolationum quae nunc sunt, et gaudiorum quae futura sunt; ad quae nos perducat qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN NATIVITATE S. JOANNIS BAPTISTAE.0163 1013 SERMO I. De laudibus sancti0163D

1. Ah! Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem. I, 6). Fratres, si Jeremias, sicut ex lectione audistis hesterna, ne praedicationis susciperet officium, verecundius quam justius minorem causabatur aetatem, quanto rectius ego sensum causarer minorem? Si sanctum ex utero, et quem manifeste divina mittebat electio, aetas deterrebat infirmior, mihi quae frons esse potest ad loquendum, cui nec ad sanctitatem suffragatur conscientia, nec ad sermonis facultatem suppetit scientia? Illi erat timori pueritia sua, mihi non erit puerilitas mea? Verumtamen tu, puer propheta Altissimi, de quo sermonem hodie nostri debet locus officii, puerilitatem nostram non pateris excusatam haberi, 0164C quin saltem gestiamus more puerorum de te quoquomodo 0164D balbutire; qui etiam in materia leviori, plena necdum didicimus verba formare. Tuum erit, o vox Verbi, vox sapientiae, tibi devotae solvere vinculum linguae, qui necdum loquens, usum loquendi muto potuisti patri reformare. Nec sine fenore magno rediit intercepta facultas loquendi, cui simul accessit gratia prophetandi, ut videlicet uterque parens aliquid sibi gauderet praerogatum de praerogativa filii.

2. Qui enim propheta, et plus quam propheta futurus erat, imo ante prophetare quam profari, prius Deum quam se ipsum sentire coeperat, parentes quoque suos prophetas faciebat; et in eos qui in se transfuderant carnis substantiam, spiritus sui et gratiae superabundantiam refundebat. Nam et Elisabeth, postquam exsultavit in gaudio 0165A infans in utero ejus, tunc et ipsa prophetavit repleta Spiritu sancto; quia necdum loquens filius, matri tamen occultam Domini praesentiam exsultatione manifesta revelavit. Salutabat Salvatorem motu, quo poterat, et in occursum Domini praecursor impiger erumpere gestiebat. Plane incomparabilis gratia, inaestimabilis divinae virtutis potentia. Vox Mariae dum auribus Elisabeth insonat, ad cor Joannis penetrat, qui abstrusus intra materna latebat viscera, spiritum ejus animat, gaudioque salutari vegetat: et cui virtus naturae vix adhuc totam infuderat animam, virtus vocis Mariae pleniorem infudit prophetiam, adeo ut etiam de plenitudine filii copiose videatur in matrem refundi. Vere gratia plena Maria: manifeste Deus totius gratiae in 0165B ea erat, de cujus munificentia tam copiose, tam magnifice, principaliter in Matrem, de Matre in Joannem, de Joanne in parentes gratiae largitas profluebat. Flumina prorsus de ventre Mariae fluebant aquae vivae, et fons vitae et gratiae oriebatur de medio paradisi ad irriganda ligna paradisi.

3. Proxima erat fonti cedrus ista nobilis, Joannem loquor, consobrinum et amicum sponsi, praecursorem, Baptistam, et martyrem Domini: ideoque nimirum uberius irrigata in tantum excrevit, ut inter natos mulierum nihil illa sublimius posset inveniri. Omnino Salvatori proximus erat, qui non solum copula sanguinis conjunctus, aut amicitia intimus erat, sed etiam gloria annuntiationis, novitate nativitatis, sanctitate pene originali, praedicatione 0165C consimili, auctoritate baptizandi, virtute patiendi, ante mortales omnes ei propius accedebat. Denique si alia cessarent omnia, si cuncta de eo silerent prophetarum praeconia; solius gratia nominis ejus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur, satis abundeque singularem in eo futuram Dei gratiam testabatur. Dignum quippe erat ut gratiam Dei, quam gratia plena profudit, plenus gratia praedicaret, et gratia non mediocri emineret, qui gratiae tempus a tempore legis velut medius limes disterminaret. Usque ad Joannem enim Lex et Prophetae prophetaverunt (Luc. XVI, 16); qui videlicet primus ostendit praesentem, quem Lex et Prophetia promiserant venturum.

0165D 4. Merito igitur nativitas hujus pueri multos gaudere tunc fecit, hodieque facit, qui in senectute parentum 1014 natus, mundo senescenti gratiam praedicaturus erat renascendi. Merito nativitatem istam, quam mirabiliter operatur gratia, miraturque natura, solemniter veneratur Ecclesia: praesertim cum singularis illius nativitatis, cujus gratia naturam reparavit, per hanc pignora fidelia sibi videat esse praemissa. Non ingratam se probat Ecclesia, non immemorem: fideliter agnoscit qua devotione, qua gratiarum actione suscipere debeat Praecursorem, per quem ipsum agnovit Salvatorem. Mihi plane novo nascitur gaudio lucerna mundi, cujus indicio lucem veram agnovi lucentem in tenebris, 0166A sed non comprehensam a tenebris. Mihi prorsus ineffabili nascitur gaudio, cum quo tot et tanta mundo nascuntur bona; qui videlicet Ecclesiam primus catechizat, per poenitentiam initiat, per baptismum praeparat, praeparatam Christo consignat et copulat; et quam ad vivendum temperanter informat, etiam ad moriendum fortiter propria morte confirmat, atque in his omnibus plebem perfectam Domino parat.

5. O fratres, quorum propositum est (utinam et ita desiderium) ad perfectionem festinare; quam cito christianam assequeretur perfectionem, qui huic magistro animum accommodaret docibilem: cujus etiam prima elementa justitiae modum supergressa sunt perfectionis humanae; cujus rudimenta 0166B primaevae aetatis gravitatem sapientiae vicere senilis! Qui enim, antequam natus, sanctus fuit, quid mirum si in processu conversationis plus quam sanctus fuit? Mirari possumus, imitari non possumus sanctitatem tuam, sanctorum sanctissime: omnino necesse est ut, qui de publicanis et peccatoribus plebem perfectam Domino parare festinas, humanius eis loquaris quam vivas; et modum perfectionis non secundum vitae formulam tuae, sed secundum virtutem mediocritatis temperes humanae. Facite, inquit, dignos fructus poenitentiae (Matth. III, 8). Nos quidem, o fratres, gloriamur perfectius loqui, quam vivere: Joannes autem sublimius vivens quam possint homines vel intelligere, loquitur tamen eis prout possunt audire. Facite, inquit, fructus 0166C dignos poenitentiae. Humanum, inquit, dico, propter infirmitatem carnis vestrae (Rom. VI, 19) Si nondum esse potest in vobis omnium plenitudo bonorum, sit saltem vera omnium poenitudo malorum. Si nondum facere praevaletis perfectae fructus justitiae, sit interim haec vestra perfectio, ut faciatis dignos fructus poenitentiae.

6. Si recordari volumus, fratres, lectionis hesternae, ad dignos fructus poenitentiae pertinet quod Jeremiae, aut certe Joanni sub typo Jeremiae dictum est, Ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes: ad fructus justitiae, ut aedifices et plantes (Jerem. I, 10, et XVIII, 7). Beatus qui manus hujus exstirpatoris adjuverit (nam ipse Dei adjutor est), 0166D qui videlicet cooperans verbo et gratiae Dei, in hoc studium et operam dederit ut evellat et disperdat de affectionibus et moribus suis omnem plantationem quam non plantavit Pater coelestis, destruat et dissipet omnem aedificationem Babylonicae superbiae et confusionis; ut postmodum melius aedificet et plantet, fiatque sicut scriptum est, Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus. Sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus (Isa. IX, 10). Ascendat abies pro saliuncula, et myrtus pro urtica (Id. LV, 13): omnis scilicet pulchritudo et gratia virtutum, pro situ et horrore vitiorum. Quis, putas, est ille tam perfectus in nobis, ut saltem hoc initium perfectionis habeat, qui scilicet ita 0167A digne perfecteque poenitens sit, ac tota severitate damnet mala sua quae fecit, prioribus usquequaque renuntians vitiis, ut omne germen maledictionis radicitus evellat et disperdat de agro cordis, ita ut de radice pessima, nullus amplius germinet fructus amaritudinis; quique semel ita destruat ac dissipet omnem altitudinem extollentem se adversus humilitatem Christi, ut iterum non reaedificet quae destruxit? Quam felix hodie esset Ecclesia sanctorum, quanta pace et gratia florerent congregationes beatorum pauperum, si fructus istos quos facere debuerat, rudium poenitentia, vel eorum qui perfecti et sancti videri volunt, afferret justitia! Denique, qui nec justitiam sanctorum, nec exactam habemus poenitentiam peccatorum, redimamus vel ex parte 0167B aliqua teporem 1015 nostrum devota veneratione sanctorum: praecipue beati Joannis, cujus tam magnifice sanctitas effloruit supra modum aliorum, ut crederetur Sanctus sanctorum. Magnificentiam gloriae sanctitatis ejus loquamur ac meditemur, fratres mei, ut propitium faciat peccatis nostris eum, cujus singulariter amicus esse meruit, Filium Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. De vi necessaria ad rapiendum regnum coelorum.

1. A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). Merito igitur laeta nobis est ejus nativitas, cujus tam fausta sunt tempora, ut regnum Dei, jam exinde 0167C nobis expositum sit ad diripiendum, quibus utique justitia non sufficiebat ad promerendum. Merito multi in nativitate ejus gaudent, sicut promittebat angelus; sub quo tanta felicitate mutatus est temporum status, ut regnum Dei quod ante nulla innocentium obtinebat justitia, nunc poenitentium invadat et possideat violentia. Quid enim aliud debuit dici poenitentia peccatorum, nisi violentia in regnum coelorum? An non violentia est, rapere virtute quod non erat concessum naturae; ut qui natura erant filii irae et gehennae, labore improbo qui omnia vincit, intrudant se in haereditatem sanctorum et consortium gloriae? An non plane violentus Deo strenuus ille luctator patriarcha Jacob, qui, ut 0167D scriptum est, contra Deum fortis fuit et invaluit, qui cum eo luctatus usque mane, constanter et obnixe tenebat rogantem dimitti, Non dimittam te, inquiens, nisi benedixeris mihi? Dico quia cum Deo luctatus est: Deus siquidem erat in angelo, cum quo luctatus est. Alioquin nec angelus diceret, Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? nec Jacob diceret, Vidi Dominum facie ad faciem (Gen. XXXII, 26, 29, 30): sed neque Dominus de Jacob diceret per Osee prophetam, in Bethel locutus est nobiscum (Osee XII, 4). Bona igitur violentia, quae benedictionem extorsit: felix lucta, qua Deus homini succubuit, victusque victorem gratia benedictionis et honore sanctioris nominis muneravit! Quid enim, si tetigit nervum femoris ejus, et emarcuit, ac de caetero 0168A claudicavit? Facilis jactura corporis damnumque consolabile, quod tanto compensatum est munere: praesertim illi qui potuit dicere, Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam (Sap. VII, 10). Utinam marcescat in me non solum nervus femoris, sed virtus totius corporis; dummodo vel unam merear benedictionem angeli. Utinam non solo claudicem cum Jacob, sed et moriar cum Paulo, ut gratiam et nomen Israelis obtineam munere perpetuo. Jacob quidem femur gerit marcidum, Paulus vero, corpus emortuum quia mortificationem membrorum, quam coepit propheticae religionis initium, ad integrum consummavit Evangelium. Jacob claudicans, quia ex parte quae mundi sunt cogitans, alterum pedem a terra suspensum portat. Paulus 0168B cogitans solum quae Dei sunt, sive in corpore, sive extra corpus, nescit, Deus scit (II Cor. XII, 3), totus tamen in spiritu liber ad coelum volat.

2. Vobis itaque dicimus, fratres, qui aggressi estis coelum rapere, qui congressi estis luctari cum angelo qui viam custodit ligni vitae: vobis, inquam, dicimus omnino necesse esse ut constanter et irremisse luctemini; non dico usque ad enervationem femoris, unde generatio propagatur carnis, sed etiam usque ad mortificationem corporis. Hoc tamen ipsum nec sic labor noster poterit assequi, nisi tactu et beneficio divinae virtutis, cum vestram videlicet constantiam invincibilem sibi probaverit. Sic enim scriptum est: Cumque videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et 0168C statim emarcuit? (Gen. XXXII, 25). An non tibi cum angelo, imo cum Deo ipso luctari videris, quando quotidie praeproperis tuis resistit votis? Lavaris velut aquis nivis, ut mundus sis corde et corpore, et ipse sordibus intingit te. Dicis, Sapiens efficiar (Eccle. VII, 24), et ipse longius recedit a te. Clamas ad eum, nec exaudit te: vis accedere ad eum, et repellit te. Decernis rem, et in contrarium tibi cedit, et per omnia fere in duritia manus 1016 suae adversatur tibi. O dissimulatrix clementia, quae duritiam te simulas; quanta pietate pugnas adversus eos pro quibus pugnas! Licet enim haec celes in corde tuo, scio tamen quia diligis diligentes te, et immensa multitudo dulcedinis tuae, quam 0168D abscondis timentibus te. Noli igitur desperare, constanter age, felix anima, quae cum Deo luctari coepisti: amat utique vim abs te pati, desiderat a te superari. Nam et cum iratus est, manumque ad feriendum extendit, quaerit, ut ipse confitetur, virum similem Moysi, qui resistat sibi; et si non invenerit, conqueritur et dicit: Non est qui consurgat, et teneat me (Isai. LXIV, 7). Nam si implacabilis sit ejus ira, inflexibilisque sententia, flebit et dicet Jeremias qui resistere tentaverat: Fortior fuisti, et invaluisti (Jerem. XX, 7).

3. Sed absit, fratres, qui placita ei postulatis, absit ut fortis adversum vos sit, qui pro vobis infirmari usque ad mortem voluit! Tot vulneribus confossus est, toto corpore crucifixus est; unde, 0169A quaeso, virtus ei esse potest ad resistendum illi charitati, quae veluti victum et captum per omnia genera infirmitatum usque ad mortem, mortem autem crucis perduxit? Jam non fortis ut mors, sed fortior quam mors dilectio: cum virtute dilectionis infirmata sit usque ad mortem Dei fortitudo; cujus tamen infirmitas fortior inventa est omni fortissimo; cujus mors probata est esse mors tua, o mors. Virtute igitur dilectionis armatus sis, quicunque es ille pius invasor, qui rapere contendis regnum coelorum: et securus esto, quia facile vinces regem ipsum coelorum. Si qua enim videtur tibi adversari difficultate, aut duritia; ne sis pusillanimis, sed intellige qua mente id faciat. Nempe ut contrarietate ipse tibi acuat animum, 0169B sicut solet esse natura magnanimorum ac fortium; ut vires exercitet, constantiam probet, multiplicet victorias, augeatque coronas.

4. Quamobrem accingimini, filii Israel, et estote filii fortitudinis: non enim opus est nisi magnanimitate et constantia, quae nullis possit terreri adversis. Infirmus dicat, Fortis sum: et prae gaudio spei se nesciat infirmum, cui tam facile jam jamque capiendum est coelum. Plane coelum violenter rapit, qui imbecillitati suae vim facit, aut aetati. Imo, ut magis proprie loquar, plane vim facit propriae perditioni, qui intonante tuba mandati, nescit parcere sibi. Homo enim in laboribus, ut Scriptura ait, laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI, sec. LXX). Accingimini, inquam, viri virtutis, 0169C et sequimini ducem ac magistrum felicis hujus militiae; Joannem Baptistam loquor, a diebus cujus coelum esse coepit expugnabile. Iste siquidem est, qui velut alter David princeps factus latronum, piorumque ductor praedonum, et victoriosum illum exercitum publicanorum et peccatorum per illam laudabilem ac religiosam violentiam post se induxit in regnum coelorum. Quis enim scelestus aut profanus tubam ejus audivit, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2); et non se continuo praeparavit ad bellum? Sequimini, inquam, ducem istum, cujus vexilla proprio rutilant sanguine, cujus hodie virtutes ac triumphos debita decantastis veneratione. Ipse, nisi 0169D fallor, quos post se traxerit exemplo, juvabit merito, commendabitque suffragio, cum inter natos mulierum nullus sit acceptior regi summo Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. Iterum de laudibus Sancti.

1. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Salomon ait: Laudent te labia proximi tui (Prov. XXVII, 2). Sed quam felicius et gloriosius, cum laudant quempiam labia Dei sui! Deus quippe nec falli potest, nec adulari. Deus neminem facile laudat, quem laude posse inflari videat, vel quem ex fine debere reprobari praevideat. Homini quidem recte dicitur, ne laudet hominem in vita 0170A sua; cujus sicut scire non potest intima, si nec praescire novissima; cum de seipso quoque confiteri 1017 habeat: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4). Sunt enim justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt et tamen nemo scit utrum sit dignus amore an odio, sed omnia in futurum servantur incerta (Eccle. IX, 1, 2). Felix igitur, qui testimonio ipsius Judicis dignum se amore scire meruerit; nisi quod testimonium justitiae praesentis, mutabilitati humanae suspicionem ac metum non adimit de futuris. Indubitabile tamen eximiae virtutis et magnae perfectionis est indicium, quoties hominem adhuc corruptioni subditum, suae suffragio laudis illud irrefragabile Dei dignatur judicium. Magnum profecto justitiae praeconium 0170B quod summa justitia dicit ad Noe: Te vidi justum coram me (Gen. VII, 1). Magni quidem insigne meriti, quod Abrahae testificatur Deus, propter ipsum implendas esse promissiones, quae ad ipsum factae sunt (Gen. XVII, et XXII, 17, 18). Quantae autem illud est gloriae, quod de beato Job Dominus gloriatur adversus invidum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra: homo simplex et rectus, et timens Deum, ac recedens a malo? (Job. I, 8.) Quantae etiam illud erat gratiae, quod pro Moyse aemulabatur et confundebat aemulos ejus? Si quis, inquit, fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim 0170C ad os loquor ei, et palam, non per aenigmata videt Deum. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? (Num. XII, 6-8.) Quis vero in omnibus sicut David, de quo gratulatur Dominus, quia invenit virum secundum cor suum? (III Reg. XI, 4.)

2. Verumtamen quantumlibet magni fuerint, sive isti, sive alii; nec inter istos, nec inter alios natos mulierum, teste Nato Virginis, surrexit major Joanne Baptista. Nam etsi stella differat a stella in claritate, et in choro sanctorum siderum, quae ante exortum veri Solis illustrarunt noctem hujus saeculi, quadam effulserunt claritate mirabili; nullum tamen in omnibus majus aut splendidius lucifero isto, lucerna scilicet ardenti et lucenti, 0170D quam Pater Christo suo paravit: lucifero, inquam, praelucanae lucis, qui praecursor Solis diem instantem mortalibus nuntiavit; dormientibus in tenebris et umbra mortis clamitans et dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Ac si diceret: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjicite opera tenebrarum (Rom. XIII, 12). Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14).

3. Non est autem negligenter praetereundum, sed etiam atque etiam considerandum, quam sublimis meriti, quam excellentis gratiae et virtutis, oculus ille quem nil fallit, eum perviderit, qui post tanta praecedentium praeconia, hanc de illo sententiam tulit: quod inter natos mulierum, nullus 0171A illo major surrexit; nec nisi de ordine Angelorum, vel qui pervenisset ad aequalitatem Angelorum, aliquem ei praeferendum judicavit. Nec semel quidem, aut perfunctorie vel breviter laudem ejus attigit, sed quotiescunque se offerebat occasio sermonis, laudibus ejus delectabatur immorari: quod satis probat historia Evangelii. Propterea Marcus quoque, Lucas et Joannes initia librorum praeconiis ejus dedicaverunt: ut videlicet auctoritas tanti nominis prima fronte praelati, totum deinceps commendabilius redderet Evangelium; et lucerna in ipso ingressu ac vestibulo ardens et lucens perduceret ad lucem, quae lucebat in tenebris, sed a tenebris nequibat comprehendi. Matthaeus enim, quia eum nativitas Domini in initiis occupatum tenuit, 0171B mox ut puerum nutriendum Nazareth commendavit, ad Praecursorem et Baptistam ejus stylum convertit, arbitrans imperfectum fore quidquid de Sponso diceret, si de individuo amico Sponsi reticeret. Haec namque cura non minima fuit, non solum Evangelistis narrantibus, sed etiam Prophetis et Angelis praenuntiantibus, ut lucerna Christi, testis Domini talis induceretur, cujus splendore et auctoritate inimici facile confunderentur, et ex cujus magnitudine incomparabilis Altissimi magnitudo manifeste monstraretur. Cum enim maximus inter natos mulierum Natum Virginis testabatur tam longe magnitudinem suam vincere, ut indignum se confiteretur ejus calceamenta portare: quid aliud dabatur intelligi, nisi quia ille erat 1018 magnus 0171C Dominus, cujus magnitudinis non est finis (Psal. CXLIV, 3); et de quo dicitur: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei? (Psal. LXXXVIII, 7.) Et haec utique illa magnitudo Joannis fuit, qua inter magnos tam magnus excrevit, quia videlicet virtutes suas magnas et innumeras, quibus nulli mortalium secundus fuit, maxima omnium virtutum humilitate cumulavit sibi; cum putaretur summus omnium, ultro ac devotissime praeferens humillimum omnium et in tantum praeferens, ut calceamentis ejus detrahendis se testaretur indignum (Luc. III, 16).

4. Mirentur igitur alii, quod a Prophetis praenuntiatus; quod ab archangelo promissus, et eodem 0171D quo Christus; cum tamen Christus in cubiculo, Joannes in oraculo; quod de tam sanctis ac nobilibus parentibus; quod de sonibus et sterilibus, contra debitum naturae, dono gratiae; quod ante sanctus quam natus; ante propheta, quam prophetaret; quod plus quam propheta, quia angelus angelicum officium vitamque gerens in terris, in carne praeter carnem vivens; et licet innocentissimus, poenitentiae tamen formam plus exemplo quam verbo tradens; quod in spiritu et virtute Eliae praecurrens adventum Redemptoris, et viam ei parans in eremo; quod corda patrum ad filios, et filiorum ad patres convertit; quod Filium baptizare, Patrem audire, Spiritum sanctum videre meruit; quod denique usque ad mortem pro veritate certavit: 0172A ut etiam ad inferos Christum praecurreret; ante passionem Christi, martyr Christi fuit. Mirentur, inquam, haec alii, si tamen est qui digne possit mirari: nobis, fratres, non solum miranda, sed et imitanda proponitur virtus humilitatis ejus, qua major se credi, cum potuit, noluit; imo credentes ne errarent, quantum valuit compescuit. Fidelis enim amicus Sponsi, magis amator Domini sui, quam sui; se minui, ut ille cresceret optabat, et de minoratione sui gloriam illius augere satagebat (Joan. III, 29, 30), ante Apostolum opere et veritate dicens illud apostolicum: Non nosmetipsos praedicamus, sed Dominum Jesum Christum (II Cor. IV, 5). Ideo nimirum magna est gloria ejus in salutari tuo, in Jesu tuo, Domine, cujus justitiae et 0172B bonitatis est diligentes se diligere, est glorificantes se glorificare. Magna prorsus gloria ejus in Jesu, magna a Jesu: qui et apud se glorificavit eum consortio gloriae suae, et apud homines testimonio vocis suae. Persuasum sibi habebat Joannes illud fidele Sapientis consilium: Qui gloriatur, in Domino glorietur: non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17, 18). Maluit itaque in Domino sane, quam in seipso vane gloriari; quia et maluit veraciter a Domino, quam fallaciter a seipso commendari. Ideo probatus est Deo et hominibus; et gloria ejus veritas apud homines, felicitas apud Deum: qui si seipsum glorificasset, gloria sua nihil esset.

5. O filii hominum, usquequo gravi corde? utquid 0172C diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3.) Utquid vanam et mendacem gloriam diligitis, et gloriam quae a Deo solo est, non vultis? Sed quomodo quaeritis? Utinam agendo fortia, non loquendo sublimia! utinam saltem vera loquendo, licet vane, et non mentiendo plane! utinam denique mentiendo tantum de vobis, non etiam detrahendo de aliis! Hoc jam non est gloriam accipere vel quaerere, sed magis furari et rapere. Quaerere siquidem gloriam, non sua, sed contraria via; non illa scilicet cui debetur gloria, sed contumelia, id est, non virtutis titulo, sed mendacii et detractionis latrocinio: quid aliud est hoc, nisi rapere, vel furari nequiter, quod concupieris turpiter? Certe 0172D si gloriam ab homine non quaereres, sed oblatam acciperes, jam ex hoc secundum veritatem non ambulares. Nunc autem quid, cum non solum accipis si offertur, sed et quaeris cum non offertur? quid denique, cum alium velut trucidas venenosa et insidiosa lingua, ut gloriam ejus tibi rapias; ut de malo ejus tu melior, de contemptu ejus tu gloriosior appareas? Sit ergo illud, gloriam scilicet accipere vel quaerere ab homine, insipientium vanitas: quid istud, nisi saevientium crudelitas? Sit certe illud, ut mitius loquar, tentatio humana: quid istud, nisi imitatio diabolica? Plane imitantur diabolum qui sunt ex parte illius, id est, omnes superbi. Ipse est 1019 enim rex super omnes filios superbiae.

0173A 6. Quomodo, inquis, imitantur? Diabolus quia superbivit, meliori se, id est, Deo invidit: quia invidit, detraxit. Sic filii superbiae ejus, mox ut infecti sunt vitio ejus, id est amore propriae excellentiae, invident alienae. Ut coeperint invidere, incipient, si possunt, detrahere, ut scilicet accrescat eis quod derogaverint aliis. Quanto salubrius imitarentur humilitatem Joannis, qui detrahebat sibi, ut adderet alii: qui contendebat minor credi quam credebatur, ut alius inciperet apparere quod non putabatur? Denique si non placet humilitas ex sui honestate et aequitate, placeat saltem ex utilitate: quia nulla via rectior, aut facilior ad gloriam divinam; sed nec ad gratiam humanam ulla pulchrior aut justior, et saepe nulla compendiosior: Quanto, inquit, 0173B magnus es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo et hominibus (Eccle. III, 20, et Philipp. II, 3). Haec beatum Joannem glorificavit apud Deum et homines, sicut est dies haec, quae de nativitate ejus gloriosa consolationem praestat mundo, gaudium coelo, gloriam Deo: cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. De fortitudine et mortificatione.

1. Coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis videre in deserto? (Matth. XI, 7.) Ecce illud quod sponsa de sponso gloriatur in Cantico amoris sui, Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi (Cantic. II, 16): Joannes Jesu, et Jesus Joanni. Joannes Jesum praedicat, Joannem Jesus commendat. Par 0173C pari redditur, et tam amica quam justa vicissitudine charitas in invicem provocatur, aut remuneratur. Ego enim, inquit Jesus, diligentes me diligo, et glorificantes me glorificabo (Prov. VIII, 17). Habet pietas promissionem vitae quae nunc est, et futurae; et Dominus dilectum sibi quem glorificaturus est in futuro redditione praemii, etiam nunc incipit glorificare redditione Al. exhibitione> praeconii, testemque suum etiam apud homines proprii sublimat honore testimonii. Quid existis, inquit, videre in deserto? Vos hominem miramini commorantem in deserto: sed per istum pinguescent speciosa deserti, et florebit solitudo, cum ubique novi cultores eremi de Joannis succrescent exemplo. 0173D Tunc erit desertum quasi deliciae paradisi, et solitudo quasi hortus Domini. Tunc gloria Libani dabitur ei, decor Carmeli et Saron (Isai. XXXV, 2). Sed quid, inquam, existis videre in deserto? arundinem vento agitatam? (Matth. XI, 7.) Et si moretur in desertis, non est tamen arundo deserti, sed cedrus paradisi, columna coeli, gloria generis humani, miraculum mundi, virtute et merito ultra mensuram hominum, conditione citra naturam angelorum.

2. Non est arundo vento agitata, sed palma fortior omni procella, quam nullus turbo quatiat: aut certe cypressus in monte Sion aeternae plantata, altius scilicet quam ut ventorum rabiem timeat. Non est obnoxius tempestatibus hujus aeris, quia superior est cunctis cupiditatibus mundi. In coelo radicem 0174A fixit, quo nullus spiritus procellarum aspirat, unde minas et bella ventorum, et cuncta in saeculo adversantia securus irrideat. Irascatur Herodes, insidietur Herodias, de interioribus eorum ebulliat tempestas, ac nequam spiritus procellarum, qui in abyssis cordium eorum cubat, omnes vires suas et argumenta malitiae commoveat: nihil illum terrebit, nihil a sententia movebit, quominus libere nuptias eorum incestas arguat. Quomodo enim flecterent adversa, quem mollire non potuerunt prospera? Flaverunt siquidem aliquando et molles, atque blandientes venti, aurae scilicet favoris popularis: sed nec illis a rectitudine sua potuit inclinari. Vos misistis ad Joannem et testimonium perhibuit veritati. Miserunt enim Judaei sacerdotes et 0174B levitas, ut interrogarent eum, Tu quis es? Et confessus est, et non negavit: Quia non sum ego Christus (Joan. I, 19, 20): cum tamen ei flaret favor popularis, et blandiretur existimatio communis, non ut Christum praedicaret se esse, sed ut credentibus tantum non contradiceret. Sed 1020 et alias cum discipuli ejus dicerent ei, Rabbi, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum: numquid hoc vento potuit agitari, aut de sua desertione, et alterius frequentia et gloria, ad dolorem vel invidiam moveri? Imo constantia immobili ventum repellens et frangens, respondit: Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quia dixerim, Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum (Joan. III, 26, 28).

0174C 3. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Laudaverat eum de constantia animi, et nunc laudat de contemptu corporis sui, ac postremo de superexcellentia gratiae prophetalis, atque dignitate angelici officii et nominis. His etenim duobus gradibus ad spiritualia ac divina nititur humilitas humana; si videlicet adversus irruentium tentationum ventos immobilis persistat, et desiderio spiritualium bonorum corpus affligat. Sicut enim in initiis, ut vincamus tentationes, corpus est castigandum, ne regnet in eo peccatum: sic etiam victis tentationibus in eodem tamen est persistendum, non solum metu recidendi, sed etiam desiderio proficiendi; ut scilicet de mortificatione carnis spiritus 0174D vegetior fiat, et quanto levius ac subtilius vinculum gestat, tanto ad spiritualia liberior assurgat. Joannes qui antequam exiret de ventre, sanctificatus erat, cui illud dicere competebat: Ab infantia mea mecum crevit sanctitas, et de utero matris meae egressa est mecum (Job XXXI, 18); quem nullus tentationis ventus agitare poterat: nec mollibus tamen vestiebatur, nec suavibus vescebatur; sciens utique, quia sicut peccatoribus, ut sancti fiant, sic sanctis, ut sanctiores fiant, necessaria est severior vivendi disciplina. Nunc autem Deo gratias, qui dedit nobis, si tamen dedit, sine pugna victoriam, sine poenitentia veniam, sine opere justitiam, sanctimoniam sine labore; deliciis carnalibus simul et spiritualibus affluere. Induimur, si non purpura et 0175A bysso, certe mollioribus et calidioribus quam sint purpura et byssus; et epulamur quotidie splendide: et nihilominus distenti et ructantes crapulam, dormiemus cum Lazaro quondam paupere in sinu Abrahae, vel potius in sinu Christi cum Joanne? Plane si ita est, melius nobiscum actum est, quam cum illis, qui tantis emere laboribus quod nos delicati gratuito possidemus. Plane si ita est, ridenda est magis quam praedicanda vita Joannis: et omnem nationem filiorum Dei, qui dura et arcta via secuti sunt Unicum Patris, reprobare magis expedit, quam imitari.

4. Verisimilius autem videtur quod non ita est; sed magis sicut Veritas dicit, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. 0175B XIV, 21): et sicut discipulus Veritatis perhibet, quia vidua in deliciis vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6). Ideo Dominus cum de asperitate vestis laudasset amicum in omni domo sua fidelissimum, Ecce, inquit, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8): volens nimirum intelligi, quia qui sectantur delicias carnis, regno hujus saeculi militant, non regno Dei. Heu! quam terribilem sententiam coelitus audivi contra mollitiem illius magnae et purpuratae meretricis! Quantum, inquit, glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7). Utinam tamen his deliciis, tantum mollitie vestium, et suavitate epularum contenta esset tene itudo delicatorum, nec alias spinas vitiorum germinaret in eis rhamnus 0175C voluptatum, ut hoc esset omne peccatum eorum, deliciari, non luxuriari! Ipsi viderint, si ita exstinctus est in eis ingenitus ille pestifer ignis, ut tot fomentis circumpositis nequeat reaccendi; praesertim ventis ex adverso flantibus, id est, verbis et risibus lascivis tentantibus. Soleo tamen audire quia saepe vivit etiam in moriente, viget in sene: suscitatur et exsurgit etiam sine fomite, furit nullo irritante. Ipsi ergo viderint sibi. Nihil enim mihi de aliorum conscientiis judicare, cum sciam multos in omni copia et gloria mundi temperanter et pudice vixisse: et e diverso nonnullos in habitu asperiore et victu parciore nequiter egisse. Sed et scio regem Israel sub purpura sua cilicio ad carnem 0175D fuisse indutum (IV Reg. VI, 30); et panem solum nonnunquam regibus appositum: cum hodie delicatissima quaeque ac mollia tegat pulla vestis poenitentium, vel magis poenitentiam profitentium; 1021 et fastidiis eorum non satis sint opes mundi, non satisfaciant artes et tormenta coquorum. Verum quia in hujusmodi causis facile quisque sibi invenit patrocinium; alius, infirmitatis, alius, societatis cui morem gerit; alius, honoris quem gerit: 0176A esto, vivant ut volunt, comedant ut volunt; tantum ne excedat ulterius hoc malum, ad id scilicet, quod qui perpetrare volunt, confiteri nolunt, quia tueri non possunt; et incipiant notari proverbio mulieris nequam, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum (Prov. XXX, 20). Nam et de magna illa Babylone, de cujus medio delicati poenitentes isti videbantur exisse, audeam dicere: Quantum vult purpurata sit, quantum vult delicata sit; tantum meretrix non sit, nec divaricet pedes suos omni transeunti.

5. Tu ergo si non potes imitari Joannem in asperitate vestitus, vel parcimonia victus: vel in hoc imitari contende, ut non sis arundo vento agitata; et, ut Sapiens ait, Non te ventiles in omnem 0176B ventum, et non eas in omnem viam. Sic enim peccator probatur in duplici lingua. Sed esto firmus, inquit, in via Domini (Eccli. V, 11, 12), ne te projiciat ventus a facie terrae seu loci, cui professus es; seu regni, cui praeparandus es. Solet repente ventus vehemens irruere a regione deserti, et concutere quatuor angulos domus filiorum Job (Job I, 19), et fit ruina ejus magna, si tamen super arenam fundata sit, non supra petram; si arundinea sit, non lapidea: imo si is qui aedificat eam, et inhabitat, arundo sit; foris per hypocrisim nitidus, jactantia vel promissione cassa sonorus; intus veritate vacuus. In secreto hujus arundinis Behemoth dormire amat, quae et in locis humentibus (Job XL, 10, 16), ubi nulla fluxarum rerum penuria, 0176C sed ad luxum superfluunt omnia, saepius et uberius crescit atque luxuriat (Isai. XXXVI, 7). Huic arundini si quis innitatur, manum ejus perforabit: quia si quis in adjutorium operis eum asciverit, vel alicujus ei muneris functionem imposuerit, sperantem in se gravi scandalo vulnerabit. Patientia tamen Domini hujusmodi arundinem etiam quassatam non conterit, sed sustinet, ut in melius convertatur (Isa. XXIV, 20). Nonnunquam etiam increpat feras arundinis (Psal. LXVII, 31), quae cum principe suo in secreto ejus dormiunt: nonnunquam justi tanquam scintillae aeris candentis in arundineto discurrunt (Sap. III, 7), qui tanquam carbones desolatorii, quidquid in eo steriliter silvescit 0176D incendunt, novisque fructibus purum praeparant locum. Hoc agebat Joannes, vox clamantis in deserto, non arundo, sed scintilla in arundineto: cujus sermo, ut scriptum est, sermo scintillae ad commovendum cor (Sap. II, 2) pig um et stolidum, ut pararet viam Domino. Hoc etiam nunc in nobis agat eadem vox, cooperante Verbo ipso, cujus erat vox, Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI0177 SERMO I De duabus olivis ad dexteram candelabri.0177A

1. Et respondi, inquit Zacharias, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram ejus? Isti sunt, inquit, duo filii olei splendoris, qui assistunt Dominatori universae terrae (Zach. IV, 4, 11, 14). De candelabro quod viderat totum aureum, et septem lucernas ejus super illud intellexerat Propheta, sed nec nobis dubitare jam licet, cum in lumine ejus videamus lumen. Hoc lumen cum alia demonstret, seipsum ignorari non patitur, sed testimonium perhibens de seipso loquitur: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Lux ex divinitate, candelabrum ex humanitate. Et ipsum totum aureum, non auratum; quia sive divinitas, sive sapientia, sive 0177B charitas auro significetur, haec omnia Christus non per participationem, sed per substantiam. Nos cum simus natura plumbei, vel magis lutei, gratia et participatione ipsius, non aurum vel aurei, sed ut multum aurati. Septem lucernae super ipsum, septem spiritus, septem oculi Domini, qui discurrunt in universam terram. De his ergo Propheta certus, de duabus olivis quidnam sint percunctatur, auditque ab angelo qui in eo loquebatur: 1022 Isti sunt duo filii olei splendoris, qui assistunt Dominatori universae terrae (Zach. IV, 14). Interpretentur alii ut volunt aut possunt, unusquisque pro sensu suo: sive Enoch et Eliam, qui apud Deum in secreto vivunt; sive Moysen et Eliam, qui cum eo in monte 0177C visi suut; sive duos ordines praedicatorum, veteris scilicet ac novi Testamenti: ut qui Veteris, ad sinistram sint propter promissa temporalia; qui Novi, ad dexteram, propter aeterna: ego quidquid a regula fidei non discrepat, aut a contextu lectionis non nimie dissonat, suscipio, veneror, amplector.

2. Puto tamen, sine praejudicio melioris intellectus, Petrum et Paulum non absurde posse intelligi: imo absurdum videri, qui hodie aliud interpretari velit, cum hodie nihil aliud cantet aut tractet Ecclesia ubique terrarum, quam praeconia Patrum doctorumque suorum Nam etsi aliis possit aptari, puto quia istis specialius congruit, seu illud quod tanquam duae olivae circa candelabrum a Propheta 0177D videntur, seu quod duo filii esse olei splendoris ab angelo memorantur. Et alterum quidem altero exponitur, visio scilicet prophetica interpretatione angelica: ut inde intelligantur olivae, quia filii olei splendoris; inde circa candelabrum, quia Domino assistunt. Quia enim ex oleo Spiritus sancti sunt regenerati, hodieque florent et fructificant sicut oliva fructifera in domo Domini, etiam oleastro gentili, qui in ipsos insertus est, impertientes pinguedinis 0178A suae succum ac dulcedinis, gratias illis agat sterilis dudum et amara gentilitas; et si non ab ipsis, tamen per ipsos est, quod nunc tam copioso, tam pretioso fructu per orbem abundat.

3. Vobis tamen, fratres, quibus sicut substantia et domus una, ita cor unum et anima una: vobis, inquam, specialius in ipsis censeo gloriandum, qui sicut novella olivarum de eorum radice traduxistis non solum fidei succum, sed et formam vitae atque ordinis exemplum. Quod si novella olivarum vos, utique et filii olei vos, filii uncti, qui est Christus Dei; diceturque et de vobis, cum hodie ad altare accedetis: Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3). O novella olivarum nobilium! o generosum germen tam pinguium, tamque feracium arborum! semper, obsecro, recordare 0178B de qua pullulaveris stirpe, de qua succreveris radice, ne unquam sterilitas operum, aut amaritudo morum te degenerem arguat, aut, quod absit, inutilem ignibus addicat. Cave, quaeso, notam infelicium temporum, de quibus meministi prophetatum: Mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum (Habac. III, 17). Duo tamen praecipue tibi existimo cavenda: ne aut per teporem fias sicut oliva projiciens florem suum, sicut legis in Propheta, ut videlicet fructum quem in initiis novitii fervoris promittebas non facias; aut cum feceris, ne per superbiam perdas, et dicat tibi Jeremias: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum: sed heu! ad vocem 0178C loquelae grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt omnia fruteta ejus (Jerem. XI, 16). Confidimus autem de vobis meliora, dilectissimi, tametsi ita loquamur. Confidimus quia oleum splendoris, vel magis olei splendor, cujus estis filii, sicut et patres nostri Apostoli, unctione sua docebit vos de omnibus: nec solum deterget torporem, quia oleum est; sed et discutiet errorem, quia splendor est.

4. Scio posse intelligi olei splendoris, id est, quod de splendore Filio procedit, vel quod splendorem illuminationis diffundit: sed puto quia non inconvenienter etiam per intransitionem accipi potest oleum, quod splendor est. Utrumque siquidem Spiritus est in natura sui, et unctio scilicet spiritualis, et splendor invisibilis: utrumque in nobis operatur 0178D munere sui. Ungit affectus ex eo quod oleum est: illuminat intellectus ex eo quod splendor est. Qui tamen non ex alio atque alio, sed ex uno ipso et oleum, et splendor est; quia nonnisi unum ipsum est. Ungit affectus, quia charitas est: illuminat intellectus, quia veritas est. Ungit affectus, cum devotionem donat: illuminat intellectus, cum mysteria revelat. Cum bonitatem docet, ut simus simplices sicut columbae, ungit affectus: cum scientiam 0179A docet, ut simus prudentes sicut serpentes, illuminat intellectus. Illuminat, ut habeamus 1023 in nobis salem: ungit, ut habeamus inter nos pacem. In hoc igitur te nobis probabis filium olei splendoris, si suavem et unctum per benevolentiam, discretum et maturum per sapientiam te nobis exhibueris; ut suavitas veritate sit condita, et aequitate charitas ordinata. Puto autem quod hanc germinam virtutem sui, vel affectum muneris sui, propter quam splendor voluit dici, etiam in illo igne Spiritus sanctus significaverit, in quo ipse invisibilis invisibiliter Apostolis apparuit. Qui enim splendor fuit in aspectu oculorum, oleum, nisi fallor, fuit in sensu corporum: ut veluti in quodam lavacro olei viderentur sibi baptizati, cum super eos effunderetur 0179B ignis iste coelestis. Verumtamen qualiscunque fuerit in eis corporaliter sensus illius ignis (parum enim interest qualis sentiatur, sed qualiter operetur), illud, ut opinor, et probabilius dicitur, et religiosius creditur, quod idem ignis qui inflammavit et illuminavit corda, refrigeravit corpora: ut per charitatem mentes arderent, et per castitatem membra frigerent, et utrumque congrueret singulis, sive illud Jeremiae, De excelso misit ignem in ossibus meis (Thren. I, 13); sive illud Psalmistae, Caro mea immutata est propter oleum (Psal. CVIII, 24). Nisi forte aliquid de lege membrorum contra legem mentis relinquere voluit Spiritus, ut virtus in infirmitate perficeretur.

5. Sed prosequamur quod proposuimus. Isti sunt, 0179C inquit, duo filii olei splendoris, qui assistunt Dominatori universae terrae (Zach. IV, 14). Ecce habes bonitatem in oleo, scientiam in splendore: accipe disciplinam in eo quod ait, qui assistunt Dominatori universae terrae; ut agnoscas eos vere discipulos illius fuisse cui cantamus, Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me (Psal. CXVIII, 66). Haec est namque perfectio disciplinae, tam in mente, quam in corpore; ut proponentes Dominum in conspectu nostro semper, semper et ubique majestati aeternae, quae nos inspicit et judicat sine intermissione, cum metu et reverentia assistamus, pervigili fide ac jugi devotione. Sicut oculi, inquit, servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum 0179D Deum nostrum (Psal. CXXII, 2), intentissime et indeclinabiliter observantes nutus ejus, quid velit, quid jubeat, ut quam celerrime devotio nostra obediat. Sic Moyses invisibilem tanquam videns sustinebat, nec unquam imminentis metum judicis dissimulare poterat. Sic Elias et alii Prophetae qui dicebant: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (IV Reg. V, 16). Inde nimirum et gratiam, et nomen assecuti sunt Videntium; quoniam quae semper intuebantur per fidem non fictam, merebantur saepius intueri per speciem, licet factam. Haec fides vigil, non ficta, non dissimulatrix, ipsa est, ut arbitror, quae sola vel maxime facili compendio ad perfectionem perducit quae gravitatem disciplinae, sobrietatemque modestiae, tam interiori quam exteriori 0180A nostro tribuit, et velut in disciplina famulantium Domino semper assistere facit. Hac virtute meruerunt Apostoli dici filii olei splendoris: ut sicut Domino astiterunt in terris contemplando per fidem, ita nunc ei assistant in coelis contemplando per speciem; Regemque in decore suo videant oculi eorum, cujus timorem hic meditabatur cor eorum. Hac via, fratres, sequimini Patres fidei vestrae, et auctores Ordinis, quatenus eorum provocati exemplis et adjuti suffragiis, quo ipsi hodie praecesserunt, pervenire valeatis, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. Quomodo fidelium animos alant apostoli.

0180B 1. Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. IV, 5, 6). Videte, fratres, ne degeneretis. Ut taceam de nobilitate patris vestri, nobilis est mater quae vos genuit, generosa sunt ubera quibus lactati estis. Mater vestra est sponsa cui haec dicuntur, cujus ubera voce sponsi laudantur. Quae nimirum duo ubera Ecclesiae Petrum et Paulum esse, non solum interpretatur nobis dies 1024 ista, in qua potamur ab uberibus consolationis eorum satis jucunde et abunde; sed etiam evidentia operis ipsorum approbant argumenta ac monumenta doctrinae. Quibus enim aliis uberibus nutriti sunt filii Ecclesiae, sive ex praeputio, sive ex circumcisione? Istos utique 0180C ego reor esse, de quibus olim parvulae et pauperculae consolatio divina promittebat Ecclesiae: Reges nutritii tui erunt (Isai. XLIX, 23), et mammilla regum lactaberis (Isa. LX, 16). Nisi enim tam generoso lacte nutrita esset, nunquam ad hoc virtutis ac gloriae culmen excrevisset. Ad ubera parvulos Petrus invitabat, quibus dicebat: Sicut modo geniti infantes, lae concupiscite (I Petr. II, 2). Ubera Paulus praebuerat quibus dicebat: Lac vobis potum dedi (I Cor. III, 2); et illud: Factus sum in medio vestri sicut nutrix sedens et nutriens filios suos (I Thess. II, 7). Quam plenus autem lacte redundaverit spirituali, pulchre significatum est unda illius lactis visibilis, quod de corpore ipsius fertur exisse loco sanguinis, cum decollatus hodierna die pro illis, quibus dabat 0180D mammillam, dedit et animam. Plane nihil in eo sanguineum, sed totum lacteum; qui nihil carnale, nihil suum cogitabat, sed tantum quod aliis utile erat. Nec tam habebat ubera, quam ipse totus uber erat; qui ita misericordia uberi affluebat, ut non modo spiritum suum desideraret totum filiis immulgere, sed et corpus impendere.

2. Antequam haec duo ubera, Petrum et Paulum, accepisset primitiva Ecclesia sauctorum in terris, conquerebatur et dicebat Ecclesia beatorum spirituum in coelis: Soror nostra parva est, et ubera non habet (Cantic. VIII, 8). Cum enim Christus rediens in coelum reliquisset pusillum gregem discipulorum, ac nondum misisset Spiritum suum, quo erant fetanda viscera, et implenda ubera sanctorum: erat, 0181A ut opinor, illa Ecclesia in coelis sollicita pro filiolis sponsi, sive jam natis, sive nascituris, cui videlicet committerentur alendi; eo quod Ecclesiam istam viderent parvam numero, virtute et auctoritate, et sine uberibus doctrinae. Nam et ipse Sponsus in diebus carnis suae genuerat aliquos verbo veritatis, et quandiu fuerat cum eis, lactaverat eos uberibus aedificationis et consolationis. Et ipse siquidem Sponsus habet ubera meliora vino (Cant. I, 1), id est, doctrina legali, vel gaudio saeculari. Habet, inquam, Sponsus ubera, ne ullum de omnibus officiis et nominibus pietatis eum praetereat: ut qui pater est creatione naturae, vel regeneratione gratiae, seu etiam auctoritate disciplinae, sit etiam mater affectu clementiae, sit et nutrix sedulitate officii et curae. Erant 0181B igitur parvuli, quos alebat initium aliquod creaturae ejus, sed nonnisi initium: multumque supererat curae et laboris, donec adducerentur ad perfectum, et formaretur Christus in eis. Cum autem et ipse reliquisset eos; superni spiritus, etsi laeti de reditu Unigeniti, de nova tamen adoptionis progenie solliciti, quodammodo affectu suo videbantur apud eum conqueri: Quis illos nutriet? Lactasti eos, sed ante tempus ablactasti. Non enutristi juvenes, nec ad incrementum perduxisti virgines: quis illos nutriet? Soror nostra parva est, et ubera non habet. Dixisti Petro: Pasce agnos meos (Joan. XXI, 15, 16): sed nec ipse adhuc sufficientiam lactis in uberibus habet. Cito pietas ejus aresceret, qui plus adhuc cuti suae quam animabus parvulorum timet. Facile relinqueret 0181C agnos in tentatione, qui Pastorem tam suum quam illorum negavit in interrogatione. Ecce autem repente Spiritu misso de coelo, tanquam lacte de propriis Christi uberibus effuso, Petrus impletus est lacte plurimo: nec multo post de Saulo fit Paulus, praedicator de persecutore, mater de tortore, nutrix de carnifice; ut plane intelligeres totum ejus sanguinem mutatum in lactis dulcedinem, saevitiam in pietatem.

3. His igitur uberibus geminis pectori suo affixis gloriatur Ecclesia, non modo matrem se esse fecundam, sed et civitatem munitam. Ego, inquit, murus, et ubera mea turris (Cantic. VIII, 10). Mille clypei pendent jam de turribus istis, omnis armatura fortium. 0181D Ipse quoque sponsus de eisdem uberibus in laudem sponsae in carmine amoris, mystico sermone sic ait: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli (Cant. IV, 5). Capream hoc loco accipimus Ecclesiam; acutam visu ad penetranda mysteria Christi, agilem saltu ad transilienda spinosa hujus saeculi, potentem ad exsuperanda venena serpentis antiqui. Cujus duo gemelli non inconvenienter, 1025 ut arbitror, intelliguntur hi duo Apostoli; germani fide, consimiles devotione, pares merito et virtute, unanimes charitate, conjuncti in ipsa etiam passione et morte. Quomodo enim in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati. Quia vero desideria summorum pascuntur in profectibus minorum, donec scilicet aspirante gratia tollant se ad contemplandum 0182A sublimia, bene de his hinnulis subditur: Qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II, 16, 17). Animalia cum declinant aestum diei, captant umbrosa pascua convallium, ubi et liliorum solet esse proventus uberior, donec spirante tepescentis aura vesperi, egrediantur ad aperta camporum, vel ardua montium. Sic et hinnuli nostri quandiu non aspirat eis ad contemplandum clementior aura diei aeterni, pascuntur in liliis convallium; id est, delectantur in virtutibus humilium, aut etiam occupantur in actionibus eorum. Cum autem aspirat dies ille mentibus eorum, egrediuntur et saliunt ad uberiora et feliciora pascua montium aeternorum. Per me, inquit Pastor et ostium, si quis introierit salvabitur, et ingredietur Ecclesiam, et egredietur 0182B saepius contemplando, semel migrando ad coelestem patriam; et pascua inveniet, et hic, et ibi. Hic, inter lilia agri; ibi, inter ligna paradisi: hic, in floribus; ibi, in fructibus: hic, in virtutibus sanctorum; ibi, in gaudiis Angelorum.

4. Prorsus in loco pascuae ibi me Dominus collocavit, cum ecclesiae sanctorum associavit, cujus venter sicut acervus tritici vallatus liliis (Cant. VII, 2), ut pascat simul et tritici gustu, et liliorum aspectu. Quid enim acervus tritici, nisi copia divini sermonis in tot libris undique congestis? Quid lilia, nisi justi qui germinant sicut lilium, et florent immarcessibiliter ante Dominum; quorum tantus candor in sanctimonia corporis et cordis puritate, tanta fragrantia in opinione, tauta medicinalis virtus in opere et 0182C sermone? Non mediocre pabulum istud fideli animae, videre circa se tot lilia tanta venustate et gratia florentia, ubi omnium virtutum ex eis, licet diversarum ex diversis, capere possit exempla. Iste fundatior humilitate, ille amplior charitate. Alius robustior ad patientiam, alius velocior ad obedientiam, Iste frugalitate parcior, ille labore utilior: iste devotior in oratione, ille in lectione studiosior: iste in administratione prudentior, ille in quiete sanctior. Sed licet aliquam insignius florentem in unoquoque gratiam mireris, non una tamen, sed multae virtutes in singulis, sicut flores in liliis. Quot enim justi, tot lilia: quot virtutes eorum, tot flores liliorum. Qui igitur haec videns gaudet in illis, aut etiam 0182D proficit ex illis, quid, nisi pascitur in liliis?

5. Pascebat Paulus: sed nihilominus in illis quos pascebatur. Pascebat eos sermonibus, pascebatur eorum operibus. Ventrem quidem suum, imo et alienum pascebat manibus propriis (Act. XX, 34; I Cor. IV, 12; I Thess. II, 9, et II Thess. III, 8): mentem vero non tam suis pascebat bonis quam alienis, qui non quaerebat quod sibi utile, sed quod aliis. Nunc vivimus, inquit, si vos statis in Domino (I Thess. III, 8). Quae enim gloria mea, aut gaudium, aut corona? Nonne vos ante Deum? (I Thess. II, 19; Philipp. IV, 1.) Ideo saepius ei spirabat dies aeterni luminis, atque afflabat eum lenior aura Spiritus sancti, cujus vi rapiebatur ad interna pascua, aliquando paradisi, aliquando tertii coeli, sive in corpore, sive extra corpus, 0183A nescio, inquit, Deus scit (II Cor. XII, 3). Dignum quippe erat, ut qui fideliter pascebat, fideliter pasceretur: et qui foris gaudebat in bonis dominicae familiae, in gaudium Domini sui juberetur intrare, atque repleretur in bonis domus Dei, non solum istius visibilis, pro qua sudabat, sed etiam illius invisibilis, ad quam spirabat, unde et dies ei aspirabat.

6. Nec minora de beato Petro sentienda puto, cum maxima sit gloria Pauli, illius coaequari meritis, quem judicium Veritatis potestate et primatu praetulit universis. Cum enim Pater qui est in coelis veritatem Unigeniti Petro revelabat (Matth. XVI, 2-6), quid aliud quam dies ei aeternus aspirabat, et dies diei verbum eructabat? Cui autem magis pervium fuisse coelum credendum est, quam ipsi Janitori, 0183B cujus lingua clavis coeli facta est? Qui potestatem habebat claudere coelum nubibus, et aperire portas ejus, quomodo ipse non saepius intrasse credetur? Esuriit aliquando 1026 Petrus, et coelum ei apertum est, cum adhuc in terra consisteret; tantaque ei inde ciborum copia missa est, ut adhuc multa supersint, licet plurima mactaverit, et manducaverit, immunda et virulenta animalia in sancta et florulenta convertens lilia (Act. X, 10-16): ut videlicet deliciose pasceretur in liliis, donec aspirante die, gloriose in ipsis pasceretur coelis. Sed ecce dum commendamus vobis duo haec ubera sponsae, hora jam praeteriit, qua de ipsis uberibus lac vobis cupiebamus immulgere: quanquam et aliis diebus hoc ipsum facere possimus et soleamus. De uberibus siquidem 0183C Apostolorum lac vobis trahimus, quoties de verbis eorum ad aedificationem vestram tractamus. Nunc igitur pro tempore satis sit admonere, si tamen moneri indigetis, ut sicut ubera ista diligitis, ita lac eorum semper concupiscatis; ut in eo crescatis in salutem, donec formatum in vobis exhibeatis Salvatorem Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen

SERMO III. De eo quod scriptum est: «Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.» (Cant. II, 17).

1. Erratis, fratres, in me; sed amore magis, ut arbitror, aut humilitate, quam temeritate. Putatis me Scripturarum scientiam habere, qui vix unquam 0183D attigi vel primum limen scientiae. Displicet enim vobis, ut mihi videtur, quod capitulum Scripturae, de quo heri sum locutus, non sum ad finem usque persecutus: quasi illa mihi sit facultas, ut valeam Scripturas explanare, aut etiam explanationes aliorum digne et congrue ad memoriam revocare. Sed neque hoc mihi solet propositum esse, ut Scripturam, unde sermonem ordior, exponam; sed ut de ipsa, et secundum ipsam sermonem debitum suo diei persolvam. Huc accedit quod magister noster ille interpres Spiritus sancti, de toto illo carmine nuptiali loqui instituit, spemque nobis dedit ex eis quae jam edidit, quia si pervenerit ad locum de quo quaeritis, donec aspiret 0184A dies, et inclinentur umbrae, umbras ipsas ponat in lucem intelligentiae: quod dictum est vel erit in tenebris, nobis dicet in lumine. Vos tamen dicitis, et recte dicitis, quia vetera novis supervenientibus projicietis; quantoque magis incondita seu rancida fuerint vetera nostra, tanto nova illius sapidiora erunt et gratiora. Nam et ipse Jesus servat vinum bonum usque ad extremum, sciens utique quomodo nostro sit fastidio medendum.

2. Quia igitur cogitis me (nam impatientes dilationis vos video), nec spes incerta futuri praesenti satisfacit desiderio; ecce vobis morem gero, finemque versiculi, de quo heri loquebamur, suo, prout potero, reddam principio. Illud enim quaerere videmini, quid sit aspirante die spirituali umbras inclinari; 0184B cum magis consequens videretur, ut non crescere, sed minui tunc et deficere, dicerentur. Nam si sequamur proprietatem verbi, hoc est umbris crescere, quod inclinari: cum umbrarum ea natura sit, ut quanto inclinantur, tanto procumbant longiores; quantoque surgunt, tanto stent minores. Unde et poeta vesperum significans ait:

Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

(VIRG. Buc. eclog. 1.) Sed sciendum, quia cum haec proprietas umbrarum sit corporalium, longe alia est spiritualium, de quibus non dubitamus hic loqui Spiritum sanctum. Nam sicut corporalibus umbris inclinari est crescere. sic spiritualibus hoc est inclinari, quod deponi, minui, vel deficere. Umbrae autem spirituales sunt 0184C umbrosi spiritus et tetri, seu daemonum, seu hominum: umbrae sunt tenebrae errorum: umbrae sunt obscurae significationes veterum sacramentorum. Et umbrae quidem significationum jam inclinatae sunt ad occasum et finem: umbrae autem errorum de die in diem inclinantur ad diminutionem: umbrae vero tenebrosorum spirituum tandem inclinabuntur in infernum et mortem. Primum quidem factum est, cum dies aeternus aspiravit, apparens in carne: secundum quotidie fit, cum magis ac magis aspirat illustrans veritate: tertium novissime fiet, cum aspirabit rutilans in majestate.

3. Videre autem mihi videor et alias umbras intra nos, 1027 quae velut in quodam speculo de rebus 0184D aliis nascuntur in sensu nostro, et obumbrant nobis, vel obumbrant nos. Obumbrant nos quae refrigidant et obscurant nos: obumbrant nobis quae refrigerant et illuminant nos. Istae quidem noxiae et graves, illae delectabiles et salubres. istae namque de inferioribus sunt et mundanis; illae, de superioribus et divinis. Anima nempe humana in quodam medio condita et posita est, ut sub ipsa esset mundus, supra ipsam Deus. Supra ipsam, a quo et ad quem et propter quem facta est: sub ipsa, quod propter ipsam factum est. Nam sicut propter animam corpus, sic propter corpus domus ejus, id est, mundus. Cum igitur incurvatur ad corporalia vel mundana, ascendunt in eam umbrae de inferioribus: cum erigitur 0185A ad divina, inclinantur super eam umbrae de superioribus. Illius enim rei quam cogitat, umbram sibi format. Quanquam de divinis satis dubia umbra est, quantumcunque cogitationis evacuatur acies: aut certe non umbra ipsius rei, sed aliud pro illa est, nisi cum aspirat dies ille. Nam tunc quoque non videtur, ut arbitror, nisi umbra, quae etsi luminosa, etsi gloriosa est, tamen umbra est; sicut cum in facie speculi tersa et lucida, splendidissimae rei splendens imago resultat. Caeterum videre faciem veritatis ipsius, vel veritatem faciei ejus, sicut nunquam erit hujus corporis: ita nec modo est hujus temporis, nec aliquando erit, donec corpus dissolvet mortalitas, aut absolvet immortalitas, et tempus absorbebit aeternitas, et spiritum qui nunc gravatur corpore et mutatur 0185B tempore, sublevabit ad se, et firmabit in se immortalis et immutabilis divinitas.

4. Initium hujus gratiae, et perfectionem illius gloriae Paulus satis proprie distinguebat, cum dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Ut autem et hoc ipsum sit, scilicet ut videamus per speculum et in aenigmate, opus est non solum ut facies speculi nostri ab omni phantasmate et umbra corporalium tersa sit: sed etiam ut ille sublimis, habitans lucem inaccessibilem, dignetur ad nos inclinari, et vel per umbram suae imaginis manifestari. Quantumcunque enim contendamus a visibilibus ad invisibilia, nihil nostra apprehendet humilitas, nisi condescendat illa majestas. 0185C Moyses ascendit in montem, et Dominus inclinavit coelos et descendit (Exod. XIX, 20). Et alius: Exsurge, inquit, in occursum meum, et vide (Psal. LVIII, 6). Ideo nec umbra videtur, nisi inclinetur; nec inclinari dicitur, nisi aspirante die: quia neque per speculum et in aenigmate possumus Deum videre, nisi inclinante se majestate, et aspirante favore gratiae. Sane hoc ipsum quod umbra vocatur comparatione manifestae veritatis, ineffabilis plerumque gloriae est et splendoris, in illis scilicet quorum est perlucidum speculum mentis. Cujus felicis experientiae Paulus sibi conscius, de se sibique similibus loquebatur: Nos vero omnes gloriam Domini speculantes, in eamdem imagine transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). 0185D Sic enim in promissione dictum est: Implebit splendoribus animam tuam (Isai. LVIII, 11). Ut autem claritates istas umbras esse noveris, audi David: Dies mei, inquit, sicut umbra declinaverunt. Transibat quidem et ipse David de claritate in claritatem, tanquam de die in diem. Sed heu! tam breves et obscuros dies, tam longas et laboriosas noctes habet hiems ista, ut et Propheta laborans in gemitu suo, lavansque per singulas noctes lectum lacrymis, merito plangat: Dies mei sicut umbra declinaverunt! (Psal. CI, 12.) Prorsus melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11) dierum meorum; quia dies mei sicut umbra quamvis lucida: dies illa una, lux vera et mera, sicut sine umbra, sic sine vespera; cum dies meos faciat plurimos et brevissimos 0186A assidua longarum noctium interpolatio.

5. Caeterum, si quaeratur cur umbrae pluraliter dictae sint, cum res ipsa, cujus umbrae sunt, una sit: ideo nimirum, quia nunc minus, nunc amplius nobis Altissimi virtus obumbrat; nunc obscurius, nunc manifestius veritas sese nobis innotescens adumbrat: et sicut non aequaliter semper spirat, ita nec similiter semper nobis imagines format. Hoc et Apostolus innuit, qui transire se confitetur a claritate in claritatem (II Cor. III, 18), a minore scilicet in majorem: et propheta, qui non splendore sed splendoribus implendam promittit fidelem animam (Isai. LVIII, 11). Sic Jacobus Deum memorat 1028 patrem luminum (Jacobi I, 17), cum lumen, cujus pater est, et unum sit et unicum. Quanquam sic possit intelligi 0186B pater luminum, quomodo pater misericordiarum.

6. Jam vero vos, fratres, qui laboratis portantes pondus diei et aestus, vel secundum Isaiam, in spiritu vestro duro meditamini per diem aestus (Isa. XXVII, 8), ad umbras istas placet invitare quas ille dies serenus aspirans rorem misericordiae cupit aestuantibus inclinare. Audite ipsum diem, ad umbrarum refrigeria clementer vos invitantem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Servus enim sub sole laborans, ut ait Job, desiderat umbram (Job VII, 2), in qua scilicet a labore recreetur ad laborem, vel per horam dimidiam, qua silentium fit in coelo: quam cum obtinuerit indulgentia Prioris sui, gloriatur 0186C et dicit, Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi. In qua nimirum umbra, quia non sola sessio est ad quietem, sed etiam refectio ad satietatem, congrue subdit: Et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cantic. II, 3). Sic enim dictum est per prophetam: Convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico, et germinabunt sicut vitis (Osee XIV, 8). Servus seu mercenarius, quem saepius haec umbra recreaverit, longanimiter praestolabitur finem operis sui. Sic enim habes: Servus desiderat umbram, et mercenarius praestolatur finem operis sui (Job VII, 2). In umbra quidem non finis, sed pausatio. Finis enim erit operis remuneratio, cum evacuatis omnibus umbris, videbimus eum sicuti est: cui modo dicimus, In umbra tua vivemus inter gentes (Thren. IV, 0186D 20); inter angelos nempe, non in umbra, sed in luce manifesta.

7. Hoc autem notandum, quod cum umbrae illae de superioribus inclinantur supra nos, umbrae istae de inferioribus inclinantur infra nos. Cum enim divinis propinquamus, mundana superamus: et quatenus vel ad umbram lucis accedimus, eatenus mortis umbram evadimus. Lux enim et vita in coelo, mors in inferno: umbra autem mortis in hoc terreno et tenebroso loco. Cum igitur spiritus altius nos elevat inter terram et coelum, non tangimur umbra terrenorum: et licet nondum plena luce fruamur coelorum, tamen umbris illuminamur montium aeternorum, vel certe montis illius umbrosi et condensi, de quo venit Sanctus sanctorum. Mox tamen 0187A pondere nostro in regionem umbrae mortis revolvimur, ubi et diutissime sedere cogimur, donec visitatione orientis ex alto consolemur. Cogimur, inquam, et utinam cogamur, et non delectemur! utinam quod patimur, necessitatis tantum sit, non etiam voluntatis aut voluptatis! Sed heu! tam facile, tam libenter projicimus nos, et obdormiscimus sub gravi umbra juniperi spinosae et infructuosae arboris, tam negligentes et securi torpescimus et immorimur curis et desideriis hujus mundi! Propterea Leviathan, qui sub umbra dormit, cubile sibi, nisi praecaveamus, ponit in nobis; quia videlicet amicas sibi umbras hujus saeculi invenit in sensibus et affectibus nostris. Istae siquidem umbrae, teste Job, protegunt 0188A umbram ejus (Job XL, 20, 17); quia nimirum curae et desideria saecularia, quae sunt in nobis, umbram nobis abscondunt imminentis damnationis, ut eam non praevideamus, donec in ipsam impingamus. Aspira, o dies dierum, obumbra supra caput nostrum in die belli, inclina super nos umbras salutis et refrigerii, et inclinentur subtus nos umbrae torporis et taedii, imo caecitatis et mortis. Et licet contingant nos umbrae de cogitatione terrenorum, non nos contegant tenebrae, id est, umbrae crassiores de amore eorum; sed semper respiremus in luminosum amorem tuum, o Pater luminum, qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN ASSUMPTIONE B. MARIAE.0187 SERMO I. Quod Mariae duplici titulo sit mater, quodque recte dicatur thronus Dei.0187B

1. Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Multi vocati, pauci vero electi. Beati quos elegisti, Domine; habitabunt in atriis tuis (Psal. LXIV, 5): imo tu in eis habitabis, ut in eis regnabis, thronumque regni tui in eis collocabis. Sane omnium beatorum beatissima est Maria, quae de numero omnium electorum singulariter est electa et praeelecta: quoniam elegit eam Dominus, elegit eam in habitationem sibi, dicens, Hic requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo quoniam elegi eam (Psal. CXXXI, 14). Habitavit in ea novem mensibus, habitavit 1029 eum ea et sub ea annis pluribus. Habitans in ea replebat eam singulari gratia charismatum: habitans cum ea pascebat eam incomparabili 0187C piorum suavitate morum, et divinorum desiderabili sapientia sermonum. Nunc autem in ea et cum ea, sicut interminabili aevo, sic incomprehensibili modo habitans, satiat eam beatificantium gloria visionum; foris quidem glorificatae carnis formam exhibens, intus autem formam Verbi glorificantis imprimens. O Maria, non vocaberis, ait Dominus, ultra derelicta, et terra tua non vocabitur ultra desolata, ut quia virgo, ideo sis infecunda: sed vocaberis Voluntas mea, id est, dilectus Filius meus in ea, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. Habitabit enim juvenis in virgine, et habitabit in te Filius tuus; imo, si magis placet, ut non recedamus a verbis Scripturae, habitabunt in te 0187D filii tui (Isa. LXII, 4, 5).

2. Quid, haeretice, caput erigis? quid mysterium pietatis ad occasionem perfidiae rapis? Unum quidem genuit: qui sicut unicus est Patri in coelis, ita unicus est Matri in terris. Neque enim sicut tu impie blasphemas, alios postea filios genuit; sed intemeratum manet, sicut signaculum perpetuae virginitatis 0188B in matre, ita sacramentum catholicae unitatis in prole. Ipsa tamen unica virgo Mater, quae se Patris Unicum genuisse gloriatur, eumdem unicum suum in omnibus membris ejus amplectitur, omniumque in quibus Christum suum formatum agnoscit, vel formari cognoscit, matrem se vocari non confunditur. Eva vetus illa, non tam mater quam noverca, quae filiis ante propinavit praejudicium mortis, quam initium lucis. Dicta est quidem mater cunctorum viventium: sed inventa est verius interfectrix viventium, seu genitrix morientium; cum suum generare nihil aliud sit, quam mortem ingenerare (Gen. III). Et quia illa non potuit fideliter interpretari nomen suum, ista implevit mysterium: quae et ipsa, sicut Ecclesia, cujus forma est, mater est omnium ad vitam renascentium. Mater siquidem est Vitae qua vivunt universi; quam dum ex se genuit, 0188C nimirum omnes qui ex ea victuri sunt, quodammodo regeneravit. Unus generabatur, sed nos omnes generabamur: quia videlicet secundum rationem seminis, quo regeneratio fit, jam tunc in illo omnes eramus. Sicut enim in Adam fuimus ab initio propter semen carnalis generationis; sic in Christo ante initium, propter semen spiritualis regenerationis.

3. Porro beata Mater illa Christi, quia se matrem Christianorum cognoscit ratione mysterii; cura quoque se matrem eis praestat et affectu pietatis. Neque enim duratur ad filios, quasi non sint sui, cujus viscera semel quidem feta, sed nunquam effeta, nunquam desinunt fructum parturire pietatis. Benedictus siquidem fructus ventris tui, gravidam te, 0188D o pia Mater, inexhausta pietate reliquit; ex te quidem semel nascens, sed in te semper manens et affluens, et in horto concluso castitatis fontem signatum charitatis semper abundare faciens; qui licet signatus sit. foras tamen derivatur, et in plateis aquae ejus nobis dividuntur. Licet namque fons charitatis, proprius Ecclesiae, incommunicabilis sit alienis, 0189A beneficium tamen ejus impertire gaudet etiam inimicis. Denique si servus Christi filiolos suos iterum atque iterum parturit cura atque desiderio pietatis, donec formetur in eis Christus (Galat. IV, 19); quanto magis ipsa Mater Christi? Et Paulus quidem genuit eos, verbum veritatis quo regenerati sunt praedicando: Maria autem longe divinius atque sanctius, Verbum ipsum generando. Laudo quidem in Paulo praedicationis mysterium, sed plus miror ac veneror in Maria generationis mysterium.

4. Vide autem si non et filii Matrem videntur agnoscere, dictante utique ipsis veluti quadam naturali pietate fidei, ut ad invocationem nominis ejus, primo vel maxime refugiant in omnibus necessitatibus et periculis, tanquam parvuli ad sinum 0189B matris. Unde nimirum de his filiis puto non absurde intelligi, quod per prophetam promissum est ei, Habitabunt in te filii tui (Isai. LXII, 5); salvo duntaxat intellectu, quo de Ecclesia haec prophetia principaliter accipitur. Et nunc siquidem habitamus in adjutorio Matris Altissimi, in protectione ipsius commoramur, tanquam sub umbra alarum ejus: et postmodum in consortio 1030 gloriae ipsius, tanquam in sinu ipsius confovebimur. Tunc erit vox una laetantium et aggratulantium Matri: Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 7), sancta Dei Genitrix. Nullatenus autem credideris majoris esse felicitatis et gloriae, habitare in sinu Abrahae, quam in sinu Mariae, cum thronum suum in ea posuerit Rex gloriae.

0189C 5. Veni, inquit, electa mea, et ponam in te thronum meum. Non poterat signantius aut elegantius describi praerogativa gloriae ejus, quam ut thronus Dei regnantis esse diceretur. Nulli siquidem animae tanta plenitudine aut familiaritate copiam sui divina majestas videtur indulgere, sicut illi in qua specialiter prae caeteris residere delegerit. Discipulis quidem Dominus loquebatur, qui pauperes facti pauperem sequebantur: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebilis et vos super sedes (Matth. XIX, 28). Alibi quoque promittit idem Agonotheta noster, de coelo spectans et incitans decertantes: Qui vicerit, inquit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi in throno Patris 0189D mei (Apoc. III, 21). Matri vero, cujus longe differens est meritum, nihilominus differens promittit praemium. Veni, inquit, electa mea, et ponam in te thronum meum. Parum est, inquit, ut judicanti consedeas, nisi et ipsa mihi sedes fias: ut majestatem regnantis eo felicius quo familiarius in te contineas, et specialius prae caeteris incomprehensibilem comprehendas. Continuisti parvulum in gremio; continebis immensum in animo. Fuisti diversorium peregrinantis; eris palatium regnantis. Fuisti tabernaculum pugnaturi in mundo; eris solium triumphantis in coelo. Fuisti thalamus Sponsi incarnati; eris thronus Regis coronati.

6. O Fili Dei, nihil tibi, nihil in illo tuo displicuit 0190A hospitio, quod tam libenter repetit, tamque affluenter remunerat tua dignatio. Nihil utique in illo sordidum offendisti, quia nulla erat libido, sed purissima castitas: nihil ruinosum, quia nulla erat superbia, sed fundatissima humilitas: nihil obscurum, quia exclusa erat infidelitas: nihil angustum, quia diffusa erat charitas. Adornaverat thalamum Virgo prudentissima, te regem Christum non solum hospitem susceptura; sed et sponsum habitura. Adornaverat, inquam, multiplici decore virtutum et gloria, tanto fortasse locupletius, quanto interius totum erat. Hunc ornatum mirabatur qui dicebat, Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 14, 15): et alius, O quam pulchra est casta generatio 0190B cum charitate! (Sap. IV, 1.) Domum tuam decet, Domine, hujusmodi sanctitudo et decor. Is decor te invitavit ut intrares: illexit, ut redires. Intrans benedictionis gratiam multiplicasti: sed rediens cumulasti. Cum intrasti, homo natus es in ea: cum redisti, Deus glorificatus es in ea. Tunc tibi posuisti in ea sacrarium gratiae; nunc autem, thronum gloriae.

7. Dicuntur quidem et sunt alii throni, quidam scilicet spiritus divini, prae aliis, ut putamus, subjectis ordinibus, Dei praesidentis majestate pleni: quorum quae sit praerogativa, Scriptura non exprimit, licet innuat ex vocabulo quod nonnulla sit. Sed et anima cujuslibet justi dicitur sedes sapientiae. Quae autem nunc est sedes sapientiae, profecto tunc erit et gloriae. Sit igitur illud coeli palatium plenum sedibus 0190C et thronis, sedeatque Deus in omnibus, accommodans se et aptans cuique pro meritis. Non immerito tamen creditur, sine injuria vel invidia caeterarum sedium quoddam esse speciale Regis solium excelsum et elevatum super gloriam omnium; Mariam dico exaltatam super choros Angelorum, ut nihil contempletur supra se Mater nisi Filium solum; nihil miretur supra se Regina nisi Regem solum; nihil veneretur supra se Mediatrix nostra nisi Mediatorem solum: cui nos ipsa precibus suis conciliet, commendet, et repraesentet unico Filio suo Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. De mutuo amore Jesu et Mariae.0190D

1. Filiae Jerusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo (Cantic. V, 8). Verba ista quae a nobis hac nocte cantata sunt, qualiter ad Assumptionem beatae Mariae possint videri pertinere, 1031 volumus, si placet, cum vestra charitate tractare. Id autem eo genere sermonis faciendum videtur, quo non modo saecularium, sed etiam ecclesiasticarum auctores litterarum nonnunquam usi sunt, maxime in tractandis Canticis, unde haec sunt sumpta. Hoc namque genus sermonis, salva veritate, quadam ampliori utitur libertate, cum videlicet sumpto themate causae, ut beatus Hieronymus ait, non tam loquitur quae revera facta vel dicta sint, quam ejusmodi fuisse negotium ostendit, ut ea quae dicuntur, 0191A etsi facta vel dicta non fuerint, fieri tamen vel dici potuisse, aut etiam in affectu facientis, vel dicentis fuisse non absurde credi possint. Maria igitur migratura corpore decumbebat, ut est humana infirmitas. Porro filiae Jerusalem quae sursum est, id est angelicae Virtutes, scientes nimirum quia obsequiis Matris captanda est gratia Filii, visitabant satis officiose Dominam suam, Matrem Domini sui. Et fortasse aliquid hujusmodi primo post salutationis officia locuti sunt ei Angeli; sicut speciem humano vultui, ita sermonem humano nimirum conformantes affectui vel usui:

2. Quid est, obsecro, mi Domina, quod sic aegra videris et languida? quid est quod praeter solitum 0191B tristis et pigra, ab heri et nudiustertius, sicut solebas, non sancta revisis loca, quorum contemplatione amorem tuum pascebas? Jam per aliquot dies non vidimus te, aut rupem Calvariae ascendentem, ut ibi locum crucis impleres lacrymis; aut ad sepulcrum Filii adorantem gloriam resurrectionis, aut in monte Oliveti deosculantem extrema vestigia ascendentis. — Ob hoc ipsum siquidem creditur in valle Josaphat commorata (ubi et sepulchrum ejus monstratur, ut ait beatus Hieronymus, in ecclesia miro lapideo fabricata tabulatu), ne scilicet a sanctis locis longius recederet, sed saepius ea invisens, licet omnia memoria teneret, formam tamen gestorum, velut corporaliter in ipsis effigiatam locis, 0191C dulcius amplecteretur, ut vel sic suum aliquatenus amorem solaretur.

3. Causam itaque percunctantibus illis, cur ab his modo vacaret, et ex toto decumberet: Langueo, inquit. Quare langues? Languor enim quem locum in corpore tuo reperit, in quo salus mundi tam diu habitavit? De corpore illius Filii tui virtus exibat et sanabat omnes, adeo ut etiam fimbria vestimenti haemorrhoissam sanaret (Matth. IX, 20-22; Marc V, 25-34, et Luc. VIII, 43-48): et tu quae tamdiu ipsum in utero, in sinu, in gremio continuisti, ulli infirmitati, aut languiori vel accessibilis esse potuisti? Non est, inquit, quod id miremini, si illud ipsum corpus Filii mei, quale aliquando fuerit recordemini. Et ipsum enim quam infirmum, quantisve 0191D defectibus subditum fuerit, voluntate tamen, ego novi quae ipsum in utero alui, uberibus lactavi, sinu fovi: nec solius infantiae, sed et sequentium defectus aetatum vidi, et eis, ut potui, ministravi: ad extremum non sine passione mea, ludibria et supplicia passionis et crucis aspexi, per singula discens quam vere de eo noster Isaias dixerit, Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4; Matth. VIII, 17). Cur ergo doleam non eum meo dedisse corpori, quod suo non dedit? Non sum ita delicata aut superba, ut quod ille dignatus est pati, ego quantulacunque ex parte pati non possim aut nolim. Et ille quidem misericordi voluntate, ego naturali necessitate. Sane aliud est sanitas, aliud est sanctitas. Sanctitatem 0192A dedit corpori meo, concepti sui corporis sacramento: sanitatem se daturum promisit, suscitati corporis exemplo. Denique, ut minus miremini languorem meum, amore langueo. Langueo plus impatientia amoris, quam passione doloris: plus vulnerata charitate, quam gravata infirmitate.

4. Heu! inquiunt illi, quam frequentes, imo continuae causae languoris! Bone Jesu, quomodo haec Mater tua postquam te genuit, nunquam fere nisi in languore fuit? Primo languit timore; postea, dolore; nunc, amore. Timore, a nativitate usque ad passionem, cum semper vitam Filii insidiis appeti videret: dolore, toto tempore passionis, donec redivivum reciperet: nunc amore et desiderio felicius, sed mirabilius cruciatur, quia sedentem in 0192B coelo non tenet. Quomodo, Jesu bone, qui summi frutus es gaudii, tam longi factus es illi causa martyrii, ut charissimam tibi ipsius animam, tot et tam acuti sine cessatione pertranseant 1032 gladii? Sed obsecramus te, Domina, quid vis faciamus tibi? Vis saltem ut resideat hic iste Gabriel symmystes tuus, ut assideat et ministret tibi, qui ab initio conscius et minister mysterii tui, custos quoque tui cubiculi meruit deputari? Non opus est, inquit Virgo. Sufficit mihi meus novus in carne angelus, discipulum dico quem diligebat Jesus, cujus me dilectionis haeredem reliquit, cum illum mihi, et me illi in cruce commendavit: cujus obsequio nihil mihi gratius, quia conversatione et affectu 0192C nihil castius, moribus nihil suavius, nihil sincerius fide, nihil sanctius sermone. Nos ergo, aiunt illi, in quo tibi esse poterimus officiosi? Filiae, inquit, Jerusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo. Ipse novit quomodo meo medendum sit languori.

5. At nosti, inquiunt, quia cum sciat omnia, de multis quasi nescius interrogat. Si ergo quaesierit, quid illud sit quod tuo vulneri velis adhiberi, quid respondebimus ei? Sodales, inquit, estis sponsi, Gabriel iste meus paranymphus; non puto vobis esse celandum amoris mysterium. Dicam igitur: tantum ne judicer temeraria, quod majora me quaerere videar. Osculetur me osculo oris sui. Si quid mihi conscia essem, contenta essem cum Maria 0192D Magdalene osculo pedum, ubi indulgentia sumitur delictorum. Sed quia in omni vita mea nonme reprehendit cor meum, non puto me arroganter flagitare de osculo oris, gratiam gaudiorum. Cur autem arrogans videar, si illud os mihi reposco, quod de me sibi formavit ipse conditus et conditor? Cum parvulum tenebam inter brachia, quoties osculari speciosum forma prae filiis hominum mihi libebat, satis licebat: nunquam faciem avertebat, nunquam matrem repellebat. Et si fortassis impatientia desiderii eram nimia; ipse tamen more suo, morem matri gerebat. Gaudebat eam replere gratia, quae diffusa erat in labiis ejus, et dulcedine qua totus erat plenus, totus concupiscentia et desiderium, castarum scilicet animarum. Unde sicut ipse de se 0193A confitetur, Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29, et Joan. VI, 35): quanto gratiam oris illius gustavi suavius, tanto nimirum repeto nunc ardentius. Crevit quidem gloria et majestate: sed nihil ab illa ingenita mutatus est mansuetudine et bonitate. Nihil ad illum illud superbiae saecularis elogium: «Honores mutant mores.» Sublimior est, sed non superbior; gloriosior, sed non dedignantior. Non fastidiet matrem quam elegit, nec aeternam electionem suam novo judicio reprobabit.

6. Ne timeas, Maria, ait Gabriel more suo: invenisti enim gratiam apud Deum. Etiam in caeteris qui longe jacent tuis sub vestigiis, probare consuevit improbitatem hujus affectus et precis; qui 0193B nihil nimium, aut injuriosum sibi deputat, quod in eum vera duntaxat charitas praesumat. Et conversus ad sociam multitudinem: Eamus, inquit, eamus; ne ipsi Filio facere videamur injuriam, si gloriam Matris differamus. Cum ergo reversi nuntiassent haec Domino suo, quid putamus Jesum nisi tale aliquid locutum? Ego sum qui patrem et matrem filiis honorandos commendavi; ego ut facerem quod docui, et exemplo essem aliis, ut Patrem honorarem, in terram descendi: nihilominus, ut Matrem honorarem, in coelum reascendi. Ascendi et praeparavi ei locum, thronum gloriae; ut a dextris Regis Regina coronata consedeat in vestitu deaurato, circumdata varietate. Neque hoc dico, quod in parte thronus ei collocetur: quin potius ipsa erit thronus 0193C meus. Veni igitur, electa mea, et ponam in te thronum meum. In te mihi quamdam regni sedem constituam, de te judicia decernam, per te preces exaudiam. Nullus mihi plus ministravit in humilitate mea. Communicasti mihi praeter alia, quod homo sum: communicabo tibi quod Deus sum. Flagitabas osculum cris, quinimo tota de toto osculaberis. Non imprimam labia labiis, sed spiritum spiritui osculo perpetuo et indissolubili: quia concupivi speciem tuam, etiam desiderantius quam tu meam; nec satis glorificatus videbor mihi, donec tu conglorificeris. Gloria tibi, Domine Jesu, subintulit chorus Angelorum. Gloria tibi, Domine Jesu, ingeminet coetus fidelium. Glorificatio Matris tibi proficiat ad gloriam, 0193D nobis ad veniam; te praestante cui est honor, et gloria, per omnia saecula saeculorum. Amen.

1033 SERMO III. De quiete spirituali.

1. In omnibus requiem quaesivi (Eccli. XXIV, 11). Grata quies fessis. Grate igitur et opportune vobis, qui fessi estis, dies iste quietis et feriationis intervenit, ut dum sanctae Dei Genitricis requiem celebramus, non solum corpora recreentur hac diurna quiete a labore messis, sed etiam corda respirent in recordationem et amorem illius aeternae quietis. Et tibi tamen, o fratres, ibi etiam metetis, sed requiem metetis qui nunc laborem hujus messis seminatis. Fructus hujus laboris, illa requies erit: requies a labore, merces pro labore, cujus etiam 0194A recordatio fideles vires reparat in labore. Umbra est aestuantibus, cibus esurientibus. Sic enim ait illa, quae memoriam abundantiae suavitatis ejus eructabat: Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cantic. II, 5). O qui laboratis, o qui portatis pondus diei et aestus! sub umbra alarum Jesu invenietis requiem animabus vestris, firmamentum, ut scriptum est, virtutis, tegimen ardoris, umbraculum meridiani (Eccli. XXXIV, 19); ut ex sententia cordis sit illa confessio oris: Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli (Psal. CXXXIX, 8), in die aestus et laboris, certaminis et tentationis. Cum enim meditatio aeternae requiei capitibus laborantium obumbrat, non solum ab aestu 0194B tentationum refrigerat, sed etiam ad laborem animos innovat, juxta illud quod scriptum est de asino forti Issachar, Vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum ad portandum (Gen. XLIX, 15): id est, desiderio illius quietis et haereditatis sponte humiliavit se ad laborandum. Et iste ergo dicere potuit: In omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor.

2. Felix qui in omnibus laboribus et viis suis requiem quaerit beatam: semper festinans ingredi, ut Apostolus monet, in illam requiem (Hebr. IV, 3), ejus desiderio corpus affligens, animum autem jam illi requiei parans et componens: cum omnibus hominibus, quod ex ipso est, pacem habens; requiem et otium Mariae voluntate praeeligens, laborem autem 0194C et negotium Marthae necessitate quidem suscipiens; sed quanta praevalet pace et quiete spiritus adimplens, et semper ad illud unum necessarium de illa multiplici distractione sese recolligens. Homo hujusmodi etiam cum laborat, quiescit: sicut e diverso impius etiam cum quiescit, laborat. Quomodo enim quiescerent, quibus Deus immittit rotam malorum: quibus juravit in ira sua, Si introibunt in requiem meam? (Psal. XCIV, 12.) Extra illam non est nisi afflictio et miseria; et in circuitu ejus tempestas valida: sicut et in natura rerum fit, ut quidquid extra simplicitatem et unitatem puncti fuerit, in motu et agitatione sit; tantoque concitatiore quilibet circulus impetu rotetur, quanto ab immobilitate principii sui, 0194D id est, a medietate centri recesserit longius. Sane in circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9), quibus Deus immittit rotam malorum: ideoque in illam internam et aeternam requiem intrare non possunt. Ideo contritio et infelicitas in viis eorum, quia viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3): quia nec quaesierunt, ut dicere possint: In omnibus requiem quaesivi; ut videlicet in multiplicitate actuum suorum, quibus turbantur, et turbant, unum quod est necessarium, cogitent aut requirant. Justorum potius est vox illa, qui et dicere possunt, Unam petii a Domino, hanc requiram. Vultum tuum, Domine, quaesivi, vultum tuum requiram (Psal. XXVI, 4, 8): qui nonnisi quietis illius amore laborant, qui omnino praeoptant ingredi putredinem in ossibus suis, ut requiescant 0195A in die tribulationis, quam in bonis ducere dies suos, et in puncto ad infernum descendere.

3. Si quis tamen curiosius inquirere velit, cujus potissimum vox illa sit, In omnibus requiem quaesivi: vox est utique Sapientiae, vox est Ecclesiae, vox est Mariae, vox est cujuslibet sapientis animae. Sapientia in omnibus requiem quaesivit, sed in solis humilibus invenit. Ecclesia in omnibus mundi nationibus requiem quaesivit, sed in solis credentibus invenit. Maria, sicut et quaelibet fidelis anima, in omnibus actionibus suis requiem quaesivit; sed hodie 1034 demum invenit, cum post persecutionem Herodis, et fugam Aegypti, post tot insidias et atrocitates Judaicae impietatis, post tot passiones suas, de passione et morte Filii; 0195B postquam tot et tam acerbi ipsius animam pertransierunt gladii, tandem hodie dicere datum est ei: Convertere, anima, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV, 7). Qui creavit me, creatus ex me, requievit in tabernaculo corporis mei, negare non poterit mihi requiem coeli sui. Qui enim gratiam ultro cumulat aliis, par pari quomodo non referet matri? Perge, Maria, perge secura in bonis Filii tui; fiducialiter age tanquam regina, mater Regis et sponsa. Requiem quaerebas, sed amplioris gloriae est, quod tibi debetur, regnum et potestas. Indivisum habere tecum cupit imperium, cui tecum in carne una, et uno spiritu indivisum fuit pietatis et unitatis mysterium: dum scilicet salvo honore naturae, geminato munere gratiae, juncta est mater in matrimonium. 0195C Requiesce igitur, o felix, inter brachia Sponsi. Replicabit-tibi ni fallor, inter amplexus et oscula, quam suaviter requieverit in tabernaculo corporis tui, quam suavis in cubiculo cordis tui. Non est injustus Deus, o fratres, ut obliviscatur operis boni: vivit semper apud eum memoria beneficii semel accepti. Beatus, apud quem Deus vel semel requiem invenerit, in cujus tabernaculo vel hora una requieverit.

4. Ecce nunc quoque Sapientia clamitat in plateis: in omnibus requiem quaesivi. Pulsavi, nec fuit qui aperiret: vocavi, nec fuit qui responderet. Filius hominis, factus, secundum prophetam, velut vir vagus, et quasi viator declinans ad manendum (Jerem. XIV, 9, 8), non habet ubi reclinet caput 0195D suum: foris stat plenus caput rore, et cincinnos guttis noctium. Quis ille in nobis tam humanus atque hospitalis, ut surgat et aperiat ei, et inducat in cubiculum suum; aut certe ostendat ei coenaculum grande stratum, ubi cum discipulis pascha manducet novum? Hoc enim dico, fratres, nisi requiem quam quaerit, invenerit apud nos, nec nos optatam requiem inveniemus in illo. Ait quidem Dominus per prophetam: Haec est requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium (Isa. XXVIII, 12). Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala (Psal. XL, 2) parabit ei Dominus vicissitudine debita requiem et refrigerium. Si ergo humanitatem membris suis exhibitam Deus 0196A imputat sibi: quanto magis quod ipsius fit spiritui, cum gratiarum actione recolet, Hospes. inquiens, fui et suscepistis me? (Matth. XXV, 35.) Nunquid enim multorum paupertas sanctorum, quae vagos colligere, esurientes pascere non sufficit, Domino qui magis apud pauperes hospitari consuevit, inhumana et inhospitalis erit? Super quem autem requiescam, inquit, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? (Isai. LXVI, 2.) O humilitas angusta tibi, ampla divinitati; pauper et insufficiens tibi, sufficiens ei quem non capit orbis: copiose ac deliciose reficiens illum, qui et Angelos pascit. Super quem, inquit, requiescam nisi super humilem? In omnibus requiem quaesivi: sed apud humilem ancillam inveni. Non est inventa 0196B similis illi in gratia humilitatis: ideo in plenitudine humilitatis requievit etiam corporaliter omnis plenitudo divinitatis. Quanquam aliter requieverit in Filio: quia etsi Mater humillima, longe tamen Filius humilior. Idcirco Spiritus septiformis non solum super ipsum requievit, sed etiam omnibus qui mites et humiles ab eo esse didicerunt, diversas in eo felicissimae quietis mansiones praeparavit; imo totum ipsum quoddam aureum fecit reclinatorium ad quiescendum. Hujus nimirum reclinatorii beatissimam requiem visus est quadam specie praelibasse, qui supra pectus ejus meruit in coena recumbere.

5. Sed adhuc libet intueri, quam plenum rationis et congruentiae sit quod ait: Super quem requiescam, 0196C nisi super humilem et quietum? Quomodo namque super inquietum aliquid quiesceret? quomodo super basem, quae nutaret aut vacillaret, columna immobilis staret? Quis autem, nisi humilis, quietus esse potest? quis, nisi humilis in pace quieti et modesti spiritus, seipsum possidere potest? Impium projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4), circumferturque omni vento doctrinae. Impius, inquit propheta, quasi mare fervens, quod quiescere non potest (Isai. LVII, 20). Fervet ira, 1035 aestuat avaritia, intumescit superbia, se ipsum jugiter pugna quatit intestina, ac seditione collidit domestica. Ut ergo requiescat in vobis, o fratres mei, amator ille largitorque quietis, date 0196D operam, juxta consilium Apostoli, ut quieti sitis. Quonam modo istud erit? Dico, inquit, vobis: Ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris (I Thess. IV, 11). Opus est onus, quo veluti pondus navibus, ita quies et gravitas inquietis additur cordibus, sed exterioris hominis fundatur atque componitur status. Magnorum initium malorum est, sicut legistis, mulier vaga, quietis impatiens, nec valens consistere in domo pedibus suis; nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians (Prov. VII, 10-12). Nec sine causa est quod Magister gentium hoc inquietudinis malum sic habet suspectum, ut non solum correptione, sed etiam separatione censeat illud persequendum. Rogamus, inquit, vos. fratres, corripite inquietos (I Thess. V, 14). 0197A Et item in secunda ad eosdem Thessalonicenses, inter alia quae super inquietos velut e coelis tonabat: Audivimus, inquit, inter vos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His qui ejusmodi sunt denuntiamus, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate: et ne commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III, 11, 12, 14).

6, Si quis forte (quod absit!) ejusmodi invenitur inter vos, pulchrius et honestius, antequam tam graviter et publice notetur, ultro confundetur, inde scilicet, quia notabilis est, et dissimulatur; reprehensibilis, et toleratur. Sic autem confundatur, ut confusione corrigatur, correptione laetetur, laetificetque 0197B non modo nos, sed Spiritum Dei: qui cum dicat, In omnibus requiem quaesivi, non invenit eam nisi in quietis, nec praestat nisi quietis. Unde et inquietos per prophetam revocat et compescit: Si revertamini, et quiescatis, salvi eritis (Isai. XXX, 15). Omnes ergo pariter sic operam demus, ut quieti simus, ut in quiete nostra semper in meditatione aeternae quietis occupemur, ac desiderio illius ad omnem parati laborem inveniamur. Hoc nobis impetret beata Dei Genitrix, cujus requiem celebramus, ab eo qui requievit in tabernaculo corporis et cordis ejus. Ipse est requies aeterna Christus Jesus; cui est honor, et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV Quod beata Virgo Mariae et Marthae officia implevit.0197C

1. Maria optimam partem elegit (Luc. X. 42). Hoc de Maria sorore Marthae scriptum est: sed in Maria matre Domini plenius et sanctius impletum est. Hodie namque beata virgo Maria optimam partem elegit, imo quam dudum elegerat, hodie perpetuo possidendam accepit: ut scilicet inseparabiliter adhaereat Domino, perenniter fruatur Dei Verbo. Nec alienum aut incongruum, si quod de illa Maria dictum est, in istam transumatur; cum ad convenientiam transformationis, similitudo non solum nominis, sed etiam operis suffragetur. Illa siquidem Dominum hospitio tecti, haec thalamo suscepit uteri. Et qui creavit me, inquit, requievit in 0197D tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12). Illa sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (Luc. X, 39): haec sedula circa curam humanitatis ejus, conservabat omnia verba quae de illo erant, conferens in corde suo (Eccli. II, 19, 51). Sed et cum evangelizans circumiret Jesus civitates et castella, Maria comes individua vestigiis ejus adhaerebat, pendebatque ex ore docentis: adeo, ut nec procella persecutionis, nec horrore supplicii a consectatu Filii et Magistri potuerit absterreri, Stabat, inquit, juxta crucem Jesu Maria mater ejus (Joan. XIX, 25). Plane Mater, quae nec in terrore mortis filium deserebat. Quomodo enim morte terreri poterat, cujus charitas fortis ut mors, imo fortior quam mors erat? Plane juxta crucem Jesu stabat, cujus mentem dolor crucis 0198A simul cruci figebat, suamque ipsius animam tam multiplex pertransibat gladius, quantis confossum corpus Filii cernebat vulneribus. Merito igitur ibi mater agnita est, et cura ipsius idoneo tutori delegata est, ubi maxime probata est et Matris ad Filium sincera charitas, et Filii de Matre 1036 vera humanitas. Nam alias velut dissimulasse Matrem visus est: sive cum in nuptiis flagitanti miraculum ait, Quid mihi et tibi, mulier? (Joan. II, 4.) sive cum in mediis sermonibus Evangelii dicenti cuidam, Ecce mater tua et fratres tui stant quaerentes te: Quae est, inquit, mater mea? (Matth. XII, 47, 48.) Sed et Matri, cum miraculum posceret, sic respondendum erat, ut aliunde quam a Matre se miracula habere significaret: et illi qui sermonem Evangelii parentes 0198B annuntiando interrumpebat, melius respondere non poterat, ut videlicet spiritualia carnalibus praeferenda monstraret. Ac si more suo diceret parentibus, occupatum in negotio Evangelii quaerentibus: Quid est quod me quaeritis? Nescitis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? (Luc. II, 49.)

2. Absit enim ut Matrem aspernatus sit, qui tanta cura de parentibus honorandis legem dedit! Absit, inquam, ut in terra fastidierit Matrem, cujus e coelo concupivit decorem! Imo potius ordinabat in nobis charitatem, tam verbis quam exemplis nobiscum agens, ut carnalium affectibus necessitudinum, non solum Dei praeponamus dilectionem, sed etiam eorum qui Dei faciunt voluntatem. Ille siquidem affectus de cordibus exigitur omnium nostrum, quos 0198C summi Patris adoptavit dignatio, quo fideliter dicamus cum ipsius Unigenito: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 49). Prorsus filiis Dei competit vox ista, nec ullum fidelius testimonium reddit ipse Spiritus spiritui nostro quod simus filii Dei, quam ut sonet de cordibus nostris haec vox Unigeniti Dei. Itaque Mariam, quae secundum carnem mater erat, alia quoque ratione matrem sibi Jesus probat: quandoquidem et ipsa voluntatem Patris in tantum faciebat, ut de ipsa praediceret Pater, Vocaberis voluntas mea in ea (Isai. LXII, 4). Igitur ubi eam visus est ignorasse Filius, ibi amplius honorasse invenitur: cum ei scilicet materni 0198D nominis honor duplicatur, pro eo quod eumdem Filium, quem alvo gestaverat incarnatum, etiam nunc animo gestabat inspiratum.

3. Caeterum cum dilexisset eam Jesus, in finem dilexit eam, ut non solum propter ipsam finem vivendi, verum et in ipsam finem pene faceret loquendi: dum velut inter ultima verba testamenti, curam Matris, cujus debitorem se cognoscebat, charissimo transcribit haeredi. Sic quippe inter Petrum qui plus diligebat, et Joannem qui plus diligebatur, haereditatem suam Christus divisit, ut Petrus sortiretur Ecclesiam, Joannes Mariam. Huic plane competebat haec portio non solum jure propinquitatis, sed etiam amoris privilegio testimonioque pudoris. Decebat namque ut nonnisi virgo virgini deserviret, quatenus 0199A et Virgo beata, divino languens prae amore, floribus fulciretur castitatis, et virginitas adolescentis id interim perciperet remunerationis, ut de contubernio proficeret tantae sanctitatis. Qui etiam, quia fidelis probatus est in obsequio incorruptae matris; mysteria quoque divinitatis, et arcana Verbi incorruptibilis sibi credi promeruit. Decebat, inquam, ut Matri Domini non alius obsequeretur quam dilectus Filii: quatenus et Mater semper suspirans Filium in dilectum Filii suavius respiraret, et discipulus Magistrum sibi conquerens nimis cito subtractum, Magistram totius veritatis se reperisse gauderet. Idque satis commode provisum, ut scripturus Evangelium familiarius de singulis conferret cum ea, quae conscia erat omnium; quippe quae ab initio omnia 0199B Filii sui diligentius observaverat, conservans omnia verba quae de illo erant, conferens in corde suo (Luc. II, 19, 51). Sic nempe se Martham exhibuit in cura pueri nutriendi; ut nihilominus Mariae partes exsecuta credatur in studio verbi cognoscendi. Maxime tamen postquam idem Filius ascendit ubi erat prius, Mater absoluta omni sollicitudine temporali, sanctoque Spiritu, quem praeter singulares illas conceptus sui primitias communiter cum Apostolis acceperat, plenius illuminata, gaudebat nimirum vacare, et videre quoniam Jesus est Deus. Visio prorsus ineffabilis gaudii, summaeque delectationis omnibus qui diligunt Jesum; sed prae omnibus illi quae genuit Jesum: cui sicut singulariter excepta est gratia Deum generandi; sic et praerogativa gloriandi in 0199C eo quem genuit. Omnino 1037 singularis atque incomparabilis gloria Virginis matris, videre Deum regem omnium in diademate carnis quo coronavit eum; ut et Deum agnoscat et adoret in corpore proprio, et corpus proprium glorificatum videat in Deo. His interim, ut opinor, contemplationibus pascebatur Maria, hanc optimam partem elegerat: quae non ablata, sed perfecta est hodie in ea. Quia enim negligens aut segnis non exstitit in opere Marthae, nequaquam vacua derelicta est a fructu Mariae. Labor in actione, fructus seu merces in contemplatione. Propterea, inquit, quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur (Isa. LIII, 11).

4. Vobis haec dicimus, fratres, ut si quis desiderio 0199D tangitur illius optimae partis quae in Maria laudatur, sciat quia haec praemium est illius quae in Martha non improbatur: nec aequum est ut praemium 0200A ante meritum requiratur. Jacob prius oportet jungi Liae, quam fruatur amplexibus Rachel (Gen. XXIX): sed et ipsum prius vocari et esse Jacob, quam Israel. Rectorem, inquit, te posuerunt? curam illorum habe, et sic considera, et omni cura tua explicita recumbe, ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam (Eccli. XXXII, 1-3). Labor siquidem operis, seu sollicitudo administrationis, semina sunt justitiae: pro quibus gaudia metenda sunt ex ore consolantis misericordiae. Sic enim ait propheta: Seminate vobis in justitia, metite in ore misericordiae (Osee X, 12). At enim qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictione, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6). Nullus sane tam profusa benedictione seminavit, sicut illa benedicta 0200B in mulieribus; quae benedictum semen de ventre profudit. Sed semen dicam, an fructum? Melius utrumque. Qui enim semen est operantibus justitiam, fructus erit metentibus gloriam. Semen, in passione: fructus, in resurrectione. Potens in terra semen istud, quod cadens in terram mox excitavit potentiam suam, ut multum fructum afferret, et in semine illo benedicerentur omnes gentes. Unde et ibi sequitur: Generatio rectorum benedicetur (Psal, CXI, 2).

5. De benedictionibus suis itaque Maria metat: et quae benedictionem omnium gentium seminavit, benedictionem omnium gentium singulariter accipiat. Beatam me dicent, inquit, omnes generationes (Luc. I, 48). Parum est hoc. Beatam te dicent omnes beatorum spirituum ordines. Viderunt hodie ascendentem 0200C filiae Sion coelestis et beatam dixerunt, et reginae laudaverunt eam (Cantic. VI, 8). Prorsus de benedictionibus suis hodie Maria metit, quia refusa est spiritualiter in eam omnimoda benedictio illa quam de se profudit. Date ei, inquit Spiritus sanctus, de fructu ventris sui; et saturetur illo quem genuit. O Mater misericordiae, saturare gloria Filii tui; et dimitte reliquias tuas parvulis tuis. Tu jam ad mensam, Domina; nos sub mensa catelli. Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita familia haec famelica de te praestolatur alimoniam vitae. Per te fructum vitae communicavimus, in mensa praesentium sacramentorum: per te eumdem fructum vitae communicemus in mensa perennium gaudiorum, Jesum benedictum 0200D fructum ventris tui; cui est honor et gloria, per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN NATIVITATE B. MARIAE0199 SERMO I. Comparatio partus Virginis cum vite quae incorrupta dat odorem suum.0199D

1. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris (Eccli, XXIV, 23). Natalem beatissimae Virginis matris 0200D celebramus, de qua Vita omnium accepit natalem. Nata est hodie Virgo, de qua Salus omnium voluit nasci, ut natis ad mortem, daret ad vitam posse renasci. Nata est hodie Mater nova, quae primae matris maledictionem dissolvit; ut per istam benedictionem haereditate possideant, qui per illam sub 0201A praejudicio maledicti aeterni fuerant nati. Prorsus nova mater, quae novitatem attulit filiis inveteratis, vitiumque sanavit tam ingenitae, quam superadditae vetustatis. Prorsus nova mater, quae tam novo miraculo parit, ut pariat, et virgo sit; ipsumque pariat, qui omnia matremque ipsam inter omnia creavit. Mirabilis quidem novitas fecundae virginitatis, sed longe mirabilior novitas editae prolis. Nulli enim incredibile jam erit Virginem permansisse quae peperit, qui Deum agnoverit 1038 esse qui natus fuit. Nullatenus siquidem cum injuria maternae nasceretur integritatis, qui etiam corrupta redintegrare consuevit: nec veritas assumpti corporis potentiae praejudicavit Creatoris, quominus servaret sibi, quod pluribus dedit creaturis. Multas nempe creaturas invenies 0201B nasci sine corruptione gignentium, et quadam voce sua Creatori super inviolabili partu suo perhibere testimonium.

2. Sed loquatur Mater ipsa, quae sui conscia est mysterii, et nos edoceat quomodo vel quid ipsa genuerit. Loquatur autem non novae assertionis argumento, sed antiquo prophetiae oraculo: quia, ut ait Petrus apostolus, etiam miraculis firmior testis est propheticus sermo (II Petr. I, 19). Quid enim minus patet calumniae, aut suspicionem admittit falsitatis, quam testimonium divinitus de nondum natis prolatum? Longe igitur antequam nasceretur Maria, vocem ipsius assumebat Spiritus, qui in ea futurus erat, et tam divinitatem Filii, quam integritatem Matris, opus videlicet suum, contra blasphemias impiorum 0201C defendebat, et in persona ipsius, si modo communem intellectum sequimur, quod nunc audistis dicebat: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris (Eccli. XXIV, 23). Quod enim personae Sapientiae, id est ipsius Filii, tribuit haec verba contextus lectionis, sicut ipsi scitis, qui regulas nostis Scripturarum, nihil huic praejudicat intellectui, quominus, sicut alia multa, possint aptari personae quoque Virginis matris. Sed neque illud ignoratis quod satis superque suppetant alia testimonia, familiarius ac manifestius huic negotio servientia: sed non erit fraudanda exspectatio vestra de his quae lectio proposuit hodierna.

3. Respondeat ergo Maria blasphemis tam pro se, quam pro Filio; cunctasque haereses solo interimat 0201D verbo, et dicat: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Ac si aperte dicat: Partus quidem meus non habet exemplum in sexu mulierum, sed habet similitudinem in naturis rerum. Quaeris quomodo virginitas genuit Salvatorem? Sicut flos vitis odorem. Si corruptum inveneris florem, pro eo quod dedit odorem, violatum crede pudorem, quia edidit Salvatorem. Quid potes calumniari in proprietate similitudinis? Quid enim aliud est virginitas, quam flos inviolati corporis? Quid aliud est filius virginitatis, quam suavitas odoris? Tu tamen cave ne bono moriaris odore. Bonus enim aliis odor vitae in vitam, his qui scilicet salvi fiunt: aliis odor mortis in mortem, his scilicet qui pereunt, nimirum tanquam odor 0202A vineae florentis animalibus venenatis. Sane suavitate hujus odoris refocillabatur spiritus patriarchae senis, qui filium tangens, et fragrantiam Christi sentiens, de memoria abundantiae suavitatis illius eructabat, dicens: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Suavitatem hujus odoris odoratus est Deus Pater, et delectatus repropitiatus est humano generi, cum Filius offerret semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Hoc suavi odore trahimur, cum per conversionem currimus ad ipsum: hoc trahuntur adolescentulae, cum per devotionem currunt post ipsum. Quanquam alius sit odor ille qui de fama praedicationis percipitur, alius odor iste qui de vestimentis vel unguentis, vel de ipso fortassis corpore 0202B ejus quodammodo crassior aspergitur. Qui utique non est aliud quam virtus quae de illo exit, quae pigros excitat, et fervorem amoris innovat, ud ad currendam viam mandatorum exsultare faciat.

4. Quia ergo tam odoriferum fructum edidit, glorietur Maria et dicat: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Pulchre quasi vitis: nam botrus Cypri dilectus suus illi (Cantic. I, 13), de quo non solum torcular passionis rubens mustum expressit pretiosi sanguinis, quo calix praeclarus inebriat; sed et quotidie devotio sancta sibi vinum exprimit, quod laetificat cor hominis, et inebriat voluptate gaudii et amoris. Verum non prius inebriat gustus saporis, quam trahat suavitas odoris; nec laetificat gaudium visionis, nisi prius alliciat pietas opinionis: quia nisi 0202C crediderimus non intelligemus, nec gustabimus quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Fides siquidem est quae odoratur, experientia quae gustat et fruitur. Ideo fortassis Maria 1039 Jesum suum describens per virtutes ipsius et efficientias, primo suavitatem odoris eum nominat; quia videlicet hoc initio Jesus in nobis habet subsistere, si redolentia sanctae opinionis suae ad se nos trahat. Quis sit autem fructus unde iste odor prodit, et quo nos trahat, aperit cum subdit: Et flores mei fructus honoris et honestatis (Eccli. XXIV, 23). Prorsus iste est Jesus suavitas odoris invitans, honestas sanctificans, honor glorificans. Suavitas odoris, qua velut ad viam adducimur: honestas, per quam deducimur: honor, ad 0202D quem perducimur. Pulchre autem honestas dicitur, quasi honoris status. Neque enim honor ille summae dignitatis et gloriae statum tunc in nobis habere posset, nisi nunc honestas vitae et morum sedem ei praepararet. Nullus tunc, sicut nunc, passim cernitur honoratus sine honestate, sicut nec ullus honestus sine honore. Est ergo Jesus primo suavitas odoris his quos vocat: deinde, honestas his quos justificat: demum, honor illis quos magnificat. Nam quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII, 30).

5. Talis est igitur Dilectus meus, ait Maria: et iste est filius meus, o filiae Jerusalem. Iste est benedictus fructus ventris mei, hunc fructificaverunt flores mei. 0203A Non ait, Flos; sed, flores: quia cum virgo sancta est, flos virginitatis in ea multiformis est. In Maria tamen gratia singulari prae omnibus multipliciter floruit, quae tota pulchra intus et foris, tota vernabat quadam florulentia et venustate pudoris. Nam et in te quoque si castimonia perfecta sit, non solum reflorebit caro tua, sed et super te totum efflorebit sanctificatio quaedam divina. Non erit aspectus petulans, aut vagus, sed pudicitia floridus: non sermo lascivus aut ineptus, sed verecundia gratus, aut sapientia conditus. Non prurient aures libidine audiendi nova vel turpia, nec palatum desiderio sumendi dulcia. Non erit incessus inordinatus, sed modestus: non ipse habitus non dicam meretricius, sed neque superstitiosus, imo religiosus; totusque hominis tui status 0203B sanctimoniae gratia florulentus, ut recte sponso dicere possis, cum eum ad secretum tuum invitaveris, Lectulus noster floridus (Cantic. I, 15). Quinimo ipse totus eris quidam flos pulcherrimus, qualibus sponsa languorem amoris sui fulciri ac recreari desiderat, cum ait: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cantic. II, 5). Hujusmodi justus, etiam cum senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae vivae in resurrectione, id est in refloritione justorum, germinabit sicut lilium: et florebit in aeternum ante Dominum, florem de flore, natum virginem, virginis filium, Sponsum et coronam virginum; florem, inquam, quo coronanda est non solum integritas virginum, sed et castitas continentium: ipsi gloria 0203C per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. De pulchritudine sanctae dilectionis.

1. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et, sanctae spei (Eccli. XXIV, 24). Meminisse potestis cum praeterito anno loqueremur de principio lectionis hodiernae, non inconvenienter, ut arbitror, beatae Dei Genitrici nos illud assignasse, salvo tamen intellectu illo, quo tota lectio Filio ejusdem proprie competit, id est, Dei sapientiae. Multo autem manifestius in eo quod modo de eadem lectione proposuimus, ejusdem Virginis se demonstrat vox et persona, si tamen advertamus, 0203D in eo quod ait, Ego mater pulchrae dilectionis, etc., quam pulchre et commode Filium his virtutum nominibus describat. Notus erat Matri Filius, nec minus utique quam illi qui dicebat: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Primo novit eum secundum formam carnis, in qua ipsa eum genuit: sed longe hoc a cognitione illius formae, in qua Pater eum genuit. In illa visus est aliquando, et non erat ei species neque decor (Isa. LIII, 2): in ista splendor est gloriae et candor lucis aeternae (Sap. VII, 26), apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Visio illius formae incredulis auxit peccatum; 1040 visio istius justis servatur in praemium. Igitur inter formam carnis 0204A et formam Verbi, quasi medius de ista ad illam gradus est, quaedam alia forma Christi, spiritualis quidem, sed quam in carne palam exhibuit; forma scilicet vitae quam in corpore gessit ad informationem eorum qui erant credituri. Si enim secundum exemplar vitae et morum, quod in eo monstratum est, formatus fuerit in nobis Christus; tunc demum idonei erimus videre non formam solum, quae formata est propter nos, sed etiam illam quae formavit nos.

2. Est utique in Christo alia forma corporalis, alia moralis, alia intellectualis. In corporali frater est; in morali magister est; in intellectuali Deus noster est. Corporalem suscepit, ut impleret sacramentum: moralem exhibuit, ut praeberet exemplum: 0204B intellectualem seu divinam revelabit ad praemium. Quanquam etiam corporalem tunc cernere, in quam angeli concupiscunt prospicere, non minima sit portio gloriae. Beatus autem qui nunc amator factus est formae hujus, quae in exemplum est proposita: nam qui scrutator est illius quae in praemium est reposita, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). Hujus formae mirator et amator factus erat, qui dicebat: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Vis scire quia non formam corporis, sed cordis, non pulchritudinem membrorum, sed morum praedicabat? audi sequentia: Specie tua, inquit, et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna. Adhuc fortassis dubium est, nisi addat: Propter veritatem, inquit, et mansuetudinem 0204C et justitiam (Psal. XLIV, 5). Prorsus haec est species tua et pulchritudo tua, qua regnum acquisivisti, pulcherrime regum; veritas utique sermonum, mansuetudo morum, justitia judiciorum. Hac pulchritudine facile illexisti et subjecisti tibi etiam corda inimicorum, quippe totus concupiscentia et desiderium. Mirabilis triumphus gratiae, omnino novum ac pulcherrimum genus victoriae, hostem non perdere ad mortem fortitudine, sed convertere ad amorem pulchritudine. Ecce mundus totus post eum abiit concupiscens speciem decoris ejus, non quia faciem ejus viderit, sed quia tam multa amabilia de mansuetudine, veritate et justitia ejus audivit. Ex Sion species decoris ejus, quia de Sion 0204D exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Mich. IV, 2): unde scilicet Evangelium ad nos missum est, in quo quaedam pulchrior Christi facies ostensa est; forma scilicet vitae et doctrinae, quam et tradidit verbo, et in se expressit exemplo.

3. In hac forma nosse Christum, interim pietas est Christianorum; cum nosse in forma carnis, scandalum fuerit Judaeorum: nam nosse in forma divinitatis felicitas est, et gaudium angelorum. Ideo et Paulus sciens quia caro non prodest quidquam, sine spiritu videlicet qui vivificat, nosse jam Christum secundum carnem repudiat (II Cor. V, 16): nimirum ut spiritui vivificanti studiosius totus intendat. Hoc ipsum et Maria sapere videtur, quae dilectum uteri sui, dilectum votorum suorum insinuare 0205A cupiens affectibus omnium, describit eum non secundum carnem, sed secundum spiritum: quasi diceret et ipsa: Etsi cognovi Christum secundum carnem, sed nunc jam non novi. Cupit namque et ipsa formare Unigenitum suum in omnibus filiis adoptionis, qui etsi geniti sunt verbo veritatis, nihilominus tamen parturit eos quotidie desiderio et cura pietatis, donec occurrant in virum perfectum, in mensuram plenitudinis aetatis Filii sui, quem semel parturivit et peperit; imo, ut Isaias ait, Antequam parturiret peperit (Isa. LXVI, 7): quia peperit sine dolore, nec experta est difficultatem et molestiam parturitionis, cum pareret gaudii fructum aeterni.

4. Hunc igitur commendans nobis sic ait: Ego 0205B mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei (Eccli. XXIV, 24). Ergone est iste Filius tuus, o Virgo virginum? ergone talis est dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Plane talis est dilectus meus, et ipse est Filius meus, o filiae Jerusalem. Dilectus meus est pulchra dilectio in se ipso: dilectus meus est pulchra dilectio, timor, et spes, et agnitio in illo qui natus est ex ipso. Ipse enim est non solum quem diligimus, timemus, agnoscimus, et in quem speramus; sed haec etiam omnia in nobis operatur, atque his virtutibus, veluti quibusdam membris et partibus, in 1041 nobis perficitur atque formatur. Tunc enim perfecte, pro modulo hujus vitae, Christus in te formatus est, tunc veritas ipsius in te expressa est, si veritatem quae ipse est 0205C agnovisti, et agnitam glorificasti, timore videlicet et spe; et ne spes confundat, charitas diffusa sit in corde. Si huic sensui judicas incongruum, quod alius sit istarum ordo virtutum vel perfectuum, et alius ordo positionis nominum: non enim ait: Ego mater agnitionis, et timoris, et spei, et dilectionis; sed ait: Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei: fortassis et in hoc ordine ipso quem ponit, inveniri poterit aliquid congruentiae et rationis. Sicut enim de agnitione timor nascitur, quem, ne in desperationem concidat, spes adjuncta consolatur, ipsique spei, ne confundat, dilectio suffragatur: ita versa vice dilectio castum 0206A parit timorem, timorque cum dilectione illuminat agnitionem, secundum illud Sapientis, Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra (Eccli. II, 10). Quanto autem verius illuminato corde Deus agnoscitur, tanto fiducialius in eum speratur. Unde est illud: Sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum, Domine (Psal. IX, 11). Spes vero sancta est, sicut Joannes de spe videndi Deum loquens ait: Omnis qui habet hanc spem in illum sanctificat se ipsum, sicut et ille sanctus est (I Joan. III, 3).

5. Pulchre autem et proprie dicta est pulchra dilectio, cum charitas Deus sit, ac per hoc summa pulchritudo; sitque virtus ista fere tota pulchritudo Ecclesiae, quam ipse Sponsus ejus in Cantico amoris 0206B invenitur tantum ac toties in ea mirari et extollere. Prorsus dilectio pulchra, quae de corde puro est, et conscientia bona, et fide non ficta. Ubi enim cor purum est, nulla est ruga; ubi conscientia bona, nulla est macula: ubi fides non ficta, non est aliquid ejusmodi quod oculis Sponsi displiceat, quominus sibi Ecclesiam nunc gratiosam, tunc gloriosam exhibeat. Distinguenda etiam erat hoc nomine dilectio sanctorum ab amore hominum, sive turpi, qui nec nominandus est inter fideles; sive naturali, quo amantur parentes; sive saeculari, quo se invicem amant propter saeculi necessitates vel cupiditates. Procul ergo, procul; imo nusquam prorsus sub oculis Dei amor turpitudinis: seorsum autem interim cedat amor necessitudinis, solusque 0206C regnet amor internae et aeternae pulchritudinis, quo solum Deum, vel propter Deum amant vere pulchri. Tu vero, bone Jesu, pulchritudo Sanctorum, speciosus forma, non modo prae filiis hominum, sed et prae virtutibus coelorum; specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna: tamque late regnet pulchra dilectio tua, ut turpem de finibus rerum perturbet et eliminet, saecularem ad se convertat et inclinet, naturalem sub se regat et ordinet; ut illa pulchra et vera dilectione te diligat mundus, qua dilexisti mundum, Salvator mundi, qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

IN SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM, SERMO De pauperibus spiritu.0205

0205D 1. Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3). Agnosco notum illud ac nobile prognosticum, quod in testimonium sui, necdum natus in carne Dei Filius protulit; jam vero natus, sed nondum notus, sibi competere docuit: Spiritus, inquit, Domini super me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Ecce pauperes evangelizantur, ecce pauperibus Evangelium regni nuntiatur: Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. 0206D V, 3). Laetum prorsus ac novae plenum gratiae Novi Testamenti principium, etiam quantumlibet infidelem aut pigrum provocans ad audiendum, sed amplius ad faciendum, cum scilicet beatitudo miseris, exsulibus et egenis promittitur regnum coelorum. Gratum, inquam, et auspicatum novae legis initium, quando in ipso statim initio, tot beatitudinum benedictiones dat Legislator, quibus delectati eant de virtute in virtutem: per istos videlicet octo gradus 0207A ascensionis, quos in corde nostro disposuit structura Evangelii, secundum exemplar et imaginem coelestium, quod 1042 Ezechieli quoque ostensum est in monte visionum Dei. Est enim manifeste quidam ascensus cordium, et profectus meritorum iste per ordinem digestus octonarius virtutum, gradatim de imis ad summa perducens virum evangelicae perfectionis, donec ad videndum Deum deorum in Sion ingrediatur templum, de quo propheta dicit: Et in octo gradibus ascensus ejus (Ezech. XL, 37).

2. Prima siquidem virtus inchoantium est renuntiatio saeculi, qua pauperes efficimur spiritu: secunda, mansuetudo, qua nos obedientiae subdimus, et assuescimus: deinde, luctus, quo peccata plorantur, vel virtutes implorantur. Ibi nimirum gustamus, 0207B unde amplius esuriamus, et sitiamus justitiam, tam in nobis quam in aliis, zeloque contra peccantes incipimus commoveri. Sed ne zelus immoderatior in vitium feratur, sequitur misericordia, qua temperetur. His ergo studiis, vel exercitiis, cum quis justus et misericors esse didicerit, idoneus erit fortassis contemplationi vacare, et mundando cordi, quo Deus videatur, operam dare. Exercitatus autem et prob tus tam in actione, quam in contemplatione, tum demum dignus erit, qui nomen et officium Filii Dei gerens, pater et minister factus aliorum, tanquam mediator et sequester pacificet inter ipsos et Deum: pacificet ipsos ad invicem, vel etiam ad eos qui foris sunt, sicut scriptum est in laude sanctorum patrum, Pacificantes in domibus suis (Eccli. 0207C XLIV, 6). In hoc officio qui fidelis et constans fuerit, saepe virtutem et meritum sibi martyrii comparabit, persecutionem patiens propter justitiam; aliquando et ab his pro quibus pugnabit, ut sit ei dicere, Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cantic. I, 5); et, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7).

3. Quantae autem gloriae, quamque copiose mercedis in coelo sit culmen hujus perfectionis, inde utcumque licet aestimare, quod ipsa etiam abrenuntiantium saeculo primordia tantae Dominus praedicat felicitatis, ut dicat: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Plane beati qui, projectis vilibus, sed gravibus sarcinulis hujus mundi, nolunt divites fieri, nisi de solo Creatore mundi, 0207D propter ipsum, tanquam nihil habentes, et per ipsum omnia possidentes. An non possident omnia qui possident continentem et disponentem omnia, quorum Deus portio est et haereditas; qui, ut nihil desit, timentibus eum, caetera prout expedire novit, dispensat ad utendum, et se ipsum servat ad fruendum? Cum haeres Dei, cohaeres autem Christi, adultus et emancipatus introducetur in plenariam possessionem exspectatae haereditatis, tunc profecto jus absolutum, ac liberum imperium habebit in creaturis: qui modo quanto tempore parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium; sed sub tutoribus et actoribus est usque ad tempus 0208A praefinitum a Patre. Tunc mundus agnoscet justum ac legitimum haeredem Dominum suum, propter quem creatus est: agnoscet, inquam, quia jam non conformem sibi, sed reformatum in novitate sensus sui ad imaginem Dei, ad quam factus est. Sed et nunc quoque fideli homini totus mundus divitiarum est (Prov. XVII, sec. LXX); non solum quia ad agnoscendum vel diligendum auctorem mundi, mundanis omnibus utitur tanquam ad hoc sibi datis; et in via testimoniorum Dei, quae videt facturam sicut et Scripturam perhibere factori, delectatur sicut in omnibus divitiis: sed etiam, quia ita sufficiens et gratus esse didicit, ut quasi totius mundi divitias computet illud prope nihil quod habet, sive hoc ipsum quod nihil habet. Ideo jure beatificat Ecclesiam 0208B sanctorum Salomon, quae pauper pro Christo, tam dives est in Christo. Multae, inquit, filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Prov. XXXI, 29). Alii siquidem rapiunt non sua, et semper in egestate sunt: sancti dividunt propria, et ditiores fiunt. Divites enim eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono (Psal. XXXIII, 11).

4. Avarus quo plura possidet, pluribus eget. Quanquam nil minus habeat, quam quod habere se putat; cum habeatur, non habeat, servus pecuniae, mancipium avaritiae, cultorque crumenae, idololatra detestandus, cui nummus est deus. Pulchre autem jam nunc quoque vindicat in peccatores justitia divina, res ipsas quas amant 1043 convertens eis in tormenta, 0208C et vitia faciens esse supplicia. Pecunia enim quae justum amplius justificat, et verius ditat dispensata, vel semel data; avarum cruciat servata, prodigum polluit profligata. Prorsus beati pauperes Christi, quorum fides sic elusit sapientiam mundi, ut sola, quis sit optimus divitiarum usus, invenerit: quod videlicet divitiae, quae pauperem faciunt et miserum, si diliguntur; tunc demum faciunt divitem et beatum, si pro Christo contemnuntur. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25), id est, humilibus; qui utique non sunt alii quam pauperes spiritu, quorum hic beatitudo praedicatur.

5. Hoc enim licet scientes tamen commonere vos 0208D velim, fratres, quod vera ac beata paupertas spiritus, plus est in humilitate cordis, quam in angustia rei familiaris: plus consistit in abdicatione superbiae, quam in contemptu substantiae. Substantia nonnunquam utiliter habetur; superbia nunquam nisi damnabiliter retinetur. Diabolus nihil in mundo possidet, aut possidere desiderat, quem sola, vel maxime superbia damnat. Parum igitur prodest renuntiare saeculi possessionibus, nisi renuntietur et moribus: imo stultum ac ridiculum est nudari divitiis, et divitum implicari vitiis; pauperem fieri rebus, nec ditari virtutibus; relinquere omnia, nec sequi Christum, sed magis forsitan in castris Christi juvare 0209A partes Antichristi. Plane Antichristi partes adjuvat, quisquis superbiae militat, nomenque sanctum, quod verbis vel habitu profitetur, moribus impugnat. Vexillum Christi humilitas; Antichristi, superbia, vel potius capitis ejus diaboli, qui super omnes filios superbiae regnat, et ab initio per superbiam peccat. Gloriemur igitur, fratres, quia pauperes sumus pro Christo; sed operam demus ut humiles simus cum Christo. Paupere superbo sicut nihil detestabilius, ita nihil miserabilius; cum eum et paupertas nunc affligat, et superbia in perpetuum abdicat. Pauper autem humilis, etsi uritur et purgatur in camino paupertatis, exsultat refrigerio conscientiae divitis: consolatur se promissione sanctae spei, sciens et sentiens quoniam ipsius est regnum Dei; quod jam 0209B intra se ipsum velut in semine vel radice gerit, primitias scilicet spiritus, et pignus aeternae haereditatis. Annon vestrum est, fratres, unde toties sicut vobis conscii estis, fructus suavissimos et beata gaudia decerpitis, quorum gustus amarescere vobis jam omnem fecit dulcedinem mundi? Gustastis enim, ni fallor, et vidistis quoniam bona est negotiatio vestra, qui pro re gratis contemnenda ac projicienda, summa comparastis bona. Denique non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). Si haec ergo sentimus in nobis, cur non confidenter pronuntiemus intra nos esse regnum Dei? Quod autem intra nos est, illud vere nostrum est, quia nobis invitis eripi non potest.

0209C 6. Recte itaque Dominus beatitudinem praedicans pauperum, non ait, ipsorum erit, sed, est regnum coelorum: non solum propter jus firmissimum, sed etiam propter pignus certissimum usumque felicissimum; non solum quia paratum est eis ab origine mundi, sed etiam quia jam in quamdam ipsius possessionem coeperunt introduci, jam habentes thesaurum coelestem in vasis fictilibus, jam portantes Deum in corporibus suis et cordibus. Quam beata gens, cujus est Dominus Deus ejus! quam vicini sunt Dei regno qui regem ipsum, cui servire regnare est, jam possident, et gestant in corde suo! Funes, inquit, ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi. Litigent alii de dividenda haereditate hujus mundi: Dominus pars haereditatis 0209D meae et calicis mei (Psal. XV, 6, 5). Pugnent inter se quis eorum fiat miserior, nihil omnium quae ambiunt, illis invideo: ego enim et anima mea delectabimur in Domino. O praeclara haereditas pauperum! o beata possessio nihil habentium! quoniam non solum omnem sufficientiam nobis subministras, sed etiam ad omnem gloriam abundas, ad omnem laetitiam redundas, tanquam in sinu reposita supereffluens mensura. Prorsus tecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia.

1044 7. Superbiat, o pauperes, superbiat, o humiles, anima vestra, glorians in humilitate sua, omnemque altitudinem hujus mundi longe sub pedibus suis jacentem despiciat; indignumque judicet 0210A gloriae suae, ad concupiscentiam vilis praedae suam ulterius majestatem inclinare. Quid? jam jam tollenda es in coelum, et nunc te demum mergeres in coenum? parata tibi sunt aeterna, et praeeligeres transitoria, somnoque similia? te praestolatur curia sanctorum, et praeponeres societatem daemoniorum? Quam miser homo, qui cum in honore esset, non intellexit, ac perinde comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis! (Psal. XLVIII, 21.) Annon manifeste hoc illis contingit, quos cum beata paupertas fecisset honorabiles coelo, mirabiles mundo, et, ut nihil praeteritum sit, etiam formidabiles inferno: postea arbitrantes miseriam, caecato sensu, paupertatem, humilitatem, ignaviam; voluerunt divites fieri, et inciderunt in tentationes et laqueos 0210B diaboli; cumque essent domini universorum, vendiderunt se ipsos sine pretio propter ea quae nihil sunt. Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas! Et quid facient cum inspicere coeperit Dominus? Ipsi viderint quid facturi sint. Vos enim quibus amica est paupertas, et grata spiritus humilitas, securos fecit de possidendo regno coelorum incommutabilis Veritas: vestrum illud esse asserens, vobis illud repositum fideliter custodiens; si tamen et vos ipsi spem istam in sinu vestro repositam firmiter custodiatis usque in finem, cooperante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO In verba Cantici canticorum: «Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam.» (Cant. VIII, 13).0210C

1. In conventu sodalium et amicorum, id est, Ecclesia sanctorum, cujus vocem deceat audiri, sponsus ipse sponsae loquens, innuit cum ait: Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. Non sum ego cui hoc dictum debeat videri: non sum qui habitem in hortis; magis mihi videor esse de illis qui habitant in sepulcris. Corpora enim peccatorum, quid sunt nisi sepulcra mortuorum? Qui ergo dediti sunt corporibus suis, non in hortis habitant, sed in sepulcris: Deumque exasperant, donec qui educit vinctos in fortitudine, forti voce inclamet, Lazari, veni foras; suisque 0210D discipulis super eo praecipiat, Solvite eum et sinite abire (Joan. XI, 43, 44). Magne sane differentia est sepulcrorum et hortorum. Haec plena omni spurcitia et ossibus mortuorum; illi, omni suavitate et gratia florum, aut fructuum. Quid enim si aliquando sepulcra videntur in hortis? Nam et Dominus in horto sepultus fuit. Etsi enim sepulcra in hortis, nunquid tamen horti in sepulcris? Ita fortassis, sed in sepulcris justorum. Ibi plane vernabit gratissima quaedam amoenitas hortorum, verno scilicet illo tempore resurrectionis eorum, cum reflorebit caro eorum, et non solum ossa justi sicut herba germinabunt, sed et totus justus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum. Non sic impii, non sic, qui sepultura asini sepeliuntur (Jerem. XXII, 19), 0211A et sine omni spe melioris resurrectionis subditi corruptioni, hac praesenti futuram auspicantur. De sepulcris eorum dicere coeperam, quod quantum a spurcitia illorum abhorret florentium species hortorum, tantum, imo incomparabiliter amplius distat oblectatio spiritualium a voluptate gaudiorum carnalium.

2. Vos igitur, ni fallor, estis qui in hortis habitatis, qui scilicet in lege Domini meditamini die ac nocte, et quot libros legitis, tot hortos perambulatis; quot sententias eligitis, tot poma carpitis. Et beati quibus omnia poma nova et vetera servata sunt: id est, tam prophetarum, quam evangelistarum, vel apostolorum eloquia reposita sunt, ut et unicuique vestrum illud sponsae ad sponsum videatur 0211B dictum, Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi (Cantic. VII, 13). Scrutamini igitur Scripturas. Vos enim non falso vitam in ipsis putatis vos habere, qui 1045 nihil aliud in illis quaeritis quam Christum, cui testimonium perhibent Scripturae. Beati plane qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. Mirabilia testimonia tua, Domine; ideo scrutata est ea anima mea (Psal. CXVIII, 2, 129). Scrutinio quidem opus est, non solum ut eruantur mystica, sed etiam ut sugantur moralia. Ideoque vos, qui perambulatis hortos Scripturarum, nolite negligenter et otiose transvolare; sed scrutantes singula, velut apes sedulae mel de floribus, spiritum de sermonibus colligite. Spiritus enim meus, inquit Jesus, super mel dulcis, et 0211C haereditas mea super mel et favum (Eccli. XXIV, 27). Ita probantes quid sapiat manna absconditum, eructabitis illud Davidicum: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103).

3. Ab his hortis in alios, ubi requies secretior et voluptas beatior, et species mirabilior, sponsus, ni fallor, vos introducit, cum intentos laudibus suis in voce exsultationis et confessionis, rapit in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, lucem scilicet inaccessibilem, ubi habitat, ubi pascit, ubi cubat in meridie. Si enim devotio psallentium et orantium habet aliquid de illa pia curiositate quaerentium, Rabbi, ubi habitas? puto quia merentur 0211D audire, Venite et videte. Venerunt, inquit, et viderunt, et apud eum manserunt die illo (Joan. I, 38, 39). Quandiu apud Patrem luminum sumus, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio; noctem nescimus, tantummodo die beato fruimur. Cum inde labimur, in noctem nostram recidimus. Heu mihi! quam cito defecerunt dies mei, quam cito sicut fenum arui, qui quandiu fui in horto cum illo, sicut paradisus Dei virui et florui! Cum illo hortus voluptatis: sine illo locus horroris et vastae solitudinis. Existimo enim qui in hortum illius intrat, quod et ipse hortus fiat; sitque anima illius velut hortus irriguus, ut et sponsus in laudem ejus dicat: Hortus conclusus, soror mea sponsa 0212A (Cant. IV, 12). An non sunt hortus, in quibus fit quod ipse hortulanus loquitur plantationi, quam plantavit Pater suus? Audite me, inquit, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate (Eccli. XXXIX, 17). Quasi Libanus, odorem suavitatis habete. Florete flores quasi lilium, date odorem, et frondete in gratiam.

4. O Domine Jesu, vere hortulane, operare in nobis quod exigis a nobis; nam sine te nihil possumus facere. Tu enim verus es hortulanus, idem creator qui cultor vel custos horti tui, qui verbo plantas, spiritu rigas, virtute incrementum das. Errabas, Maria, quae eum existimabas hortulanum illius horti pauperis et exigui, in quo sepultus fuit. Hortulanus est totius mundi, hortalanus est coeli, 0212B hortulanus est Ecclesiae, quam hic plantat et rigat, donec incremento consummato transplantet eam in terram viventium, secus decursus aquarum viventium, ubi non timebit cum venerit aestus, sed erit folium ejus viride, nec aliquando desinet facere fructum. Beati qui habitant in illis hortis tuis, Domine! in saecula saeculorum laudabunt te. Paulus habitabat in illis, cujus conversatio erat in coelis: qui mente saepius excedens perambulabat paradisum beatae voluptatis, hortos deliciarum Dei, ubi et pertransiens rosas Martyrum, et lilia Virginum, desinens etiam mirari altitudinem cedrorum Dei delectabatur potius carpere de fructu ligni vitae, quod est in medio paradisi, in ipso nimirum gustans plenius et felicius quam suavis est Dominus. Ideoque 0212C cum inde redibat, amicis auscultantibus memoriam abundantiae suavitatis ejus profusius eructabat, et ex abundantia cordis os redundabat. Quia enim sicut adipe et pinguedine repleta erat anima ejus, ideo labiis exsultationis laudabat os ejus. Cor quippe sapientis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam (Prov. XVI, 23). Eructabat itaque cor ejus verbum bonum, ac de bono thesauro bonus bona proferebat, sponsumque ipsum qui in amicis auscultabat, velut jucundo carmine oblectabat Prorsus carmen jucundum, suavisque melodia, ubi tam canorum Spiritus sancti organum, tanta morum et sermonum consonantia, tanta dulcedine amoris, tanta gratia oris Christum Jesum jubilum 0212D cordis sui personabat. Si enim lingua suavis vim carminis non haberet, scriptum non 1046 esset: Tibiae et psalterium faciunt suavem melodiam, et super utraque lingua suavis (Eccli. XL, 21). Si carmine hujusmodi Psalmista Deum oblectari nesciret, nequaquam diceret: Jucundum sit ei eloquium meum (Psal. CIII, 34). Sed nec ipse sponsus diceret: Fac me audire vocem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua suavis (Cantic. VIII, 13, et II, 14), quia exaltationes Dei in faucibus tuis, tanquam habitantis in hortis, in deliciis paradisi. E contra vero, Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9), qui habitat in sepulcris. Cujus enim vita Deum exasperat, lingua non delectat, sed terribiliter 0213A increpatur voce divina: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX, 16.) Cantica lyrae tuae non audiam (Amos V, 25).

5. Sed quoniam Scriptura quam assumpseram in excusationem sermonis, occasionem et materiam ministravit sermonis; si placet, finiamus quod de illa coeperamus. Dupliciter itaque potest intelligi, quod a sponso dicitur, Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam: vel quod devotum amatorem invitet ad psallendum vel orandum; vel quod sanctum praedicatorem excitet ad loquendum. Quod ut magis persuadeat, amicos auscultare memorat, angelos scilicet orantem vel psallentem; fideles praedicantem. Ubi primo intuemur, qua disciplina cordis et corporis nos oporteat 0213B in conspectu angelorum psallere vel orare, ne vacui dimissi vacuos nos dimittant, qui venerant ut vota deferrent, et dona referrent; imo recedant inimici qui venerant amici. Quinimo sponsus ipse, qui stat ad ostium et pulsat, si nulla ei digna devotio de intus respondens aperiat, recedet conquerens, et dicens. Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est 0214A loquitur. Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in praelium (Jerem. VIII, 6). Si autem praedicatorem exhortatur, fiduciam ei loquendi tribuit de benevolentia et attentione auditorum, quia scilicet non increduli obloquuntur, aut litigant; non aemuli detrectant, aut subsannant; non tepidi dormitant, aut oscitant: sed amici attenti auscultant, quorum amor et meritum possit evangelizanti impetrare verbum et spiritum. Et bene amici auscultant. Est enim velut proprium amici, scilicet quod devotus audiat vocem sponsi, sicut Joannes ait: Amicus sponsi est qui stat, non vagans animo, aut prostratus somno, audit et gaudet gaudio propter vocem sponsi (Joan. III, 29), 0214B quam agnoscit etiam in servis. Et nos itaque inde probemus nos amicos, ut sive per os loquentis, sive legentis aut cantantis vox sponsi sonuerit, sic stemus ad audiendum, quatenus auditui nostro det gaudium et laetitiam; et non solum cum gaudio suscipere verbum, sed et fructum afferre in patientia.

NOTA.

His Guerrici sermonibus in Bibliotheca Patrum, tomo XIII editionis Coloniae, quinque alii subjiciuntur hactenus recensiti inter Bernardi sermones de Diversis, nimirum 8, 28, 73, 76 et 79, quos Horstius Guerrico abjudicat, eo quod desiderentur in manuscripto Coloniensi. Vide quid de his dictum sit in praefatione ad tomum tertium ubi discussio facta est sermonum de Diversis, et in proprio eorum loco. His porro Guerrici Sermonibus visum est subjicere Nicolai monachi Clarae-Vallensis Sermonem de beata Maria Magdalena, inter Bernardinos antehac editum, quem suo loco inter Nicolai sermones tomo quinto per oblivionem omisimus. Unus est ex novemdecim illis sermonibus, quos Nicolaus Henrico Campaniae comiti nuncupavit; totusque conflatus est ex Bernardi sermonibus in Cantica.

NICOLAI CLARAE-VALLENSIS SERMO IN FESTO BEATAE MARIAE MAGDALENAE.0213

0213C 1. Hodie misericordia et veritas obviaverunt sibi, et multitudo miserationum Domini in peccatricem feminam refusa est. Filius enim Virginis, peccatricis et menstruatae manibus attrectatur, Deumque Dei Filium mulier infrunita contingit. Tangit pedes mundi 1047 atque mundantis, immunda; et vestigiis Creatoris mulier criminosa procumbit. Transit in affectum cordis praevaricatrix, et redit ad cor: et scelerum magnitudinem lacrymarum multitudo condemnat. Dissimulat pietas tangentis officium, et obsequiorum instantiam remuneratorius ille majestatis oculus felici dedignatione non aspicit. Osculatur Maria pedes Christi frequentibus osculis, et oculis inundantibus vestigia Redemptoris infundit, tergit crinibus, odoriferis illinit et irrorat unguentis. 0213D Videt et invidet singularitatis amator, et utrumque redarguit Pharisaei jactantia, illum ignorantiae, praesumptionis istam. Sed deliberans providentia suspendit judicium, dum affectat obsequium; et invectivam retinet praeparatam, donec Mariae sacrificium in holocaustum pertranseat. Gaudent Angeli super peccatrice poenitentiam agente, et odoris 0214C fragrantia coelestis ille conventus aspergitur, salvantemque et salvandam tota misericordiae dulcedo pertingit Al. praecingit>. Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20), et numerositatem criminum praeponderans pietas intercludit. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, in peccatricis confessione! quam justa reprehensio in Pharisaei superbia et abusione! Enumeratur obsequentis obsequium, et per obliquum tangitur indignantis iniquitas, toto litterali cohaerentia Simonis invidiam impugnante. Et quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17); dimittuntur illi peccata multa quae multum diligit: immittuntur illi qui multum negligit. Non erat satiatus ab uberibus sponsae, nec induerat compassionis affectum, legem relegens 0214D quae misericordiam nescit, novit justitiam. Lex dura, duris et lapideis promulgata, parata percutere, nesciens misereri. Lex excludens poenitentiae locum, veniam negans, emendationis ignara. Lex vinum durum et acidum de botris amarissimis eliquatum, consecratum feritati, derivatum Israeli, Salvatori propinatum. Vinum de quo dentes bibentium 0215A obstupescunt: non de genimine vitis illius, quod Salvator bibit novum in regno Patris sui.

2. Vere meliora sunt ubera Sponsae vino isto (Cantic. I, 1). Quaenam sunt illa? Procedat in medium Paulus apostolus, et ubera felici lacte manantia nobis assignet. Gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). O quam brevi sermone totius religionis depinxit insigne! quam eleganti clausula proposuit pietatem, aequitatem statuit, submovit invidiam! His uberibus mater Ecclesia lactat proficientes, nutrit perfectos. Gaudere, inquit, cum gaudentibus. Facessat hinc saecularis plausus, insania et laetitia mundialis abscedat, quia non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isa. 0215B XLVIII, 22). Nunquid illorum os gaudio repleri aestimas, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis? (Prov. II, 14.) Sed nec illi qui laudibus adulatoriis rapiuntur, divinae jubilationis agnovere laetitiam. Nunquid qui vestiuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide, gaudium et laetitiam obtinebunt? Absit ut in terra suaviter viventium gaudiorum inveniatur materia, cum tantis alternationibus tota mundi facies immutetur, ut elevans allidatur, et respiret allisus! Sed est gaudium continua sibi jucunditate firmissimum, quod perfectus animus de secura sibi conscientia pollicetur. Mens enim ab hujus mundi aspergine pure presseque detersa, et in divinae contemplationis acumen totum desiderii sui figens affectum, gaudens 0215C gaudet in Domino, et exsultat anima sua in Deo salutari suo. Talis anima minas aspernatur, nescit timorem, spem falsam eludit, et omnium scandalorum immunis, in pace in id ipsum dormiens requiescit. Pax multa diligentibus legem tuam, ait justus, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Noverat enim quia lictores non persequuntur martyres, sed coronant. Cum hujusmodi gaudentibus gaudet Apostolus, et ut abundantius gaudeant, tota securitate promittit. Hoc gaudium certum et plenum est: tantoque certius est, quanto vicinius circa identitatem imprimitur. Haec est mammilla congratulationis, de qua lac exhortationis effunditur, quo nutriuntur perfecti, ut, cum avulsi 0215D fuerint a lacte isto, epulentur ab introitu gloriae Dei.

3. Secunda est flere cum flentibus. Nunquid Apostolus 1048 praecipit flere rerum amissionem, intermissionem voluptatum, filiorum mortes, morborum instantiam, gravitatem inopiae, pressuram fortiorum? Absit! Plorandi enim sunt, qui taliter plorant. Religiosa enim tristitia, aut alienum luget peccatum, aut proprium. Beati quorum luctus in hac intentione versatur, quia consolatoriam possunt in hac exspectare dulcedinem. O quam leni et dulcissimo spiritu imbutus est spiritus illius, qui novit in spiritu lenitatis peccantem instruere, suspendere vindictam, et affectuosis officiis inviscerare ibi peccatorem, donec vitae reddatur! De hac compassionis 0216A mammilla lac consolationis exprimitur, et hoc lacte pascit Apostolus illos, qui solido cibo vesci non possunt. Amator innocentiae, pacis amicus, patientibus compatiens, et congaudens gaudentibus, perfectionis metam cursu consummato contingit. Haec sunt ubera lacteis irrorata liquoribus, meliora vino, lacte dulciora, misericordiam sonantia, redolentia pietatem. Fragrantia, inquit, unguentis optimis (Cantic. I, 2). Digna prorsus ubera, de quibus eliquatur unguentorum infinitas, odorata diffluxione civitatem Dei viventis circumquaque respergens. Haec sunt unguenta, quae regina Saba attulit in Jerusalem, de quibus dicit Scriptura: Non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba Salomoni (III Reg. X, 10). Quam 0216B excellenter apposuit Optima Spiritus ille subtilis, qui totam sibi libri hujus rapit positionem? Est enim unguentum bonum, quod Maria pedibus Salvatoris infudit: est et melius, quod eadem, si tamen eadem, super caput recumbentis effudit: est et optimum, quod et ipsa praeparavit toti corpori Christi.

4. Primum unguentum contritionis est, de recordatione peccatorum, de spiritu contrito et contribulato descendens. Hoc infunduntur pedes illius qui ambulat super pennas ventorum: hic adorat Maria in loco ubi steterunt pedes ejus. Steterunt, inquam, qui validissima amoris manu pedem utrumque retinuit, donec utrumque perungeret, et audiret criminum remissionem, et dimissionem in pace. 0216C Remittuntur, inquit, tibi peccata; et, Vade in pace (Luc. VII, 47, 50). Magnam prorsus miseriam magna misericordia diluit et abstergit; et hoc quidem festinanter, quia sine ullo intervallo conjunguntur et lacrymae peccatricis, et indulgentia Salvatoris. Remittuntur peccata, et in pace dimittitur; ut et de praeterito non sit sollicita, et secura de futuro. Pedes isti sunt misericordia et judicium: quorum alterum sine altero osculari vel temeraria securitas est, vel desperatio fugienda. Quis enim Dei misericordiam indesinenter attendens, non statim tepidioris vitae quietem exoptet? Cum enim recogitat universitatis Dominum formam servi pro servis suscipere, triginta et tribus annis operari salutem 0216D nostram in medio terrae hujus; capi, ligari, lanceari, crucifigi, et hoc totum pati pro filiis hominum: statim deceptoria spe sibi blanditur, et alludit; gaudet observari in misericordia et miserationibus; judicium nescit, ignorat justitiam, et punienda aestimat non puniri. Fallitur qui sic osculatur misericordiae pedem, ut pedem judicii non attendat; qui totum de Dei pietate praesumit, hoc solum ad salutem sufficere credens, quod credit. Rursus cum abducit os, et judicii pedem crebrioribus osculis intertangit; subcutitur carnis animaeque substantia, et utriusque hominis statum vehementior aura percellit. Horrendum enim est incidere in manus Dei viventis, offendere Creatorem, nescire Dominum, recalcitrare dominantis imperio, 0217A qui habet potestatem corpus et animam mittere in gehennam. Terribilis certe, sicut ait Apostolus, quaedam exspectatio judicii (Hebr. X, 31, 27), quando ignis in conspectu ejus exardescet, et virtutes coelorum movebuntur, et vacillantibus conscientiis latitudinem mundi validissimus ignis aduret. Nihil prorsus terribilius, quam videre diaboli officinam plenam sanguine, cumulatam opprobriis, tormentis undantem. Quis haec diutius cogitans non statim contremiscat, et in desperationis rotetur abyssum? Non est igitur huic pedi morosius incumbendum, ne pietatis intuitum ferocia judicantis occludat al. excludat>. Utrumque igitur inungat pedem animae poenitentis affectus, et nunc misericordiam 1049 amplectens, nunc judicium deosculans, 0217B contribulati spiritus offerat holocaustum. Vide Mariam judicii pedem fortiter attendentem, dum nobilis et lasciva mulier convivantium faciem non attendit, sed extenso corpore provolvitur pedibus majestatis, doloris plena, timoris impatiens, compunctionis jaculo vulnerata. Sed et misericordiae pedem labiis impressioribus osculatur, in cujus spe firmiter inhaeret vestigiis Redemptoris al., accumbentis>, donec audiat, Remittuntur tibi peccata tua.

5. Sane pretiosum unguentum, quo non solum terrena domus, sed etiam coelestis aspergitur. Vilissimae tamen sunt species de quibus conficitur, et magna earum copia intra nostros hortulos poterit 0217C inveniri. Peccata igitur nostra plantata in conscientiis nostris, quorum multitudo numerari non potest, species ejus sunt. Ipsa igitur in mortariolo poenitentiae, macerationis pistillo contusa, et respersa discretionis oleo, doloris igne supposito, et in aheno disciplinae concocta, unguentum exhibent pretiosum, et acceptum pedibus Salvatoris. Compendiose autem istud confecimus, sapienti rerum occasionem penitus relinquentes. Et licet materia videatur indignior, interim tamen bonum est unguentum istud, quod domum replet, penetrat coelos, angelos laetificat, et beatae civitati laetitiam refundit et gaudium. Hoc est sacrificium justitiae; quia sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19).

6. Secundum unguentum est devotionis de recordatione 0217D beneficiorum Dei. Prorsus dignissima hujus unguenti compositio: et in istius comparatione prioris est conspersio vilipendenda. Ejus enim species de coelesti paradiso allatae sunt, et in terra filiorum hominum nequeunt inveniri. Virtutes enim divinitus collatae, et in mortariolo pectoris pistillo diligentissimae meditationis contritae, et exsultationis oleo superfusae, suffuso igne justitiae et in humilitatis aheno decoctae, faciunt unguentum, et odore et virtute mirabile; quod solum super caput Domini recumbentis possit effundi, et exhiberi reverentiae majestatis. Sed et hoc recolligimus breviter; illis qui multa de paucis excipere noverunt, verborum multitudinem reservantes. Notanda tamen utriusque differentia, et secundi sublimitas attendenda: quoniam 0218A illud et sacrificium Deo spiritus contribulatus; et istud, sacrificium laudis, quod honorificat Deum. Pedes igitur ungimus Salvatoris, cum de peccatis compungimur: ungimus caput, cum de collatis virtutibus, virtutum largitori gratias cumulamus. Interstitii tamen morositas inter pedes esse debet et caput, quia profecto difficillimus et praesumptuosus saltus est a vestigiis ad verticem Domini transvolare. Neque enim eadem quae unxit pedes, unxit et caput: cum illa meretrix nihil horum fecisse legatur, secundum illud, Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7). Unxit ergo Maria sanctum Domini verticem, profecto jam dilecta, jam familiaris effecta, longeque a peccatricis illius obvoluta vestigiis al., evoluta contagiis>, quam infelix ille septenarius confundebat.

0218B 7. Porro, si duo praemissa unguenta tantae dignitatis sunt, ut alterum pedibus, alterum complaceat capiti dominantis; illud tertium quod optimum est et superexcellens, ubinam invenire poterimus? Sed absit ut sponsa veritatis a veritate dissentiat, et tale aliquid habere se jactitet, quod habere non possit! Est ergo tertium unguentum pietatis: quod est super omnia aromata morbis omnibus et periculis salutare, quodque nulli unquam pesti invenitur inefficax. De ipso namque sic legitur: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc. XVI, 1). Videsne in prima fronte capituli propositum, quod non una vel duae, sed tres vix sufficiunt ad emendum tantae compositionis 0218C unguentum? Intelligis quia non pedes, aut caput, sed totum Crucifixi corpus sibi vindicat ista confectio? Confectio sine dubio pretiosa, quae toti sufficiat corpori Creatoris. Et attende quia unguentum pedibus infusum, adeo dignatissima lenitate suscepit, ut Pharisaeum murmurantem parabolica prolixitate convinceret, et retorto suggillaret exemplo (Luc. VII, 39-47). Sed et de refuso super caput ejus unguento discipulos indignantes coarguit, bonum mulieris opus esse protestans; et tumidam eorum animositatem verbis compescuit moderatis. Hoc vero tam salubre, tamque mirificum, in 1050 mortuo suo corpore noluit expendi, quod vivo utique reservabat (Matth. XXVI, 10-13, et Marc. XIV, 6-9). 0218D Duo enim corpora habet Christus: unum, quod suscepit ex Virgine; alterum, Ecclesiae, quod charius habet benignitas redimentis. Denique illud pro isto morti exposuit et tormentis, addictus cruci, junctus sceleratis, morte turpissima condemnatus. Poterimusne tam salubrem conficere confectionem? Universae miserorum miseriae, tam animarum quam corporum, oculo pietatis inspectae, species ejus sunt. Istae igitur in mortariolo largitatis, dulcedinis pistillo confractae, et delinitae charitatis oleo, succenso compassionis igne, et in aheno perseverantiae despumatae, unguentum faciunt ipsis etiam angelis admirandum.

8. Sunt viri divitiarum in domo Domini virtutum: investigemus an apud eos hujusmodi habeantur 0219A unguenta. Primus occurrit mihi Paulus, sicut ubique solet, tolus praesenti delibutus unguento. Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? (II Cor. XI, 29.) Felix anima facta sibi tanquam vas perditum, ut omnium miserias suas faceret, et in sua conscientia colligaret: totum se toti corpori Christi donaverat, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret. Sed et ille simplex, et rectus, et timens Deum, vide quomodo non secundum hominem, imo vero hominem, et, quod verius est, supra hominem ambulabat. Oculus, inquit, fui caeco, et pes claudo; pater eram pauperum (Job XXIX, 15, 16), etc. Qui sic eum hoc unguento perunxerat, ut de misericordiae thalamo largius irroratus exiret. Samuelem recolo, qui non semel, sed omnibus diebus vitae suae lugebat 0219B super Saul, cum sciret illum longius ab oculis Divinitatis elongatum (I Reg. XV, 35). Non cessabat tamen compassio quae condolentis animum irrepserat, fundens lacrymas, etsi non profuturas, tamen pias. David parricidam filium continua lamentatione plorabat (II Reg. XIII, 37), plorans in eo non carnis necessitudinem, sed fidei destructionem. Cerne quomodo Joseph totus hoc melle illitus erat. Veniunt fratres non jam ante fratrem, sed ante dominum assistentes, conscii proditionis, homicidii rei, fratricidii succensores. Videt eos Joseph, et omnium injuriarum immemor, dulcissimis fletibus inundatur, et pietatis adeps qui intus latitat, foras per oculos emanat. Fugit odium, nescit iram, tempus iracundiae non reservat; reddens bonum pro malo, pro crudelitate dulcedinem 0219C (Gen. XLV). Pene quin oblitus sim Moysen, adeo sacri liquoris hujus rore perfusum, ut totus ex eo superfundatur et profluat. Peccat Israel, et Moyses peccantem reconciliare nititur Creatori; sed dissimulat 0220A Dominus exaudire rogantem. Promittit plurima Moysi Creator omnium, et feriendi licentiam quaerit a Moyse, qui Moysen fecit. Dimitte me, inquit, ut irascatur furor meus contra eos, et faciam te in gentem magnam. Respondit Moyses: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII, 10, 31, 32). Obstupescenda profecto dulcedo! Et principatum respuit gentis alienae, et de libro viventium deleri desiderat, nisi peccantibus dimittatur offensa.

9. Haec sunt unguenta pietatis et misericordiae, quae a sponsae uberibus eliquantur al. eliciuntur>, infirmitates omnes fugantia, profligantia passiones. Felix Maria unxit pedes Jesu: felicior eadem unxit caput auctoris: felicissima quae rorem unguentarium 0220B toti corpori Christi praeparavit. Considera quam vehementissimo dilectionis affectu beata haec mulier diligebat Christum regem. Domine, inquit, si tu sustulisti eum, dicito mihi, et ego eum tollam (Joan. XX, 15). Quem eum, Maria? Cum de nullo feceris mentionem, ad quem relationem facias? Putasne quod in omnium cordibus versetur ita memoria dilecti tui, sicut et in consistorio cordis tui? Et ego, inquit, eum tollam. Mira res! Hominem perfectae aetatis; virum cujus corpori vix centum librae sufficiunt unguentorum, tenerrima mulier portabis et tolles? Ardens et affecta locutio, quae de puritatis amore refusa, promittit quod implere non potest. Nihil enim amanti difficile esse videtur. Quis desperare debeat, tanta peccatrice non solum veniam, 0220C sed et gloriam consequente? Ipsa hodie intercedat pro peccatis nostris, et placatum nobis reddat Judicem nostrum amicum suum, qui est super omnia benedictus Deus in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *